QVINTA PARS.
QVOD igitur pœnitentiæ sacramentum
non sit fidelibus ad salutem necessarium,
primùm suadetur ex eo, quòd post baptismum qui in peccatum inciderit, non potest per pœnitentiam reparari, vt Apostolus
ad Hebr. 6. videtur affirmare, cùm ait: Impossibile est eos, qui semel sunt illuminari, & participes facti sunt spiritus sancti & prolapsi
sunt, rursum renouari ad pœnitentiam. & cap.
10. Voluntariè peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur
|
pro peccatis hostia: terribilis autem quedam
expectatio iudicii, & ignis æmulatio, quæ consumptura est aduersarios.
Præterea, à præciso sacerdote non possumus etiam in mortis articulo hoc sacramentum
sumere, vt D. Thom. autor est. Liceret autem
si esset ad salutem necessarium: cùm ob id ab
hæretico & schismatico sacramentum baptismi licitè suscipiamus.
Præterea, Deus non deficit in supernaturalibus necessariis: sicut nec natura in necessariis deficit, si ergo sacramentum hoc ex diuina
institutione esset medium ad salutem necessarium, certè prouidisset Deus de ministro
in articulo mortis. Quare iure diuino quilibet sacerdos quemlibet tunc temporis posset
absoluere: sicut & baptizare tunc quilibet quemlibet potest. Quo circa talem Ecclesia potestatem sacerdotibus simplicibus adimere non
valeret, quod absurdum est.
Præterea. Si sine hoc sacramento non constaret salus: ergo summo pontifici via salutis
non pateret, cùm nullum habeat interra superiorem & iudicem. At minister huius sacramenti iudex & superior est: pœnitens, inferior, ac iudicatus, non igitur est hoc sacramentum de necessitate salutis.
Præterea, Si hoc sacramèntum necessarium
esset, id maximè ex verbis thematis. Nisi pœ|nitentiam habueritis &c. Sed inde non probatur: pari enim ratione ostenderetur, sacramentum Eucharistiæ esse ad salutem necessarium: cùm in eundem modum dicat Dominus, Nisi manducaueritis carnem filij hominis &c.
Præterea. D. Chrysostomus homilia in
Psal. 50. secunda, Peccata tua (inquit) dicito,
vt deleas illa, si confunderis alicui dicere, quia
peccasti: dicito ea quotidie in anima tua, non
dico, vt confitearis conseruo tuo: dicito Deo,
qui curat ea. Et in oratione de beato Philogonio, Ego testificor, (ait) vt, si quisque nostrum
recedens à pristinis malis ex animo vereq́ue
promittat Deo, se postea nunquam ad illa redditurum: nihil aliud Deus requirat ad satisfactionem vlteriorem. Idem in sermone De
pœnitentia & confessione: & homil. 20. in
Genesim: & super epistolam ad Heb. homil.
31. referturque à Gratiano de pœnitentia. di. 1.
cap. Quis aliquando: & à Magistro in. 4. dist.
27. Igitur sacramentum confessionis, & absolutionis sacerdotalis non est ad salutem necessarium.
Et confirmatur: quia Nectarius episcopus
Constantinopolitanus Chrysostomi antecessor abrogauit confessionem, quæ sacerdotibus fit, (vt libro. 9. historiæ tripartitæ capi.
35. Sozomenus refert) non autem vir sanctus abrogaret, si sacramentum confessionis
|
esset ad salutem necessarium. Et confirmatur
rursum: quia apud Græcos post illa tempora
confessio, quæ sacerdoti fit, reiecta est atque
abolita, non erat ergo medium necessarium
ad salutem, aliàs, exinde, nullus Græcorum salutem fuisset consecutus, quippe (vt ante docuimus) in mediis ad salutem necessariis nemini ignorantia patrocinatur: vt sine illis æternam salutem possit adipisci: quæ est ratio
glossæ de pœnitentia, d. 5. statim à principio:
vbi tenet, confessionem esse institutam ex Ecclesiæ traditione, potius quàm ex noui testamenti authoritate. Idem tener Panor. super
caput. Omnis vtriusque sexus, de pœnitentiis & remissionibus. D. quoque Bonauentura
dist. 17. quarti sententiarum, q. 3. art. 3. asserit,
confessionem non esse institutam à Christo,
sed ab Apostolis, non ergo ita grauis est error,
negare confessionem sacramentalem apud
sacerdotes esse ex diuino iure ad salutem necessariam.
In contrarium est. D. Thomas. 3. p. q. 84.
art. 5. vbi ex verbis Thematis colligit, pœnitentiæ sacramentum esse ad salutem necessarium.
Quemadmodum enim de baptismo instituendo dominus loquitur, cùm ait, nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto, &c. ita &
de pœnitentiæ sacramento, quod erat instituturus, videtur loqui, cùm dicit. Nisi pœni|tentiam habueritis &c.
In huius controuersię explicatione ponenda mihi sunt fundamenta quædam ad futuram
fabricam constituendam necessaria.
Primum est, Pœnitentiam exteriorem, in
qua sacerdos pœnitentem à peccatis absoluit,
esse sacramentum. Hoc fundamentum primi
Nouaciani euertere voluerunt, negarunt enim
sacerdotes per absolutionem peccata remittere: atque ex consequenti negarunt pœnitentiæ sacramentum: quod vtiq́ue nullum est, si
remissio peccatorum in eo non est. Aduersus quos disputat Ambros. lib. 1. De pœnitentia, cap, 2. &. 6. &. 7. Hos Vuiclephistę postea
secuti sunt (vt autor est Thomas Vualdensis
lib. De sacramentis, cap. 135.) negauerunt enim
etiam ipsi, sacerdotes verè absoluere pœnitentes. Quæ tamen est aperta hæresis. Primùm,
ex cap. Ad abolendam, extra. De hæreticis:
vbi Lucius tertius, Vniuersos (inquit) qui de
sacramento corporis & sanguinis domini nostri, vel de baptismate, seu de peccatorum confessione, vel reliquis ecclesiasticis sacramentis, aliter sentire, aut docere non metuunt,
quàm sacrosancta Romana Ecclesia prædicat & obseruat, vinculo perpetui anathematis innodamus.
Deinde, ex Concilio Florent. sub Eugenio.
4. in decreto super vnione Armenorum, vbi
|
pœnitentia numeratur inter reliqua nouæ
legis sacramenta. Item ex Concilio Tridentino sess. 7. Can. 1. De sacramentis in genere.
Præterea, ex capit. Firmiter: vbi definitur,
quòd IESVS CHRISTVS claues
Ecclesiæ commisit Apostolis, eorumq́ue successoribus, clauis autem à catholico intelligitur, potestas aperiendi regnum cœlorum, ac
proinde absoluendi à peccatis: per quę regnum
cœlorum peccatoribus clauditur. Nec huiusmodi intelligentiam aliunde quàm à Christo Domino accepimus: qui Matthæ. 16. cùm
claues Petro pollicitus esset, explicans euestigiò, quidnam ipsi polliceretur. Quodcunque (inquit) solueris super terram, erit solutum
& in cœlis.
Communis quoq; Ecclesiæ consensus id
confirmat, quæ est columna & firmamentum
veritatis: (vt dicitur. 1. ad Timoth. 3.) Credunt
autem omnes fideles, cùm peccata sua sacerdotibus confitentur, & ab eis percipiunt absolutionis formam, remissionem quoque peccatorum simul percipere. Meritò igitur Concilio
Constantiensi præsidens Martinus quintus in
bulla condemnationis Ioannis Vuicleph definit, quòd sacerdos potest peccatorem confessum à peccatis absoluere: & quòd sacerdos,
etiam malus, cum intentione faciendi, quod
facit Ecclesia, verè conficit, verè absoluit &c.
Suppetunt etiam sacrarum literarum
testimonia ad huius rei confirmationem: vt
illud (quod Ambrosius adducit) Matthæ. 16.
Tibi dabo claues regni cœlorum: & quodcumque
solueris super terram, erit solutum & in cœlis.
Item illud. 2. ad Corinth. 2. Si quid donastis, & ego: nam & quod ego donaui propter
vos in persona Christi. Et cùm sacerdotes in
baptismo abluant à peccatis, eo quòd baptismi ministerium illis commissum est, pari ratione & in pœnitentia. Quid enim interest (Ambros. ait) vtrum per pœnitentiam, an per lauacrum hoc ius sibi datum vendicent sacerdotes? Nempe vnum in vtroque ministerium est.
Nam vt illis dictum est Matth. vltimo, Baptizate omnes gentes &c. Ita Ioannis. 20. Dominus ait: Sicut misit me pater, & ego mitto
vos: accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: & quorum
retinueritis, retenta sunt. Si ergo acceperunt
sacerdotes potestatem remittendi peccata,
& eam exercent absoluendo confitentes peccata sua, sine dubio signa illa sensibilia sunt sacramentum.
Secundum fundamentum. Hæresis est negare sacramentum pœnitentiæ esse iudicium quoddam ex Christi institutione, hoc est, sacerdotes remittentes peccata, esse veros iudices à
Christo domino constitutos. Decipiuntur enim
|
nonnulli existimantes confessores esse iudices arbitros, habentes, videlicet, potestatem
ex electione iudicandorum. Quod profectò
errant in media luce. Nam potestas remmittendi peccati sacerdoti à peccatoribus conferri non potuit, sed à solo Christo, cuius sunt
iudices delegati.
Præterea. Claues non conferunt sacerdotibus ipsi peccatores: sed ipse Dominus lesus
Christus contulit eas apostelis, eorumque successoribus: vt in ca. Firmiter, De summa trinitate definitur. Potestas ergo soluendi atque
ligandi peccatores à Christo domino sacerdotibus collata est.
Præterea. Manifestissimè hæc res ostenditur ex illis verbis iam citatis. Sicut misit me pater, & ego mitto vos, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis &c. Sunt ergo iudices à
Christo constituti, à quo acceperunt potestatem peccatores iudicandi. Quod si princeps,
qui haberet à Cæsare potestatem delegandi,
diceret cuipiam. Sicut misit me pater, & ego
mitto te. quorum remiseris delicta &c. Non
dubitaremus eiusmodi hominem esse à principe filio Cæsaris iudicem delegatum. Cum igitur filius Dei, homo Christus Iesus, cui omne
iudicium darum est, omnisque potestas in cœlo & in terra, dixerit Apostolis, Sicut misit
me pater &c. ambigi nulla ratione potest, eos
|
esse iudices peccatorum à Christo Domino
constitutos.
Præterea. Ecclesiæ consuetudo apertissimè indicat, pœnitentiæ sacramentum exerceri iudicialiter: est enim ibi reus & accusator, est sententia: est pœna iniuncta. Sed hæc
potestas, quam exercent sacerdotes in sacramento est à Christo (vt probatum est) ergo
ab eodem instituti sunt iudices.
Ad hęc, in Concilio Florentino definitur,
quòd minister huius sacramenti est sacerdos
habens autoritatem absoluendi, vel ordinariam, vel ex commissione superioris. Ergo, si
iurisdictionis potestas in ministro huius sacramenti requiritur: iam palam fit, sacramentum
hoc esse iudiciale ex institutione Christi. Nam
sicut pastores ouium Christi non sunt pastores ab ouibus, sed à Christo, Ioan. 21. Pasce oues meas: ad Ephes. 4. Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, alios pastores &c. Ita non
sunt iudices ouium ob ouibus, sed à Christo,
nam quibus commisit, vt oues pascerent, commisit simul, vt de ouibus iudicarent.
Tertium fundamentum. Non possunt iudices constituti à Christo iudicare de peccatis, nisi ea cognoscant. Hoc lumine naturali
manifestum est, nisi enim innotescant delicta
iudicanti, ignorare necesse est, vtrum soluere
debeat, an ligare: remittere, an retinere. Qua|re, siue absoluat, siue retineat: vtraque sententia erit imprudens.
Item, quia, vel iudex delegatus aliquam pœnam iniungit pro delicto, vel nullam, si nullam, iniquus est minister iustitiæ, si aliquam,
imprudentissimus est, quam libet iniungendo
sine cognitione delicti. Nam & æquali pœna
inæqualia crimina vindicabit & æqualia inæquali. Cùm igitur Christus non instituerit iudicium absurdum, & imprudentia plenum:
certè, instituendo iudices, pariter instituit,
vt delictorum haberent cognitionem: ne turpiter in iudiciis aberrarent.
Quartum fundamentum. Omnium peccatorum tam publicorum quàm occultorum, tam
exteriorum, quàm interiorum, sacerdotes constituti sunt iudices. Patet ex vniuersali sermone. Quorum remiseritis peccata remittuntur
eis &c. Ioannis. 20. Et Matth. 16. Tibi dabo
claues regni cœlorum, &, Quodcunque solueris
&c. Alioqui tota Ecclesia seduceretur, quæ
putat se accipere etiam remissionem delictorum
occultorum, quę sacerdotibus confitetur. Seduceretur (inquam) si non accepissent potestatem remittendi cum publicis etiam occulta peccata.
Præterea. Si Christus de solis exterioribus
loqueretur: ergo per absolutionem sacerdos
remitteret solùm exteriora peccata, & non interiora, quare dimidiatam veniam pręstaret,
|
(ait enim) Quorum remiseritis remissa sunt,
& Quorum retinueritis retenta sunt.
Quintum fundamentum, Pœnitentiæ sacramentum tres partes habere, contritionem cordis, confessionem oris, satisfactionem operis. Quæ videlicet quasi materia sunt huius
sacramenti. Nam verba absolutionis sacerdotalis, forma sunt, qua hoc sacramentum perficitur. Nec me clàm est, Scotum in. 4. d. 14. q
4. &. d. 16. q. 1. id negare, quod nos tanquàm
fundamentum iacimus, credit enim solam absolutionem sacerdotis, esse integrum pœnitentiæ sacramentum, quia sola (inquit) ea significat
gratiam: solaque proinde gratiam præstat, Durand.
etiam in ea dem erroris naui versatur. Quatuor de causis dixit, contritionem & satisfactionem non esse huius sacramenti partes. Primam posuit, quòd forma, id est, absolutio, non
applicatur nisi confessioni: ergo sola cònfessio est materia, cui, scilicet, soli forma tota adiungitur, nam & rei artificialis materia ea est
integra, cui forma integra artis admouetur.
Alteram, quod contritio non est signum sensibile, res autem sensibiles sacramentorum materiæ sunt. Tertiam, quòd attritione sola verum,
atque integrum conficitur sacramentum, quòd si
contritio esset huius sacramenti pars, non posset alia loco illius subrogari. Quartam causam
esse, eamq́ue vel maximam: quòd satisfactio sit
|
posterior tempore, quàm absolutio sacramentalis: ergo non est de integritate sacramenti,
nec enim est totum successiuum, sed permanens: quod suas omnes partes simul habere
necesse est: cuique iam existenti, si posterius
tempore quicquàm contingat, non est pars:
sed accidens rei, & confirmatur, quia tanta potest esse contritio, vt tota pœna remittatur,
erit ergo tunc satisfactio superflua, quare non
est pars, nunquam enim pars suo toti superuacanea est. At vero omnia hæc commentitia sunt, nec possunt fundamentum quod iecimus infirmare, habetur enim ex Concilio
Florentino, cuius autoritatem. Theologi sanè tenere debemus: in Concilio siquidem Florentino definitur: omne sacramentum materia formaque constare: & postea. Quartum (inquit) sacramentum est pœnitentia, cuius quasi materia sunt actus pœnitentis: qui in tres distinguntur partes, cordis contritionem, oris
confessionem, operis satisfactionem, forma
autem, sunt verba absolutionis: hactenus Concilium Flor. Et Concilium Thrident. sessione. 6. cap. 14. docendum est (inquit) Christiani hominis pœnitentiam, (quam secundam
tabulam post naufragium sancti patres aptè
nuncupauerunt,) non solùm continere cessationem à peccatis, & eorum detestationem,
verumetiam eorundem sacramentalem con|fessionem: itemque satisfactionem. Hæc Synodus Tridentina. Ratio quoque in promptu
est. Quia cum pœnitentiæ sacramentum, quoddam iudicium sit: eius integritas ex his omnibus constat, sine quibus integrum iudicium
non est. Sicut & processus iudicialis multis actionibus continetur, videlicet, accusatione,
testimoniis, confessione ipsius rei, sententia
iudicis &c. Omnia hæc enim ad integrum iudicium requisita sunt.
Contritio itaque pars huius sacramenti est,
quatenus est ratio exterioris confessionis: vt
videlicet confessio non ficta sit, sed verus pœnitentiæ actus. Et indicere mulctam, atque eam
executioni tradere, ad integritatem iudicij
pertinet. Siquidem non est perfectum iudicium, quo absoluitur reus à culpa: nisi pœna,
per sententiam indicta, executioni tradatur.
Quapropter, satis factionem à sacerdote iniunctam, sacramenti iudicialis partem esse,
negare nullo modo debemus.
Ad argumentum verò Scoti, non est difficilè inficiari solam absolutionem gratiam conferre. Nam, sicut in iudicio. fori exterioris, si
quis per legitima testimonia & suam confessionem absoluatur, omnia hæc sunt verè causa illius absolutionis, licet iudicis sententiam
vt præcipuam causam spectemus: ita quoque
in foro conscientiæ interiori princeps quidem
|
causa absolutionis, sacerdotis sententia est, sed
ratio tamen & causa concurrens, vt ritè pœnitens absoluatur, testimonium illud etiam
fuit, quod aduersum se pœnitens dixit, (siue
accusationem vocare malis) qua se accusauit.
Vnde patet error glossæ De pœnitentia. d. 1.
ca. 1. dicentis, nec cordis contritione, nec oris
confessione peccata dimitti, sed tantum gratia
Dei. Nam in omnibus aliis sacramentis, non solùm forma, sed etiam materia est causa instrumentalis, qua Deus vtitur ad remittendum
peccatum, aqua enim baptismi, nedum forma verborum, corpus tangit, & cor abluit, vt
August. asseruit. Quod idem in cæteris sacramentis inducere possumus. Cùm ergo tam contritio, quàm confessio partes sint huius sacramenti: consequens fit, vt gratiæ causa etiam
existant.
Ad primum verò argumentum Durandi
respondetur. Non omnes partes integrales
eiusdem rationis esse, etenim, (vt modo dicebamus) in iudicio prophano, aliter est pars
confessio rei, aliter testimonium testium, &
aliter mulcta à iudice inflicta pro culpa commissa. Et licet per sententiam quis absoluatur à morte, & absolutio delicto applicetur,
quod morte non erat dignum: si tamen iudicatur à iudice pecuniaria mulcta, illius executio spectat ad iudicii integritatem: licet
|
absolutio non adiungatur, & ideo Diuus
Thom. 3. par. quæstione. 90. articulo secundo, docuit, has tres partes, materiam appellari
sacramenti: quia partes, ex quibus integratur
totum, habent se, vt materia. Et Concil. Florentinum. non dixit, huius sacramenti materiam esse actus pœnitentis: sed, quasi materiam.
At secundum respondet D. Thomas, (est
enim primum argumentum illius secundi articuli) quòd contritio virtualiter pertinet ad
exteriorem pœnitentiam, in quantum implicat
propositum confitendi & satisfaciendi. Contritio siquidem (vt rectè Caietanus admonuit)
non quomodocunque est pars huius sacramenti: sed quatenus refertur ad claues Ecclesiæ,
habet enim pars, in eo quòd pars, ordinem ad
totum, & ad reliquas partes. Sic ergo contritio accepta, includit voluntatem compensandi delictum ad arbitrium sacerdotis: qua consideratione initium est & ratio exterioris pœnitentiæ. Constat autem, interiores actus hoc
modo ad exterius iudicium pertinere, aliter
enim iudicatur offendens ex odio, aliter offendens ex ira. Compensatio item pœnitentiæ, nisi sponte fiat à reo, non est reconciliatiua. Quare velle compensare delictum, quod
in contritione clauditur, est prima huius iudicii pars, quod est non solum vindicatiuum, sed | conciliatiuum. Non igitur oportet, quamlibet partem huius sacramenti esse sensibilem,
sed satis est, si sit ratio, quare aliæ partes sensibiles ad hoc sacramentum & iudicium pertineant. Idque eò magis, quòd hoc forum interius
est, quò nihil vetat, actus etiam interiores referri.
Ad tertium, primò dicitur, quòd nomine
contrionis in præsentia complectimur attritionem, significamus enim dolorem de peccato cum propositio cauendi in futurum. Nec
id nos somniamus, sed ipsum Concilium Florentinum ita nomen contritionis explicuit.
Deinde respondetur, quòd contritio ponitur pars sacramenti, quia est certa & indubitata materia. Quòd autem attritio sufficiat,
quanuis verum sit, non est tamen adeò certum
& indubitatum, & ideo Concilium Florentinum
communisque sententia, tenens certum, reliquens incertum, ponit contritionem, partem
esse huius sacramenti.
Ad quartum. Nego consequentiam, capilli enim & vngues partes hominis sunt: nec tamen simul cum homine nascuntur. Accusatio quoque, testimonium, sententia iudicis,
solutio pœnæ cùm non sint simul: sunt tamen
de integritate iudicij. Breuiter. In omnibus,
cuius partes quendam successionis ordinem
habent, non oportet partes integrantes simul
|
esse. Ad contritionem vero facilè dicitur: quòd
cùm sacramenta per homines administrentur, quibus illa grandis contritio constare nequit, an idonea sit ad integram pœna remissionem, semper opus est satisfactionem iniungi: sine qua sacramentum quidem esse potest
sed sine qua tamen mancum, & imperfectum
est. Quemadmodum & quodcunque aliud
iudicium, in quo probatus reus sine mulcta
absoluetur. Nam & homo sine digito poterit esse: sed erit tamen incommodè sine digito. Nec nos asserimus, quamlibet satisfactionem esse partem huius sacramenti. Satisfactio
quippe, quæ ex arbitrio pœnitentis proficiscitur, nec est pars iudicij sacramentalis, nec habet ordinem ad Ecclesiæ claues. Vnde Concilium Florentinum, Tertia (inquit) pars est satisfactio pro peccatis secundum arbitrium sacerdotis. Quintum igitur fundamentum (vt
cætera omnia quæ posuimus) cùm firmum sit,
nihil aliud superest, nisi vt quæstioni propositæ respondeamus.
Prima igitur conclusio sit. Non est necessarium ad salutem, sacramentum pœnitentię
in re susceptum: hoc est, potest aliquis saluari, etiam si re ipsa non suscipiat hoc sacramentum, vbi non est facultas suscipiendi. Ac loquor etiam de eo qui peccauit mortaliter post
baptismum. Id definit imprimis Leo Papa in
|
epistola ad Theodorum Episcopum, numero. 6 9. Si autem aliquis (ait) quocunque interceptus obstaculo, à munere indulgentiæ
præsentis exciderit, & priusquam ad constituta remedia peruenerit, temporalem vitam
humana conditione finierit: non necesse est
nobis eorum, qui sic obierint, merita discutere, cùm dominus Deus, quod sacerdotale
ministerium implere non potuit, suæ iustitiæ
reseruauerit, loquitur autem de pœnitentiæ
sacramento.
Item. Baptismus non est necessarius in re
susceptus: sed satis est in voto, si haberi aliter
nequit, ergo nec pœnitentia. Antecedens probatur ex August. lib. 4. de Bapti. contra Donatistas ca. 22. ex Ambrosio de obitu Valentiniani ad Theodosium, ex Bernardo epistola
septuagessima septima ad Hugonem, vbi id eruditissimè commonstrat ex Innocentio de Baptismo, ca. debitum & De presbitero non baptizato. cap. 2. Sed & de pœnitentia. d. 1. ca. Pœnitet. & de. 6. cap. Qui vult, refertur testimonium Augustini, ex lib. De vera & falsa pœnitentia, cap. 10. &. 12. &. 26. q. 6. capit. Si aliquis: refertur in idem testimonium Concilij
Epanensis. Nonnulla verò capita eiusdem causæ & quæstionis, quæ in contrarium obiici solent, faciliora sunt, quam quibus à nobis sit
respondendum. Illud verò, quod dominus
|
ait, Quorum retinueritis, retenta sunt, Ioan.
20. eandem intelligentiam habet, quam &
illud. Nisi quis renatus fuerit ex aqua &c. scilicet, quum adest facultas, nam, cùm deest,
sufficit votum suscipiendi huiusmodi sacramenta, quęcunque dicuntur adultis ad salutem necessaria.
Secunda conclusio. Sacramentum pœnitentiæ est medium ad salutem necessarium peccatoribus baptizatis in hunc sensum, vt sit necessarium in re, si facultas adest: sit necessarium in
voto. Hanc conclusionem probat Diuus Thomas. 3. p. q. 65. art. 4. &. q. 84. articulo. 5. Quia
peccator non saluatur nisi applicetur ei passio Christi, vel in re, vel in voto. Non est enim
aliud nomen sub cœlo, in quo nos oporteat
saluos fieri Actorum. 4. Passio autem Christi applicatur in sacramentis. In baptismo quidem, his qui ante baptismum peccauerunt: in
pœnitentia verò, his, qui peccauerunt post baptismum.
Deinde probat. Quia ægroti, nisi per aliquod remedium salutis, sanari non possunt.
Matth. 9. Non est opus valentibus medico,
sed malè habentibus. At pœnitentiæ sacramentum est medicina salutis: vt ante nobis
demonstratum est.
Tertiò probat Diui Hieronymi testimonio in commentariis super. 3. caput Esaiæ, &
|
in epistola ad Demetriad. De virginitate seruanda dicentis, secundam tabulam post naufragium esse pœnitentiam, nam primam tabulam baptismum vocat: patet facilè legenti. Idem asserit Ambros. ad virginem laps. ca.
8. & Tertulianus in lib. De pœnitentia. Confirmatque Tridentinum Concilium, sessione.
6. cap. 14. inquiens, pœnitentiam, secundam
tabulam post naufragium, sanctos patres aptè
nuncupauisse. Ne quis autem hanc esse Diui
Thomæ mentem possit ambigere, legat libri
quarti aduersum gentes capi. 72.
Eandem quoque conclusionem tenuit Thomas Vualden. lib. de sacramentalibus titulo.
8. cap. 68. citatque Originem in eandem: qui
homilia. 10. supernumeros, Laicus, si peccet
(inquit) ipse suum non potest au ferre peccatum: sed indiget sacerdote, vt peccatorum remissionem possit accipere: & cap. 69. docet
Vualdens. Ioanem Vuicleph oppositum huius conclusionis tenuisse: quem secuti Lutherani, negant, ad salutem esse hoc sacramentum
necessarium. Quam ob rem firmiora (si possumus) argumenta debemus afferre, vt hæresis contraria manifestiùs reuincatur.
Hæc itaque conclusio primùm certa est per
definitionem Leonis Papæ in epistola ad Theodorum episcopum. 69. & refertur De pœniten, d. 1. cap. Multiplex (inquit) misericordia
|
Dei ita lapsibus subuenit humanis, vt non solùm per baptismi gratiam, sed etiam per pœnitentiæ medicinam spes vitæ reparetur æternæ. Et qui regenerationis donum violassent,
proprio se iudicio condemnantes, ad remissionem criminum peruenirent: sic diuinę bonitatis præsidiis ordinatis, vt indulgentia Dei,
nisi supplicatione sacerdotum nequeat obtineri, mediator enim Dei & hominum hanc
præpositis Ecclesiæ tradit potestatem, vt & pœnitentibus actionem pœnitentiæ darent: &
salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Et concludit tandem in
hæc verba. Necessarium est, vt peccatorum reatus ante vltimum diem sacerdotali supplicatione soluatur.
Pręterea, Matth. 16. Tibi (inquit dominus)
dabo claues regni cœlorum: & quodcunque
solueris &c. Ergo, cum per peccatum mortale à baptismo commissum, cœlum peccatori
obseretur, necesse est, vt per claues Petri &
successorum aperiatur, quod non aliter profectò fit, quàm per sacramentum absolutionis, nec enim soluta erunt in cœlo, quæ non
soluerit Petrus in terra.
Præterea, Ioannis. 20. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: & quorum retinueritis, retenta sunt, ergo quæ non absoluunt
|
sacerdotes, retenta erunt. Qua propter, necesse est, si retineri non volumus, vt à sacerdotibus absoluantur.
Tertia conclusio. Non satis est ad æternam
salutem consequendam peccatoribus baptizatis, votum implicitum huius sacramenti sed
explicitum, & formale requiritur. Quòd ad
eundem modum pœnitentiæ sacramentum
est necessarium peccatoribus baptizatis: ad quem
baptismus non baptizatis, eo quòd per vtrumque virtus passionis & sanguinis Christi in
peccatorum remissionem applicatur, sine qua
quidem applicatione ne vnum quidem mortale peccatum remitti potest. At sine voto explicito baptismi nullus saluatur Marci vltimo,
Prædicate Euangelium omni creaturæ, qui
crediderit, & baptizatus fuerit saluus erit: qui
verò non crediderit, condemnabitur. Vnde
primum colligitur, baptismum in voto satis
esse, cum re ipsa suscipi non potest. Idcirco enim
non dixit. Qui non fuerit baptizatus condemnabitur: sed. Qui non crediderit. Colligitur de
inde, fidem huius sacramenti, hoc est, baptismi, esse ad salutem necessariam, id est, quòd
per baptismum in nomine christi præstatur
remissio peccatorum omnibus gentibus. Id
enim est euangelium, quòd, qui non crediderit, condemnabitur, vt Lucæ vltimo declaratur. Nec hanc huius loci nos intelligentiam
|
comminiscimur: sed etiam nobis sancti patres tradidere. Vualden. in lib. De sacramentis, cap. 130. Hugo de sancto Victore lib. 2. de
sacramentis, parte. 6. capit. 7. Bernardus epistola. 77. ad Hugonem. August. lib. 1. de Baptism. contra Donatist. cap. 8. & lib. 4. capit.
21. &. 2. libro. contra Crescon. capit. 13. Si igitur citra baptismi votum explicitum nullus
omnino saluari potest, cùm non adest facultas baptismum re ipsa suscipiendi: nec sine
voto quidem pœnitentiæ explicio saluabitur, qui peccatum mortale post baptismum
perpetrauit. Noluit enim Deus sine Christo,
& ecclesia sua cuiquàm patere salutem, ac remissionem peccatorum, Cùm igitur peccatores possunt Christo & ecclesiæ suæ vniri,
& reconciliari, exteriùs etiam, susceptis sacramentis, id Deus requisiuit. At, cùm non adest facultas exterioris vnionis & conciliationis, voluntas pro facto cedit: suppleturq́ue
per interiorem exterior vnio. Confirmat
etiam hanc conclusionem id quod vsu venire videmus: vt quantuncunque mors subito occurrat, pœnitentiæ remedia fideles offlagitent, nec sanè sentiunt de salute eius, qui
moriens, nec re, nec voto hoc sacramentum
accepit.
Ex his colligere licet, quæ sunt ad salutem necessaria, ea esse in duplici differentia.
|
Nam quædam sunt necessaria, solùm quia præcepta: vt eruere innocentem à morte, vota reddere, iuramenta seruare, quorum necessitas
videtur esse præscripta, ibi, Si vis ad vitam ingredi, serua mandata. Alia verò sunt ad salutem
necessaria, vt media: & inde in præcepto quia
media necessaria: vt credere in Christum, suscipere baptismum, pœnitentiam agere. Inter hęc
autem haud mediocre discrimen est. Nam, quę
sunt tantum, quia præcepta, ad salutem necessaria, non est opus in voto habeantur explicito ad salutem consequendam: sed satis
est implicitè, & in genere propositum habituale tenere implendi diuina mandata. At,
quæ sunt ad finem salutis media necessaria, si
in re haberi nequeunt, oportet teneantur in
voto: vt sacramentum baptismi, & pœnitentiæ, quod paulo ante docebamus.
Sed est tamen quæstio non parua, an exigatur votum explicitum huius sacramenti ad
remissionem peccatorum, quæ post baptismum admissa sunt. Nam ad æternam salutem
consequendam, iam diximus, huiusmodi votum explicitum esse necessarium. Et quidem
de hac re inter viros doctos magna dissensio
est. Sunt enim qui credant, votum explicitum
huius sacramenti, non esse opus ad remissionem peccatorum: vt si quis commisit adulterium post baptismum, per solam contritionem
|
(aiunt) quæ est actus virtutis, consequi poterit veniam sine proposito explicito suscipiendi hoc sacramentum. Id tenet Adrianus. q. 1.
De confessione ad secundum principale. Est
autem argumentum huius, quòd baptismus
non est necessarius in re, vel in voto explicito ad iustificationem, vt. 3. parte. q. 69. art. 4.
ad secundum Diuus Thomas asseruit. Cornelius siquidem & Eunuchus ante fidem explicitam euangelii iustificationem quidem consequi potuerunt, licet æternam salutem potuerint adipisci.
Item, quilibet se potest conuertere ad Deum
in momento: & tamen notitiam baptismi habere in quolibet momento non potest, quomodo enim audiet sine prædicante? aut quomodo credet, nisi audierit? Igitur, nec sacramenti pœnitentiæ votum explicitum ad peccatorum remissionem necessarium est. Nec
ab hac sententia abhorret D. Thomas. 3. par.
q. 86. articulo. 2.
Si quis tamen contrariam sententiam tenere voluerit, habebit pro se quantum coniectura colligere licet, Magistrum sententiarum. 4. d. 17. cap. 2. &. D. Thomam. eadem dist.
q. 3. art. 5. q. 1. & apertius, art. 1. q. 1. &. d. 18. q. 1.
arti. 3. q. 1. & lib. 4. contra gentes. capit. 72. &
tertia parte. q. 84. art. 5.
Sunt quoque argumenta non leuia ad hanc
|
oipinionem confirmandam. Primùm ex Concilio Complutensi sub Alphonso Carrillo archiepiscopo Toletano: quod probatum est à
Sixto quarto, in bulla, qua condemnauit Petrum Oxomensem, cuius prima conclusio ibi
damnata est, in hanc formam. Peccata mortalia
quanum ad culpam & pœnam alterius sæculi, delentur per solam cordis contritionem sine ordine ad claues. At, si per pœnitentiam, quæ est
actus virtutis, peccata remituntur sine explicito voto huius sacramenti: re vera delentur
peccata sine ordine ad claues. Rursum in concilio Tridentino, sessione. 6. capit. 14. definitur, quòd pœna æterna cum culpa, vel sacramento, vel sacramenti voto remittimur. Item,
Ioannis vltimo. Quorum retinueritis retenta
sunt, ergo quando quis nec re, nec voto accepit hoc sacramentum, cùm sacerdotes eiusmodi peccata retineant, retenta sunt.
Præterea, nulli hæretico vel schismatico
remittitur culpa, nisi formaliter & explicitè
proponat ecclesiæ vniri, atque ab ea veniam
peccati implorare, ergo sola contritio, quæ est
actus virtutis, non satis est ad remissionem peccatorum sine ordine ad claues ecclesiæ. Antecedens asserit August. libro de vera & falsa
pœnitentia cap. 12.
Sed enim, Cùm hoc sacramentum quatuor
habeat partes: neque omnes sint æquè necessariæ ad huius sacramenti constitutionem: meritò poterit in quæstionem reuocari, an singulæ huius sacramenti partes sint ad salutem
necessariæ. Et quoniam de absolutione & contritione, post ea, quæ diximus: aut parua, aut
nulla controuersia est: de confessione primum
quæritur: An sit ad salutem æternam necessaria. Nam Vuicleph impudentissime docuit,
eam esse superfluam & inutilem: vt Thomas
Vuladensis refert lib. De sacramentis, cap. 135
& in Concilio Constantiensi sessione. 8. inter illius errores septimus ponitur in hanc formam, Si homo debitè fuerit contritus, omnis
confessio exterior est ei superflua, & inutilis.
Massiliani etiam negauerunt necessitatem confessionis: vt autor est Damascenus
libro De hæresibus. Deinde Iacobitæ referente Guidone Carmelita in lib. etiam hęresum.
Hos sequuntur nostro tempore Lutherani:
atque adeò Erasmus in libro De ratione veræ Theologię circa finem: & in colloquio cui
index, Pietas puerilis in summa, omnes qui
tenuerunt confessionem nouitiam esse, &
institutionis ecclesiæ. In quibus fuit. B. Rhenanus in asserenda confessione parum beatus & pius. Aduersum quos conclusionem
statuimus.
Confessionem exteriorem, quæ sacerdoti
fit, esse ad salutem necessariam ex Christi institutione, confessionem (inquam) omnium
mortalium, tam publicorum, quam occlutorum
Probatur efficaciter. Quia peccata occulta
non remittuntur, nisi remittentibus sacerdotibus: vt patet ex testimonio Ioannis citato.
Quorum retinueritis, id est, non remiseritis,
retenta sunt. Ex eo enim quòd dixit. Quorum
remiseritis, remissa erunt: satis ostenditur, verbum ex regione additum, scilicet. Retinueritis,
perinde esse, ac si dixisset Christus. Non remiseritis. Sed remittere sacerdotes non possunt, nisi cognoscant: (vt ostensum est) cognoscere autem nequeunt, nisi peccatores consiteantur: ergo confessio etiam occultarum culparum ex diuina institutione est ad salutem
necessaria. Qui enim instituit finem necessarium, media etiam instituit, quæ essent ad eundem finem necessaria: nisi legislatorem velimus in necessariis defuisse. Nam eandem rationem eisdem quoque verbis resumere non
piget.
Præterea, in concilio Constantiensi Martinus quintus in bulla condemnationis articulorum contra Vuicleph, Ioannis hus, & Hieron. Pragensis: condemnans errores Vuicleph,
ac reliquorum discipulorum ait, Vtrum credat, quòd Christianus vltra contritionem cor|dis, habita copia sacerdotis idonei, soli sacerdoti de necessitate salutis confiteri teneatur,
vbi licet non explicetur, an ex institutione diuina, an ex humana sit illa necessitas: sine dubio tamen est intelligen da ex diuino iure: id
enim Vuicleph negabat.
Præterea, hoc manifestè determinatum est
in concilio illo Complutensi, & in illa extrauaganti Sixti quarti contra Petrum Oxomensem. Nam, post illam primam damnatam conclusionem, quam ante retulimus: hoc est, peccata mortalia deleri per solam cordis contritionem sine ordine ad claues, damnatur secunda in hanc formam: Confessio de peccatis in
specie fuit ex aliquo statuto vniuersalis ecclesiæ, non de iure diuino. Deinde damnatur tertia in hæc verba: Prauæ cogitationes confiteri
non debent, sed sola displicentia delentur sine ordine ad claues.
Præterea, in Concilio Florentino definitum
est, idque nos adeo firmiter constituimus, materiam huius sacramenti præcipuam esse confessionem. Si igitur sacramentum pœnitentiæ est ad salutem necessarium: certè non
forma solùm & absolutio sacerdotis, sed &
materia, hoc est confessio peccatorum ad salutem necessaria est, nec enim sacramentum
sola forma subsistit. Cuius etiam rei definitio
habetur in Concilio Tridentino. session. 6.
|
capit. 14. vbi cùm Concilium docuisset, hoc
sacramentum esse secundam tabulam post
naufragium, per quam fieret lapsi hominis
post baptismum reparatio, subdit: Docendum est, Christiani hominis pœnitentiam multò aliam esse à baptismali: eaq́ue contineri,
non modò cessationem à peccatis, & eorum
detestationem, verumetiam eorundem sacramentalem confessionem: saltem in voto, & suo tempore faciendam: & sacerdotalem absolutionem.
Quibus ita constituis, manifestissimè colligitur, hanc secretam confessionem de peccatis secretis (quam quidem alij auricularem
vocant, alij clanculariam) institutionis diuinæ esse, non humanæ, hoc est, Christum instituisse, peccata secreta secretò esse confitenda.
Nam publicorum, publicè fieri confessio potest. Nec id Caietanus inficiatur, nam licet
in commentariis super ca. Ioannis. 20. aduersari
videatur: at ipse tamen mentem suam explicuit, respondens ad censuras Parisienses sedecim articulorum articulo. 5.
Probatur hoc corollarium imprimis, quia
confessio de peccatis occultis est necessaria,
vt ex fundamentis iactis constare facilè potest. Constituit enim sacerdotes dominus iudices, non solùm publicorum: verumetiam
occultorum. Sed rationis naturalis est, vt occul|ta peccata occulta correctione purgentur: ergo cum Christus instituerit hoc iudicum fieri secundum rectam rationem: instituit ex consequenti, occulta peccata occultè esse iudicanda.
Præterea, si modus confitendi ad aurem de
peccatis occultis ex ecclesiæ institutione esset, in arbitrio ecclesiæ etiam esset, oppositum
constituere: quemadmodum potest de immersione, vel aspersione, vel infusione in baptismo, legem pro suo arbitratu, & ferre, &
tollere. At non est in facultate ecclesiæ præscribere, vt cordis occulta peccata peccatores publice consiteantur.
Pręterea, Leo Papa epistola ad vniuersos
episcopos Campaniæ: numero. 57. & refertur De pœnitentia dist. 1. cap. Quamuis plenitudo: illam (inquit) contra Apostolicam regulam præsumptionem, quam nuper agnoui à
quibusdam illicita vsurpatione committi, modis omnibus costituto submoueri: de pœnitentia videlicet, quæ à fidelibus postulatur,
vt scripta professio publicè recitetur: cum reatus conscientiarum sufficiat solis sacerdotibus indicare confessione secreta: & infra, Remoueatur ergo improbabilis consuetudo, ne multi à
pœnitentiæ remediis arceantur hactenus Leo.
Id ergo quod aduersatur remedio à Christo instituto ad remissionem peccatorum, nimirum contra diuinam institutionem est: cùm contra
|
apostolicam regulam id fieri summus pontifex asserat, Ex apostolorum certè traditione
secreta peccata in aurem sunt confitenda: quod
vel ex eo liquet, quòd in ecclesia non habetur memoria, vnde inceperit secreta confessio. Nam & Origenes eius meminit homilia
prima, & secunda in Psalm. 37. & homilia. 10.
super numeros: Basilius item in libello De institutione monachorum, capitulo. 21. &. 98.
Dionysius etiam in epistola ad Demophilum.
8. & Sozomenus lib. 9. historiæ tripartitæ ca.
35. Quoniam ij (inquit) qui confiteri refugiunt
maius peccatorum onus acquirunt: propterea visum est antiquis pontificibus, vt velut
in theatro sub testimonio ecclesiastici populi, delicta pandantur: & ad hanc causam presbiterum bonæ conuersationis, seruantemque
secretum, ac sapientem virum statuerunt, ad
quem accedentes ij qui deliquerunt, delicta
propria fateantur. Nota seruantem secretum
nam si non essent occultè confitenda peccata,
non oporteret seruare secretum.
Postremò. Sigilum confessionis non est ex
humana institutione, sed ex diuina, ergo ex
diuina est, quòd aliqua peccata, scilicet, occulta, iudicentur ocultè, & confirmatur. Quia
magister Oxomensis in Concilio illo Complutensi damnatus est: quòd assereret, confessionem non debere esse secretam, & à Sixto quar|to in illa extrauaganti cuius initium. Ad perpetuam rei memoriam, definitur contra eundem, necessario exigi, vt confessio secreta sit.
Quamobrem ex reuelatione & institutione Dei est, quòd confessio sit secreta, alioqui
non esset hæresis, ab euangelica veritate penitus aliena, assertio contraria. Cùm tamen aliena esse ibidem decernatur.
Sed oritur circa ea quæ diximus dubium.
Si enim peccata oportet confiteri, vt innotescant sacerdoti: ergo peccata publica, quæ
aliàs sunt illi manifesta, non erit necessarium
confiteri: quippe ob hanc causam, si circunstantia manifesta est, non est opus eam explicare confessori: vt si quis sacerdos, vel maritatus: idq́ue confessori liqueat, non est necesse:
vt, cùm confitetur fornicationem, exponat
se esse, vel sacerdotem, vel maritatum.
At, erroneum est credere, sine confessione publicorum etiam peccatorum cuiquam
patere salutem. Primùm, quia delictum iudicandum in aliquo foro, debet esse notum in
illo foro: sed, etiam si peccata sint publica, non
sunt confessori nota in foro sacramenti: ergo opus est vt peccator illa sacerdoti confiteatur. Et hoc est quod Diuus Thomas dist. 17. q
3. arti. 2. p. 1. ad primum, docet, inquiens. Quamuis sacerdos aliquando sciat peccatum, vt homo: non tamen scit vt Christi vicarius: sicut
|
etiam iudex aliquando scit peccatum, vt homo: quod nescit, vt iudex.
Præterea, confessio est materia pręcipua huius sacramenti: ergo etiam ad absolutionem
publicorum peccatorum est necessaria, nam
sacramentum sine pręcipua materia esse non
potest. Denique, si peccator publicum peccatum
non confiretur, non potest innotescere iudici,
an pœniteat nec ne: an proponat emendationem, an non. Quare non valet discernere, an
soluere debeat, an ligare. Necessarium est igitur, vt non modò secreta etiam peccata verum
etiam publica pecccator se sacerdoti subiiciens
confiteatur.
Iam verò posterior illa quęstio relinquitur
An satisfactio, ad sacerdotis arbitrium, sit ad
salutem necessaria. Sunt enim autores, qui negant, in quibus Diuus Thomas. 4. dis. 17. q. 3.
art. 1. q. 1. ad primum argumentum videtur esse: Dicendum (inquit) quòd post remissam culpam, adhuc est peccator debitor pœnæ temporalis: sed gratiæ tamen infusio suffici ad culpæ remissionem, ad gratiæ verò infusionem
consequendam ordinata sunt gratiæ sacramenta: ante quorum susceptionem, vel actu, vel
propositio peccator gratiam non consequitur.
Sed tamen, ex hoc quòd operatur confessio
ad pœnę remissionem, non habet, quod sit de necessitate salutis: quia pœna ista est temporalis, ad
|
quam post culpæ remissionem remanet homo
ligatus. Vnde sine hoc, quòd in præsenti vitæ
expiaretur, esset via salutis, habet igitur confessio, quòd sit de necessite salutis, ex hoc quod
ad remissionem culpæ ordinatur, hactenus
D. Tho. At, vel fallor ego, vel contrarium probabilius est. Nam, sicut ante docuimus, exterior pœnitentia est ad salutem necessaria, ergo
quemadmodum contritio in lege naturæ &
scripturæ habebat annexum propositum confitendi & satisfaciendi Deo, iuxta illud, Dixi.
Confitebor iniustitiam meam domino &c.
ita & in lege noua habet annexum propositum confitendi sacerdoti, & satisfaciendi ad arbitrium eius, hoc est enim subiicere se clauibus, & iuditio ecclesiastico, quod est ad salutem sine dubio necessarium.
Præterea. Concilium Tridentinum sessione. 6. cap. 14. posteaquàm difiniuit, sacramentum penitentiæ ad lapsi reparationem, velut secundam post naufragium tabulam, necessarium
esse: decernit protinus, hoc sacramento contineri, non modo cessationem peccatorum,
& eorundem sacramentalem confessionem,
& sacerdotalem absolutionem: verumetiam
satisfactionem: per ieiunia, eleemosynas, orationes, & alia pia spiritualis vitæ exercitia,
non quidem pro pœna æterna, sed pro pœna temporali, & de hac (inquit) pœnitentia
|
scriptum est. Memor esto, vnde excideris, &
age pœnitentiam, & prima opera fac, & iterum.
Quæ secundum tristitia est, pœnitentiam in
salutem stabilem operatur, & rursus, pœnitentiam agite, & facite fructus dignos pœnitentiæ. Quæ omnia loca de pœnitentia exteriori esse intelligenda, per quam scilicet exterior satisfactio pro peccatis fit, superius certis argumentis commostrauimus.
Præterea. Leo Papa, epi. 69. ad Theo. epi.
Mediator (inquit) Dei & hominum hanc præpositis ecclesiæ tradidit potestatem: vt & pœnitentibus actionem pœnitentiæ darent & salubri satisfactione purgatos ad communionem
sacramentorum per ianuam reconciliationis
admitterent. Igitur: nisi proponant pœnitentes, se ecclesiæ potestati subiicere, vt iuxta eius
arbitrium peccata compensent, seruari non possunt. Iam enim docuerat summus Pontifex,
hanc sacerdotalem autoritatem, & iudicium,
esse ad salutem necessaria.
Denique, cùm de satisfactione ad arbitrium sacerdotis præceptum sit, (vt nos proximè definiemus) certè satisfactio est ad salutem necessaria, nam si non esset, non esset in præcepto. Ac revera frustra fuissent sacerdotes iudices constituti, si eorum sententiæ parêre non esset necessarium. Inanis enim est autoritas iudicandi,
quę impunè reiici potest: idque eò magis, quòd
|
iudicium hoc non est ad dirimendas lites, sed
ad vindicanda scelera. Et quod iudicibus necessarium est, scilicet, pœnam in dicere reis,
ne sint iudices iniqui: id nos exequi necessariò debemus, ne falsi pœnitentes & inobedientes tum videamur, tum etiam simus. Nec argumentum quod in contrarium insinuamus
operę pretium est nunc eludere: partim, quod facile est: partim, quòd postea eluere debemus.
Quapròpter eadem argumenta confutanda
sunt, quæ à principio huius controuersiæ fecimus.
Ac primum quidem argumentum à plerisque sanctorum facilè diluitur, nam vtrunque
apostoli Pauli locum interpretantur, non de
pœnitentia, quæ post baptismum fit: sed de pœnitentia, quæ fit in baptismo. Qui videlicet
semel dumtaxat percipi potest: nam pœnitentiam baptismum appellari, habes apud Lucam
capitulo vltimo, Oportebat (inquit) prædicari in nomine eius pœnitentiam & remissionem peccatorum in omnes gentes. Vbi, quæ
Matthæus de baptismo dixit, Lucas nomine
pœnitentiæ ac remissionis peccatorum tradidit. Hanc expositionem Chrysostomus, &
Theophilactus sequuntur in eadem loca. Item
Ambrosius lib. 2. De pœnitentia cap. 2. & August. lib. De vera & falsa pœnitentia cap. 3. Colligunt autem ex multis coniecturis, hanc esse
|
eorum testimoniorum intelligentiam. Quas
ego coniecturas referrem, nisi ad metam huius disputationis festinaret oratio
Potest tamen vterque locus intelligi etiam de
pœnitentiæ sacramento: vt, videlicet, intelligamus, impossibile esse per pœnitentiæ sacramentum rursum renouari: id est, priorem nouitatem, quam per baptismum accepimus, iterum
accipere. Vnde Gregorius Nazianzenus oratione. 3. in sanctum lauacrum. Non superest
(inquit) regeneratio secunda, nec reformatio
seu in pristinum statum restitutio: etiam si perquàm vehementer illam lachrymis, & multis quæramus suspiriis: ex quibus vix quidem
cicatricum obductio euenit.
Nec te moueat, quod apostolus ait, esse impossibile: nam per excessum loquitur: atque hyperbolicè ingentem rei difficultatem impossibile vocat: non, vt desperent audientes: sed,
vt terreantur. Idcirco enim subdit apostolus.
Confidimus tamen de vobis dilectissimi meliora, & viciniora saluti: tametsi ita loquimur. Loquutus sum (inquit apostolus) ita, vt
vos à peccatis retraherem, & desperationis metu facerem cautiores. Cæterum confido de vobis, & reliqua, quæ sequuntur. Quæ quidem
huius loci interpretatio. mea non est, sed Hieronymi, lib. aduersus Iouinianũ. 2. referturque
à Gratiano De pœnitentia, d. 2. c. Si enim. Nec
|
modus hic loquendi à sacris literis alienus est.
Nam Matth. 19. quod ante dominus dixerat, difficilè esse diuitem intrare in regnum cœlorum, euestigiò dixit, esse impossibile, quemadmodum exposuit
Hieronymus super caput Esaiæ. 60. Sed & Aristoteles. 1. libro De cœlo capite. 11. inter reliquas significationes huius vocabuli, impossibilis, eam annumerauit, vt (quod non facilè, neque citò, nec benefieri potest) impossibile dicatur. Et ad eandem formam per hyperbolem capit. 10. eiusdem epistolæ Apostolus
locutus est: vt ostenderet, qua animaduersione pecata nostra digna sint, post acceptam notitiam
veritatis, si ad iustitiæ rigorem examinentur.
Sed aliud tamen est quod iustitia postulat: aliud quod clementia, & misericordia suggerit.
Ad secundum argumentum certè possemus respondere, negando maiorem, sentiunt
enim plures viri docti, licitum esse, ab hæretico recipere pœnitentiam in articulo mortis:
vt Petrus Paludens. 4. dist. 25. q. 1. Syluester in
verbo Confessor, primo. §. & Maioris. d. 17.
& glossa extra. De sponsalibus, capite. Non
est vobis. Quia licet recipere baptismum ab
eiusmodi præcisis, cùm extrema necessitas cogit: vt Augustinus tradit, capit. Si quem forte. 24. distinctione. 1. Ergo & pœnitentiæ sacramentum licet ab exciso suscipere. Huic
verò loco solent occurrere, negando consequentiam. Quia minister baptismi est institutus quilibet de iure diuino: quam ob rem ecclesia id
tollere non potest. At pœnitentiæ minister,
non est quilibet sacerdos diuino iure: sed cui
ecclesia demandauerit. Quocirca sicut potest
committere, cui voluerit: ita & potest auferre. Sed hæc responsio non facit satis argumen.
Primum, quia probabilissimum est, quemlibet sacerdotem in mortis articulo habère autoritatem absoluendi iure diuino. Idque asseruit
Palu. dist. 20. q. 1. art. 2. Dur. distin. 19. q. 2. Capreolus eadem distin. arti. 3. ad quartum. Idquoque D. Thomas sentire videtur. dist. 19. q.
1. art. 3. q. 1. & dist. 20. art. 1. q. 2. Atque est pręterea, rationi consentaneum: quia Deus non
deficit in necessariis, nullus enim prouidus
gubernator in necessariis deficit ergo quemadmodum prouîdit, vt in articulo mortis, quicumque posset licite baptizare, non obstante quacunque ecclesiastica censura & prohibitione,
ita etiam cauit, vt in eodem articulo quilibet
sacerdos licitè absolueret. Cùm vtrunque sit sacramentum necessitatis: vtrunque iure diuino
præceptum. Est insuper alia ratio, qua id confirmari possit. Quòd, autore Augustino quarto libro De baptismo contra Donatist. ca. 24
quod vniuersa tenet ecclesia, semperque retentum est: nec à Pontificibus, aut Conciliis tempore aliquo post apostolos diffinitum: tradi|tione Christi & apostolorum rectissimè creditur constitutum. At, quòd, quilibet sacerdos in mortis articulo quemlibet possit absoluere, semper in ecclesia obseruatum est: nec
noua aliqua hominum constitutione sancitum, à Christo igitur, & apostolis est institutum. Præterea ecclesia non posset hoc rescindere & abrogare, ferendo, scilicet, contrariam legem: ergo est de iure diuino. Antecedens suadetur. Quia, seclusa quacunque ecclesiæ lege, talis abrogatio esset contra rectam rationem: si (vt verùm est) pœnitentia est sacramentum ad salutem necessarium. Sic igitur
rationi maximè consentaneum est, quemcunque sacerdotem in articulo mortis pœnitentiæ ministrum diuino iure esse constitutum.
Quo fieri, per ecclesiæ censuram talem autoritatem abrogari non posse.
Quòd si Christus dominus non consuluisset in mortis articulo periclitantibus, ministrum absolutionis necessarium exhibendo:
ecclesia tamen, cuius prudentiæ dicitur esse
commissum, cum pia mater sit, non est credenda filiis suis in articulo mortis deesse voluisse: idque eò magis, quò exemplo Christi sponsi sui facere, & potuit & debuit: quem constat
in sacramento baptismi (quod necessarium
esse ad salutem voluit) nulli in articulo mortis defuisse. Præterea. Necessitas non habet
|
legem, vt habes in capit. quod non est, de regulis iuris, non ergo existimanda est ecclesia, legem, qua præcisum amouet à sacramentorum ministerio, ad extremum necessitatis articulum extendere voluisse. Præterea,
odio restringi, fauores conuenit ampliari: vt
etiam iuris regula tradit. Quòd autem quilibet sacerdos in articulo mortis quemlibet
possit absoluere, gratia est & fauor populi Christiani. Quocirca, ampliare potiùs, quàm stringere debemus.
Quòd autem præcisi sacramentorum ministerio priuantur, in odium est: restringendum
itaque esse videtur: nam pœnæ, legum interpretatione, molliendæ sunt, non exasperandæ,
De pœnitentia. d. 1. cap. Pœnæ. Probabile igitur est, à præciso sacerdote fideles posse sacramentum absolutionis in mortis articulo recipere: videlicet, si absque periculo fidei recipi potest. Ac profectò non ambigo, quin à catholico excommunicato, etiam nominatim, in mortis
articulo pœnitentię possimus suscipere sacramentum: si alius desit. Quippe, non video causam, quare fideles in articulo mortis, presente
sacerdote catholico, priuentur sacramento ex
diuina institutione ad salutem necessario.
Quod vtique esset minus tolerabile, quàm in
mortis articulo casus reseruare: præsertim
cùm homines ferè, non contritionem, sed at|tritionem habeant, quapropter durum esset, hominibus maiori ex parte imbecillis, in
tali periculo velle deesse. Quòd si hæc exceptio ministri catholici, etiam per excommunicationem præcisi, iure optimo defenditur:
non est absurdum, & alios præcisos excipere, tantùm in mortis articulo. Quoniam extrema necessitas, siue corporalis, seu spiritualis sit, ab omni ecclesiæ lege videtur excepta.
Id verò, quod obiici in contrarium solet ex.
24. q. 1. cap. Audiuimus, per hæc facilè diluitur, cui simile est, quod Ambrosius ait, De pœnitentia, d. 1. cap. Verbum. & cap. Potest fieri: ob idque si mili ratione soluitur. Illud autem,
quod opponitur ex ca. vltimo eiusdem causæ & quæstionis, aduersus hanc sententiam
nihil penitus facit. Primum, quòd ibi sermo
est de Eucharistiæ sacramento: quod non est
sacramentum necessitatis. Deinde, quòd id
fecit Hermogildus, ne Arriano episcopo faueret: quem rex ob eum finem distinauerat. In
quo euentu ne sacramentum quidem baptismi ab hæretico recipiendum esset. Nam, quod
in extrauaganti, Vnam sanctam de maioritate & obediencia Bonifacius docet, extra ecclesiam non esse remissionem peccatorum:
& ex dictis modò, explicari facilè potest, &
quemadmodum intelligendum esset, in superioris ani relectione docuimus.
At, siquis communem opinionem sequi
velit, cuius etiam D. Tho. fuisse videtur. 4. d.
19. artic. 2. quæstione. 2. ad tertium: & distin.
17. quæstione. 3. articulo. 3. quę. 1. ad secundum:
&. 3. p. quæ. 82. art. 7. ad secundum: respondere aliter potest, negando minorem. Nec est
simile de baptismo & pœnitentia, quoniam
baptismus multò magis est necessarius, quàm
pœnitentiæ sacramentum. eò quòd non solum
opus est, quatenus remedium peccati, sed quatenus professio est Christianæ fidei, & in Christum incorporatio.
Vnde ad tertium argumentum, iuxta duas
has differentes opiniones dupliciter item responderi potest. Nam, difficilè est de doctissimorum virorum iudicare sententiis: & in
medio seniorum, iuuenes sedere arbitros. Itaque
ex his duabus vtra sit opinio deligenda, prudentiorum ego & doctiorum arbitrio derelinquo.
Ad quartum, vbi difficultas est, à quo nam
habeat iurisdictionem, qui Summum Pontificem absoluit, communis opinio respondet,
quòd Summus Pontifex eligendo confessorem, confert ei potestatem, quam tamen ipse exercere non potest, vt diaconus, electus episcopus, potest demandare absolutionem à peccatis: cùm ipse tamen peccatores absoluere non
queat: quæ est solutio Cardinalis Turrecre|mata, lib. 1. summæ ecclesiasticæ, capit. 98. &
D. Bonauenturæ. 4. d. 19. & D. Thomæ, d. 16.
q. 1. art. 3. q. 3. At, Paludanus eadem dist. q. 2.
& Capreolus eadem distin. q. vnica, art. 3. melius sentire videntur: iurisdictionem, qua sacerdos electus à Pontifice eum absoluit, à Christo esse, & non ab ipso Pontifice, quia Deus
non deficit in necessariis. Quare Summo pontifici de ministro sacramenti ad salutem necessarij prouîdit. Item Summus Pontifex post
peccatum mortale factus est subditus in foro interiore: nam obligatur confiteri sacerdoti, sicut & quilibet alius, qui mortaliter peccauit, iudicio huius fori sacramentalis obnoxius
fit, ergo sine commissione ipsius est in ecclesia iudex, cui scilicet, confiteri teneatur.
Præterea. Licet episcopus diaconus committere alteri absolutionem possit, sed non tamen,
nisi eorum, quorum est pastor, committere
potest, hoc est, suorum subditorum. At. Summus Pontifex non est pastor sui ipsius, nec iudex, quam ob rem sui ipsius absolutionem committere alteri non potest. Nec me fugiunt,
quæ Cardinalis Caietanus vir aliòqui doctissimus, scripsit quæstione vnica de ministro
huius sacramenti: quæ mihi non placent omnia
sed (humanorum ingeniorum ea, vel sors, vel
conditio est) aliis non placebunt nostra. Equidem, quamdiu ratio melior non succurrit, non
|
auderem asserere, confessorem Summi Pontificis nullam habere iurisdictionis potestatem
super ipsum, nec à Christo, nec ab ecclesia, nec
ab ipso Summo Pontifice, quod Caietanus
videtur admittere. An admittendum sit viderint alii, nam ego, principium absolutionis sacramentalis existimo, non solam esse potestatem ordinis, verumetiam iurisdictionis. Quippe, cùm minister huius sacramenti (iuxta Concilium Florentinum) sit sacerdos habens autoritatem, vel ordinariam, vel ex commissio
ne superioris: cumque etiam sacramentum hoc
iudiciale sit, ministrum eius, nisi iudicem intelligere non valeo: iudicem autem sine iurisdictione, ne cogitatione quidem informare
possum, eo vel maximè, quòd minister huius sacramenti soluit, & ligat: ac proinde, iurisdictionis potestatem habet. Igitur, sicut Summus Pontifex propter crimen hæresis subditus fit ecclesiæ in foro exteriore, idque ex diuina institutione: sic per quodlibet mortale peccatum Ecclesiæ subiicitur in foro interiori,
Christo instituente & obligante Pontificem
Summum, vt coram sacerdote comparet: tametsi
hanc illi dederit facultatem, vt eligat, quem
maluerit. Quam traditionem sicut & cæteras Christi, licet scriptas non habeamus, ab
apostolis accepimus.
Itaque sacerdos simplex, cum initiatur, non or|dinis modò potestatem, sed iurisdictionis etiam
accipit, non simpliciter & quantum ad omnes
sed primum, quantum ad venialia peccata. D.
Tho. d. 18. art. 3. q. 1. ad tertium, & est communis opinio. Deinde, quantum ad mortalia: quibus est iam peccator à proprio sacerdote solutus: quoniam illud iudicium est penitùs arbitrarium, cùm nulli tenear me subdere: neque
apparet vnde propius sacerdos habeat solus
potestatem in illa peccata, cùm non sit materia subiecta proprio sacerdoti. Præterea, quantum ad omnia in articulo mortis: denique ad
Summum Pontificem absoluendum. Atque horum
omnium radix eadem est, etenim, (vt Capreolus & Durandus. d. 19. 4. diligenter annotauerunt) in vniuersum apostolis dictum est. Accipite spiritum santum: quorum remiseritis peccata &c. Restrictio autem facta ex speciali
commissione facta Petro: cui, quoniam claues tanquàm primo clauigero collatæ sunt,
id consequenter est demandatum, vt eius autoritate, quicunque alius aperit, aperiat &c.
nam illa commissio de aliis à Petro facta est.
Ideoq́ue Petrus, & eius successores non subiacent illi restrictioni, quin possint absolui à
quolibet sacerdote.
Ad quintum verò argumentum, nonnulli respondent, illud verbum domini, non de corporali seu sacramentali manducatione corporis domini,
|
sed de spirituali esse intelligendum. Qui autem per fidem Christum habet in se manentem, is spiritualiter manducat corpus, & bibit sanguinem: quia Christi membrum efficitur: ac proinde particeps ipsius, & carnis, &
sanguinis. Id autem necessarium est ad salutem, non solùm adultis, verumetiam paruulis. Atque huius sententiæ videtur esse D. Thomas. 3. p. q. 65. artic. 4. ad secundum: &. q. 80.
arti. 9. ad tertium. Et Hieronymus in primum
cap. epistolæ ad Ephes. De cons. d. 2. ca. Dupliciter. 10. Imò Origenes homil. 7. in Leui. &
August. lib. 3. De doctrina Christ. cap. 16. manifestè docent, hunc locum figuratè esse accipiendum, vt per metaphoram, qui credit in
Christum, eique incorporatur, Christum dicatur manducare. Eandemque expositionem vbique locorum Augustinus probat: vt tractatu in Ioannem. 26. &. 27. Et lib. 1. contra duas epist. Pelag. cap. 22. & lib. 1. ca. 4. De consecratione. d. 4. cap. In ecclesia: & capite sequenti: vbi & refert, Innocentium huius sententiæ
fuisse, acre vera fuit: vt patet in epistola eiusdem Innocentii ad Concilium Cartaginensem. Et ratio quoque illis suffragatur quia, si de sacramentali manducatione dominus loqueretur, falsum esset illud. Qui manducat meam
carnem, & bibit meum sanguinem in me manet, & ego in illo, constat enim multos car|nem Christi, atque eius sanguinem in sacramento accipere, & non eosdem in Christo manere. Item etiam, cùm sermo vniuersalis sit: si
de sacramentali manducatione intelligeretur, iam paruulis esset eucharistia necessaria,
vt vitam haberent in semetipsis, quod est erroneum. Ac Laicis præterea sumptio huius
sacramenti sub vtraque specie esset ad vitam
necessaria: quæ est hæresis Lutherana.
At verò, licet dominus ibi de spirituali manducatione sermonem faciat: non tamen excluditur sacramentalis: vt patet ex D. Augus.
in Ioannem, tractatu. 26. atque ex. Thoma. 3.
p. q. 80. art. 11. Vnde & eiusdem partis. q. 65.
art. 4. ad secundum, ait, Illud verbum domini intelligendum esse de spirituali manducatione, & non de sola sacramentali. Non dixit.
Et non de sacramentali. Quòd autem de sumptione etiam sacramentali verba fiant, mihi
facile persuadeo. Primùm, quia de futuro loquitur dominus dicens: Panis quem ego dabo, caro mea est, nondum enim instituerat
eucharistiæ sacramentum. Deinde, quia discernit manducationem & potationem, inquiens.
Nisi manducaueritis carnem, & biberitis &c.
vbi integrum sacramentum carnis & sanguinis, quod in cibum & potum daturus erat, apertè distinxit. Accedit ad hoc, quòd Ioannes Euangelista, si eo capite de eucharistiæ
|
sacramento non fecisset mentionem, omnino nullam altissimi sacramenti rationem habuisset: cùm in reliquis sui Euangelii partibus, ne
verbum quidem vllum de eucharistia fecerit. Adde, quod plerique sancti de eucharistiæ sacramento illum locum interpretantur: vt Chrysostomus in Ioannem homil. 45. & lib. 3. De dignitate sacerdotali cap. 4. & Augusti lib. 1. de Baptis. paruu. capi. 20. Ambros. lib. 4. De sacramentis. Bernardus in sermone De resurrectione, cuius initium. Vicit Leo. Cyrillus quoque, ac Theophylactus in commentariis super
Ioannem: atque alii, quos refert Gratianus De
consecratione. d. 2. Certè ecclesia, cùm aduersus hæreticos de eucharistiæ sacramento disputat, ex eo capite, vel maximè testimonia sumit. In Concilio præterea Constantiensi sessione. 13. cùm hæreticorum argumento obiter responderetur, qui ex hoc testimonio sumebant, Laicis sub vtraque specie hoc sacramentum esse conferendum: non confugerunt patres ad spiritualem manducationem, sed crediderunt, id quod dominus dicit, Nisi manducaueritis &c. etiam à Laicis sub specie panis
seruari: cùm firmissimè (inquiunt) credendum
sit, sub vtraque specie integrum Christi corpus
& sanguinem contineri. Et (ne longum faciam) Concilium Ephesinum in epistola ad
Nestorium, hunc ipsum locum, de quo disse|rimus, de sumptione sacramenti corporis &
sanguinis domini interpretatur. Atque id nos
latè persecuti sumus: vt vim argumenti conseruaremus: scilicet, quod difficilius est,
quam vt per illam priorem intelligentiam
eludi possit.
Igitur, (vt ex locis citatis apud D. Thomam
colligere licet) testimonium illud, licet dissimiliter, vtramque tamen expositione complectitur, & spiritualis & sacramentalis manducationis. Non enim qui corporaliter dentibus
terit eucharistiæ sacramentum, habet vitam
æternam: nisi & spiritualiter manducet, hoc
est, credat in CHRISTVM viua fide:
& Ecclesiastici corporis, cuius CHRISTVS
caput est, membrum fiat. Ergo spiritualis
manducatio per fidem, medium est necessarium ad salutem & adultis, & paruulis. Suscipiturq́ue hoc medium, cum baptismus suscipitur: vt Diuus Augustinus exponit, libro
primo, De baptismo paruulorum, capite vigessimo, & locis quoque paulo ante citatis:
ac, Diuus Thomas tertia parte, quæstione,
septuagessima tertia, articulo tertio. Sacramentalis autem manducatio non hoc modo est de necessitate salutis, sicut baptismus:
videlicet, quia Baptismus est necessarius,
non solum necessitate præcepti, verumetiam, vt medium, sine quo salus non constat.
|
At sacramentalis eucharistiæ manducatio solùm est necessaria, vt præceptum: ac proinde
solis adultis: quibus duntaxat præceptum imponitur. Quòd autem hæc sit mens Diui
Thomæ, colligere possumus ex tertia parte,
quæstionæ. 65. articulo quarto, & quæstione. 80. art. 11. Quid autem in causa sit, quamobrem similibus verbis non similis necessitas præscribatur, non facilè dicitur: nisi ad ecclesiæ sensum nostras intelligentias referamus: quæ sacramentalem eucharistiæ sumptionem nunquàm intellexit esse medium ad salutem necessarium: pœnitentiam esse intellexit, vel vtrumque sacramentum necessarium est
in re vel in voto, sed aliter tamen vtrumlibet
nam votum eucharistię in baptismo continetur: votum autem pœnitentiæ in nullo alio
sacramento. Quo fit, vt votum eucharistiæ
satis sit implicitum, votum pœnitentię requiratur explicitum. Atque id forsitan est ad. D.
Thomæ sensum accommodatius.
Ad sextum argumentum respondetur, quòd
Nectarius antecessor Chrysostomi confessionem secretam de medio sustulerat, vt illo capite Sozomenus tradit. Quamobrem, Chrysostomus Nectario succedens, de confessione hac auriculari, populo verba facere noluit
quia enim nondum scandalum sedatum erat,
quod in ecclesia Constantinopolitana per oc|casionem secrete confessionis fuerat exortum: non est ausus, eam restituere: quam, scilicet, vir probatæ fidei apud Constantinopolitanos abiecerat. Nec apud Græcos confessio quæ sacerdotibus in aurem fit, tam est recepta, quàm apud Latinos, vnde Sozomenus
loco illo citato, apud occidentales ecclesias ritum confessionis asserit maximè & traditum
& retentum. Sed & de pœnitencia, d. 1. capit.
finali Theodorus dicit, Gręcos existimare solum Deo esse confitenda peccata. Quem admodum itaque baptismus non statim à passione Christi cœpit esse medium omnibus necessarium ad salutem, sed post sufficientem
euangelij & baptismi euulgationem: ita & confessionis sacramentum ex eo tempore cœpit
omnibus hominibus esse necessarium, etiam
de peccatis secretis, quo sufficienter promulgatum est. Quo fit, vt Gręci ante plenam inuulgationem sine peccatorum confessione
occultorum saluari potuerint. Iurisconsultis
verò, ac nonnullis etiam Theologis sanè parcendum est, quod in quæstione perobscura, &
quæ eo tempore nondum erat satis explicata ac definita, ignoranter errauerint.
Sed quoniam plus nimio longa facta est
disputatio, iam ad partem relectionis postremam pergamus. In qua illud quærebatur, An
de pœnitentiæ sacramento diuinum præce|ptum sit: & quoniam primam huius sacramenti partem, hoc est contritionem cordis, quemadmodum in præcepto diuino esset, ostendimus. Reliquæ sunt duæ, (de quibus nobis instituenda est disputatio) confessio videlicet
oris, & satisfactio operis: nam alterius præceptum hæretici negant, alterius etiam catholici.
Ad illud igitur explicandum prius aggrediamur, An confessio, quæ sacerdotibus in
aurem fit, euangelico iure sit pręcepta. Suadetur enim non esse. Primùm, quia tale præceptum diuini iuris nullo sacrarum literarum loco reperitur. Quod si ita est, vt certè videtur
esse, non est cur diuini iuris pręceptum esse fingamus. Dein de. Si confessio diuinæ institutionis esset, eius quoque integritas ab euangelico iure proficisceretur: vnde fieret vt & pœnitens omnium peccatorum & species & numeros dicere, & confessor solicitè vtrum que
interrogare deberet, quod esset re vera molestissimum. Ac præterea non liceret ecclesię
vlla ex causa confessionem partiri. At partitur: vt, cùm sunt casus reseruati, absoluit Romanus pontifex ab iliis: pro aliis verò non reseruatis remittuntur pœnitentes ad proprios
sacerdotes. Non igitur diuinæ institutionis est
omnia simul peccata sacerdoti confiteri.
Pręterea. Si hoc præceptum Euangelicum
fuisset, tunc non obstante damno, vel pro|prio, vel alieno, confiteri teneremur, sicut &
baptizari. At asserunt doctores, iacturam, aut
meam, aut alterius idoneam esse causam, cur
ego non debeam confiteri: non est ergo diuini iuris obligatio.
Præterea. Si Christus dominus confessionem iussit, certè eam iussit quæ medium est
necessarium ad salutem, scilicet, formatam.
Quamobrem, qui præstaret confessionem
informem, eam iterum facere teneretur, q́uod
esset profecto durissimum.
Præterea. Si præceptum de confessione diuinum esset, mutus hac etiam lege constringeretur. Id verò tam est absurdum, quàm esset
absurda confessio, quę à muto proficisceretur.
Item & absens per epistolam confiteri deberet absenti sacerdoti, atque adeò peccator ignotæ linguæ præsenti per interpretem.
Ad hæc. Eadem ratione Dei præceptum
esset, solis propriis sacerdotibus confiteri: cum
soli sint, à Deo iudices constituti, vnde & in
capit. Firmiter, De summa trinitate, claues
solis apostolis, & eorum successoribus dicuntur esse collatæ.
Postremò. Si mandatum hoc ex euangelio
posset haberi: id vel maximè ex illo Ioannis.
20. capite. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: & quorum retinueritis retenta
sunt. At inde non habetur, pari enim ratione
|
oporteret, venialia confiteri: cùm de illis
etiam ibidem sermo fit, aliàs confessio venialium ad hoc sacramentum non pertineret,
& si de vtrisque loquitur Christus, cùm ait,
Quorum remiseritis peccata, ad vtraque etiam
pertinet, quod dicit, Quorum retinueritis
&c. Compertum igitur videtur esse, aut vtrorumque, aut neutrorum confessionem in præcepto diuino esse.
In contrarium est, quòd sacramentum pœnitentiæ ad salutem necessarium est, vt ante
docuimus. Quod vtique sacramentum citra
confessionem constare non potest: quæ, videlicet, est præcipua huius sacramenti materia.
Cùm itaque peccata mortalia confiteri, opus
sit ad salutem: efficitur manifestè, de confessione diuinum esse præceptum.
In hac controuersia, post ea, quæ in superiore definita sunt, vix quicquam superest, quod
adiicere debeamus. Quippe certum & persuasum nobis esse debet, omnem exteriorem virtutis actum ad salutem ex diuina institutione necessarium: ex eadem quoque institutione
in præcepto esse. Faciamus enim hominem
peccatorem contritionem habere peccati sui.
Tunc quæritur, an hic teneatur confiteri ex
diuino iure, nec ne. Si tenetur id fides catholica docet. id nos in præsentia conficere volumus. Sin non tenetur, sine peccato morta|li poterit confessionem omittere. Quare per
solam contritionem saluabitur: ac proinde
confessionis sacramentum non est ad salutem
necessarium.
Præterea, (vt reliqua argumenta prætereamus, quæ modò repetere molestum negotium
esset) definitio illa Concilii Complutensis sub
Reuerendissimo Archiepiscopo Tolletano
Alfonso Carrillo, manifestà conuincit, non
solùm confessionem diuina lege iussam esse,
verumetiam id negare, hæreticum esse.
Prima igitur conclusio Petri Oxomensis
ibidem damnata, sic habet: Peccata mortalia, quantum ad culpam, & pœnam alterius
sæculi delentur per solam cordis contritionem sine ordine ad claues.
Secunda conclusio. Quòd confessio de
peccatis in specie fuerit ex aliquo statuto vniuersalis ecclesiæ, non de iure diuido,
Tertia conclusio. Quòd prauæ cogitationes confiteri non debent, sed sola displicentia delentur sine ordine ad claues.
Quarta conclusio. Quòd confessio non debet esse secreta. Has omnes & singulas hæreticas esse synodus definiuit. Est autem congregata autoritate Sixti quarti: & confirmata postea ab eodem Sixto in Extrauaganti, cuius retro mentionem fecimus: vbi denuo condemnantur tanquàm hęreticæ illę propositiones.
|
Quo fit, vt quia asserunt hunc errorem esse temerarium, aut hæresim sapere, hanc Sixti definitionem minimè viderint: quam non piguit semel
atque iterum sumere, vt frequentiùs ob oculos posita perenni memoria teneatur.
Ad primum argumentum. Iam ostendimus
locum in euangelio Ioannis, vnde confessionis præceptum ducitur. Nam quod Caietanus
in commentariis super hunc locum asserit: institutionem sacramenti pœnitentiæ inde haberi, non præceptum: certissimè saluabitur. Habetur enim necessitas comparendi coram iudicibus à Christo constitutis, atque ex consequenti præceptum confessionis: sine qua peccata
nostra à sacerdotibus iustè ac prudenter discerni, iudicariq́ue non possunt. Iam, quod hęretici tradunt, Innocentium tertium fuisse confessionis auricularis autorem, imprudenter
errant. Leo siquidem Papa multis annis ante
Innocentium præcepit confessionem, non
publicè fieri, sed occultè. Quinetiam asseruit
contra apostolicam regulam publicam confessionem postulari: vt patet epistola. 57. ad
episcopos Campanię: &. 69. ad Theodorum
episcopum. Huius etiam iudicii sacramentalis apud sacerdotes meminit Innocentius primus in epistola ad Decentium capi. 7. Sed &
Clemens in. 1. epistola ad Iacobum fratrem
domini, Petrum apostolum tradidisse refert,
|
cogitationes etiam malas oportere Christianos mox ad Christum illidere, & sacerdotibus domini manifestare. Eius etiam est mentio apud Hieronymum in illud Eccclesiast.
10. Sim ordeat serpens in silentio &c. Nam
quod super Psal. 84. referri solet, forsitan reiicietur, quòd commentaria illa, an D. Hieronymi sint, incertum est: quemadmodum lib. 2.
De visitatione infirmorum: & libellus Ad comitem, & liber De vera & falsa pœnitentia,
D. Augustini esse negantur. Sed est tamen in
Augustino locus, quem euertere ne Erasmus
quidem possit: in lib. 3. De baptismo contra
Donatist. cap. 17. &. 18. vbi nititur iudicium
hoc sacerdotale eodem hoc ipso Ioannis asserere testimonio: vide etiam, tractatu. 2. in Psal.
101. super illud, Vt audiret gemitus compeditorum. Cyprianus quoque sermone. 5. De lapsis, etiam eos, qui corde tantum lapsi sunt, docet, hoc ipsum, apud sacerdotes Dei dolenter
debere confiteri. Pœnitentiæ huius insuper,
quæ apud sacerdotes fit, mentionem fecit Tertulianus in libro. De pœnitentia. Ambrosius
autem lib. 1. De pœnitentia cap. 2. hanc sententiam eodem, quo & nos Ioannis testimonio
confirmat. Nam alia, quæ solent afferri, vt est
illud Iaco. 5. Confitemini alterutrum etc. Et illud
Lucæ. 17. Ite ostendite vos sacerdotibus &c. non
adeò firma videntur aduersus hęreticos testimo|nia, tametsi dici etiam facilè poterat, quòd licet ex sacra scriptura huiusmodi præceptum
non haberetur: habetur tamen ex traditione
Christi & apostolorum: quem admodum &
alia pleraq́ue naturę fidei documenta. Quòd
si rara apud antiquos secrætæ confessionis mentio est, frequens verò publicæ, vt in Concilio Niceno ca. 9. & aliis item plurimis, ad sanè nihil
nostræ huic definitioni aduersatur. Ostensum
est si quidem, non solum ex traditione maiorum, verumetiam ex euangelico testimonio:
confessionem peccatorum sacerdoti fieri debere: quod quidem est de necessitate sacramenti. Secreram verò, aut publicam confessionem fieri, prudentiæ est naturali relictum
quæ dictat, vt occulta peccata occultè, publica, publicè iudicentur.
Ad secundum argumentum, non possumus breuiter respondere: quoniam rei grauitas & vtilitas multa nos dicere compellunt:
quæ præteriri nulla ratione debent.
Primùm igitur, confessionem integram esse
debere, apud Theologos exploratissimum est:
vt patet in. 4. distin. 16. &. 17. vbi ea de re ab
scholasticis Theologis disseritur. Habetur autem manifestè huius assertionis definitio in
Concilio Florentino: vbi, postea quàm decretum est, confessionem esse huius sacramenti
materiam: ad confessionem id pertinere defi|nitur, vt quis omnia peccata sua, quorum memoriam habet, integrè confiteatur: & concilium Lateranense, in capi. Omnis vtriusque
sexus, De pœnitentiis & remissionibus: Omnia (inquit) peccata sua proprio sacerdoti
confiteatur. Quod etiam vsu totius ecclesiæ
declarari facilè potest: nam, qui tacet aliquod
peccatum mortale, eum communi consensu
fideles damnant.
Diuus quoque Tho. 4. d. 17. q. 3. artic. 4. q. 2.
rationibus hoc suadere conatur. Prima, quòd
confessio mutila, non est confessio, sed confessionis simulatio: non enim verè vult sanari ab illis morbis, quos explicat medico, qui
alios tacet: cùm medicina sit eadem omnibus
sanandis instituta: quæ ratio sumitur ex Augusti. De vera & falsa pœnitentia, cap. 15. Quidam (ait) vni cœlant, quæ alii manifesta conseruant. Quod est ad hypochrysim tendere,
& semper carere venia, ad quam totam per
frusta putant peruenire.
Secunda, quòd confessio fit sacerdoti vice Dei cum spe veniæ consequendæ: sed impium est, à Deo dimidiatam sperare veniam,
De vera & falsa pœnitentia cap. 9. Ergo & à
confessore impium est dimidiatam peccatorum remissionem expectare. Quæ eadem
est ratio Augustini in illo capi. 15.
Tertia, quòd sacramentum hoc ordinatur
|
ad medicinam omnium peccatorum mortalium
quibus sacerdos curationem adhibiturus est.
Quòd nisi cognoscat medicus ægri totam habitudinem, non potest prudenter medicinam
apponere. Nam, quæ vni morbo comperit, alteri affert quandoque perniciem. Quæ ratio s
mitur ex cap. Omnis vtriusque sexus: vbi. Sacerdos more periti medici (Innocentius ait)
diligenter inquirat peccatorum circunstantias & peccati: quibus prudenter intelligat, quale debeat ei præbere consilium, & cuiusmodi remedium adhibere, diuersis experimentis vtendo ad saluandum ægrotum.
Durandus tamen. d. 17. q. 15. hanc quidem
rationem calumniatur, sed eam tuetur Paludanus. q. 5. eiusdem distinctionis: ac multo
etiam magis Adrianus. q. 4. De confessione.
Nos verò fatemur, conclusionem mathematica demonstratione planè exploratam haberi non posse: sed fide posita, afferuntur argumenta, quæ probant, consentaneum esse, ita
fieri oportere. Ac revera, cùm huius sacramenti finis, non tam vindicare sit, quàm sanare
(non enim venit filius hominis in mundum,
vt iudicet mundum, sed vt saluetur mundus
per ipsum, Ioannis. 3.) notitia, necessaria iudici ad hoc salutare iudicium, ex tali fine salutis depromenda est. Tantum itaque criminum
pœnitens confessori debet manifestare, quantum opus erit ad salubre pœnitentis iudicium,
atque vindictam. Et quemadmodum leges
considerant, quod plerumque necesse est: raros autem euentus negligere solent sic & rationes legis in ea spectant, quæ plurimum accidere solent: quæ verò rarenter incidunt,
nec legem, nec racionem legis infirmant. Compertum sit igitur, confessionem peccatorum
integram esse oportere. Sed, an id sit de iure diuino, in dubium vertitur. Cui tamen (no
longas moras trahamus) breuiter respondetur, confessionis integritatem ex diuina institutione fuisse. Qui enim confessionem instituit, non mancam & mutilam, sed integram
instituit. Dei quippe perfecta sunt opera.