DE SACRAMENTO BAptismi tractat Magister. 4. d. 3. & dicit quòd baptismus est ablutio exterior corporis facta sub forma verborum per scripta, & determinate tractat de hoc sacramento, sanct. Thom. 3. part. q. 66.
Baptismus quando institutus.
DVBITATVR quandò
fuit institutus baptismus? vtrum
ante Christi passionem, vel postea? Respondeo per duas propositiones. Prima certissimum est quòd fuit
institutus à Christo ante passionem. Patet hoc Ioann. 3. vbi expressè habetur
quód Christus baptizabat. Et Ioan. 4.
declaratur quomodo baptizabat, quanquam Christus non baptizaret, sed discipuli eius baptizabant de mandato
ipsius, quia aliâs Christus non diceretur baptizare. Non est autem verisimile quod Christus baptizaret baptismo Ioannis, nec etiam apostoli Ioannis baptismo
| baptizabant, vt dicit Hierony. in epis.
ad Seleutianum, & in sermone Epiphaniæ. Aliàs inter discipulos Ioan. non
fuisset inuidia, qui dolebant eò quod plus baptizaret Christus quam Ioannes, nam ille baptismus diceretur Ioannis non
Christi. Item sacramenta sunt instrumenta
nostrae redemptionis, cùm ergo Christus
perfecerit redemptionem in passione
vel resurrectione, & baptismus sit potissima pars redemptionis, sequitur quod
fuit institutus ante Christi passionem,
scilicet Ioannis. 3. ibi. Nisi quis renatus
fuerit ex aqua & spiritu sancto, non
potest introire in regnum Dei. Et ita
tenent omnes doctores, quòd fuit institutus ante passionem.
Beda.
¶ SED quæritur, quandò? Quidam
dicunt quòd quandò Christus baptizatus fuit in Iordane, tunc enim sanctificans aquas vim regeneratiuam illis contulit. Alij dicunt quòd fuit institutus,
| quandò Christus dixit discipulis suis.
Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos &c. Marc. vltim. Sed hoc refellitur, quia fuit institutus ante passionem
praedicta autem verba dicta fuere post
resurrectionem. sanct. Tho. & Nicol.
de Lyra, tenent quòd fuit institutus
quando Christus fuit baptizatus in Iordane. Ioann. 1. & ita tenendum est, sine aliqua dubitatione.
Baptismi obligatio quando incœpit
¶ QVÆRITVR, quandò baptismus incoepit obligare, & consequenter
alia sacramenta nouæ legis, ac proindè
quando cessauerunt legalia? Respondeo per propositiones. Prima propositio, ante passionem & mortem domini,
circuncisio, & alia legalia fuerunt semper sub precepto. Probatur nam Christus non soluit veterem legem, antequám eam impleret, sed non fuit impleta usque ad passionem, cum dixit, consumatum est, Ioan. 19. ergo ante passionem
| legalia non cessauerunt, per passionem
enim suam (vt ait Paulus) liberauit nos
Christus a seruitute legis. Secunda pro
positio, in passione domini omnia legalia
fuerunt extincta quantum ad præceptum, & quantum ad virtutem, volo dicere, quòd post passionem domini non erat
praeceptum de circuncisione, nec de aliquo alio in lege scripta, totaliter enim
extincta erat quantum ad vim illam quam
prius habebat & nullum omnino habebat effectum. Lex. enim illa fuit instituta
ad significandum gratiam noui testamenti quae per IESVM facta est, ac pro
inde mortuo Christo debuit cessare,
sicut adueniente luce, cessat vmbra.
Item legalia non conferebant gratiam
perfectam, ergo adueniente quod perfectum est euacuatum est quod ex parte
erat, Corinth. 13. Reprobatio fit prioris mandati propter infirmitatem eius, &
inutilitatem, nihil enim ad perfectum lex
| adduxit, introductio vero fit melioris
spei. Tertia propositio, ante promulgationem sufficientem euangelij per
aliquod tempus, legalia non erant mortifera, ad hunc sensum, quia licebat obseruare ea, & non erat peccatum etiam
scienti & non ignoranti legem Christi.
Probatur, quia Paulus circuncidit Thimotheum. Act. 16. & purificauit se Act. 21.
Hoc autem permissum fuit vt Augus.
ait, vt Synagoga cum honore sepeliretur. Vt ostenderetur igitur quòd fuerat bona & sancta, non est illi statim
post passionem derogatum. De ista propositione fuit magna controuersia in
ter Hieronymum, & Augusti. Hieron.
enim videtur sentire, quòd statim post
passionem legalia fuerunt mortifera,
& factum Pauli, & Petri excusat, quia
fuerunt quædam piæ dispensationes
& simulationes, vt vitaretur scandalum.
Sed Augustinus oppositum omninó te|net, & quidem disserte & elegantèr disputat. Si enim iam essent mortifera propter nullum scandalum licuisset Paulo circuncidere Timotheum, nec simulare circuncisionem, etiam pro salute totius
populi Iudæorum, quia esset mendacium in facto. Petrus autem incautè se
habuit in obseruatione legalium nimium
condescendens Iudæis illis, quidem legalia
observanda esse dicebant, ita vt aliqui eius
exemplo inducerentur ad eorum observantiam, quasi essent necessaria, & ideò Petrus aliquam leuem culpam incurrit, & erat reprehensibilis, vt ait Paulus. Quarta & vltima propositio, post
sufficientem promulgationem euangelij
omnia legalia fuerunt & sunt mortifera.
Hoc determinatum est extra de baptismo & eius effectu. cap. maio. & in concil. Florent. damnati sunt Cherinthus &
Ebion, contrarium tenentes. Et ad Galat. 5. si circuncidamini Christus vobis nihil proderit.
Promulgatio evangelii quando fuit facta sufficienter.
¶ SED dubium est, quandò fuit facta
sufficiens promulgatio euangelij? Respondeo quod non est certum. Non enim potest dici quòd facta fuit in Penthecoste, quia posteà Paulus circuncidit Timotheum, & Petrus seruabat legalia, vt
patet actuum. 10. Absit à me domine, commune & immundum non introiuit in os meum
Nec potest dici quòd in. 3. conci. celebrato, actu. 15. quia posteà purificatio
Pauli facta est, actu. 21. & in illo concilio continentur aliqua legalia, scilicet
vt abstineant à suffocato & sanguine.
Dicunt aliqui quòd tunc facta est sufficiens promulgatio, quando Titus &
Vespasianus destruxerunt Hierusalem
Permissio enim legalium post passionem, erat propter Iudæos. Cum igitur illi
tunc sint penè extincti, sine lege, sine
rege, sine Deo, vt dicit Lactant. videtur quòd ex tunc omnia legalia sint mortifera, & licet hoc non sit certum, non est
| tamen aliquo pacto dubitandum, quin
nunc & per multas annorum centurias
anteà fuerint legalia mortifera. Circuncisio enim fuit instituta ad significandum aliquid futurum in Christo,
& sic modo esset mendacium perniciosum. De baptismo igitur, & de omnibus sacramentis novae legis, ait sanct.
Tho. quòd post passionem domini coeperunt habere vim obligatoriam, quia
tunc cessauerunt legalia: vt aperte dicit propheta Daniel. 9. Et in dimidia
hebdomada occîdetur Christus, & cessabit hostia & sacrificium. Probatur
autem hoc, quia Marci vlti. Christus
dixit. Ite docete omnes gentes baptizantes eos, &c. qui non crediderit, condemnabitur. Hoc autem dictum fuit ante
Penthecoste & apostoli praedicabant eo
modo quo Christus praeceperat scilicet, nisi baptizemini & credideritis
condemnabimini, ergo tunc tenebantur ad baptismum, & per consequens
ad alia præcepta nouæ legis.
Baptismi materia quæ sit.
¶ QVÆritur. Quæ sit materia sacramenti baptismi? Respondeo quòd aqua
simplex, quia habet proportionem ad effectum spiritualem, quoniam mundat, & est communior materia quam omnes facilè possunt
habere. Patet hoc Ioan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto,
non potest. &c. Cum niue autem & cum
glacie, non posset quis baptizari, quia
est alterius speciei quam aqua. Posset tamen
baptizari aqua resoluta ex niue, aut
glacie, seu gelu, quia iam est vera &
simplex aqua: quamuis de hoc Marsilius dubitet, et quidam alij. In aqua vero rosacea & alijs artificialibus aquis,
non potest quispiam baptizari, quia
non sunt aquæ veræ,
Baptismi forma quæ sit.
¶ QVÆRITVR, quæ sit forma
huius sacramenti? Respondeo quód haec
ego te baptizo, in nomine patris, & filij, & spiritus sancti. Patet hoc Matth.
vlt. & in conci. Floren. Quæritur, vtrum
mutatio huius formæ vitiet sacramentum? Respondeo quòd duplex est variatio, quædam quæ mutat sententiam,
& sensum formæ, et talis euacuat sacramentum. Altera quæ non mutat
sensum, & sententiam formæ, et talis
non tollit sacramentum. Vnde in ca. retulerunt de conse. d. 4. Zacharias papa determinauit, quòd ille qui dicit,
ego te baptizo in nomine patrias, et filias, et spirituas sanctas, verè baptizauit
Error in forma an vitiet sacramentum.
¶ QVÆRITVR, an si diceret,
ego te baptizo in nomine genitoris, et
geniti, et procedentis, verè baptizaret?
Respondeo quòd S. Tho. hic, et. 3. p. q. 66. ar.
5. et. 6. dicit quod non. Idem tenent, Scot. Bonavent. Ricar. Tho. de Argentina, Gabri.
Aliaco, et Marsi. Palu. tamen dubitat.
Caieta. autem tenet omninò contrarium,
asserens quòd ibi esset verum sacramentum, quod probat multis argumentis.
Nam de conse. d. 4. c. á quodam Iudæo habet quod cum quidam Iudaeus baptizaret, determinauit Papa, quod si baptizabat in nomine
Trinitatis vel Christi, vel patris, & filij, & spiritus sancti (vnum quippe &
idem est) non debebat iterum baptizari. Plus autem differt nomen Christi,
à nomine patris, & filij, & spiritus sancti, quàm nomen genitoris, geniti, &
procedentis, ergo. Hanc opinionem Ca
ieta. reputat certam magister Victoria.
Fatetur tamen quod talitèr mutare formam esset contra praeceptum, ac proinde peccatum: baptismus tamen esset validus,
Baptismus in nomine Chriisti an sit validus
¶ QVÆRITVR, an dicere ego
te baptizo in nomine IESV Christi,
sufficeret ad baptismum? Respondeo quòd
hoc aliquandò fuit licitum & sufficiens.
Patet quia vt dicitur act. 2. &. 8. apostoli baptizabant sub illa forma, quod factum est ex extinctu spiritus sancti propter odium quod habebant Iudæi ad
nomen Christiani, vt incitarentur ad amorem eius. Vel forsam, quia apostoli non
audebant in principio praedicationis
suae apertè nominare Trinitatem populo infirmo. Sed vtrum sufficeret nunc
praedicta forma? Respondet sanct. Tho.
3. p. q. 66. ar. 6. dicit quòd non, & ita te
nent communitèr docto. Quia dicitur
Mat. vlti. Baptizantes eos in nomine
patris & filij & spiritus sancti. Et ca. in
synodo de conse. d. 4. Euge. expressè
determinat, quòd si quis in forma batismi vnam personam non nominaret,
non baptizaret. & ibidem ca. si re vera, dicitur quod si quis baptizaret in nomine domini, non esset baptismus. Et Didimus in li. spiritus sancti dicit, quòd qui
in forma baptismi nominaret vnam
personam Trinitatis, sine alijs, non baptizaret. Cum apostolis autem dispensauit spiritus sanctus propter rationes
| iam dictas. Caieta. verò oppositum tenet,
3. p. q. 66. ar. 6. & magist. sententi. hic in litera, & Hugo de S. Victore, li. 2. de sacramen. par. 6. c. 2. & Adria. in. 4. q. 2.
Quia in capit. à quodam Iudæo, dicitur, quòd qui baptizatus est in nomine Christi, non est rebatipzandus. Sed
fortè prædictum caput noluit hoc determinare tanquàm de fide. Res mihi
dubia est, & ambigua, & ideo nihil volo determinare, utraque opinio est probabilis, & periculosum est, hic tenere
in tanta materia, quod certum non est.
Baptismus in nomine Trinitatis.
¶ QVÆRITVR, an esset baptismus si quis dicerèt, ego te baptizo in
nomine sanctissimæ Trinitatis & indiuiduæ vnitatis? Respondeo quòd omnes dicunt quod non. Ita tenet sanct. Tho.
Scot. Adrian. & caeteri. Caietanus tamen tenet quòd est verus baptismus,
propter illud capit. á quodam Iudæo.
Certe ego in hac re non credo Caie|tano, sed dico quòd non esset baptismus. Et idem dico de eo qui diceret,
ego te baptizo in nominibus patris, et
filij, & spiritus sancti: non est baptismus. Ita tenet Palu. 4. distinct. 3. quæ
stio. 1. articu. 3. & magister sententiarum,
4. distinct. 3. capit. 5.
baptiçans, an debeat exprimere propriam personam
¶ QVÆRITVR, an requiratur
quód minister seu baptizans exprimat
propriam personam, dicens, ego? Respondeo quòd sufficit dicere virtualiter,
vt si dicat, baptizo te, &c. Sed vtrum sit
necessarium quòd exprimatur saltem virtualitèr? Respondeo, quòd non, & ita
tenent omnes. Nam Græci baptizant sub
hac forma baptizetur seruus Christi,
in nomine patris, &c. Et est verus baptismus, vt tenet. S. Tho. 3. p. q. 66. arti.
5. 1. &. 2. Et ita tenendum est sine dubio.
Quamvis in. c. 1. si quis, de baptis. videatur dici contrarium, sed intelligitur de
illis, qui tantummodo dicunt in nomine
| patris, & filij & spiritus sancti: non dicendo baptizo, vel baptizetur. Si quis
autem diceret (causa grauitatis) nos te
baptizamus in nomine &c. non esset
baptismus, secundum sanct. Tho. 3. p. q.
66. ar. 5. 4. quia variatur sensus formae.
Nos enim, significat ego & tu. Si autem episcopus, vel alia magnifica persona baptizet sub illa forma, est verus
baptismus, quia iam ex circunstantijs
& acommodatione patet tantundem significari, sicut ego te baptizo. Duo autem
si sic baptizant, & vnus aquam mittat
alter vero dicat: ego te baptizo &c. nihil faciunt, quia est falsa forma illius
qui dicit ego te baptizo. Siverò simul
& semel ambo baptizant (quia contendunt de praebenda) ita quòd quilibet
totum faciat, est verus baptismus, nec
de hoc dubito, nisi quilibet dicat, nos
te baptizamus. Tunc enim secùndum
sanct. Tho. 3. p. q. 66. ar. 5. &. q. 67. art.
| 7. non est baptifmus, quod ego reputo securiùs, licet oppositum dicat Caieta. 3. par. q. 67. arti. 7. & Palu. 4. dist.
3. q. 2. & Durand. 4. di. 3. q. 3.
Baptizata persona an debeat explicari
¶ SED vtrum requiratur quòd nominetur persona baptizata scilicet te:
Respondeo quòd Scot. 4. di. 3. q. 2. art. 3.
& Gabriel. 4. d. 3. q. vnica, dicunt quòd
sic, & ita tenendum est, nam requiritur quòd verba baptizantis applicentur alicui. Sed vtrum quis posset se ipsum
baptizare? Respondeo quòd non, vt patet, c.
debitum, de baptismo, vbi hoc determinatur. Sed vtrum esset baptismus si quis
diceret, ego te abluo, vel mergo. Respondeo quòd sic, quia verba sunt synonyma: quicquid dicat Glosa in capi. multi sunt. Et fœminæ sermone hispano
baptizantes, melius faciunt quàm illæ
quæ baptizant sermone latino, quia
sciunt melius pronunciare verba hispana quàm latina.
Mersio baptizati, an requirantur.
¶ DVBITATVR, an requiratur mersio baptizati in aqua, vel an
sufficiat tingere ipsum? Respondeo,
quòd fuit antiqua consuetudo vt mergeretur, iam verò non oportet, sed quilibet seruet morem suae dioecesis. Vnde in Germania ponitur duntaxat gutula aquæ, &c. In locis autem vbi consuetum est ter megere puerum, si ante
secundam vel tertiam mersionem, dicta forma baptismi, puer moriatur, verè baptizatus est, vt dicit Caieta. licet
Palude oppositum teneat. Si autem timeatur mors pueri si mergeretur, non
debet mergi, sed sufficit eum aqua aspergere, quicquid dicat Palu. 4. d. 6. q.
1. ar. 3. nam contra eum tenent omnes
doctores. Si verò quis diceret, ego te
baptizo in nomine patris. &c. et mitteret puerum in flumem, vtrum esset
baptismus? Resp. PaIu. 4. di. 3. q. 1. &
Scot. d. 5. q. 3. & Marsi. 4. q. 1. & com|munis opinio dicit, quod non est baptizatus talis puer. Siluest. etiam tenet idem,
& hoc intelligendum est etiam si ille
qui sic mittit puerum intendat eum
baptizare. Maio. autem in. 4. d. 4. q. 2
& Panor. c. non vt apponeres de baptismo, tenet quòd esset verè baptizatus. Pro vtraque parte est apparentia.
Ego mallem tenere quod esset baptizatus, nihil enim refert mittere eum in aquam, & mittere plurimam aquam super eum.
baptismus, an remittat omnia peccata, etiam actualia.
¶ QVÆritur, vtrum baptismus remittat omnia peccata etiam actualia?
Et videtur quòd non quia institutus
est contra originale. Respondeo ex sententia
omnium doctorum, quòd baptismus remittit omnia peccata etiam actualia. Patet Ezechielis. 36. Effundam super vos aquam mundam, & mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Et est determinatum ab ecclesia de consec. d. 4. c.
paruulo, & c. regenerante, & sunt verba
| Augustini, & figuratum fuit Exodi
14. in Ægyptijs, de quibus dicitur, nec
vnus quidem super fuit ex eis. Vbi dicit
Glo. sic, peccata omnia in baptizato.
Item originale non dimittitur sine gratia, sed gratia non patitur secum peccatum mortale, ergo omnia peccata
mortalia remittunt in baptismo. Hæc
conclusio est de fide, & patet ex multis locis sacræ scripturae, & ex ca. maiores, de baptis. ac proindè non licet de
ea dubitare. Sed an remittat tota poena debita peccatis? Respondetur ex sententia
omnium doctorum quòd sic. Augus.
in Enchiri. c. 43. & habetur de conse.
d. 4. cap. per baptismum ait. Per baptismum
quicquid ab homine dictum, factum,
aut cogitatum est, totum aboletur, &
quasi factum non sit habetur. Et Ambros. qui allegatur à magistro senten.
4. d. 4. dicit, quòd in baptismo non requiritur gemitus peccatorum, quia gra|tis omnia condonantur, sed si non remitteretur tota pœna, requireretur
gemitus peccatorum, ergo. Item quia
aliàs post baptismum imponeretur poenitentia sicut in confessione, sed non
imponitur, ergo nullus relinquitur reatus poenæ post baptismum. Item vt dicitur Roma. 6. In baptismo commorimur Christo. i. applicatur nobis eius
passio plenè, ergo totam emundat conscientiam. Et si aliqua ieiunia baptizantis ante baptismum imponebantur vel
permittebantur, hoc erat propter reuerentiam baptismi, vel ad satisfaciendum pro peccatis, non autem ad tollendam poenam. Remittitur etiam ratione baptismi fomes et inclinatio ad peccandum: dicente Augustino de consecra. d. 4. non ex quo, quòd non ex æquo
infestatur à fomite baptizatus, sicut
non baptizatus. Diminuitur autem non
per substractionem, sed per additionem
| contrarij, scilicet gratiæ & virtutis.
Gratiam & virtutes dantur in baptismo.
¶ QVÆRItur, vtrum in baptismo
detur gratia? Respon. quòd de hoc non
potest dubitari. Nam præterquam quod in
sacra scriptura habetur, est etiam determinatum in clementi. vni. de sum.
Trini. & fide catho. & in capit. maiores de baptismo. Et etiam virgini Mariæ contulit gratiam, contra quosdam
errantes, & dicentes, ipsam vel non habuisse præceptum baptismi, vel non recepisse in eo gratiam. Confert etiam
virtutes infussas vt in prædictis cap. est
ab ecclesia determinatum.
Baptismi effectus, an sit æqualis in omnibus suscipientibus?
¶ QVÆritur, an baptismus omnibus conferat æqualem effectum? Respondetur duplicem esse baptismi effectum,
unum ordinatum, qui est gratia & virtutes, & remissio peccatorum, atque poenarum. Alterum aliquo modo annexum, vt donum prophetiæ, & gratiæ
gratis datae, & de hoc secundo effectu,
| manifestum est quòd non semper omnibus confertur æqualis. De primo verò est inter theologos concertatio. Scotus enim & Gabrie. et Caieta. tenent
quòd licet ratione sacramenti detur de
terminata gratia, tamen ratione deuotionis ministrorum (vel quia vnus est
prædestinatus ad maiorem gratiam
quam alius) est maior effectus baptismi in vno quam in alio. Sed ego non dubito quin hoc sit falsum, et contra sanctum Tho. Sed dico, quod semper ratione sacramenti datur æqualis gratia. Ita
tenet Maio. 4. d. 4. q. 3. et hoc intellige de puero. Nam de adulto non negarem quin maiorem gratiam baptismi recipiat vnus quàm alius, quia est maior
dispositio in vno quàm in alio.
An sit baptizandus qui est in actuali voluntate peccandi.
¶ QVÆritur, vtrum qui est in actuali voluntate peccandi sit baptizandus?
Respondent sanct. Thom. 3. par. quæstio.
68. articulo. 4. et articulo. 8. ad. 4. Et
| Scotus. 4. distin. 4. q. 5. Et Palu. 4. di.
4. q. 1. Et Durand. 4. d. 4. q. 2. quòd talis non est baptizandus, & de hoc non
est dubitandum. Et Augusti. & habetur de consecra. d. 4. ca. omnis qui ait.
omnis qui iam suæ voluntatis arbiter
constitutus est, cùm accedit ad sacramentum fidelium nisi poeniteat, non
potest nouam vitam inchoare. Ab hac
poenitentia, cum baptizantur, soli pueri immunes sunt. Item actu. 2. Agite
poenitentiam & baptizetur vnusquisque vestrum. Poenitentia autem quae
ante baptismum requiritur, debet esse contritio, sicut & in sacramento confessionis, nisi excusetur ignorantia, qua
putat se sufficientem dolorem habere
cum tamen non habeat, tunc enim sufficit attritio cum sacramento, sicut etiam
de poenitentia. Et per omnia similis
dolor requiritur ante baptismum, sicut ante poenitentiam: quia dolere
| de peccatis est de iure naturali, quod
non impeditur à iure diuino. Baptismus autem in peccato mortali susceptus valere incipit fictione recedente, vt
determinat Augustinus cap. tunc valere, de consecratione. d. 4. maxime si
habuerit attritionem. Sed quæritur,
quare hoc sacramentum habeat istud
privilegium, quòd recedente fictione
valeat, cúm eucharistia non habeat illud, imo nec poenitentia? attritio enim
post poenitentiam nihil valet, quanuis cum poenitentia valeat, & tamen
attritio post baptismum, illius in quam
peccati attritio de quo erat fictio, sufficit ad hoc vt baptismus conferat gratiam
ex opere operato. Respondet sanctus
Thomas. 4. distin. 4. quæstione. 3. ar.
2. quòd ratio discriminis est, quia baptismus imprimit characterem, quia iam
talis est verè baptizatus, & baptismus
non potest iterari: & si sic non repara|retur effectus eius esset in vacuum susceptus. Effectus autem aliorum sacramentorum iterabilium potest recuperari.
Baptismus triplex.
¶ QVÆRITVR, an sint plura baptismata? Respondeo quod sic, nam triplex
est baptismus, videlicet, flamminis, sanguinis, & aquæ, vt notat Glo. super illud Hebraeo. 6. baptismata doctrinæ.
Et de baptismo flamminis fit mentio. 15
q. 1. ca. firmissimè, & ibi Glo. & de consecra. d. 4. ca. necessarium, & ibi Glo.
& Grego. Nazianzenus, lib. de seculis
Epiphanis, & Bernardus epistol. 77.
martyrium vocat baptismum. Et Casiodo. de Origine officiorum. ca. 24. ponit hæc tria baptismata. Et Orige. 4.
Leuiti. & Augusti. 13. de Ciuita. Dei.
Baptismus autem flamminis vocatur poenitentia peccatorum, et quaecunque conuersio in Deum sufficiens ad infusionem
gratiae, qui non vocatur sacramentum
quia non confert gratiam ex opere opera|to. Nec martyrium vocatur sacramentum,
quia iam essent plura quam septem sacramenta novae legis. Nec sunt necessariæ in
martyrio, res, et verba, materia, et forma. Sacramenta autem omnia constant ex illis
Pueri, an sint baptizandi.
¶ QVÆritur vtrum pueri sint baptizandi? & videtur quod non quia nemo debet baptizari nisi voluntariè,
sed in pueris non est voluntarium, ergo. Respondeo nullo modo est dubitandum, quòd pueri si non baptizantur damnantur: si autem baptizantur,
saluantur. Hoc expressè determinatur in capit. maiores, de baptismo, &
Ioan. 3. dicitur nisi quis renatus fuerit
ex aqua, & spiritu sancto, &c. Et Augusti. contra Iulianum. & de baptismo paruulorum, ca. 13. & 30. & de fide ad Petrum
ca. 6. et in multis alijs locis determinat
quòd pueri sine baptismo damnantur,
& cum illo iustificantur. Pueri enim habent originale peccatum, secundum illud
| Roman. 5. omnes in Adam peccaverunt,
sed in noua lege non est aliud remedium
contra originale, nisi baptismus ergo.
Amentes & furiosi, an sint baptizandi
¶ QVÆritur, vtrum amentes, & furiosi sint baptizandi? Respondeo, quod si
aliquis sit perpetuo amens, quia sic na
tus est, & nunquàm habuit vsum rationis, talis est baptizandus, quia idem
est iudicium ac de puero. Secundò dico quod si amens habuit aliquando
vsum rationis, & tunc cum erat sui compos voluit baptizari, licet posteà inciderit in amentiam est baptizandus sine dubio. Verum est quòd si quandò
habuit vsum rationis, & voluit baptizari, constet eum esse in aliquo peccato mortali à quo nolebat abstinere,
male faceret qui eum baptizaret. Si autem talis de facto baptizetur, vtrum consequatur gratiam? Doctores concorditer dicunt, quòd nihil sibi proficeret
baptismus. Nec ego oppositum aude|rem determinatè dicere, probabile tamen existimo, cùm baptismus sit in remedium peccatorum, quòd habet efficaciam erga attritum qui est in mortali. Et potest etiam baptizari cum sit in
originali talis furiosus, quòd si baptizetur in casu dicto saluabitur, ne ponamus aliquem in via extra statum salutis. Hoc credo multum probabile.
Tertiò dico quod si talis cum habuit
vsum rationis noluit baptizari posteá
lapsus in amentiam non potest baptizari, quia voluntas præterita reputatur
præsens, & si baptizetur nihil ei valet
baptismus vt videtur. Quartò dico quod
si sit talitèr amens de quo creditur quod
redibit in pristinam sanitatem, etiam
si ante amentiam voluerit baptizari,
non est baptizandus sed propter reuerentiam sacramenti expectanda est
eius conualescentia: dum modo non sit
periculum de morte eius.
An pueri infidelium sint baptizandi invitis parentibus.
¶ QVÆritur an pueri infidelium
sint inuitis parentibus baptizandi? Est
quaestio grauis, & tractatur à sanct. Tho
ma. 3. p. q. 68. ar. 10. 4. dist. 4. Capre. &
multi Thomistæ tenent partem negatiuam scilicet quòd nullo modo licet
baptizare filios infidelium quorumcunque, siue illi sint pagani, siue Iudaei,
siue liberi, siue serui: inuitis parentibus
Scot. 4. d. 4. q. 9. tenet contrarium scilicet, quòd sunt baptizandi. Durandus. autem li. & quæstio. 6. & Caieta. 2. 2. q. 10
ar. 12. tenent viam mediam. Dicit enim
hæc opinio esse distinguendum de infidelibus, quidam enim sunt sui iuris,
& non serui christianorum, & talium
filij non sunt baptizandi inuitis parentibus. Alij infideles sunt serui christianorum, quales sunt qui iure belli sunt serui, & etiam Iudæi secundum istos, & filij
eorum, quia occîderunt regem nostrum,
& horum filij possunt, & debent inui|tis parentibus baptizari. Hanc opinionem putat Caiet. esse sanct. Tho. Pro
huius quaestionis solutione, notandum
quòd per parentes in proposito non
intelligimus solos genitores sed etiam
eos in quorum custodia, et cura sunt filij. Vndè si puer infidelis iusto titulo,
vel etiam iniusto (vt benè dicit Capre.)
venerit ad terras christianorum, cum
iam non possit esse sub cura genitorum
sed sub cura dominorum christianorum esset baptizandus. Nam si tales non
liceret baptizare, cùm proprij parentes non possint eorum curam gerere
essent pueri extra statum salutis. S. Tho.
igitur determinatè, et absolutè respondet
quod tales non sunt baptizandi inuitis parentibus, et ita tenendum est. Et ecclesia
tales pueros in terris paganorum sub cura parentum de gentes nunquam consueuit baptizare: quamuis eorum parentes malè utantur dominio quod in ipsos habent.
| Nos tamen non sumus eorum iudices,
dicente Paulo, de his qui foris sunt nihil ad nos. Sicut ego non possum cogere christianum ad audiendam missam die dominica, licet habeat præceptum audiendi eam: quia ego non sum
executor huius legis. Et ca. Iudæi. 28.
q. 1. & ca. ex literis, de conuersione infidelium habetur, quòd si alter infidelium fiat christianus, baptizentur eius
filij pueri, ergo si nullus parentum conuertatur non debent baptizari.
Mali ministri an conferant vera sacramenta.
QVÆritur, vtrum mali ministri conferant verum baptismum, & alia sacramenta? Respondetur secundum omnes doctores
quòd sic, & est determinatio ecclesiæ
in cap. Roma. de consecra. d. 4. vbi dicitur. Romanus Pontifex non attendit hominem, qui baptizat, sed spiritum
| Dei subministrare gratiam baptismi
licet paganus sit qui baptizat. &. 1. q.
1. ca. si iustus fuerit: non est de hoc dubium apud fideles, & oppositum dicere est error Vuiclephista. Sed de hæreticis ministris fuit olim altercatum
inter doctores, an conferrent vera sacramenta? Vndè Cyprianus cum episcopis provinciae Affricæ, & aliarum duarum Carthaginem conuenerunt, vbi
Cyprianus determinauit, quòd ab haereticis baptizati essent rebaptizandi,
& perseuerauit in ea opinione, vt patet, ca. si quis inquit. 1. q. 1. & capit. quo
modo exaudiet, de conse. d. 4. Augu.
autem lib. vno de baptismo, dicit quod si
quid erroris ibi Cyprianus tenuit falce passionis est remotum. Et de baptismo contra donatistas, lib. 6. &. 5. c. 23.
& in multis alijs locis, dicit quod concilium
vniuersale totius ecclesiæ post illud
Carthaginense celebratum determi|nauit quòd hæretici conferebant vera sacramenta, & ita ecclesia tenet. &
in ca. ad abolendam de hæreticis dicitur, quòd qui alitèr de sacramentis ec
clesiæ sentit, & docet quàm ecclesia
Romana hæreticus est. Et si Ambro.
li. de initiandis rudibus, & habetur. 1.
q. 1. ca. non sanat, dicat quod baptismus perfidi non mundat sed polluit, loquitur de
baptismo Arrianorum, qui ponebant aliam
formam scilicet in nomine filij serui.
Ministrans sacramenta in peccato mortali an peccet mortaliter.
¶ QVÆRITVR, vtrum minister existens in peccato mortali peccet
mortalitèr administrans sacramentum?
Respondet sanct. Tho. 3. p. q. 64. ar. 6. quòd
sic, quia est notabilis irreuerentia diuinorum contra præceptum iuris naturalis. Admonet tamen Caieta. hoc
esse sane intelligendum. Nam ad hoc
quòd talis actio sit mortalis requiruntur tria. 1. quòd sit minister, ita quod faciat actum religionis. Ex quo patet contra Adrianum, quod qui eleuaret hostiam
iacentem in luto, non peccaret esto esset in mortali, quia illa actio non est ministri in quantum minister est. 2. requiritur ad hoc sit mortalis, quòd actio illa sit sacramentalis. i. quòd procedat
à sacramento. Vndè diaconus in mortali legens euangelium peccat mortalitèr, quia illa actio procedit à sacramento ordinis, & terminatur ad eucharistiam. 3. irreuerentia ista est mortalis ex genere. Et cum secretè, et sine
solennitate in necessitate baptizat in
mortali, peccat venialitèr tantum, quia
facit id in persona alterius, & non
vt sacerdos.
Sacramenta a malis ministris recipere, an sit licitum.
¶ QVÆRITVR, an liceat recipere sacramenta á malis ministris scilicet à concubinarijs, &c? Sanct. Tho
mas. 3. par. quæstione. 64. articulo. 6.
in solutionibus argumentorum, &. 4. distinctio. 5. q. 2. tractat hanc materiam.
| Respondeo quod duplex potest esse minister malus, vnus qui toleratur ab ecclesia quoniam scilicet non est excommunicatus, nec præcissus, & á tali licitum est recipere sacramenta, non tamen (vt benè notat Caietanus) licet
eum inducere ad conferendum sacramentum, nisi in duobus casibus. Primò quando ipse tenetur conferre sacramentum illud, putâ quia est curatus, & dominica dies possum eum inducere ad celebrandum, licet sit in mortali: quia ego vtor iure meo, & exigo
quod ipse potest benè facere, & si malè agit ipse viderit. Secundó in articulo necessitatis, quando in periculo mortis egeo baptismo, possum inducere
tunc ministrum quantumuis pessimum
ad conferendum mihi sacramentum. Alter potest esse minister malus, qui sit
excommunicatus, & praecisus ab ecclesia, & à tali non licet recipere baptis|mum ac proinde nec aliud quodvis
sacramentum. Has duas propositiones
ponit sanctus Thom. Caieta. Duran.
Palu. Adria. & Scot. qui addit quod
si sim in extrema necessitate, et egeo
baptismo, & sunt duo qui possunt me
baptizare, scilicet laicus bonus, et sacerdos iniquus, potius debeo inducere sacerdotem ad me baptizandum,
quàm secularem, et bene dicit, nam
laicus non est minister sacramenti baptismi, nisi in defectu sacerdotis. Tempore verò necessitatis licitum est etiam
suscipere sacramentum baptismi ab
excommunicato, et praecisso, vt benè
dicit sanctus Tho. et Scotus. nam talis
minister solo iure positiuo impeditur
ab administratione sacramentorum,
sed in casu necessitatis est præceptum
de iure diuino vt iste baptizetur, et quod
ille eum baptizet, ergo. Et ita determinatur in cap. si quem fortè. et cap. sub
| diaconus. 24. q. 1. Et Augus. allegatur
ab Adriano in libro de vno baptismo
de quodam qui in extremis ab hæretico est baptizatus. Super quo Augustinus ait, non solum quod fecit non improbamus, sed etiam securissimè, &
verissimè laudamus, possunt ergo, &
tenentur in articulo necessitatis ab haereticis excommunicatis, praecissisque suscipere sacramentum baptismi. vt dictum est.
Ab excommunicatis, an liceat sacramenta recipere.
¶ HOC autem quod diximus non
esse licitum recipere sacramenta ab excommunicatis intelligitur de solis illis
qui nominatim sunt excommunicati,
vel ob notoriam percussionem clerici. Sic enim determinatum est in concilio Constantiensi, & in concilio Basiliensi. Cum alijs verò excommunicatis idem iudicium est, sicut de ministris
peccatoribus, non enim tenemur eos
vitare, etiam in participatione sacramentorum, nisi sicuti malos ministros non
| inducendo eos sine necessitate ad sacramenta conferenda.
An puer in vtero matris sit baptizandus
¶ QVÆritur, an ad baptizandum puerum expectanda sit eius natiuitas ex vtero? Respondeo secundum omnes doctores quod sic: & habetur de consecra. d. 4. cap. qui in maternis. Verum est quod si manu obstetricis
posset realitèr mitti aqua, & verba dicantur, quod esset verus baptismus. Si autem periclitetur puer nascens, & appareat caput, baptizetur, & erit verus
baptismus: vt ait. S. Tho. 3. p. q. 68. art.
11. 4. vbi ait, quod si esset omnino natus sufficeret mittere aquam in caput, ergo
&c. Si autem alia pars appareat scilicet
pes, vel manus, dicit S. Tho. Duran. Palu. & est communis opinio, quod licet non
sit certum an esset verus baptismus, baptizandus tamen est, & posteá si nascatur debet sub conditione iterum baptizari. Palu. contendit probare quod certis
simè erit baptizatus, licet non intingatur
| aqua nisi pes, vel manus. Sed tamen non
est ita certum, vt ipse putat. Panormi.
et Innocentius in cap. debitum de baptismo, videntur sentire quód quaelibet pars sufficiat ad baptismum et verè est in hoc magna apparentia.
Ab excommunicatis, an liceat sacramentis recipere.
¶ QVÆritur, quid faciendum est de
pregnante damnata ad mortem? Respondeo, quod est expectandus partus. Patet in lege negat. ff. de statu hominum,
et in lege pregnantis. ff. de poenis, et aliud facere esset grande sacrilegium.
Sed quid si illa egrotet ad mortem, an
sit aperienda vt foetus baptizetur? Repondeo quod temporibus nostris quidam
medicus consuluit, vt fieret cissio, sed
pessimè procul dubio, nam nullo modo licet, non enim sunt facienda mala vt veniant bona, et non potest omnino esse certa mors matris, et dato quod
esset certa, aperire eam viuentem esset
occîdere eam, quod est immane sacri|legium. Posteà verò cùm mater moriatur aperienda est, & puer si viuus
reperiatur baptizandus, vt in lege posthumus. ff. de in offi. testament. Solinus
dicit de Iulio Cæsare, quòd sic fuerit
ab vtero matris extractus, & idem dicit Palu. Sed hoc non est verum de Iulio Cæsare, sed de alijs Cæsaribus.
Pueri an sint statim baptizandi.
¶ QVÆRITVR, quo tempore
sint pueri baptizandi? Respondeo secundùm sanctum Tho. quòd statim. Quia
ratione baptismi Deus, & angeli habent maiorem curam illorum: non dico statim. i. eadem die. Est enim magna
abusio in nostris temporibus, quòd semper antequàm puer ducatur ad ecclesiam est baptizatus: si timeretur
eius mors, & esset periculum, benè quidem: sin autem melius est vt in ecclesia baptizetur. Si autem adulti sint baptizandi non debent diu differre baptismum propter pericula interim immi|nentia: debent tamen prius instrui in
fide. Tempore etiam interdicti licitum
est baptizare, vt patet in cap. quoniam
de sententia excommunicationis lib. 6.
An in baptismo requiratur intentio baptizantis.
¶ QVÆritur, vtrum ad baptismum
requiratur intentio baptizantis? Respondeo secundum sanct. Tho. 3. p. q. 64.
arti. 8. et secundum omnes doctores quòd
sic, nam quando ad vnum concurrunt
multa, oportet quod sit aliquid per quod
ex illis multis fiat vnum, in baptismo
autem concurrunt multa, scilicet materia et forma baptizans, et baptizatus,
&c. ergo oportet cúm sacramentum
sit vnum, quod per aliquid fiat vnum, sed
non videtur quomodo aliter fiat unum,
nisi per hoc quòd applicantur isti per
intentionem, ergo intentio requiritur.
Item oportet quòd baptismus sit actio
humana, nam si insanus baptizaret non
esset baptismus, sed non potest esse actio humana sine intentione, ergo re|quiritur intentio faciendi quod ecclesia intendit. Requiritur intentio baptizandi, nec quando baptizat requiritur
actualis intentio, sufficit enim virtualis. i. quòd prius voluerit baptizare: licet tunc quando baptizat cogitet de
impertinentibus. Furiosus verò baptizare non potest, quia non habet intentionem quæ requiritur, vt dictum est.
Si autem sacerdos putet se baptizare
Petrum, & baptizat Martinum, quia iam
intendit baptizare, verè baptizat: licet
erret in persona. Imo quamuis erret in
sexu putans se baptizare Franciscum,
& baptizat Ioannem contra Ostiens.
Baptismus an possit iterari?
¶ QVÆRItur, an baptismus possit iterari? Respondeo secundùm omnes doctores quòd non. Sanct. Tho.
3. parte. quæstione. 66. articulo. 9. tractat de hoc. Et patet, quia Ephesios
sexto dicitur vna fides, vnum baptisma. Et Hebreos sexto imposibile
| est enim eos qui semel sunt illuminati &c. & prolapsi sunt rursus reuocari
ad poenitentiam. Quidam hæretici hunc
locum intelligebant de poenitentia.
Contra quos August. li. de vera & falsa poenitentia ca. 3. ostendit prædictum
locum necessario esse intelligendum
de baptismo. Similitèr Damas. l. 4. c. 1
Nam si de poenitentia intelligeretur esset contra illud euangelij Matthaei. 18.
non dico septies, sed septuagies septies.
Et est determinatio ecclesiæ, de consecra. d. 4. cap. rebaptizare, & sunt verba Augustini ad Maximianum, rebaptizare haereticum hominem omnino
peccatum est, rebaptizare autem catholicum, immanissimum scelus est. Habetur etiam. 1. q. 1. c. quodquidam. Est
autem secundum. S. Tho. multiplex huius ratio, baptismus enim est quædam
natiuitas, & regeneratio: sed homo in
vita corporali non potest semel iam
| natus, denuo nasci, ergo nec in vita spirituali. Item in baptismo commorimur
Christo, vt dicitur Roma. 6. sed Christus tantum semel mortuus est, ergo.
Item baptismus imprimit characterem
indelebilem, ergo. Item quia datus est
in remedium contra originale peccatum, sed hoc peccatum semel dimissum
non potest redire, ergo nec baptismus
potest iterari: quód si reiteretur nihil
omnino valet secundus baptismus.
Qui autem. 2. baptizat manet irregularis, vt patet in cap. ex literarum, de aposta. Et est notandum quòd baptismus
non debet iterari, nec absolute, nec sub
conditione, si constat quòd anteà sit baptizatus: etenim qui baptizaret sub conditione eum qui iam est baptizatus irregularitatem incurrit, vt patet ex verbis Augusti. quæ Magist. sentent. adducit. 4. d. 6. dubitans, an qui ludicre baptizaret, conferret verum baptismum?
| Ait Augustinus implorandum esse diuinum auxilium gemitibus, & orationibus. Si tantum anxiabatur Augustinus quomodo licet rebaptizare etiam sub
conditione? Est pessima abusio in partibus nostris rebaptizare sub conditione, sed debet parrochus diligentèr quærere, an puer sit baptizatus: & si compererit quòd sic, nullo modo debet eum
rebaptizare, si constet oppositum debet eum baptizare. Si autem sit verè
dubium, determinat ecclesia. ca. 2. de
baptismo, quod baptizetur sub conditione. Me praesente adductus est quidam
puer ad baptismum & quibusdam dicentibus eum iam esse baptizatum, alijs verò hoc ipsum negantibus, admonui clericum, vt quæreret prius veritatem, qui dixit mihi. O pater non curetis, expectetis modicum, & videbitis,
quid ego facio. Hæc dicens arripuit
puerum, & ait, Alphonse, si tu es ba|ptizatus ego non te rebaptizo, si non es
baptizatus, ego te baptizo in nomine
patris, & filij. Hæc est magna abusio,
nec toleranda.
Baptizatus secreto debet publice benedici.
¶ QVÆRITVR, an baptizato
puero secretè, debeant repeti solennes illæ ceremoniæ, & benedictiones
ecclesiæ? Respondeo quòd sic, vt ait
Palude, & est communis sententia. Sed
quid si credens curatus iam puerum
esse baptizatum, dixit solenniter omnia illa quæ concomittantur baptismum
sine immersione tamen, an posteà sciens
illum non fuisse baptizatum, debeat
baptizare sine solennitatibus prædictis? Respondeo quòd non, sed debet de
nouo solenniter baptizare, quia solennitates non sunt de essentia baptismi
De ritu baptismi, an sit conueniens?
consule, sanctum Thom. 3. parte. quæ
stio. 66. arti. 10. & de cathecismo, exorcismoque. 3. part. quæst. 71.
An ab renuntiatio baptizati sit votum.
¶ QVÆRITVR, an in cathecismo puerorum, quandò respondent pro
eis, ab renuntio, sit ibi noua obligatio
pueri, an si maneat puer obligatus, sicut si fecisset votum? Respondeo quod Durandus videtur dicere quòd sic. Palud. tamen bene dicit, quòd ibi nulla est obligatio, etiam si qui baptizatur sit adultus. Non enim intendit ecclesia obligare eos de nouo, sed vt acceptent ea
ad quæ tenentur christiani. Notandum
etiam quòd in cathecismo contrahitur
quædam cognatio spiritualis inter susceptorem, & susceptum, inter patrinum verò filiosque eius, & baptizatum
contrahitur affinitas spiritualis. Si autem non baptizetur, sed fiant solennitates tantum, contrahitur etiam affinitas, sed imperfecta: nam prima dirimit matrimonium, non tamen. 2.
vt habetur de cognatione spirituali
capit. 5.
Materia & forma baptismi debent simul concurrere
¶ An in sacramento baptismi, oporteat simul concurrere materiam &
formam baptismi? Respondeo secundum
omnes quòd sic. Patet ex Augustino,
& habetur cap. detrahe. p. q. 1. accedit
verbum ad elementum, et sit sacramentum. Ista autem simultas secundum Scotum intelligitur modo humano: quia
evangelistae loquuntur hominibus, ac
proindè satis est, quòd materia & forma sint simul, eo modo quo aliqua dicuntur esse simul apud homines. Non
credo tamen quòd requiratur quòd
antequàm immersio aquæ finiatur,
incipiantur verba, sed sufficit quòd post
quàm dixit, ego te baptizo in nomine
patris, & filij, & spiritus sancti, mittatur aqua. Nec de hoc dubito, iam enim
iste est baptizatus in nomine patris, et
filij. &c. sicut in euangelio
præceptum est. Et hæc
de baptismo.