QVÆSTIO LX. De Iudicio.
POSTEA considerandum est de
iudicio. Et circa hoc quæruntur sex.
ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm iudicium sit actus iustitiæ.
AD Primum sic proceditur. Videtur, quòd iudicium non sit actus iustitiæ. Dicit enim † Philosophus in 1.
Ethicorum, quòd vnusquisque bene iudicat quæ cognoscit: & sic iudicium ad vim cognoscitiuam pertinere videtur. Vis autem cognoscitiua per prudentiam perficitur, Ergo iudicium magis pertinet ad prudentiam, quàm ad iustitiam, quæ
est in voluntate: vt dictum est.
¶ 2 Præterea. Apostolus dicit 1.
ad Corint. 2. Spiritualis iudicat omnia. Sed homo maximè efficitur spiritualis per virtutem charitatis, quæ
diffunditur in cordibus nostris per
Spiritum sanctum qui datus est nobis: vt dicitur Roman. 5. ergo iudicium magis pertinet ad charitatem
quàm ad iustitiam.
¶ 3 Præterea. Ad vnamquanque
virtutem pertinet rectum iudicium
circa propriam materiam: quia virtuosus in singulis est regula & mensura, secundùm Philosophum in lib.
Ethic. Non ergo iudicium magis
pertinet ad iustitiam quàm ad alias
virtutes morales.
¶ 4 Præterea. Iudicium videtur
ad solos iudices pertinere. Actus
autem iustitiæ inuenitur in omnibus iustis. Cùm ergo non soli iudices sint iusti, videtur quòd iudicium
non sit actus proprius iustitiæ.
RESPONDEO dicendum,
quod iudicium propriè nominat actum
iudicis, inquantum iudex est. Iudex autem dicitur quasi ius dicens.
Ius autem est obiectum iustitiæ, vt
suprà habitum est. Et ideo iudicium importat secundùm primam
nominis impositionem, diffinitionem, vel determinationem iusti siue iuris. Quòd autem aliquis bene
diffiniat aliquid in operibus virtuosis, propriè procedit ex habitu virtutis: sicut castus rectè determinat
ea quæ pertinent ad castitatem. Et
ideo iudicium quod importat rectam determinationem eius quod
est iustum, propriè pertinet ad iustitiam. Propter quod Philosophus in
5. Ethic. dicit, quòd homines ad
iudicem confugiunt sicut ad quandam iustitiam animatam.
AD primum ergo dicendum, quod
nomen iudicij quod secundùm primam impositionem significat rectam determinationem iustorum,
| ampliatum est ad significandam rectam determinationem in quibuscunque rebus, tam in speculatiuis,
quàm in practicis: in omnibus tamen ad rectum iudicium duo requiruntur, quorum vnum est ipsa
virtus proferens iudicium. Et sic iudicium est actus rationis: dicere
enim vel diffinire aliquid, rationis
est. Aliud autem est dispositio iudicantis, ex qua habet idoneitatem
ad rectè iudicandum: & sic in his
quæ pertinent ad iustitiam, iudicium procedit ex iustitia: sicut &
in his quæ ad fortitudinem pertinent, ex fortitudine. Sic ergo iudicium est quidam actus iustitiæ, sicut inclinantis ad rectè iudicandum:
prudentiæ autem sicut iudicium proferentis. Vnde & synesis ad prudentiam pertinens dicitur bene iudicatiua: vt suprà habitum est.
AD secundum dicendum, quòd
homo spiritualis ex habitu charitatis habet inclinationem ad rectè
iudicandum de omnibus secundùm
regulas diuinas, ex quibus iudicium
per donum sapientiæ pronuntiat:
sicut iustus per virtutem prudentiæ
pronuntiat iudicium ex regulis iuris.
AD tertium dicendum, quòd
aliæ virtutes ordinant hominem in
seipso: sed iustitia ordinat hominem
ad alium, vt ex dictis patet. Homo autem est dominus eorum, quæ
ad ipsum pertinent: non autem est
dominus eorum quæ ad alium pertinent. Et ideo in his, quæ sunt secundùm alias virtutes, non requiritur nisi iudicium virtuosi, extenso tamen nomine Iudicij: vt dictum est. Sed in his quæ pertinent
ad iustitiam, requiritur vlterius iudicium alicuius superioris, qui vtrunque valeat arguere, & ponere manum suam in ambobus. Et propter
hoc iudicium specialius pertinet
ad iustitiam, quàm ad aliquam aliam
virtutem.
AD quartum dicendum, quòd
iustitia in principe quidem est sicut
virtus architectonica, quasi imperans & præcipiens quod iustum est:
in subditis autem est tanquam virtus executiua & ministrans. Et ideo
iudicium, quod importat diffinitionem iusti, pertinet ad iustitiam,
secundùm quod est principaliori
modo in præsidente.
COMMENTARIVS.
COnclusio est affirmatiua. Notandum
est in hoc articulo, quod colligitur ex
Diuo Thoma in solutione ad primum, quòd
ista vox iudicium ex prima sua significatione significat diffinitionem & determinationem iusti: ita quòd pertinet ad iustitiam.
Deinde vero extensa est ad signandam sententiam & determinationem intellectus, in
quacunque materia, siue speculatiua siue
practica. Et ratio huius extensionis ea fuit,
quoniam quæcunque sententia huiusmodi
importat quandam æqualitatem & conformitatem. Nam in speculatiuis vera sententia intellectus consistit in quadam conformitate intellectus ad rem speculatam. In
practicis verò consistit in conformitate intellectus ad appetitum rectum: quia veritas practica est consentanea appetitui recto. Et ad hanc posteriorem acceptionem,
quæ est minus propria, pertinet illa acceptio secundùm quam dicimus pertinere ad
quamlibet virtutem moralem recte iudicare in propria materia. Præter has acceptiones quæ sunt valde vsitatæ, & apud
Theologos & apud Philosophos morales:
reperiuntur aliæ quibus vtuntur sacræ li|teræ. Quandoque enim iudicium significat legem Dei. Psalm. 118. Statui custodire iudicia iustitiæ tuæ. Aliquando accipitur pro causa de qua agitur in iudicio. In
eodem Psalmo; Iudica iudicium meum, vt
vertit Hieronymus. Accipitur etiam pro punitione inflicta à superiori, Exodi. 6. Ego
Dominus educam vos & redimam vos in
iudicijs magnis. Idest, in magnis punitionibus & plagis AEgyptiorum. Marci 12. Hi
accipient prolixius iudicium. Idest, grauiorem punitionem. Accipitur præterea pro
effectibus diuinæ virtutis, quorum nescimus rationem adinuenire. Psalm. 35. Iudicia tua abyssus multa. Denique sumitur iudicium pro actu iudicis definientis causam publicam. Psalm. 1. Non resurgent impij in iudicio neque peccatores in consilio
iustorum.
IN præsenti ergo tota disputatio versatur
de iudicio secundùm eius primam & potissimam acceptionem, nimirum pro definitione iuris seu iusti. ¶ Dubitatur ergo, An
iudicium sic acceptum sit actus elicitus à virtute iustitiæ, an potius à virtute prudentiæ.
Vniuersi Theologi conueniunt in tribus.
Conueniunt primò, quòd si iudicium sumatur speculatiuè, neque à iustitia neque à
prudentia elicitur: sed vel à philosophia morali seu à Iurisperitia. Vnaquæque enim scientia habet proferre iudicium speculatiuum
in propria materia. Quocirca in præsenti
non speculatiuè sed practicè disputamus de
iudicio. Secundò, quòd iudicium practicum materialiter & entitatiuè procedit à ratione, & elicitur à virtute prudentiæ. In quo
sensu accipienda est doctrina Diui Thomæ
ad primum, qua dicit ad rationem pertinere & ad prudentiam per synesin proferre iudicium. Tertiò conueniunt, quòd iudicium pertinet dispositiuè ad virtutem iustitiæ. Nam commune est omni virtuti morali bene disponere ad rectum iudicium in
propria materia. Vt optime Diuus Thomas
explicat in corpore articuli, & ad primum.
Colligitur etiam ex Aristot. 3. Ethicorum.
cap. 1. qualis vnusquisque est talis sibi finis
videtur. Id est, ita homo iudicat de rebus
pertinentibus ad mores: sicut ipse dispositus est in appetitu & affectu per virtutes aut
vitia. Idipsum insinuauit Comicus dicens;
Cùm semel se quis cupiditate deuinxit mala, necesse est consilia consequi consilia.
Diuus Paul. Roman. 1. inquit, quòd tradidit Deus illos antiquos Philosophos superbos & elatos in reprobum sensum. Idest,
quia elati erant & superbi, peruersum iudicium habuerunt de Deo & rebus spectantibus ad mores: etsi aliàs essent sapientes. Et
1. ad Timoth. 1. ait, quòd quidem repellentes bonam conscientiam circa fidem naufragauerunt.
Difficultas autem est inter graues Theologos, Vtrùm iudicium sumptum formaliter & secundùm quòd expectat ad mores sit actus elicitus à virtute iustitiæ, an à
virtute prudentiæ. Et probatur primò, quòd
sit actus elicitus à iustitia. Diuus Thomas
in hoc articulo præsertim ad tertium, docet, quòd iudicium speciali ratione pertinet ad iustitiam præ alijs moralibus virtutibus quæ pertinent ad appetitum. Sed iudicium dispositiuè æquè pertinet ad omnes virtutes morales residentes in appetitu:
nam quælibet virtus eiusmodi disponit ad
rectum iudicium ferendum in propria materia, ergo iustitia non solum dispositiuè,
sed etiam elicitiuè concurrit ad iudicium in
propria materia, alias nihil speciale habet.
Secundò arguitur. Iudicium, vt docet
Diuus Thomas in hoc articulo, & cum eo
omnes Theologi est actus iustitiæ, sed non
est actus imperatus à iustitia, ergo elicitus
ab ea. Consequentia patet ex sufficienti diuisione. Nam omnis actus alicuius virtutis vel est ab ipsa elicitus vel imperatus. Probatur minor. Nam si iudicium tantum pertineret ad iustitiam, vt actus imperatus ab
ipsa, non esset specialiter tribuendum iustitiæ, quoniam etiam potest imperari à charitate. Omnis enim actus cuiuscunque virtutis moralis est imperabilis à charitate. Et
confirmatur. Prudentia habet imperium super cæteras morales virtutes, ipsa vero non
subijcitur earum imperio per se loquendo,
quia superior est omnibus alijs: superioris
autem est non subijci sed imperare, ergo si
iudicium est actus elicitus à prudentia, non
potest esse per se loquendo imperatus à
iustitia.
Tertiò arguitur. Actus qui formaliter respicit obiectum alicuius virtutis est elicitus ab eadem, sed iudicium formaliter respicit obiectum iustitiæ, ergo elicitur ab
illa. Maior est euidens, & minor probatur. Quia iudicium formaliter respicit ius
seu iustum: ius autem & iustum est formale obiectum iustitiæ, vt ex superioribus
patet, ergo &c.
Quartò arguitur. Iudicium immediatè
regulatur in esse moris à iustitia, ergo moraliter loquendo est actus elicitus à iustitia.
Consequentia patet: quia ille actus immediatè regulatur ab aliqua virtute, & secundùm esse morale simpliciter elicitur in esse
moris ab illa virtute, etiam si actus secundùm substantiam non procedat ab eadem
potentia in qua residet talis virtus. Verbi gratia, actus
exterior eleemosynæ elicitur simpliciter in
esse moris à virtute misericordiæ existente in voluntate: eo quòd in esse morali immediate regulatur per virtutem misericordiæ. Nam tota bonitas moralis huius actus
exterioris desumitur ex bonitate virtutis misericordiæ. Similiter oratio quæ est actus secundùm substantiam & entitatem procedens ab intellectu, elicitur in esse moris à
virtute religionis quæ residet in voluntate,
eo quòd tota moralitas orationis immediatè regulatur per virtutem religionis. Sed
probatur antecedens, quòd iudicium sit rectum necne, non aliunde pensatur quam ex
rectitudine iustitiæ, siquidem si fuerit iudicium iustum, erit rectum & verum iudicium. Si autem fuerit iniustum, erit peruersum & iniquum, ergo regula iudicij est iustitia ipsa.
Vltimò arguitur. Si iudicium non à iustitia, sed à prudentia elicitur: sequitur quòd
iudicium prolatum à iudice differat specie à iudicio prolato ab homine particulari. Consequens tamen falsum est, & non
consentiens doctrinæ Diui Thomæ in hoc
articulo, ergo. Probatur sequela. Virtus iustitiæ, vt supra dictum est quæstione. 58.
eiusdem speciei est in Principe & in homine priuato: prudentia autem non ita. Etenim vt docet Diuus Thomas supra quæstione. 50. articulo. 1. & præcipuè artic. 2.
in solutione ad secundum. Prudentia gubernatiua quæ est in Principe specie differt
à prudentia, quæ est in homine priuato,
ergo si iudicium pronuntiatum à iudice seu
Principe elicitur à prudentia, & similiter
iudicium prolatum à persona priuata est
actus elicitus à prudentia, manifestum est
hæc iudicia differre specie: sicut differunt
virtutes à quibus eliciuntur. Propter hæc argumenta vtcunque fit probabilis sententia
quorundam Thomistarum asserentium iudicium in esse moris esse actum elicitum à
virtute iustitiæ.
Sed nihilominus statuitur hæc conclusio. Iudicium non est actus elicitus à virtute iustitiæ: sed à prudentia per synesim
formaliter & in esse moris. Istam conclusionem peritiores Thomistæ docent interpretantes istum articulum. Et probatur primo ex Diuo Thoma in solutione ad primum, dicente, quòd proferre iudicium ad
rationem pertinet. Et tandem subiungit quod
iudicium est actus prudentiæ per synesim.
Respondent authores contrariæ sententiæ
Diuum Thomam loqui materialiter & entitatiuè, non autem in esse morali. Contra hanc
responsionem arguitur efficaciter. Prudentia est virtus moralis essentialiter loquendo: & quæ in omni sua operatione attendit formaliter ordinem moralem: est enim
essentialiter regula moralis, ergo si iudicium à prudentia profertur, non solum
profertur materialiter & entitatiuè, sed formaliter in esse moris. Ineptè sanè Diuus
Thomas docuisset in hoc articulo prudentiam esse principium per se requisitum ad
iudicium, si intelligeret quòd tantùm materialiter & entitatiuè iudicium à prudentia procedit. Et confirmatur. Iudicium, de
quo in præsenti Diuus Thomas loquitur,
est iudicium morale. Est enim proxima regula electionis moralis in materia iustitiæ,
ergo cùm docet Diuus Thomas prudentiam esse principium per se requisitum ad
iudicium, non loquitur materialiter & entitatiuè: sed formaliter secundùm ordinem
moralem.
Arguitur secundò ex eadem solutione
Diui Thomæ ad primum, vbi secundùm eumdem
modum docet iustitiam esse principium iudicij in propria materia quo & reliquæ virtu|tes in suis materijs: sed aliæ virtutes non concurrunt elicitiuè, sed tantum dispositiuè ad
proferendum iudicium in proprijs materijs, ergo idem est censendum de iustitia.
Minor apud omnes est certissima. Nam alias
iudicium in nulla materia elicitiuè procederet à prudentia: quod est stultum. Et confirmatur. Prudentia ex æquo versatur circa
materias omnium virtutum moralium: obiectum enim prudentiæ est agibile & operabile à nobis moraliter, ergo sicuti prudentia elicit iudicium in materia aliarum virtutum moralium, ita & in materia iustitiæ.
Tertiò probatur. Formale obiectum iudicij est ius seu iustum non secundùm eam
rationem formalem quæ respicitur à iustitia: sed secundum aliam, quoniam iudicium
non vtcunque respicit iustum, sed quatenus est dirigibile per rationem & prudentiam: quam formalitatem iustitia non respicit, ergo iudicium non est actus elicitus à iustitia: sed à ratione & prudentia. Quartò
probatur. Iudicium non adæquatè regulatur per iustitiam, sed per prudentiam, ergo
in esse morali non à iustitia sed à prudentia
elicitur. Probatur antecedens. Cum quis iudicat soluenda esse centum Petro quæ illi
debebantur, ad rectitudinem illius iudicij
non satis est attendere, quòd illa centum erant
reuera debita Petro, quod pertinet ad rationem iustitiæ, sed præterea necessum est considerare debitas circunstantias loci temporis possibilitatis, &c. At consideratio circunstantiarum in materia iustitiæ non ad virtutem iustitiæ per se pertinet, sed ad prudentiam, ergo prudentia est regula immediata
& adæquata rectitudinis iudicij, & non iustitia. Denique probatur. Virtus moralis in
appetitu residens duos tantum elicit actus.
Alterum circa finem, qui est intentio. Et alterum circa medium, qui est electio. Etenim virtus quæ est in appetitu, nequit respicere aliud obiectum nisi finem aut medium, ergo iudicium quod est actus medius inter intentionem & electionem non
elicitur à virtute morali appetitus: sed necesse est eliciatur à prudentia.
AD argumenta in oppositum respondetur primò, quòd idcirco Diuus Thomas
docuit iudicium specialiter pertinere ad iustitiam, quoniam illa tantum sententia quæ
profertur circa materiam iustitiæ habet propriam rationem iudicij. Nam vt diximus
ex Diuo Thoma per quandam extensionem
& minorem proprietatem sententia, quæ
profertur in materijs aliarum virtutum, appellatur iudicium. Secundò respondetur, quod
iustitia inter omnes virtutes morales specialiter concurrit ad iudicium in propria materia: quoniam virtutes morales quæ respiciunt
bonum proprium operantis, quæ proinde
non in voluntate sed in appetitu subiectantur, vt temperantia, fortitudo, non aliter disponunt ad rectum iudicium circa proprias
materias, quàm remouendo prohibens, moderando scilicet passiones appetitus sensitiui: quibus moderatis, sua naturali inclinatione voluntas, quæ determinata est ad bonum
proprium operantis, inclinat & determinat
intellectum practicum ad rectum iudicium
ferendum. Cæterum virtus iustitiæ non concurrit ad iudicium in propria materia remouendo prohibens, sed positiuè inclinando
& determinando. Etenim voluntas non est
à seipsa sufficienter inclinata & determinata
ad bonum iustitiæ: ex eo quòd respicit alterum. Sed inclinatur & determinatur per virtutem iustitiæ residentem in eadem voluntate: qua inclinatione voluntas media determinat, etiam mediante intellectu practico ad recte iudicandum in propria materia. Merito ergo Diui Thomae propter istas duas
rationes asseruit iudicium specialiter ad iustitiam pertinere: quanuis non sit actus elicitus ab ea.
Ad secundum argumentum respondetur, quòd actus imperatus ille proprie dicitur, qui secundùm se & prout elicitur ab habitu, qui est proximum suum principium,
respicit vnum finem. Dirigitur autem & ordinatur ab alio habitu in alium finem, Verbi gratia,
actus temperantiæ potest esse imperatus à
virtute charitatis aut à virtute iustitiæ, quatenus dirigitur & ordinatur à charitate ad
finem ipsius charitatis: quem sua natura &
prout elicitur à temperantia, non respicit
ipse actus. Et simile est, si imperetur à iustitia. Ordinabitur quidem ad finem iustitiæ:
sed ipse actus non respiciet illum finem ex
natura sua. Iudicium autem elicitum seu pro|latum circa materiam iustitiæ, non habet aliquem finem prout elicitur à prudentia distinctum à fine quem intendit virtus iustitiæ: quoniam iudicium versatur circa media proportionata fini intento à iustitia, &
in vniuersum omne iudicium prudentiale
non versatur circa finem, sed circa media
proportionata fini intento à virtute morali
existente in appetitu. Quocirca iudicium
non est propriè actus imperatus à iustitia,
neque ab alia virtute morali appetitus. Vnde illa distinctio actuum moralium in actus
elicitos & imperatos, tantum habet locum
in actibus virtutum moralium appetitus. Istæ
enim virtutes sibi ipsis adinuicem quandoque
imperant. Vt patet in exemplis adhibitis.
At si fiat comparatio virtutum moralium
appetitus ad prudentiam, aut ex conuerso non
habet locum ista distinctio. Actus enim virtutis moralis, scilicet electio non imperatur
à prudentia, neque actus prudentiæ, scilicet
iudicium imperatur à virtute morali appetitus. Sed electio quæ est actus elicitus à virtute morali regulatur per prudentiam: & iudicium quod elicitur à prudentia pendet à
virtute morali appetitus tanquam à disponente & inclinante. Ad argumentum ergo
negatur consequentia. Ad confirmationem
admitto iudicium non esse actum imperatum à iustitia. An verò iustitia habeat aliquem actum imperatum à prudentia, non
est præsentis loci definire. Agitur enim de
hac re. 1. 2. quæst. 16. & 17.
Ad tertium argumentum negatur minor, ad probationem dicitur, quòd ius alia
ratione est obiectum iudicij, & alia iustitiæ.
Nam quatenus est obiectum iustitiæ, est materia circa quam versatur iudicium, & non
eius formale obiectum, sed obiectum fortitudinis est materia circa quam versatur iudicium, quod prudentia elicit in materia
fortitudinis.
Ad quartum negatur antecedens. Ad probationem dicitur quòd ad prudentiam pertinet iudicare de legibus iustitiæ: atque adeò
est immediata regula iusti iudicij. Verum est
quòd præsupponit inclinationem, quam virtus iustitiæ præstat voluntati in ordine ad
bonum iustitiæ. Vnde iustitia est quidem
radix, ex qua desumitur rectitudo iudicij:
non tamen est proxima eius regula. Actus
autem ab illa solum virtute elicitur, quæ est
proxima & immediata eius regula.
Vltimum argumentum duas inuoluit difficultates. Altera est an iudicium pronuntiatum à superiori sit actus elicitus à iustitia
vel potius à prudentia. Altera, vtrum ad essentialem rationem iudicij requiratur authoritas superioris, ita vt iudicium prolatum à
persona priuata non sit simpliciter iudicium,
sed imperfectum & secundum quid. Circa primam difficultatem videtur colligi ex
Diuo Thoma in solutione ad tertium huius articuli, quòd iudicium superioris sit elicitum
à virtute iustitiæ. Dicit enim Diuus Thomas quòd
iudicium pertinet per se ad iustitiam, eo
quod iudicare per se est actus superioris &
iudicis: qui censetur iustitia animata, vt inquit Arist. 5. Ethicorum citatus à Diuo Thoma in
fine corporis articuli. Intelligit ergo Diuus
Thomas quòd iudicium superioris est actus elicitus à iustitia, quæ quasi architectonicè residet in principe. Sed breuiter respondetur ad
hanc difficultatem; quòd iudicium sicut in
priuata persona non elicitur à virtute iustitiæ: ita neque in superiori & iudice. Quomiam vt supra definitum est quæst. 58. Virtus iustitiæ etiam legalis eiusdem est speciei in superiori & in persona priuata. Ergo
si in priuata persona non elicit actum iudicij, neque in superiori. Ad Diuum Thomam respondetur quòd iudicium ex eo specialiter
pertinet ad superiorem, quia superior est
custos iustitiæ: & iudicium ab eo pronuntiatum habet quandam vim coerciuam,
quam non habet iudicium personæ priuatæ: at secundum substantiam iudicium superioris à prudentia elicitur. Ad secundam
difficultatem Diui Thomae videtur insinuare partem affirmatiuam. Dicit enim in solutione
ad tertium: quòd ad iudicium requiritur authoritas superioris qui vtrunque valeat arguere. Et articulo sequenti dicit, quòd ad iustum iudicium requiritur, quòd procedat
ab authoritate præsidentis. Ergo iudicium
procedens à persona priuata non erit simpliciter iustum iudicium. Respondetur quòd
absque dubio ad rationem essentialem iudicij iusti non est necesse, vt procedat à superiori. Probatur hoc in persona priuata repe|ritur vera & essentialis operatio virtutis iustitiæ, sicut reperitur ipsa vera virtus iustitiæ: sed operatio iustitiæ necesse est procedat à iudicio iusto, ergo in priuata persona
reperitur verè & essentialiter iustum iudicium: atque adeo ad essentiam iusti iudicij
non requiritur superioris authoritas. Ad Diuum Thomam respondetur nihil aliud intelligere, quàm quod ad perfectam & consummatam rationem iusti iudicij requiritur quòd procedat ab habente authoritatem.
Ex qua authoritate prouenit in iudicio vis
coerciua: quæ licet non sit de essentia iusti
iudicij, est tamen magna eius perfectio intra latitudinem iustitiæ: quæ oritur à superiori quatenus est iustitiæ custos. His ergo
difficultatibus semotis & separatis, ad vltimum argumentum negatur sequela. Ad
probationem dicitur, quòd in superiori duplex prudentia reperitur. Altera quæ est
simpliciter virtus moralis: & est proxima
regula non solum iustitiæ, sed omnium virtutum moralium, quæ pertinent ad appetitum. Et hæc prudentia eiusdem est speciei
& in principe & in priuata persona. Ad hanc
autem prudentiam pertinet essentialiter iudicium iustum tam in superiori quam in
persona priuata. Altera prudentia est quæ
reperitur in superiori, & est prudentia
gubernatiua. Et hæc differt specie ab alia
prudentia quam modo explicuimus, & à
prudentia politica: quæ reperitur in ciuibus. Et de hac prudentia loquitur Diuus Thomas loco citato in vltimo argumento. Ad
hanc autem prudentiam non pertinet essentialiter iudicium iustum: quanuis illud ab
ea sumat magnam perfectionem, quæ est vis
coerciua adiuncta authoritate iudicis & superioris.
ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm sit licitum iudicare.
AD Secundum sic proceditur.
Videtur, quòd non
sit licitum iudicare. Non
enim infligitur pœna nisi pro illicito. Sed iudicantibus imminet pœna, quam non iudicantes effugiunt:
secundum illud Matth. 7. Nolite
iudicare, vt non iudicemini. Ergo
iudicare est illicitum.
¶ 2 Præterea, Roman. 14. dicitur: Tu quis es, qui iudicas alienum
seruum? suo domino stat aut cadit.
Dominus autem omnium Deus est.
Ergo nulli homini licet iudicare.
¶ 3 Præterea, Nullus homo est
sine peccato, secundum illud 1. Ioan.
1. Si dixerimus quia peccatum non
habemus, nosipsos seducimus. Sed
peccanti non licet iudicare, secundum illud Rom. 2. Inexcusabilis es
ò homo omnis qui iudicas. In quo
enim alterum iudicas, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ iudicas. Ergo nulli est licitum iudicare.
SED contra est, quod dicitur
Deut. 16. Iudices & magistros constitues in omnibus portis tuis, vt iudicent populum iusto iudicio.
RESPONDEO dicendum,
quòd iudicium in tantum est licitum, inquantum est iustitiæ actus.
Sicut autem ex prædictis patet,
ad hoc quòd iudicium sit actus iustitiæ, tria requiruntur. Primò quidem, vt procedat ex inclinatione
iustitiæ. Secundò, quòd procedat
ex auctoritate præsidentis. Tertiò,
quod proferatur secundum rectam
rationem prudentiæ. Quodcunque
autem horum defuerit, iudicium
erit vitiosum & illicitum. Vno quidem modo quando est contra rectitudinem iustitiæ, & sic dicitur
iudicium peruersum vel iniustum.
Alio modo, quando homo iudicar de his, in quibus non habet auctoritatem: & sic dicitur iudicium
| vsurpatum. Tertio modo, quando
deest certitudo rationis, puta cùm
aliquis de his iudicat, quæ sunt dubia vel occulta propter aliquas leues coniecturas: & sic dicitur iudicium suspiciosum vel temerarium.
AD primum ergo dicendum,
quòd Dominus ibi prohibet iudicium temerarium, quod est de intentione cordis, vel de alijs incertis, vt Augustinus dicit in libro
de sermone Domini in monte. Vel
prohibet ibi iudicium de rebus diuinis: de quibus cum sint supra nos,
non debemus iudicare, sed simpliciter ea credere: vt Hilarius dicit super Matthæum. Vel prohibet
iudicium quod non sit ex beneuolentia, sed ex animi amaritudine,
vt Chrysostomus dicit.
AD secundum dicendum, quod iudex constituitur, vt minister Dei.
Vnde dicitur Deuter. 1. Quod iustum est iudicate. Et postea subdit:
Quia Dei est iudicium.
AD tertium dicendum, quòd
illi qui sunt in grauibus peccatis,
non debent iudicare eos, qui sunt
in eisdem peccatis vel minoribus,
vt Chrysostomus dicit super illud
Matth. 7. Nolite iudicare. Et præcipuè hoc est intelligendum quando
illa peccata sunt publica: quia ex
hoc generaretur scandalum in cordibus aliorum. Si autem non sunt
publica, sed occulta, & necessitas
iudicandi immineat, propter officium potest cum humilitate & timore vel arguere, vel iudicare. Vnde Augustinus dicit in lib. de sermone Domini in monte. Si inueniremus nos in eodem vitio esse,
congemiscamus, & ad pariter conandum inuitemus. Nec tamen
propter hoc homo sic seipsum condemnat, vt nouum condemnationis meritum sibi acquirat: sed quia
condemnans alium, ostendit se similiter condemnabilem esse, propter idem peccatum vel simile.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Iudicare est licitum
si ad sint tres requisitæ conditiones. Prima quòd procedat ex inclinatione iustitiæ.
Secunda quòd procedat ex authoritate præsidis. Tertia quòd procedat secundum rectam rationem prudentiæ.
Secunda conclusio. Defectu cuiusque istarum conditionum reddit iudicium illicitum.
Ex defectu quidem primæ efficitur iniquum
& peruersum: ex defectu secundæ vsurpatum: ex defectu tertiæ præsumptuosum &
temerarium.
COMMENTARIVS.
IN hoc articulo primò est notandum, quod
Diuus Thomas non eò hanc difficultatem mouet in præsenti, vt definiat licitum esse iudicare. Hoc enim definitum fuerat articulo
præcedenti: hoc ipso quòd Diuus Thomas docuit iudicium esse actum iustitiæ. Sed instituit præsentem articulum, vt explicaret tres
illas conditiones in prima conclusione positas, requisitas esse vt iudicium licitè fiat.
Notandum secundo, quòd prima conditio harum trium sumitur ex parte finis. Nam
vt dixi articulo præcedenti, finis immediatus iudicij est bonum iustitiæ. Secunda conditio sumitur ex parte agentis, scilicet iudicantis. Et hæc conditio, vt constat ex dictis
in fine articuli præcedentis, non est necessaria ad essentialem rationem iudicij iusti
absolutè loquendo, erit tamen simpliciter
necessaria, vt iudicium vim habeat coerciuam. Quocirca, si priuata persona taliter
intendat iudicare, vt eius iudicium vim habeat coerciuam mortaliter peccat, & eius
| iudicium est vsurpatum: quia reuera vsurpat autoritatem superioris, & facit seipsum
custodem iustitiæ communis, cùm tamen
non sit. Tertia conditio sumitur ex parte
mediorum & circunstantiarum. Ad prudentiam enim spectat, ita circunspicere, vt
rectum iudicium proferat. Prima conditio
cæteris præstat, sicuti finis est prima causa
& potissima ex qua totus ordo moralis desummitur. Tertia conditio præstat secundæ:
tum quia necessaria est ad omne iudicium
iustum, siue in superiori siue in persona priuata, tum etiam quia tota rectitudo moralis ex ratione & prudentia pendet tanquam
ex propria regula. Hinc fit, quòd quanuis
ex defectu cuiusque istarum conditionum
iudicium reddatur illicitum: specialiter hoc
continget ex defectu primæ conditionis: eo
quòd est præcipua conditio. Et ideo illud
iudicium quod non habet istam primam
conditionem quasi per Antonomasiam appellatur iniustum & peruersum. Has tres
conditiones esse requisitas ad iudicium iustum, insinuauit socer Moysis Exodi 18. Vbi
dixitei, Prouide tibi de omni plebe viros sapientes timentes Deum, in quibus sit veritas, & oderint auaritiam: & constitue eos tribunos. In illis verbis: timentes Deum & qui
oderint auaritiam expressit primam conditionem. In illis autem verbis, sapientes in quibus sit veritas, expressit tertiam conditionem.
In vltimis vero verbis, constitue eos tribunos, significauit secundam conditionem. De
conditionibus secunda & tertia disputabimus in sequentibus articulis. In articulo præsenti specialiter disputatur de prima conditione. Notandum est tertiò, quòd hæc prima conditio in triplici sensu explicatur à Magistro Soto lib. 3. de Iustitia. quæst. 4. arti. 2.
Primò, quod non iudicet contra iustitiam. Secundò, quod iudicet ex amore iustitiæ. Tertiò,
quòd non iudicet ex aliqua affectione priuata, ex ira, odio, auaritia, aut alia passione.
Primumq́ue sensum præfert alijs. At communiter interpretes Diui Thomæ existimant secundum sensum esse magis germanum & intentum à Diuo Thoma. Et quidem merito. Quoniam ad secundum sensum cæteri reducuntur. Nam qui iudicat
ex amore iustitiæ, idest, ex intentione qua
vult seruare bonum iustitiæ, & reddere vnicuiq́ue quod suum est, quæ intentio est primus actus elicitus à virtute iustitiæ; non iudicabit contra iustitiam. Vnde primus sensus est quasi effectus secundi. Item vt quis
iudicet ex amore iustitiæ, necessum est, vt
non sit affectus ira vel odio. Vnde tertius
sensus prærequiritur ad secundum, tanquam necessaria dispositio ad illum. Hanc
secundam conditionem insinuauit Aristo.
esse necessariam. 4. Ethicorum capit. 5. dicens, Iudicem debere esse medium & mediatorem inter eos quorum causam iudicat. Itaque sicut medium æqualiter se habet ad vtrumque extremum, ita affectus iudicis in neutram partem debet propendere: sed sequi inclinationem iustitiæ, cuius
est medium ponere inter partes. Et quidem in naturalibus, vt oculi pupilla possit
percipere omnem colorem expers debet
esse totius coloris. Nam aliàs intus existens
prohibebit extraneum, vt ait Aristote. 2. de
anima. Ita similiter, vt iudex possit proferre iudicium rectum inter duas partes, necesse est careat omni affectione priuata ad
alteram partem: imò cum amicus censeatur alter ego, si iudex in alteram partem propendeat, censebitur iudicare in causa propria, in qua vix vnus est rectus iudex. Quare merito vocat Aristot. vbi supra. Iudicem
iustitiam animatam. Cuius duplex est sensus. Primus quòd anima iudicis, vt iudex
est, debet esse ipsa virtus iustitiæ: quæ totum animum iudicis ita occupet sicut anima totum corpus. Et sicut omnis operatio
totius suppositi ab anima procedit, ita omnis operatio iudicis necesse est proficiscatur ex inclinatione iustitiæ. Secundus sensus est, quòd iustitia secundum se censetur
quasi mortua, debet autem viuificari ex affectu iudicis sicut corpus viuificatur per animam. Ob istam causam Arist. lib. 1. Rhetoricorum capit. 1. & 2. libr. cap. 1. Eum iudicem qui conatur in alteram partem inclinare, dicit esse similem illi, qui regula
qua vti debemus in mensuratione alicuius
rei, in alteram partem inclinare & flectere
contendit. Idcirco Areopagitæ fuerunt iudices seuerissimi, qui voce publica præconis inter dicebant illi, qui erat ius dicturus,
| ne proœmio, neue Epilogo vteretur coram
eis. Eo quòd istæ partes orationis potissimum deseruiant ad flectendum animum
iudicis. Aristotel. 3. Rhetoricorum capit.
11. animum iudicis comparat aræ deorum: quia sicut Deus in omni sua operatione est summè rectus, & omnis passionis expers: ita animus iudicis omni passione debet esse vacuus, & ideo sacræ literæ
Deum appellant iudicem. Genesis. 1. Vbi
nos legimus, In principio creauit Deus, Hebraicè habetur Heloim, id est iudices creauit, & ex contra iudices appellantur dij. Vt
dicitur in Psalm. Deus stetit in synagoga
Deorum, id est iudicum. Insinuatur enim
quòd affectus iudicis valde similis esse debet affectui Dei. Istum affectum & inclinationem ad iustitiam quam iudex tenetur
habere explicatur Sapientiæ capit. 1. Diligitè iustitiam qui iudicatis terram. Idipsum
insinuatur Exodi 23. Leuitici 19. Deuteronomij capit. 1. & 16. sed præcipuè Matth. 5.
Beati qui esuriunt & sitiunt iustitiam. Itaq́ue affectus iustitiæ non debet esse qualiscunque sed auidissimus, qualis est appetitus cibi & potus in eo qui fame & siti laborat. Vltimò est notandum, quòd ista secunda conditio ex suo genere obligat sub
culpa mortali: quoniam, vt diximus sumitur ex fine. Cæterum in particulari non semper erit peccatum mortale iudicium non
procedens ex inclinatione iustitiæ. Satis fuerit ad euitandum peccatum mortale, quòd
iudicium secundum substantiam procedat
quasi ex affectu iustitiæ, Verbi gratia, quòd iudex
reddat vnicuique quod suum est: & hoc
intendat, quanuis admisceatur ibi aliquis
amoris affectus vel odij. In quo casu tantum erit culpa venialis obleuitatem passionis, quæ non tanta fuit, vt perturbaret rationem iudicis & iustitiæ.
DVbitatur circa solutionem ad tertium.
Vtrùm mortaliter peccet iudex, qui
existens in peccato mortali profert iudicium vtens officio & authoritate iudicis.
In hac re primo cauendus est error Vvitcleph, qui asseruit per quodcunque peccatum mortale iudicem siue secularem siue
ecclesiasticum ipso iure amittere iurisdictionem & officium iudicis. Damnatus est
iste error Concilio Constantiensi sessione
8. errore quintodecimo. Ex hoc sequitur
iudicem existentem in peccato mortali non
ex eo peccare neque peccato mortali, neque veniali, quia iurisdictionem vsurpet:
quia secundum fidem tenemur fateri illum
esse verum iudicem. Tota autem dubitatio est, vtrùm mortaliter peccet, eo quòd
malè vtatur iurisdictione & authoritate publica quam habet. In qua re Alexander Alensis, quem refert Syluester in summa, verbo. Iudex. §. duodecimo. indiscriminatim
docet, tam iudicem ecclesiasticum, quam
secularem peccare, si proferat iudicium existens in peccato mortali, quanuis sit peccator occultus. Alij Theologi distinguunt de
seculari & ecclesiastico iudice. Et dicunt
secularem non peccare mortaliter pronunciando iudicium si eius peccatum fuerit occultum. Putant autem iudicem ecclesiasticum peccare mortaliter proferendo iudicium, quanuis sit peccator occultus. Ita Syluester verbo, Correctio. §. 16. & sequitur
in hac sententia Paludanum docentem illam in. 4. distinctione 19. quæstione. 3. Imo
& Diuus Thomas eadem distinctione, quæstione. 2. articul. 2. eiusdem fuit opinionis.
Argumentum potissimum quo mouentur
est, quoniam materia spiritualis qualis est
sententia prolata à iudice ecclesiastico, non
est prophanè & irreligiosè tractanda, ergo
iudex ecclesiasticus manens in peccato mortali, non debet proferre sententiam, quia prophanè & irreligiosè profert illam spiritualem, qualis est ecclesiastica.
PRO decisione sit prima conclusio. Si
iudex existens in peccato mortali proferat sententiam, non peccabit mortaliter,
si peccatum eius non fuerit publicum &
scandalosum. Hæc conclusio intelligitur
de vtroque iudice. Est etiam intelligenda
siue eius peccatum fuerit occultum siue publicum, dummodo non sit scandalosum.
Voco scandalosum ex quo sententia iudicis contemnitur, & fit quasi irrisoria in populo, Verbi gratia, Si iudex fuerit publicus concubinarius & proferat iudicium contra alium
concubinarium suæ iurisdictionis, tale iudicium meritò contemnetur à subditis &
fiet irrisorium. Cæterum si iudex existens
| publicus concubinarius condemnauerit latronem ad patibulum: eius concubinatus
licet sit scandalosus simpliciter in republica: non tamen in ordine ad istam sententiam censebitur scandalosus. Quia non reddit contemptibile iudicium. Istam conclusionem docent multi viri docti: quanuis
non ita explicatam. Caietan. 3. tomo, opusculorum, opusculo de vsu rerum spiritualium. Magister Soto vbi supra. Diuus Thomas absque dubio fauet huic sententiæ: &
mutauit illam quam tenuit in quarto Sententiarum in hoc articulo solutione ad tertium. Et supra quæstione. 33. articulo. 5. Et
tertia parte quæstione 64. articul. 6. Et probatur conclusio. Primò, Iudex in tali peccato existens, si sententiam proferat iuxta leges iustitiæ, non peccat contra iustitiam neque contra charitatem, nullum ergo peccatum mortale committit in tali casu. Consequentia patet, quia non est alia virtus, quam
ille iudex possit violare: cuius transgressus
sit culpa mortalis. Probatur antecedens. Primo, quòd non violet iustitiam, supponimus: ex eo quòd seruat omnes leges iustitiæ. Quòd autem non violet charitatem.
Probatur quoniam non est scandalosum eius iudicium, & non potest aliter violare
charitatem, nisi scandalosum sit, ergo &c.
Et confirmatur, quia vt supponimus eius
iudicium non redditur contemptibile. Probatur secundo conclusio de iudice ecclesiastico. Iudex ecclesiasticus nulla sanctitate sacratur ad exercendum iudicis officium
ergo sententia quam profert in causa spirituali non expostulat per se loquendo sanctitatem in iudice, atque adeo eius peccatum non reddit ipsam sententiam illicitam
saltim mortaliter, si alias fuerit iusta & non
scandalosa populo. Prima consequentia probatur. Quoniam si ministerium iudicis ecclesiastici per se expostulat sanctitatem in
iudice, insufficienter prouisum esset ab ecclesia, imo & à Christo, quòd iudex ecclesiasticus non consecraretur speciali sanctitate, sicut consecratur sacerdos ad ministerium altaris, & ad iudicium quod exercet
in sacramento confessionis. Hæc autem insufficientia non est admittenda in ecclesia.
Ex hoc soluitur argumentum pro opposita sententia. Respondetur enim, quòd materia iudicij ecclesiastici non ita est sancta,
quòd sanctificet animas: sicut sacramenta.
Neque est adeo proxima sanctitati gratiæ,
vt expostulet per se specialem sanctitatem
in iudice: sicut expostulant ministeria diaconatus & subdiaconatus: quocirca non debet regulari eius tractatio per regulas religionis per se loquendo: sed per regulas iustitiæ, & ex consequenti quanuis non religiose tractetur, non erit peccatum mortale.
Secunda conclusio. Iudex qui existens
in peccato mortali scandalosè profert sententiam, peccat mortaliter & contra charitatem: quia scandalizat populum, & quodammodo contra iustitiam: quia publicam
sententiam alias iustam & necessariam, reddit contemptibilem. Scandalosum peccatum intelligo ad sensum expositum supra.
Ex quo sequitur quòd iudex existens in tali peccato si immineat necessitas reipublicæ, vt proferatur sententia super aliquod
crimen: tenetur vel resipiscere publicam agendo pœnitentiam, aut officium iudicis
deponere: vt iudex de nouo creatus sententiam pronuntiet, quia est periculum in mora.
Tertia & vltima conclusio. Iudex existens in peccato mortali occulto si proferat sententiam, nullum peccatum committit, etiam veniale: quanuis sit iudex ecclesiasticus. Committet autem peccatum veniale si eius peccatum fuerit publicum, non tamen scandalosum. Primam partem conclusionis existimo probabiliorem quàm contrariam sententiam, quam docet Soto vbi
supra. Existimat enim esse peccatum veniale in tali iudicio, eò quòd iudex talem
sententiam proferens ipso opere profitetur
se immunem à culpa mortali, atque adeo
censetur hypocrita: & ex consequenti venialiter saltim delinquit. Sed nostram conclusionem docet vt credo Diuus Thomas in
solutione ad tertium huius articuli. Asserit
enim iudicem existentem in peccato occulto, si cum humilitate proferat sententiam,
non peccare. Atsi peccaret venialiter, minimè diceret Diuus Thomas absolutè non
peccare.
Præterea probatur ratione, qua probaui
primam conclusionem. Aequa enim vide|tur illa ratio de vtraque culpa. Id verò quod
dicit Magister Soto de hypocrita parum
mouet: quia supponimus iudicem constringi legibus iustitiæ ad iudicandum, ergo non
est dicendus hypocrita si iudicet. Et hoc
est, quod docet Diuus Thomas, cùm dicit
in solutione ad tertium. quòd si cum humilitate iudicet, non peccat. Cum humilitate, idest, non animo ostendendi se zelosum
communis boni: sed satisfaciendi officio
suo, qui si hac ratione non obligaretur, cessaret à iudicio cognoscens se minus dignum
tanto ministerio.
Secunda pars conclusionis est manifesta: quoniam iudicium prolatum à tali iudice non potest non generare aliquale scandalum, & aliqualem sui contemptum atque
adeo non potest non esse aliquale peccatum.
ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm iudicium ex suspicione procedens, sit licitum?
AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd iudicium ex suspicione procedens, non sit licitum. Suspicio enim videtur esse opinio incerta de
aliquo malo. Vnde & Philosophus in 6. Ethicorum, ponit quòd
suspicio se habet & ad verum & ad
falsum. Sed de singularibus contingentibus non potest haberi opinio nisi incerta. Cùm ergo iudicium humanum sit circa humanos
actus, qui sunt in singularibus &
contingentibus, videtur quòd nullum iudicium esset licitum, si ex suspicione iudicare non liceret.
¶ 2 Præterea. Per iudicium illicitum sit aliqua iniuria proximo. Sed
suspicio mala in sola opinione hominis consistit: & sic non videtur
ad iniuriam alterius pertinere. Ergo suspicionis iudicium non est illicitum.
¶ 3 Præterea, Si sit illicitum, oportet quòd ad iniustitiam reducatur: quia iudicium est actus iustitiæ, vt dictum est. Sed iniustitia
ex suo genere semper est peccatum
mortale, vt suprà habitum est. Ergo suspicionis iudicium esset semper peccatum mortale, si esset illicitum. Sed hoc est falsum: quia suspiciones vitare non possumus, vt
dicit Gloss. August. super illud 1.
ad Corinth. 4. Nolite ante tempus
iudicare. Ergo iudicium suspiciosum non videtur esse illicitum.
SED contra est, quod Chrysostomus super illud Matthæi 7. Nolite iudicare, &c. dicit: Dominus
hoc mandato non prohibet Christianos ex beneuolentia alios corripere, sed ne per iactantiam iustitiæ
suæ Christiani Christianos despiciant, & solis plerunque suspicionibus odientes cæteros, & condemnantes.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut Tullius dicit, suspicio
importat opinionem mali, quando ex leuibus indicijs procedit. Et
contingit ex tribus. Vno quidem
modo ex hoc, quòd aliquis ex seipso malus est: & ex hoc ipso, quasi
conscius suæ malitiæ, faciliter de
alijs malum opinatur, secundùm
illud Eccles. 10. In via stultus ambulans, cùm ipse sit insipiens, omnes stultos æstimat. Alio modo prouenit ex hoc, quòd aliquis malè afficitur ad alterum: cùm enim aliquis
contemnit vel odit aliquem, aut
| irascitur, vel inuidet ei, ex leuibus
signis opinatur mala de ipso: quia
vnusquisque faciliter credit quod
appetit. Tertio modo prouenit ex
longa experientia. Vnde Philosophus dicit in 2. Rhetoric. quòd
senes sunt maximè suspiciosi: quia
multotiens experti sunt aliorum
defectus. Primæ autem duæ suspicionis causæ, manifestè pertinent
ad peruersitatem affectus. Tertia
verò causa diminuit rationem suspicionis, inquantum experientia
ad certitudinem proficit, quæ est
contra rationem suspicionis. Et
ideo suspicio vitium quoddam importat: & quanto magis procedit
suspicio, tanto magis est vitiosum.
Est autem triplex gradus suspicionis. Primus quidem gradus est,
vt homo ex leuibus indicijs de bonitate alicuius dubitare incipiat.
Et hoc est veniale & leue peccatum. Pertinet enim ad tentationem
humanam, sine qua vita ista non
ducitur: vt habetur in Gloss. super illud 1. ad Corinthios. 4. Nolite ante tempus iudicare. Secundus gradus est, cùm aliquis pro certo malitiam alterius æstimat ex leuibus indicijs. Et hoc si sit de aliquo graui, est peccatum mortale, inquantum non est sine contemptu proximi: Vnde glossa ibidem subdit. Etsi ergo suspiciones
vitare non possumus, quia homines sumus, iudicia tamen, id est,
diffinitiuas firmasque; sententias continere debemus. Tertius gradus
est, cùm aliquis iudex ex suspicione procedit ad aliquem condemnandum, & hoc directè ad iniustitiam pertinet: vnde est peccatum
mortale.
AD primum ergo dicendum,
quòd in humanis actibus inuenitur aliqua certitudo, non quidem
sicut in demonstratiuis, sed secundum quod conuenit tali materiæ,
puta cum aliquid per idoneos testes probatur.
AD secundum dicendum, quòd
ex hoc ipso quòd aliquis malam opinionem habet de alio sine causa sufficienti, indebitè contemnit ipsum:
& ideo iniuriatur ei.
AD tertium dicendum, quod quia
iustitia & iniustitia est circa exteriores operationes (vt dictum est)
tunc iudicium suspiciosum directè ad iniustitiam pertinet, quando ad actum exteriorem procedit: & tunc est peccatum mortale,
vt dictum est. Iudicium autem
interius pertinet ad iniustitiam, secundùm quòd comparatur ad exterius iudicium, vt actus interior
ad exteriorem, sicut concupiscentia ad fornicationem, & ira ad homicidium.
SVMMA ARTICVLI.
Tertia conclusio. Tres sunt suspicionis
gradus, primus cum quis ex leuibus indicijs
incipit dubitare de malitia alterius, & tunc
est peccatum veniale. Secundus quando
quis ex leuibus indicijs pro certo æstimat
& iudicat malitiam alterius. Et tunc si fuerit in re graui erit peccatum mortale. Tertius cum iudex ex leuibus indicijs aliquem
| in foro exteriori condemnat. Et tunc est peccatum mortale contra iustitiam.
COMMENTARIVS.
CIrca primam conclusionem notandum est, quod quanuis D. Thom. à
principio articuli sequutus Ciceronem definierit strictè suspicionem prout distinguitur à dubio & à iudicio temerario, quæ definitio continetur in prima conclusione; Cæterùm in prosecutione articuli confundit
ista tria: quoniam in primo gradu suspicionis comprehendit dubium de malitia proximi. In secundo gradu iudicium certum
& determinatum de malitia proximi vocat suspicionem. Et hoc quidem non fuit
peculiare Diui Thomæ: sed communiter
viri doctissimi ista tria confundunt: & vt
in plurimum solent ea appellare quasi communi nomine iudicium temerarium. Et
fortassis ratio huius confusionis ea fuit, quòd
hæc tria in duobus conueniunt. Primò quòd
sunt de malo proximi, voco malum proximi non ipsum malum materialiter in semetipso, sed formaliter sumptum quatenus suam malitiam in operantem refundit. Vt explicat Diuus Thomas in articulo sequenti ad secundum. & propterea dixi de malo proximi, idest, quod reddit ipsum proximum malum moraliter. Secundo conueniunt in hoc quod procedunt ex
indicijs leuibus, quibus vir prudens moueri non debet. Sed nihilominus ista tria
distinguuntur quàmplurimum. Etenim dubium secundùm propriam sui rationem
tunc duntaxat contingit, quando animus
leuioribus indicijs in vtramque partem mouetur, sed in neutram declinat, manetq́ue
in ambiguo pendens. Et ideo Aristoteles
in 3. Metaphysic. capit. 1. dubitantes comparat hominibus ligatis, qui neque huc neque illuc se vertere possunt. Iudicium vero temerarium si propriè sumatur, est certa & determinata sententia cui nulla dubitatio admiscetur de malitia proximi. Suspicio autem importat assensum de malo proximi, sed cum magna formidine alterius
partis. In primo differt à dubio, in secundo vero à iudicio temerario. Et ob id meritò definitur quod sit quædam opinio mali. Opinio etiam est assensus incertus & formidolosus. Distinguitur autem suspicio ab
opinione in eo quod opinio autore Aristo.
6. Ethicorum, cap. 9. indifferenter se habet
ad bonum & malum, & potius sumitur speculatiuè quam practicè: suspicio vero denotat assensum practicum, & propriè loquendo tantum est de malo, & ita definitur
opinio mali. Sed mihi videtur quòd suspicio sit debilis opinio.
DVbium est, Vtrùm suspicio stricte
sumpta ex suo genere sit peccatum
mortale, & in materia graui sit in indiuiduo & de facto peccatum mortale. Probatur pars negatiua primò ex Diuo Thoma qui expressè docet in hoc articulo quod
in primò gradu suspicionis solum interuenit peccatum veniale. In primo autem gradu comprehendit Diuus Thomas dubitationem
& suspicionem: quæ importat assensum vnius
partis, cùm formidine alterius. Et hoc aperte constat quia primum gradum suspicionis distinguit Diuus Thomas à secundo gradu. In secundo vero gradu loquitur expresse Diuus Thomas de iudicio temerario, in quo nulla admiscetur formido, &
dubietas alterius partis. Igitur in primo gradu comprehendit suspicionem. In eadem
sententia videtur esse Diuus Augustinus cuius est glossa super 1. ad Corinth. capit. 14.
relata hic à Diuo Thoma, & desumpta ex
Augustino tractatu. 90. in Ioannem. Confirmatur. Nam vt inquit Diuus Augustinus loco citato, suspicio pertinet ad humanam tentationem sine qua vita hominis duci nequit, ergo tantùm est peccatum veniale. Secundo iudicium temerarium ex
eo tantum est peccatum veniale aut mortale, quatenus per illud proximus despicitur & contemnitur: sed per suspicionem
proximus non perfectè despicitur, ergo non
excedit limites peccati venialis. Consequentia patet, quia vbi est leuis iniuria & leuis
proximi contemptus, non committitur graue peccatum, cuiusmodi est mortale. Minor probatur. Quia proximus tunc duntaxat perfectè contemnitur, quando absque
dubitatione de eius malitia iudicatur. Confirmatur. Nam suspicio de malitia proximi
| non contrariatur fraternæ charitati: contingit enim inter amicos, quod vnus suspicatur male de altero: ergo non est peccatum mortale ex suo genere. In hoc dubio
Caietanus in præsenti, & in Summa, verbo
suspicio, & in verbo iudicium temerarium,
docet suspicionem etiam in re graui non
esse peccatum mortale quamdiu suspicio manet intra limites suspicionis: ita quod non
excludat omnem formidinem. Aliqui ex
Summistis verbis citatis. Et in verbo præsumptio, inclinant in hanc sententiam: præsertim summa Rossela. Magister Soto vbi
supra, articulo. 3. asserit cum Caietano
suspicionem non esse peccatum mortale
ex suo genere, addit tamen quod in indiuiduo erit aliquando peccatum mortale propter nimiam grauitatem materiæ. Peccaret
enim mortaliter, qui leuibus indicijs inductus suspicaretur aliquem esse hæreticum
aut crimen nefandum commisisse. Quidam nouiores Theologi dicunt, quòd suspicio in materia graui erit culpa venialis si
per modicum tempus duraret: erit autem
mortalis culpa si longo tempore perseuerauerit in animo.
PRO decisione primò explicandum est,
quid sit materia grauis: Deinde quæ
appellentur leuia indicia. Materia grauis in
hoc loco illa censetur, ex qua valdè contemnitur & despicitur proximus. Hæc autem materia licet vt communiter dicunt,
sit regulariter mortale peccatum: sed tamen
neque est necesse quòd sit semper mortale, neque omne peccatum mortale reputatur semper materia grauis in ordine ad suspicionem & iudicium temerarium. Etenim si quis suspicaretur de aliquo qui inter
ingenuos haberi solet, ex leuibus indicijs;
ex vili sanguine natum esse: ista suspicio in
materia graui versaretur, quanuis nullum
malum mortale suspicetur de proximo.
Item qui ex leuibus indicijs suspicaretur aliquem virum probum in consuetudinem duxisse mentiri in familiaribus collocutionibus, quanuis hæc mendacia non sint peccata mortalia: erunt tamen materia grauis
respectu suspicionis huiusmodi. Denique
si quis suspicaretur de viro aulico & profano quòd inhonesto amore prosequitur
fœminam: quanuis inhonestus amor sit
peccatum mortale, non tamen respectu
huius hominis censetur materia grauis in
ordine ad suspicionem & iudicium: quia
istius modi homo non reputat iniuriam sibi fieri per tale iudicium: quin potius gloriatur. Itaque grauitas materiæ in hac parte non est secundùm seipsam expendenda
ponderandaq́ue, sed per respectum ad personam cui applicatur per suspicionem aut
iudicium. Nam quod graue reputatur respectu vnius hominis, leuissimum esse poterit comparatione alterius. Circa iudicia
leuia generalis regula sit. Illa reputari leuia moraliter quæ non sufficiunt ex seipsis
mouere animum viri probi & prudentis ad
suspicandum malum de proximo. Sed in
particulari leuitas aut grauitas indiciorum
ex multis pensanda est. Primò ex proportione ipsorum ad illud malum quod indicant. Reputantur enim indicia quasi signa,
& malum ipsum, de quo est suspicio, tanquam
signatum. Secundò debet haberi respectus
ad grauitatem materiæ circa quam versantur illa indicia. Etenim indicia quæ in materia non multum graui censentur sufficientia, in materia grauissima, vt in crimine hæresis, non sunt habenda vt sufficientia ad
iudicandum: sed vt leuissima. Tertiò debet haberi respectus ad qualitatem personæ de qua fit suspicio. Nam aliqua indicia
sufficient ad iudicandum aliquod malum
de homine priuato & profano: quæ leuissima erunt ad id suspicandum de viro grauissimæ authoritatis & virtutis, maxime si
est persona publica. Denique indicia comparari debent ad animum iudicantis. Nam
aliqua sufficient ad dubitandum, quæ non
sufficient ad suspicandum. Et aliqua sufficient ad suspicandum quæ non ad iudicandum. Quæ omnia committenda sunt prudentis & timorati viri arbitrio.
HIS suppositis sit prima conclusio. Suspicio ex leuibus indicijs procedens
de malo proximi ex genere suo est peccatum mortale. Hanc conclusionem docent
viri grauissimi & moderni & multi ex antiquis. Et probatur primò. In sacris literis
prohibetur iudicium temerarium, Matth. 7.
Nolite iudicare, & non iudicabimini. Et
| Roman. 14. & 1. Corinthiorum. 4. & Iacobi. 4. dicitur: quod qui detrahit fratri suo
aut iudicat, legi detrahit & de lege iudicat,
sed iudicium temerarium secundùm vsum
sapientium appellatur etiam illa sententia,
quæ cum assensu alterius partis admittit formidinem alterius: quæ est suspicio, ergo
suspicio prohibetur in sacris literis, atque
adeo ex suo genere est peccatum mortale.
Confirmatur. Sacræ literæ prohibent iudicium temerarium, quod est in vsu apud
homines: nam iudicium omnem formidinem excludens, raro contingit: at suspicio
est frequens apud homines, ergo & illa prohibetur nomine iudicij locis citatis, ergo
suspicio potissime prohibetur. ¶ Secundò
probatur. Malitia suspicionis consistit in iniuria, quæ fit proximo quatenus despicitur
& contemnitur: sed iniuria ex suo genere
est culpa mortalis, ergo &c. ¶ Vltimò probatur, & specialiter arguitur contra sententiam Magistri Soto. Illud vitium, quod intra limites suæ materiæ absque hoc quòd
trahatur ad speciem alterius vitij, est aliquando mortale peccatum, ergo ex suo genere est mortale. Sed secundùm Magistrum
Soto iudicium in re grauissima manens intra limites suspicionis est peccatum mortale, ergo ex suo genere est peccatum mortale. Dicunt aliqui, istum modum dicendi Magistri qui est communis apud Theologos, ita esse accipiendum & intelligendum: quod suspicio indeliberata quandiu
indeliberata, non est ex suo genere peccatum mortale: quia quandiu subest indeliberationi non potest esse peccatum mortale. Hæc solutio nullam habet apparentiam: quia si Theologi loquuntur cum Magistro de suspicione indeliberata, falsò dictum est, quòd cum fuerit in re grauissima est peccatum mortale. Nam indeliberatio tollit grauitatem culpæ mortalis in quacunque materia.
Secunda conclusio. Suspicio in materia
graui est in indiuiduo culpa mortalis, etiam
si per breue tempus duret: si sit deliberarata. Prima pars conclusionis sequitur ex præcedenti. Nam illud vitium quòd ex suo genere est mortale, redditur mortale in indiuiduo ex grauitate materiæ. Sed suspicio ex
genere suo est mortale peccatum, ergo &c.
Et confirmatur. Nam alias ferè nullum esset peccatum mortale in materia iudicij temerarij: quoniam vt dicebamus, rarissime
contingit, quòd ex leuibus indicijs procedat
iudicium temerarium omnino certum &
determinatum, ergo si suspicio cui admiscetur aliqua dubietas non est peccatum mortale etiam in materia graui, rarissimè continget mortale peccatum in iudicio temerario:
quod falsum est. Secunda pars conclusionis
probatur. Quod iniuria illata proximo sit
grauis aut leuis non prouenit ex temporis
breuitate aut longitudine, ergo vt suspicio
in materia graui sit culpa mortalis non requiritur temporis longitudo. Hoc tamen
debet intelligi dummodo sit deliberata suspicio: quæ est tertia pars conclusionis. Quæ
dicimus de suspicione à fortiori sunt dicenda de iudicio temerario. De dubio autem
prima conclusio etiam est certissima. An vero secunda conclusio procedat eodem modo de dubio atque de suspicione explicandum est articulo sequenti.
Ad primum argumentum respondetur,
Diuum Thomam in primo gradu suspicionis non
loqui strictè de suspicione vt differt à dubio
& à iudicio, sed potius comprehendere &
dubium & iudicium: & omnia hæc appellat suspicionem in primo gradu: quanuis non
procedant ex deliberatione: quod insinuauit Diuus Thomas in illis verbis cum incipit dubitare, idest cum non ex deliberatione, sed indeliberatè suspicatur aut iudicat. Iudicium
enim tunc censetur incipere, quando ex deliberatione procedit. In secundo vero gradu suspicionis non solum Diuus Thomas comprehendit iudicium cui nulla admiscetur formido,
sed etiam suspicionem stricte sumptam quando
& iudicium & suspicio ex deliberatione procedunt, & plenam animi deliberationem in iudicio aut suspicione interuenientem vocat Diuus
Thomas certitudinem & firmitatem sententiæ. Ad
confirmationem negatur suspicionem deliberatam pertinere ad tentationem humanam: quin
potius pertinet ad tentationem diabolicam.
Ad secundum argumentum respondetur, quòd licet in iudicio temerario reperiatur perfectior & magis consummata iniuria proximi: in suspicione tamen tanta
| fit iniuria proximo in materia graui, quæ
sufficiat constituere peccatum mortale, &
lædere mortaliter amicitiam & charitatem
fraternam, Pugnat enim cum vera proximi amicitia quod quis ex leuibus indicijs
grande malum de proximo suspicetur: quia
ille excessus asserendi prouenit ex malitia
voluntatis. Et per hoc soluitur argumentum & confirmatio. Circa solutionem ad
tertium Diui Thomæ nota, quòd non solum in iudice, verùm in persona priuata
iudicium temerarium animo conceptum
per se loquendo disponit ad exteriorem iniuriam proximi: disponit enim ad verba
externa prolatiua talis iudicij, per quæ iniuriam exteriorem irrogabit proximo. Disponit etiam ad hoc quòd taliter iudicans opere externo siue facto siue verbo contemnat
& despiciat proximum: de quo graue malum suspicatur, & quem in sua mente contemnit: in qua etiam ei iniuriam facit.
ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm dubia sint in meliorem partem interpretanda.
AD Quartum sic proceditur. Videtur quòd dubia non sint in meliorem
partem interpretanda. Iudicium enim magis debet esse de eo, quod
vt in pluribus accidit. Sed in pluribus accidit, quòd aliqui malè agant:
quia stultorum infinitus est numerus, vt dicitur Ecclesiast. 1. Proni
enim sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua, vt dicitur
Genes. 8. Ergo dubia magis debemus interpretari in malum, quàm
in bonum.
¶ 2 Præterea. Augustin. dicit,
quòd ille piè & iustè viuit, qui rerum integer est æstimator, in neutram partem declinando. Sed ille
qui interpretatur in melius quod
dubium est, declinat in alteram partem. Ergo hoc non est faciendum.
¶ 3 Præterea. Homo debet diligere proximum sicut seipsum. Sed
circa seipsum homo debet dubia
interpretari in peiorem partem: secundùm illud Iob. 9. Verebar omnia opera mea. Ergo videtur quòd
ea quæ sunt dubia circa proximos,
sint in peiorem partem interpretanda.
SED contra est quòd Rom. 14.
super illud, Qui non manducat,
manducantem non iudicet. Dicit
Gloss. Dubia in meliorem partem
sunt interpretanda.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut dictum est, ex hoc ipso, quòd aliquis habet malam opinionem de alio absque sufficienti
causa, iniuriatur ei, & contemnit
ipsum. Nullus autem debet alium
contemnere vel nocumentum quodcunque inferre, absque causa cogente. Et ideo vbi non apparent manifesta indicia de malitia alicuius, debemus eum vt bonum habere, in
meliorem partem interpretando
quod dubium est.
AD primum ergo dicendum,
quòd potest contingere quòd ille
qui in meliorem partem interpretatur, frequentius fallatur. Sed melius est, quòd aliquis frequenter fallatur, habens bonam opinionem
de aliquo malo homine, quam quòd
rariùs fallatur habens malam opinionem de aliquo homine bono:
quia ex hoc fit iniuria alicui, non
autem ex primo.
AD secundum dicendum, quòd
aliud est iudicare de rebus, & aliud
de hominibus. In iudicio enim in
quo de rebus iudicamus, non attenditur bonum vel malum ex parte ipsius rei de qua iudicamus, cui
nihil nocet qualitercunque iudicemus de ipsa, sed attenditur ibi solum bonum iudicantis, si verè iudicet: vel malum, si falsò: quia verum
est bonum intellectus, falsum autem est malum ipsius, vt dicitur in
6. Ethicorum: & ideo vnusquisque
debet niti ad hoc, quòd de rebus iudicet, secundùm quod sunt. Sed in
iudicio, quo iudicamus de hominibus, præcipue attenditur bonum &
malum ex parte eius de quo iudicatur: qui hoc ipso honorabilis habetur quod bonus iudicatur, & contemptibilis, si iudicetur malus. Et ideo
ad hoc potius tendere debemus in
tali iudicio, quòd hominem iudicemus bonum, nisi manifesta ratio in
contrarium appareat. Ipsi autem homini iudicanti falsum, iudicium,
quo bene iudicat de alio, non pertinet ad malum intellectus ipsius:
sicut nec ad eius perfectionem pertinet secundùm se cognoscere veritatem singularium contingentium, sed magis pertinet ad bonum
affectum.
AD tertium dicendum, quòd
interpretari aliquid in deteriorem
vel meliorem partem contingit dupliciter. Vno modo per quandam
suppositionem: & sic cùm debemus aliquibus malis adhibere remedium, siue nostris, siue alienis,
expedit ad hoc, vt securius remedium apponatur, quòd supponatur id quod est deterius: quia remedium quod est efficax contra maius
malum, multò magis est efficax
contra minus malum. Alio modo
interpretamur aliquid in bonum vel
malum, diffiniendo, siue determinando: & sic in rerum iudicio debet aliquis niti ad hoc, vt interpretetur vnumquodque, secundùm
quod est. In iudicio autem personarum, vt interpretetur in melius:
sicut dictum est.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio est affirmatiua. Et ratio est,
quia aliàs fit iniuria proximo, dum
contemnitur absque causa cogente.
COMMENTARIVS.
DVbitatur circa istum articulum, Vtrùm
in dubijs teneamur ex præcepto declinare positiuè in meliorem partem.
Arguitur primò pro parte negatiua, dum
in sacris literis prohibemur, ne proximum
contemnamus: solum dicitur: Nolite iudicare, & non iudicabimini, Nolite condemnare & non condemnabimini. Tu quis es
qui iudicas alienum seruum. At vero qui
iudicat taliter quòd non declinat in alteram partem, sed est dubius, non iudicat
alienum seruum, ergo non facit contra præceptum.
Secundò. Nemo tenetur extra necessitatis articulum impendere honorem vel aliquod beneficium proximo: sed in casu dubio declinare in meliorem partem est impendere honorem proximo positiuè, ergo
ad hoc non tenemur in omni re dubia: sed
sufficiet quòd nos habeamus negatiuè vel
quòd suspendamus iudicium.
Tertiò. Si in re dubia esset peccatum suspendere assensum & iudicium: sequeretur
quod in materia graui semper esset peccatum mortale, siquidem est peccatum iniustitiæ
quod ex genere suo est mortale. Consequens | tamen videtur falsum, & contra iudicium
Diui Thomæ in articulo. 3. vbi ait, quòd
quando ex leuibus indicijs de bonitate alicuius incipit homo dubitare, est veniale
& leue peccatum. De hac difficultate sunt
duæ opiniones. Altera Caietani in hoc articulo asserentis, nunquam esse peccatum suspendere intellectum: & habere nos negatiue erga bonitatem vel malitiam proximi in
rebus dubijs. Altera est Magistri Soto lib. 3.
de iustitia, quæst. 4. art. 4. vbi ait, quòd non
solum tenemur non malè iudicare de proximo: sed etiam tenemur de illo bonam positiuè habere opinionem in dubijs. Et ita intelligit Diuus Thomas in hoc artic. 4. Inter has duas sententias magis nobis placet
quædam media: quæ sequentibus conclusionibus explicatur.
Prima conclusio. Regula illa celebris, dubia sunt in meliorem partem interpretanda, duplicem sensum potest habere. Alterum
merè negatiuum, hoc est nemo in casu dubio debet in peiorem partem declinare. Quem
sensum insinuat Diuus Thomas in hoc articulo.
Quoniam tunc fit iniuria proximo si declinemus in peiorem partem. Si autem omnino suspendimus iudicium, non infertur nocumentum proximo. Alterum potest habere sensum, facta suppositione, videlicet, quod
aliquis rem dubiam velit interpretari in meliorem partem in fauorem proximi. Ista
conclusio videtur certa: & colligitur ex regula. 11. de regulis iuris in 6. Vbi dicitur,
cum iura partium sunt obscura: reo potiùs
fauendum est quam actori. Sed habet rei locum ille de quo infertur iudicium dubium,
an sit bonus vel malus, ergo illi fauendum est
similiter est regula. 65. ibi eodem. In pari delicto & causa, melior est conditio possidentis. At vero in rebus dubijs proximus est
possidens honorem suum & bonam famam,
ergo si volumus iudicare: tenemur in eius
fauorem declinare.
Secunda conclusio. Absolutè & per se loquendo in casu dubio, nemo tenetur rem
dubiam in meliorem partem positiuè interpretari. Neque est aliquod peccatum in
tali casu suspendere actum iudicij. Probatur primo argumentis factis in principio
dubij. Deinde quia in tali casu obiectum intellectus est verè dubium secundùm rectam rationem: ergo intellectus suspendens
iudicium secundùm rectam rationem se se
habet. Quemadmodum in speculatiuis: si
quæratur, Vtrùm astra sint paria vel imparia, recte suspenditur iudicium, propter dubietatem obiecti: ergo similiter contingit in
practicis dubijs.
Tertia conclusio. Quando indicia sunt
leuia ad dubitandum potest interdum esse
peccatum mortale dubitare de bonitate proximi per iudicium expressum positiuè vel
interpretatiuè. Verbi gratia, dubitat aliquis ex leuibus indicijs; Vtrùm Petrus commiserit
crimen hæresis, aut peccauerit contra naturam. Tunc peccat mortaliter. Probatur
hoc. Quia multo magis contemnit proximum qui ita dubitat, quàm qui leuiora peccata mortalia suspicatur vel temerè iudicat.
Sed iste peccat mortaliter, vt supra dictum
est, ergo multò magis ille. Confirmatur.
Quia nemo est qui non velit potius, quod
alius de se temerè iudicet commisisse simplicem fornicationem: quàm quod dubitet se commisisse peccatum hæresis aut contra naturam. Hæc videtur nobis moralis demonstratio. Diximus per iudicium positiuum expressè vel interpretatiuè: quoniam
si homo merè negatiuè se habeat, non peccat mortaliter suspendendo iudicium: nisi
quando tenetur proferre illud. Et tunc profectò non se habet merè negatiuè, sed priuatiuè: & vult interpretatiuè iudicare rem
esse dubiam, & hoc sufficit, vt aliquis peccet mortaliter in illa hæsitatione: an proximus sit hæreticus. Sed obijciet aliquis:
quòd in illo casu non tenetur aliquis proferre iudicium in meliorem partem, ergo
si suspendit illud: non peccat mortaliter,
siquidem se se habet merè negatiuè. Respondetur, quòd est valde probabilis sententia in tali casu, quòd tenetur homo interpretari illud dubium in meliorem partem. Et ratio est, quia tunc proximus quando leuia sunt indicia, est velut in extrema necessitate constitutus: ergo teneor illi
succurrere excusando illum apud me ipsum. Quemadmodum teneor excusare illum apud infamatorem ex leuibus indicijs.
Et confirmatur. Quoniam in illo euentu,
| eo ipso quod homo dissimulat proferre iudicium, relinquit rem tanquam verè dubiam, & interpretatiuè consentit in hac propositione, dubium est, an ille sit hæreticus.
Quæ assertio est valdè iniuriosa.
Quarta conclusio. In omnibus peccatis
mortalibus dubitare positiuè iudicando, rem
dubiam esse, an proximus illud peccatum
commiserit, idq́ue ex leuibus indicijs, est
peccatum mortale per se loquendo. Probatur. Qui hoc modo dubitat contemnit proximum in re grauissima, qualis est peccatum mortale quod efficit hominem infamem apud Deum, & illi inimicum, ergo
per se loquendo talis dubitatio peccatum
mortale est: quoniam maximum nocumentum infert homini in suo honore. Diximus
autem per se loquendo peccatum mortale
esse ita dubitare: hoc est ex parte obiecti. At
vero ex circunstantia subiecti & personæ de
qua iudicatur, continget esse peccatum veniale taliter iudicare: imo etiam temerè iudicare, continget esse peccatum veniale.
Verbi gratia, est aliquis adolescens, qui gloriatur
de amore mulierum, non erit peccatum mortale de huiusmodi persona ex leuibus indicijs dubitare seu iudicare, quod ille sit fornicator. Ratio est, quia ille in tali casu non patitur detrimentum in suo honore: quem ipse
prodigit. Et hæc est potissima regula obseruanda in huiusmodi suspicionibus & iudicijs temerarijs & dubitationibus. Imo & in
murmurationibus & detractionibus est obseruanda ista regula ad iudicandum quando est peccatum mortale. Videlicet, quod
attendamus ad nocumentum quod patitur
proximus in suo honore. Etenim quanuis
sit grauissimum delictum de quo agitur, si
tamen ex circunstantia personæ, cui tale crimen obijcitur, vel ex circunstantia personæ
cum qua agitur de tali crimine: non patitur
proximus detrimentum in honore: tunc non
erit peccatum mortale: sed tantum peccatum veniale.
AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quod eodem præcepto solet prohiberi grauissimum peccatum
& alia peccata minus grauia & minus nota.
Verbi gratia, in illo præcepto. Non occides, prohibetur omnis percussio proximi etiam non
occisiua. Imo & prohibentur affectus iræ.
Sic etiam in illo præcepto non licet iudicare:
prohibetur etiam suspicio & dubitatio iniuriosa erga proximum.
Ad secundum respondetur, quòd vt diximus in explicatione tertiæ conclusionis, proximus est in illo casu in extrema necessitate
constitutus: & tenetur homo tunc succurrere illi. Cæterum quod obijcitur, quod non teneor cum periculo errandi in intellectu interpretari verè dubia in meliorem partem:
optime dissoluitur ex doctrina D. Thomæ,
quoniam cognitio singularium in speculatiuis non pertinet ad perfectionem humani
intellectus: propterea nulla virtus est in intellectu ad cognitionem speculatiuam singularium. At verò in practicis cognitio singularium perfectio est intellectus, & ideo
secundùm prudentiam declinat homo in
dubijs practicis in meliorem partem propter
periculum maximum nocendi proximo, si voluntarie dubitet, maximè in leuibus indicijs.
Ad tertium respondetur, quod iam diximus
esse peccatum mortale aliquando suspendere assensum in rebus grauibus: quando ex leuibus indicijs offertur dubium: in quo ipse
proximus notabiliter læditur in honore.
Tunc enim ostendimus quòd non se habet
homo purè negatiuè.
ARTICVLVS V. ¶ Vtrùm sit semper secundùm leges scriptas iudicandum.
AD Quintum sic proceditur. Videtur, quòd non sit
semper secundùm leges
scriptas iudicandum. Semper enim
vitandum est iniustum iudicium.
Sed quandoque leges scriptæ continent iniustitiam: secundùm illud
Isaiæ 10. Væ qui condunt leges iniquas, & scribentes iniustitiam scripserunt. Ergo non semper est secundùm leges scriptas iudicandum.
¶ 2 Prætereà. Iudicium oportet esse
de singularibus euentibus. Sed nulla
| lex scripta potest omnes singulares
euentus comprehendere: vt patet
per Philosophum in 5. Ethic. Ergo videtur quòd non semper sit secundùm leges scriptas iudicandum.
¶ 3 Præterea. Lex ad hoc scribitur, vt sententia legislatoris manifestetur. Sed quandoque contingit
quòd si ipse legislator præsens esset,
aliter iudicaret. Ergo non est semper
secundum leges scriptas iudicandum.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut dictum est, iudicium
nihil aliud est, quàm quædam diffinitio vel determinatio eius quod
iustum est. Fit autem aliquid iustum
dupliciter. Vno modo ex ipsa natura rei, quod dicitur ius naturale.
Alio modo ex quodam condicto
inter homines: quod dicitur ius positiuum, vt suprà habitum est. Leges autem scribuntur ad vtriusque
iuris declarationem, aliter tamen &
aliter. Nam legis scriptura, ius quidem naturale continet, sed non instituit. Non enim habet robur ex lege, sed ex natura. Ius autem positiuum, scripturam legis & continet
& instituit, dans ei auctoritatis robur. Et ideo necesse est quod iudicium
fiat secundùm legis scripturam: alioquin iudicium deficeret vel à iusto
naturali, vel à iusto positiuo.
AD primum ergo dicendum, quod
lex scripta, sicut non dat robur iuri
naturali, ita nec potest eius robur
minuere, vel auferre: quia nec voluntas hominis potest immutare naturam. Et ideo si scriptura legis contineat aliquid contra ius naturale,
iniusta est, nec habet vim obligandi. Ibi enim ius positiuum locum habet, vbi quantum ad ius naturale,
nihil differt, vtrum sic vel aliter fiat,
sicut suprà habitum est. Et ideo
nec tales scripturæ, leges dicuntur,
sed potius legis corruptiones: vt suprà dictum est, & ideo secundùm
eas non est iudicandum.
AD secundum dicendum, quòd
sicut leges iniquæ secundùm se contrariantur iuri naturali vel semper,
vel vt in pluribus: ita etiam leges,
quæ sunt rectè positæ, in aliquibus
casibus deficiunt: in quibus si seruarentur, essent contra ius naturale. Et ideo in talibus non est secundùm literam legis iudicandum, sed
recurrendum ad æquitatem, quam
intendit legislator. Vnde Iurisperitus dicit: Nulla ratio iuris aut
æquitatis benignitas patitur, vt quæ
salubriter pro vtilitate hominum
introducuntur, ea nos duriore interpretatione contra ipsorum commodum producamus ad seueritatem. Et in talibus etiam legislator
aliter iudicaret: & si considerasset,
lege determinasset. Et per hoc patet responsio ad Tertium.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Necesse est quod iudicium fiat secundum legis scripturam.
Ratio est, quoniam aliàs iudicium desiceret
vel à iusto naturali vel à iusto positiuo.
Secunda conclusio. In aliquo euentu non
est secundum literam legis iudicandum: sed
recurrendum est ad æquitatem, seu Epicheiam, Ista conclusio colligitur ex Diuo
Thoma in solutione ad secundum.
COMMENTARIVS.
IN hoc articulo ante omnia aduertendum
est, quod Diuus Thomas in duobus articulis præcedentibus explicuit tertiam conditionem iudicij in priuatis personis, ostendens quomodo sit peccatum illam conditionem prætermittere. Nunc autem in hoc
articulo id ipsum ostendit verificari oportere in iudicio principis, siue cuiuslibet ministri Reipublicæ. Explicat autem talem iudicij conditionem seruari in publicis iudicijs & tribunalibus, quando ex legis præscripto iudicia pronuntiantur, alias essent iudicia suspiciosa & temeraria. Hæc conclusio
verum habere debet in iudicijs quæ pronuntiatur non solum à iudicibus inferioribus,
sed etiam à supremo senatu Principis. Probatur primò. Ex testimonio expresso Diui
Augustini, quod habetur in argumento, sed
contra lib. de vero regimine capit. 31. Item
etiam ex Arist. 5. Ethic. cap. 6. & lib. 10. c. 9.
Et 2. Politicorum cap. 8. Et copiosius libr. 3.
cap. 11. & 12. Et Diuus Thom. 1. 2. quæst.
95. artic. 1. ad secundum. Probatur autem
conclusio vnica ratione. Lex positiua quantum ad vim directiuam obligat in conscientia non solum subditos, sed etiam ipsum Principem legislatorem, ergo in pronuntiando
sententias, omnes debent obseruare huiusmodi legis præscripta. Sed obseruandum est,
vsque adeo veram esse conclusionem Diui
Thomae quòd rarissimè possit princeps vel supremus senatus in causis ciuilibus dispensare in ipsa lege, & aliter iudicare quàm ipsa
lex docet. Probatur quia est contra ius naturæ, quòd postquam aliquis per contractum
legitimum constitutus est dominus prædij
vel alterius rei, expolietur inuitus re illa.
Quin potius illa expoliatio dicetur furtum
siue deprædatio. Sed princeps non potest
dispensare in furto neque in aliquo quod sit
contra ius naturæ, ergo in proferendo sententias debet seruare legis scripta. Deinde
probatur. Quoniam si liceret Principi ita
se gerere: sequeretur quòd posset eum qui
litigat, priuare suis bonis & adiudicare illa
aduersario: ita vt factum teneret. Hoc autem est manifestè falsum. Diximus autem
quòd rarissimè possit princeps dispensare.
Quoniam aliquando expediet ad bonum publicum, vt bona vnius ciuis accommodentur alteri, & tunc poterit princeps hoc facere. Diximus etiam in causis ciuilibus: quoniam in criminalibus sæpè contingit, satisfacta parte, quod princeps dispenset in rigore
legis scriptæ, vbi commune bonum non periclitatur. De qua re disputandum erit infra
quæst. 67. artic. 4.
DVbium tamen in hoc articulo se offert, vtrum sententia iniusta quæ contra legis præscripta pronuntiatur: obliget in
foro conscientiæ. Pro cuius intelligentia aduertendum est primo, tripliciter contingere
quod aliqua sententia sit iniqua. Primò quidem ex animo & affectu malo pronuntiantis illam, Verbi gratia, quando iudex condemnat reum,
seruato ordine iuris & talem reum qui realiter debet condemnari: nihilominus ipse iudex profert sententiam animo vindicandi
se de illo. Secundo dicitur iniusta sententia propterea quòd non seruatur ordo iuris. Tertiò dicitur iniusta ex ipsa causa: quando pronuntiatur sententia contra reuerà innocentem, secundum tamen allegata & probata
est nocens. Dicimus ergo quòd duobus primis modis sententia iniusta obligat in foro
conscientiæ: & ita seruatur secundum leges
regni Hispaniæ. Quamuis enim constet quod
iudex protulit sententiam animo se vindicandi
vel non seruauit ordinem iuris, si tamen processit in pronuntiando secundum allegata & probata, habetur valida & executioni mandatur talis sententia. Secundo aduertendum est quod iniusta sententia per se adhuc est duplex, Alia
quæ continet errorem intolerabilem, Verbi gratia,
in qua præcipitur aliquid impossibile vel
aliquid manifestè malum: vt si quis puniatur pro bene factis. Et hæc dicitur apud iuris peritos sententia nulla. Et huiusmodi manifestum est quòd non obligat in foro conscientiæ. Alia vero est sententia iniusta, quæ
quanuis contineat errorem, non tamen intolerabilem. Et hæc dicitur à Iurisconsultis
iniusta sententia, Sed valida & tenenda. Vt
habetur capit. sententiam. 11. quæst. 3. imo
| vero executioni mandata est. Vt habetur
extr. in cap. pastoralis. de officio delegati. In
præsenti ergo quæstio solum controuertitur
de sententia quæ continet errorem tolerabilem. Nam constat sententiam continentem
errorem intolerabilem esse nullam.
Notandum est tertio, quòd causæ in quibus pronuntiatur sententia: aliæ sunt seculares & prophanæ in quibus agitur de rerum
temporalium possessione siue iure. Aliæ vero sunt ecclesiasticæ in quibus agitur de iure
seu possessione beneficiorum. Huiusmodi rursus causæ aliquando requirunt sententiam
declaratiuam tantum, hoc est vt iudex declaret ius beneficij cui pertineat & debeat
ascribi absque condemnatione alterius partis litigantis. Aliquando vero sententia quæ
profertur est priuatiua, Verbi gratia, quando iudex
per sententiam expoliat alteram partem litigantem beneficio propter aliquod crimen:
& adiudicat beneficium alteri.
His suppositis sit prima conclusio. In causis secularibus sententia iniusta ex causa, quamuis pronuntietur secundum allegata & probata, non tamen obligat reum in foro conscientiæ, neque confert talis sententia ius alteri parti pro qua pronuntiatur, neque reuera expoliat partem condemnatam suo iure,
quod habebat ad rem. Ista conclusio est communis sententia Theologorum. Videatur Caietanus infra quæst. 70. artic. 4. & in opusculo 27. quæstionum. 13. quæst. ad secundum.
Et in opusculo 17. respons. 14. responsione.
Et Soto lib. 3. de Iustitia. quæst. 4. artic. 5. Et
quarto Sententiarum, distinct. 22. quæst. 1.
artic. 3. conclus. 4. Et est expressa sententia
Diui Thomæ infra quæst. 70. loco citato ad
secundum argumentum. Vbi ait iudicium
iniustum non esse iudicium. Et hinc sumitur primum argumentum ad probandam conclusionem. Iudicium eatenus obligat in conscientia quatenus habet rationem iudicij:
sed eatenus habet rationem iudicij, quatenus est determinatio iuris, vt dictum est articulo primo: ergo iudicium iniustum non
habet rationem iudicij, siquidem non est determinatio iusti seu iuris: sed potius est determinatio iniusti. Secundo probatur quoniam
sententia & iudicium est quasi quædam lex
particularis in particulari euentu: vt docet
Diuus Thomas articulo sequenti, & infra
quæstione 67. artic. 1. sed lex iniusta nullo
modo obligat in conscientia, ergo neque sententia iniusta. Tertio probatur, quoniam
communis est Theologorum regula, scilicet, quod sententia quæ fertur in foro exteriori obligat in foro conscientiæ, nisi fundetur in falsa præsumptione. Ecce vbi Theologi excludunt errorem omnem, vt sententia obliget in conscientia, etiam si ille error
fuerit legitimè præsumptus.
Secunda conclusio. In causis beneficiarijs omnis sententia iniusta propter errorem
tolerabilem, siue illa sit declaratiua, siue priuatiua, dummodo pronuntietur secundum
allegata & probata, & inter partes bona fide
litigantes, confert ius in foro conscientiæ ei
in cuius fauorem pronuntiatur: & reuera
expoliat alterum iure quod habebat, Verbi gratia, litigabat Petrus & Paulus apud iudicem. Et
vterque contendit sibi competere ecclesiam
parochialem. Declarauit autem ipse iudex
talem ecclesiam Petro esse ascribendam per
sententiam secundum allegata & probata
pronuntiatam, Tunc Petrus est parochus illius ecclesiæ, non obstante quòd Paulus reuera secundum iura communia habebat ius
ad illud beneficium. Sed non probauit legitimè intentionem suam. Idem continget, si
Petrus & Paulus litigarent de parochia cuius Paulus habebat titulum & possessionem.
Petrus autem apud Episcopum bona fide
accusauit Paulum de aliquo crimine, propter quod merebatur priuari beneficio. Et
episcopus secundum allegata & probata protulit sententiam, per quam expoliat Paulum suo beneficio: & ascribit illud Petro.
Tunc dicimus quòd Petrus est verus parochus illius ecclesiæ. Hæc conclusio quantum ad id quod asserit de sententia declaratiua est contra Magistrum Soto vbi supra.
Et contra omnes ferè iuris peritos. Quantum vero ad alteram partem de sententia
priuatiua conceditur à Magistro Soto vbi
supra. Negatur tamen à plurimis iuris Canonici peritis & Summistis: inter quos est
Panormitanus capit. 1. de concessione præbendæ. Et Innocentius capit. quia plerique.
de immunitate ecclesiarum. quos referunt
& sequuntur Angelus in summa, verbo, sen|tentia. §. vltim. & Syluester noster ibidem.
Dicunt isti doctores quòd sententia priuatiua, etiam si iniusta sit in causis beneficiarijs, quando reus non appellat legitimè &
opportunè, confert ius in conscientia alteri
parti. Et ratio illorum est: quia tunc videtur
reus consentire & cedere iuri suo. Et idcirco si Episcopus conferat alteri beneficium,
quod iam vacare censetur per alterius partis concessionem, valida erit collatio. Si tamen reus, aiunt appellauerit opportunè, etiam si eius appellatio non admittatur, non
erit valida sententia, neque confertius alteri
in cuius fauorem pronuntiatur. Nos autem
contra contendimus ostendere huiusmodi
authores sibi ipsis contradicere. Sitq́ue primum argumentum ad ipsos. In causis prophanis & secularibus eo ipso, quod reus non
appellat, non censetur iuri suo cedere, vt ipsimet authores concedunt. Ergo neque in causis beneficiarijs. Probatur consequentia. Quia
non habet minus ius ad beneficium qui possidet illud, quàm habet ille qui possidet rem
temporalem. Ergo si iste per hoc quòd non
appellat non amittitius in conscientia, ergo
neque ille. Arguitur secundò. Nam non appellare non est maius signum cedendi iuri suo
quando per sententiam priuatiuam condemnatur reus, quàm cum talis sententia est declaratiua, sed iuris periti concedunt, quòd
quando est iniusta sententia declaratiua, non
est valida siue fiat appellatio siue non. Ergo idem debent concedere in sententia priuatiua. Vel potiùs negare in declaratiua: ita
vt sit vtriusque eadem ratio. Sit tertium argumentum specialiter contra Magistrum
Soto. Sententia priuatiua iniusta confert ius
in conscientia, vt ipse fatetur, ergo multò
magis declaratiua. Probatur consequentia,
quia maiorem iniustitiam continet sententia iniusta priuatiua: quam iniusta declaratiua, siquidem per priuatiuam expoliatur
homo suo beneficio, & imponitur illi falsum crimen. At vero per declaratiuam solum
manifestatur quod ille non habet ius ad beneficium, ac proinde præsumendus est magis
inuoluntarius quando condemnatur per sententiam priuatiuam, quàm quando per declaratiuam. Hæc ad homines. Modo probatur conclusio directè. In ecclesia est potestas conferendi & auferendi beneficia cum
opus fuerit ad salutem animarum & ad spirituale ecclesiæ commodum: sed expedit ad
animarum salutem, & conscientiarum tranquillitatem, vt talis sententia etiam iniusta
valeat, siue declaratiua siue priuatiua sit ergo in conscientia manet tutus ille cui confertur beneficium, & est verus parochus: quoniam aliâs esset in ecclesia magnus error &
scrupulus conscientiæ, si iura beneficiorum
penderent à rei veritate, & non à sententia
iudicis: quæ licet iniusta: procedit tamen secundum allegata & probata. Hæc ratio manifesta est, quia sæpè numero haberentur
pro veris parochis & Episcopis, qui tales
non essent. Neque haberent veram iurisdictionem. Et confirmatur à simili. Quoniam
quando expedit ad bonum temporale reipublicæ secularis, potest princeps qui est custos illius, expoliare vnum ciuem suis bonis
proprijs & illa alteri adiudicare. Ergo multo magis iudex spiritualis poterit hoc præstare, quando expedierit ad bonum spirituale ipsius ecclesiæ. Sed expedit, vt tales sententiæ etiam iniustæ obligent in foro conscientiæ & veram iurisdictionem conferant
ipsis parochis & episcopis. Ergo de facto valent & tenent in foro conscientiæ. Confirmatur secundò. Quoniam beneficia instituta sunt immediatè propter bonum commune & spirituale ecclesiæ, ergo quando huiusmodi bonum periclitatur, necesse est vt
ecclesia vtatur potestate sua, & verè conferat beneficia in foro conscientiæ, illis quibus in foro exteriori per sententiam secundum allegata & probata prolatam, adiudicat, licet illa sit iniusta à parte rei. Sed contra prædictam conclusionem arguitur primo argumentis factis pro prima conclusione. Nam in causis prophanis quando sententia est iniusta secundum se, etiam si pronuntietur secundum allegata & probata, non
confert ius in conscientia, ergo neque in
causis beneficiarijs ecclesiasticis. Omnes
enim rationes quæ militant pro causis prophanis, videntur similiter concludere de causis ecclesiasticis. Ad hoc argumentum respondetur, quòd pariter procedit contra nostram sententiam, & contra communem
Canonistarum, & quorundam Theologo|rum: qui tenent, quando sententia est priuatiua, valere. Et ideo omnes tenemur ad illud respondere. Negatur igitur consequentia. Et ratio differentiæ est, quoniam nullum
omnino est incommodum communi bono
temporali, si in causis temporalibus iudicium
huiusmodi non obliget in foro conscientiæ.
At vero in spiritualibus magnum inconueniens emergit, si in causis beneficiarijs ad collationem veri iuris, esset necessarium quod
à parte rei ita se haberet res: si modo iudex
pronuntiat secundum allegata & probata.
Sed nos contendimus quòd ipsa pronuntiatione confertur illi ius quod antea non habebat. Arguitur secundo. Ille in cuius fauorem pronuntiatur talis sententia iniusta, tenetur cum primum sententiæ vitium cognouerit alteri restituere beneficium acceptum
ex tali sententia. Ergo per illam sententiam
non accepit ius in foro conscientiæ. Ad hoc
argumentum respondetur concedo antecedens. Tenetur enim ille resignare beneficium
in manibus prælati: vel saltim tenetur admonere alteram partem de vitio commisso in
sententia: vt si ille voluerit prosequi litem
& sibi consulere, faciat libere. Si autem noluerit ad monere proximum, sed manere cum
ipso beneficio: Nihilominus est verus parochus veram habens iurisdictionem. Quemadmodum indignus aliquis cui semel collatum fuerit beneficium, tenetur illud resignare: & nihilominus omnes concedunt quod
talis indignus habet veram iurisdictionem.
Peccat tamen circa iustitiam legalem &
charitatem.
ARTICVLVS VI. ¶ Vtrùm iudicium per vsurpationem reddatur peruersum.
AD Sextum sic proceditur.
Videtur quod iudicium
per vsurpationem non reddatur peruersum. Iustitia enim est
rectitudo quædam in agendis, Sed
nihil deperit veritati à quocunque
dicatur, sed à quocunque est accipienda, Ergo etiam nihil deperit iustitiæ,
à quocunque iustum determinetur,
quod pertinet ad rationem iudicij.
¶ 2 Præterea. Peccata punire ad
iudicium pertinet. Sed aliqui laudabiliter leguntur peccata punisse,
qui tamen auctoritatem non habebant super illos quos puniebant: sicut Moyses occidendo Ægyptium,
vt habetur Exod. 2. & Phinees filius
Eleazari, Zambri filium Salumi: vt
legitur Nume. 25. & reputatum est
ei ad iustitiam: vt dicitur in Psalm.
105. Ergo vsurpatio iudicij non pertinet ad iniustitiam.
¶ 3 Præterea. Potestas spiritualis distinguitur à temporali. Sed quandoque prælati, habentes spiritualem
potestatem, intromittunt se de his
quæ pertinent ad secularem potestatem. Ergo vsurpatum iudicium
non est illicitum.
¶ 4 Præterea. Sicut ad rectè iudicandum requiritur auctoritas: ita
etiam & iustitia iudicantis & scientia, vt ex supradictis patet. Sed non
dicitur iudicium esse iniustum, si aliquis iudicet, non habens habitum iustitiæ, vel non habens scientiam iuris. Ergo etiam neque iudicium vsurpatum, quod fit per defectum auctoritatis, semper erit iniustum.
RESPONDEO dicendum,
quòd cùm iudicium sit ferendum secundum leges scriptas, vt dictum est,
ille, qui iudicium fert, legis dictum
quodammodo interpretatur, applicando ipsum ad particulare negotium. Cùm autem eiusdem aucto|ritatis sit legem interpretari, & legem condere, sicut lex condi non
potest nisi publica auctoritate, ita
nec iudicium ferri potest nisi publica auctoritate: quæ quidem se extendit ad eos qui communitati subduntur. Et ideo sicut iniustum esset,
vt aliquis constringeret alium ad
legem seruandam, quæ non esset
publica auctoritate sancita: ita etiam
iniustum est, si quis compellat aliquem ferre iudicium, quod publica autoritate non fertur.
AD primum ergo dicendum, quod
pronuntiatio veritatis non importat compulsionem ad hoc, quòd suscipiatur: sed liberum est vnicuique
eam recipere, vel non recipere, prout vult. Sed iudicium importat quandam impulsionem. Et ideo iniustum
est, quod aliquis iudicetur ab eo qui publicam auctoritatem non habet.
AD secundum dicendum, quòd
Moyses videtur Ægyptium occidisse, quasi ex inspiratione diuina
auctoritatem adeptus: vt videtur
per hoc quod dicitur Actuum 7. quod
percusso Ægyptio æstimabat Moyses intelligere fratres suos, quoniam
Dominus per manum ipsius daret
salutem Israel. Vel potest dici quòd
Moyses occidit Ægyptium defendendo eum qui iniuriam patiebatur, cum moderamine inculpatæ
tutelæ. Vnde Ambrosius dicit in libro de Offic. quòd qui non repellit iniuriam à socio cùm potest, tam
est in vitio, quàm ille qui facit. Et inducit exemplum Moysi. Vel potest
dici sicut dicit