QVÆSTIO LXX. De iniustitia testium.
DEINDE considerandum est
de iniustitia pertinente ad personam testis. Et circa hoc quæruntur quatuor.
ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm homo teneatur ad testimonium ferendum.
AD Primum sic proceditur. Videtur quòd homo
non teneatur ad testimonium ferendum. Dicit enim August.
in quæstionibus Genes. quod Abra|ham dicens de vxore sua: Soror mea
est, veritatem celari voluit, non mendacium dici. Sed veritatem celando, aliquis à testificando abstinet.
Ergo non tenetur aliquis ad testificandum.
¶ 2 Præterea. Nullus tenetur
fraudulenter agere. Sed Prouerbiorum. 11. dicitur: Qui ambulat fraudulenter, reuelat arcana. qui autem
fidelis est, celat amici commissum.
Ergo non tenetur homo semper
ad testificandum, præsertim super
his, quæ sunt sibi in secreto ab amico commissa.
¶ 3 Præterea. Ad ea quæ sunt
de necessitate salutis, maximè tenentur clerici & sacerdotes. Sed clericis & sacerdotibus prohibetur ferre testimonium in causa sanguinis.
Ergo testificari non est de necessitate salutis.
SED contra est, quod August.
dicit: Qui veritatem occultat, & qui
prodit mendacium, vterque reus
est. Ille, quia prodesse non vult: hic,
quia nocere desiderat.
RESPONDEO dicendum,
quòd in testimonio ferendo distinguendum est: quia aliquando requiritur testimonium alicuius, aliquando non requiritur. Si requiritur testimonium alicuius subditi autoritate superioris, cui in his, quæ ad iustitiam pertinent, obedire tenetur:
non est dubium, quin teneatur testimonium ferre in his in quibus se
cundùm ordinem iuris testimonium
ab eo ex igitur, puta in manifestis,
& in his de quibus infamia præcessit. Si autem exigitur ab eo testimonium in alijs, puta in occultis, &
de quibus infamia non præcessit,
non tenetur ad testificandum: si verò requiratur eius testimonium non
autoritate superioris, cui obedire
tenetur, tunc distinguendum est,
quia si testimonium requiratur ad
liberandum hominem, vel ab iniusta morte seu pœna quacunque,
vel à falsa infamia, vel ab aliquo
damno, tunc tenetur homo ad testificandum. Et si eius testimonium
non requiratur, tenetur facere quod
in se est, vt veritatem denuntiet alicui, qui ad hoc possit prodesse. Dicitur enim in Psalm. 81. Eripite pauperem, & egenum de manu peccatoris liberate. Et Prouerb. 24. Erue
eos qui ducuntur ad mortem: &
Roman. 1. dicitur: Digni sunt morte non solùm qui faciunt, sed etiam
qui consentiunt facientibus. Vbi
dicit Gloss. Consentire, est tacere
cùm possis redarguere. Super his
verò quæ pertinent ad condemnationem alicuius, non tenetur aliquis
ferre testimonium, nisi cum à superiori compellitur secundùm ordinem iuris. Quia si circa hoc veritas
occultetur, nulli ex hoc speciale
damnum nascitur. Vel si immineat
periculum accusatori, non est curandum, quia ipse in hoc periculum
sponte se ingessit. Alia autem ratio est de reo, cui periculum imminet eo nolente.
AD primum ergo dicendum, quod
Augustinus loquitur de occultatione veritatis in casu illo, quando
aliquis non compellitur superioris autoritate veritatem propalare,
| & quando occultatio veritatis est
nulli specialiter damnosa.
AD secundum dicendum, quòd
de illis quæ homini sunt commissa
in secreto per confessionem, nullo modo debet testimonium ferre,
quia huiusmodi non scit vt homo,
sed tanquam Dei minister, & maius est vinculum sacramenti quolibet hominis præcepto. Circa ea
verò quæ aliter homini sub secreto
committuntur, distinguendum est.
Quandoque enim sunt talia, quæ
statim cùm ad notitiam hominis
venerint, homo ea manifestare tenetur, putà si pertinent ad corruptionem multitudinis spiritualem
vel corporalem, vel in graue damnum alicuius personæ, vel si quid
aliud est huiusmodi, quod quis propalare tenetur vel testificando, vel
denuntiando. Et contra hoc debitum obligari non potest per secreti commissum, quia in hoc frangeret fidem, quam alteri debet. Quandoque verò sunt talia quæ quis prodere non tenetur, vnde potest obligari ex hoc, quòd sibi sub secreto
committuntur, & tunc nullo modo tenetur ea prodere, etiam ex præcepto superioris, quia seruare fidem
est de iure naturali. Nihil autem potest præcipi homini contra id quod
est de iure naturali.
SVMMA ARTICVLI.
Tertia conclusio. Si testimonium sit necessarium ad liberandum hominem ab iniuria, vel damno: tenetur testificari etiam
non postulatus ab aliquo neque rogatus.
Quarta conclusio. Quando agitur tantum de condemnatione alicuius, non tenetur ferre testimonium, nisi compulsus à iudice secundùm ordinem iuris, etiam si accusatori periculum immineat.
COMMENTARIVS.
DE hac materia extant tituli de testibus
in vtroque iure, & in decreto causa 3.
& 4. per multas quæstiones. Soto libro. 5.
de iustitia, quæstione. 7. & relectione de tegen. membro. 2. quæst. 6. Nauarro in manuali, cap. 25. numero. 40. Nos vero hanc
materiam in quinque partes diuidemus. In
prima disserendum erit, quando iudex iuste interrogat testem.
DVbitatur primò ad quid teneatur testis? Pro cuius decisione sit prima conclusio. Quando iudex procedit per viam accusationis, aut denuntiationis: necessarium est,
quòd præcesserit ipsa accusatio, vel denuntiatio iusta in foro exteriori. Hæc est communis sententia, & probatur ex definitione
viæ accusationis, est enim via accusationis quando proceditur ab ipsa accusatione, tanquam à principio, ergo necesse est
vt præcedat accusatio. Sed tamen explicatur illa propositio. Diximus enim, quòd
præcedat accusatio in foro exteriori iusta,
quia potest contingere, vt accusatio sit iniusta in foro conscientiæ, eo quòd accusator poterat & tenebatur corrigere delinquentem, & ita prouidere bono communi:
& nihilominus illa accusatio erit iusta in foro exteriori, & iudex tenetur illam admittere,
si accusator instat. Probatur, quia iudex est
custos boni publici, & debet procedere secundum ius commune, ergo debet admittere & acceptare accusationem quam admittunt ipsa
| iura. Et confirmatur. Accusator habet in foro exteriori ius ad accusandum illud, quod
probare promittit, ergo iudex debet admittere in eodem foro illam accusationem,
aliàs merito puniretur ille iudex si non admitteret talem accusationem: quia non rectè
fecit officium suum. Et notandum est, quòd
iste est vnus de multis casibus, in quibus iudex potest interrogare testem specialiter de
ipso reo, & tamen non potest interrogare
ipsum reum, An fecerit crimen: donec iam
habeat vnum testem saltem, vel habeat indicia certa, quæ suppleant vicem vnius testis.
Sed tamen contra propositionem & explicationem eius arguitur primò. Nam D. Tho.
dicit in artic. quod tunc iudex interrogat secundùm ordinem iuris, quando crimen est
manifestum, & quando interrogat in his in
quibus infamia præcessit: ergo non sufficit
accusatio ad interrogandum testem iuridice,
si crimen non est notorium, vel præcessit infamia de illo. ¶ Secundò. Si iudex sciat accusatorem iniquè agere in foro conscientiæ accusando, tenetur illum fraternaliter corrigere seorsum, ergo non tenetur admittere statim accusationem illam. Patet consequentia. Quia
aliàs consentiret cum iniquitate accusatoris.
Ad primum respondetur, ex eodem D.
Tho. in quæst. 68. art. 1. ad tertium, vbi ait, quod
non est omnino secretum quod per sufficientes testes probari potest. Notandum est enim
quod manifestum habet gradus, quorum vnus
est, quando aliquid potest probari, vel proponitur probandum in iudicio. Quod autem
dicit D. Tho. in his de quibus infamia præcessit, non intelligatur, vtrumque simul esse
necessarium, scilicet, quod sit crimen manifestum, & quod sit infamia de illo: sed alterum sufficere ad interrogandum testem. ¶ Secundò
respondetur, quod accusatio legitimè facta in foro exteriori, sufficienter infamat ipsum reum,
& nisi se purgauerit iuridicè de illo crimine, manebit infamatus. ¶ Ad secundum respondetur, concedo antecedens & nego consequentiam si accusator non corrigitur, sed
adhuc instat accusare: tunc enim iudex tenebitur acceptare accusationem, vt persona
publica, etiam si sciret testes esse falsos, &
accusatum esse innocentem: non enim attinet ad iudicem quatenus est persona publica, considerare ea quæ sunt per accidens ad
iudicium publicum: quia ipse est custos iuris communis & distributor illius secundùm
allegata & probata.
Secunda conclusio. Quando iudex procedit per viam inquisitionis siue generalis,
siue specialis: licitum est interrogare testem
in omnibus casibus, in quibus diximus esse
licitum interrogare reum, vt diximus in
quæstione. 69. & multo magis militant rationes & testimonia quę ibi adduximus pro
ista propositione: quanto facilius est dicere
peccatum alienum, quam proprium.
Tertia conclusio. Quando crimen vergit in detrimentum reipublicæ, vel etiam
priuatæ personæ notabiliter, & adhuc est infieri vel expectatur vt fiat: licitum est interrogare testem, vt dicat in particulari, Quis
nam sit ille reus. Probatur. Quia iudex multo magis tenetur prouidere bono communi & defendere innocentem, quam quilibet
alius particularis: sed quilibet alius tenetur
in illo casu prouidere bono communi, aut
defendere innocentem reuelando criminosum per accusationem, vel denuntiationem
si aliter non potest: ergo multo magis iudex
poterit inquirere de illo criminoso. Minor
patet ex tertia conclusione Diui Thomæ in
articulo. Sed notandum est, quòd iudex non
potest in illo casu inquirere in particulari de
Petro, vel Paulo, etiam si sciat vt persona
particularis quòd ille reus est Petrus vel Paulus. Ratio est, quia Petrus non est infamatus neque accusatus vel denuntiatus. Itaque
poterit iudex interrogare, scis in particulari
quis parat insidias ciuitati, aut intendit occidere innocentem? Quod si iudex habeat
indicia particularia contra aliquem inquantum persona particularis, ipse iudex poterit & tenebitur admonere testem seorsum
extra iudicium, vt si aliquid scit de illo particulari, quòd indicet illud in iudicio, non
autem poterit in publico iudicio interrogare de Petro, qui non est infamatus neque accusatus neque denuntiatus. Ratio huius asserti est lex charitatis quæ vnumquemque
obligat ad defensionem boni publici & innocentis.
Secundò nota, quòd crimen dupliciter
potest dici esse in fieri: Vno modo secun|dùm se formaliter, vt v. g. cum aliquis actualiter furatur, vel inuadit hominem: Alio modo quando in suo effectu adhuc damnificatur respublica vel innocens, vt v. g. quando
quis non vult restituere quod accepit, vel
etiam ex eo, quòd ille non proditur respublica perturbatur. Dicimus ergo, quòd sufficit ad veritatem nostræ propositionis: quod
crimen sit in fieri isto secundo modo. Tale
enim crimen est crimen læsæ maiestatis, vt
habetur in communi sententia Iurisperitorum super Extrauagante, Ad reprimendum,
quæ habetur in volumine iuris Ciuilis. Et
nota, eandem esse sententiam communem de
crimine læsæ maiestatis diuinæ, vt v. g. de
hæresi, & de sacrilegijs quæ vehementer perturbant Christianam religionem. Vt si aliquis imaginem crucifixi confrigeret, aut incenderet domum sacram.
Quarta conclusio. Quando in processu
inquisitionis quæ fit iuridicè, detegitur incidenter aliud crimen ipsius rei, etiam si sit disparatum: licitum est interrogare testem de
illo crimine, & testis tenebitur respondere.
Hæc conclusio est contra Soto relectione
citata, membro. 2. quæst. 6. conclusione. 3.
casu. 4. sed asseritur à Nauarro in relectione
capitis inter verba. 11. quæst. 3. num. 676. &
est communis sententia Iurisperitorum, &
probatur ex. l. quod euitandi. C. de conditionibus ob turpem causam. &. l. penult. C. si
aduersus libertatem. & Doctores Canonistæ super cap. 2. de confessis. & cap. 2. de ordine cognitionum, vniuersaliter dicunt, quod
si crimen illud quod incidenter detegitur,
est coniunctum cum alio crimine de quo
fiebat iuridica inquisitio: potest in eodem
iudicio puniri sine noua litis inchoatione:
si autem illud crimen fuerit disparatum,
non potest puniri in eodem iudicio sed poterit puniri per nouam inchoationem litis,
inquirendo de illo crimine. Et hæc sententia omnino tenenda est, & est speciale argumentum ad hoc contra Soto. Nam ipse
in relectione citata post primam conclusionem dubio. 2. tenet, quòd solum habetur
ex iure positiuo, quòd requiratur infamia
ad inquirendum contra reum per viam inquisitionis. Vnde sic arguitur. Ius positiuum
potest derogari per contrarium vsum, &
per contrariam sententiam Iurisperitorum:
sed est vsus communis & communis sententia, quòd fiat id quod dicimus in quarta
conclusione, ergo &c. Et denique sic arguitur. Etiam si teneamus, (quòd ego verum
existimo) infamiam debere præcedere ad
interrogandum in particulari de aliquo reo,
secundùm quòd infamia supplet vicem accusatoris: tunc sic arguitur. Infamia eatenus necessaria est, quatenus supplet vicem
accusatoris: sed detectio criminis in iudicio,
etiam si incidenter contingat, sufficienter infamat hominem: ergo licitum erit interrogare testem.
DVbitatur secundò, an cùm crimen est
manifestum & iam transactum, neque est directè contra rempublicam neque
est crimen læsæ maiestatis: sit licitum iudici
inquirere testes, vt cognoscat reum de quo
nulla præcessit infamia. V. g. inuenitur cadauer hominis in platea, An sit licitum iudici interrogare quemlibet, scis, quisnam
occiderit hunc hominem? ita vt interrogatio sit generalis ex parte personæ, specialis
autem ex parte delicti.
Pro parte negatiua arguitur primò. In illo casu non est licitum interrogare, scis an
Petrus occiderit, ergo neque interrogare,
scis quis occiderit. Antecedens patet ex dictis in tertia conclusione. Consequentia probatur. Nam responsio testis debet esse specialis, ergo idem est acsi iudex interroget in
speciali.
Secundò. Iudex interrogans testem illo
modo, exponit illum periculo reuelandi reum, de quo nulla præcessit infamia,
ergo peccat, &c. Ad hoc dubium respondet Soto negatiuè in relectione citata, quæstione. 6. dubio. 4. post primam conclusionem, dicit tamen, quòd forte licitum est iudici interrogare de quibusdam indicijs &
circunstantijs delicti, v. g. qua hora occisus est homo, aut quibus armis, quibus
inuentis postea poterit interrogare de reo.
PRO decisione vero sit prima conclusio. Quando delictum est notorium, licitum est iudici inquirere reum generali
inquisitione ex parte personæ. Hanc tenet
Innocentius. 4. super cap. bonæ. de electione. quem sequuntur Iurisperiti. Hanc senten|tiam tenuit D. Thomas cum esset Bacchalaureus Parisius, vt refert Caiet. supra quæst.
69. art. 2. Tenet eam Bartol. in. l. 2. ff. ad. l. Iuliam. de adult. & in. l. fin. ff. de quibus. quem
omnes legistæ sequuntur. Et probatur primò ex vsu communi omnium iudicum,
qui ita faciunt, qui vsus sufficit derogare legem positiuam quæ præcepit, vt non nisi
præcedente infamia inquiratur de reo, &
hoc argumentum est efficax contra Soto,
qui opinatur legem illam esse positiuam.
Contra quem etiam arguitur secundò. Licitum est iudici quærere indicia, & postea ipsum reum, ergo iam sine infamia quæritur
reus. Consequentia patet. Quia illa indicia
& circunstantiæ non magis infamant ipsum
reum, quam delictum notorium.
Tertiò. Nam alias, si iudex sciens delicta
notoria, non inquireret reos, sed expectaret
infamiam alicuius personæ: perturbaretur
pax & tranquillitas reipublicæ crebris facinoribus, nam pessimi quique auderent crimina perpetrare, ergo &c.
Quartò. Visitatoribus licitum est inquirere an subditi sciant aliqua delicta in communitate correctione digna, etiam vbi nulla præcessit infamia, ergo multo magis vbi
delictum est notorium. Hanc conclusionem
tenet Syluest. verbo, inquisitio. §. 7. & Caiet.
opusc. 17. responsionum, respons. 5.
Secunda conclusio. Quando crimen non
est notorium, est tamen fama de illo: hunc
ordinem seruabit iudex. Primo inquiret, an
sit certum illud crimen: deinde quisnam fecit poterit interrogare in generali, sicut in
prima conclusione dictum est.
Ad primum argumentum respondetur,
nego consequentiam. Ad probationem respondetur, quòd si interrogatus sciat esse secretum quòd Petrus occidit, debet respondere senescire. Neque enim iudex circa ordinem legis naturæ interrogat sed intendit quod
interrogatus faciat quod debet. Iudex enim
facit suum officium pro bono communi.
Ad secundum aliqui dicunt, quòd iudex
tenetur admonere interrogatum quod non intendit, vt reuelet quod non est licitum reuelare.
Sed profectò non potest obligari iudex ex
iustitia ad hanc admonitionem: quia exercet
officium ministri reipub. pro bono communitatis. Quod si interrogatus nescit respondere, sibi imputet, eo vel maxime quòd tali periculo se exposuit homicida, vnde illud inconueniens est per accidens respectu iudicis.
DVbitatur tertiò, An testis qui se abscondit sciens mandatum citatorium dimanasse à iudice quo vocatur ad iudicium teneatur ad restitutionem detrimenti quod incurrit pars in cuius fauorem vocabatur.
Arguitur primo pro parte affirmatiua.
Quando edictum est generale præcipiens,
vt omnis qui sciuerit certum crimen manifestet illud: tunc secundùm communem sententiam, qui non manifestat, tenetur ad restitutionem, ergo multo magis in nostro casu.
Arguitur secundò. Iudex vt persona publica iuste applicat testimonium vnius ciuis alteri in cuius fauorem ferendum est, ergo talis ciuis tenetur ex iustitia testificari.
Arguitur tertiò. Si alicui præcipiatur, quod
exhibeat scripturam publicam, & occultauerit
eam, tenetur restituere parti litiganti omnia
damna, ergo. Ob hæc argumenta Soto lib.
5. iustit. q. 7. art. 1. tenet partem affirmatiuam:
& Nauar. manual. c. 25. nu. 44. & est ferè communis sententia. Alij aiunt quod si notificatum est
testi mandatum, tenetur restituere: sin autem, non tenetur.
PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. In casu posito in principio
dubij, testis qui se occultat de industria ante
notificationem mandati, peccat contra charitatem & contra iustitiam legalem. Contra charitatem quidem, quoniam tenetur proximo
fauere absque proprio damno. Contra iustitiam verò legalem, quia tenetur correspondere
ipsi reipublicæ in rebus necessarijs gubernationi, quando fuerit interrogatus: sed ille se
abscondit ne hoc faciat: ergo peccat contra iustitiam legalem. Erit autem peccatum mortale vel veniale pro grauitate materiæ.
Secunda conclusio. Testis ex eo solum,
quòd non reddit testimonium occultando
se postquam scit mandatum promanasse à
iudice, siue etiam postquam intimatum est
illi, non tenetur ad restitutionem faciendam parti
in cuius fauorem petebatur testimomium. Ratio
potissima est: quia ille non peccat contra iustitiam commutatiuam: ergo non tenetur ad
restitutionem. Antecedens probatur, quia ille
| non tenetur ad reddendum testimonium
nisi ex charitate vel ex iustitia legali: ergo
non peccat contra iustitiam commutatiuam. Antecedens probatur. Ante mandatum iudicis non tenebatur nisi solum ex charitate reddere testimonium: sed mandatum
iudicis solum inducit obligationem iustitiæ legalis, ergo post mandatum tenebitur
solum ex charitate & ex iustitia legali.
Secundò probatur conclusio. Post mandatum iudicis si testis non testificetur, non
tenebitur restituere fisco vel iudici lucrum
quod impedit eis, quod acquisituri essent
ex condemnatione alterius partis, ergo etiam
neque ipsi parti læsæ. Antecedens est manifestum ex his quæ diximus sup. quæst. 69.
Et probatur consequentia. Quia per mandatum iudicis per se primò & immediatè
ordinatur testis ad rempublicam, scilicet,
ad tribunal publicum, vt deseruiat illi & illi
foueat, ergo si iniuria quæ fit tribunali non
comparendo non obligat ad restitutionem,
multo minus tenebitur restituere parti respectu cuius secundariò se habet ipse testis
per mandatum iudicis.
Tertiò. Si ex iustitia commutatiua teneretur reddere testimonium in fauorem partis: sequitur quòd cum æquali damno deberet reddere. Patet consequentia. Quia
altera pars haberet ius ad meum testimonium sicut ad rem propriam, ergo secundùm regulas restituendi cum æquali detrimento debet homo reddere illud testimonium. Denique probatur ex ratione qua Diuus Thomas probat primam concluisonem
articuli, quæ quidem tantum inducit obligationem iustitiæ legalis: ait enim, quòd tenetur obedire homo superiori.
AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum nego antecedens,
sed solum erit peccatum contra iustitiam legalem & contra charitatem proximi: quemadmodum si respublica præciperet edicto
quoddam generali, vt omnes diuites singulos pauperes sustentarent, si quis diues non
sustentaret pauperem, non peccaret contra
iustitiam commutatiuam: sed tantum contra
legalem, & contra charitatem proximi.
Ad secundum respondetur, quòd iudex
applicat eo modo quo potest testimonium
vnius ciuis in fauorem alterius, scilicet, præcipiendo & obligando illum secundùm iustitiam legalem.
Ad tertium argumentum negatur consequentia. Est enim differentia, quòd scriptura est instrumentum publicum, ad cuius manifestationem habet ius quicunque indiget
illo testimonio: vnde qui occultat scripturam illam, aufert ius ab altero & tenebitur
restituere. Cæterum testimonium ipsius testis non subiacet nisi dominio ipsiusmet, vnde si non reddit testimonium nulli facit iniuriam contra iustitiam commutatiuam.
SED vt hoc magis explicetur est dubium
quartum, An postquam testis comparet in iudicio & interrogatur iuridicè: teneatur respondere, & si non respondeat veritatem quam nouerat, an teneatur restituere?
Pro parte negatiua arguitur primo ex
secunda conclusione dubij præcedentis. Antea quam compareat in iudicio non tenetur
restituere, etiam si de industria se absconderit, ergo neque etiam existens in iudicio tenebitur ex iustitia commutatiua veritatem
manifestare. ¶ Secundò. Sæpe ex testimonio veritatis imminet periculum ipsi testi:
ergo tunc non tenebitur testificari. ¶ Tertiò.
Continget sæpe, quòd testis interrogatus iuridicè peccasset ante interrogationem si deponeret crimen alicuius, ergo neque postea tenebitur respondere. Antecedens patet. Sit enim casus quòd testis poterat per
correctionem fraternam prouidere bono
proximi & communitati, tunc sane tenebitur non reuelare crimen illud in iudicio, vt
ostendimus supra quæst. 68. art. 1. vbi diximus, quòd si denuntiet peccat & contra charitatem & contra iustitiam commutatiuam.
¶ Quartò. Sit casus quòd aliquis accusauit
cum obligatione probandi duobus testibus
aliquod crimen, sed tamen reuera non habet nisi vnicum testem, tunc iudex iuridicè
interrogat testem, & ille non tenetur respondere sciens se esse vnicum testem, ergo &c.
¶ Quintò. In inquisitione generali quantum ad personam, speciali vero quantum
ad delictum notorium, iudex iustè interrogat testem, vt paulo ante diximus: & tamen
testis non tenetur respondere nisi præcesserit infamia, ergo.
Sextò. Doctores & consiliarij quos consulunt ipsi rei vt sibi prospiciant, non tenentur testificari quantum libet iudex iuridicè
inquirat & interroget etiam præcedente infamia alicuius personæ, ergo &c.
PRO decisione huius, sit prima conclusio. Testis iuridicè interrogatus non tenetur ex iustitia commutatiua manifestare
veritatem. Probatur. Quia præceptum iudicis addit præceptum obligans ex iustitia
legali subditum ad respondendum: sed antea non tenebatur ex iustitia commutatiua
respondere: ergo neque modo. Et confirmatur. Si Rex præciperet in aliqua necessitate vrgente reipublicæ, vt quilibet ciuis
proficisceretur ad bellum, ille qui non proficisceretur ad bellum non peccaret contra
iustitiam commutatiuam, nec enim teneretur restituere damnum quod sequutum
est, ex eo quòd ipse non militauit, ergo iudex non potest amplius obligare ad testificandum testem quam Rex ad militandum.
Præterea. Testis post mandatum iudicis se
abscondens de industria, non tenetur restituere, ergo neque postea in iudicio tenebitur restituere si occultat veritatem.
Secunda conclusio. Si testis respondeat
semel interrogatus iuridicè, tenetur respondere veritatem ex iustitia commutatiua. Probatur. Quia suo mendacio factum est vt innocens condemnaretur, ergo tenebitur ad
restitutionem damni. Patet consequentia.
Quia ex iustitia commutatiua tenetur vnusquisque non facere actionem ex qua sequitur damnum proximi, si tamen sine suo incommodo notabili possit vitare. Hinc sequitur ea dem ratione quòd testis in isto casu tenebitur restituere iudici vel fisco bona ad
quæ habebant ius ante sententiam, si ex eius
falso testimonio forte amittunt illa: non tamen tenebitur restituere illa bona quæ essent
lucraturi ex condemnatione rei. Ratio est,
quia ad illa non habent ius nisi mediante condemnatione rei: & quia testis non tenebatur ex iustitia commutatiua concurrere ad
condemnationem rei, non tenebitur restituere fisco pœnam quam reus esset soluturus: sicut etiam ipse reus non tenetur restituere illam pœnam, etiam si suo mendacio
eripuerit à condemnatione. Itaque habemus, magnam esse differentiam inter occultationem & silentium testis, & inter falsum
testimonium quod reddit. Per hoc enim tenetur restituere: per illud autem non tenetur, quia non peccat contra iustitiam commutatiuam. Quod enim supra diximus
quæst. 62. art. 7. quòd tenetur restituere mutus siue non manifestans: explicauimus de
non manifestante, qui tenetur ex iustitia
commutatiua, siue ex officio manifestare:
sicut est custos alicuius domus aut vineæ.
Cæterum si aliquis videat furem intrantem
in domum vicini & taceat, non tenetur loqui nisi ex charitate: vnde si tacet non tenetur restituere.
AD primum argumentum in contrarium respondetur, quòd testis non magis tenetur manifestare veritatem constitutus in iudicio, quam antea dum esset iam
vocatus iuridicè: sed tamen tenetur si respondet respondere veritatem: alioquin tenebitur restituere, si ex eius falso testimonio datum est damnum alicui. Si obijciat aliquis
ex cap. qui cum fure. de furtis. vbi dicitur, quod
ille etiam est fur qui quærente possessore non
indicat. Respondetur, quòd est intelligendum quantum ad culpam quæ includitur
in peccato contrario charitati & misericordiæ: sicut explicatur etiam illud dictum Ambrosij. Pasce fame morientem, si non pauisti occidisti, hoc est imputabitur tibi ad culpam mors alterius, scilicet, contra charitatem
non contra iustitiam.
Ad secundum respondetur, quòd non tenetur testis etiam iuridicè interrogatus reddere testimonium veritatis cum notabili
damno aut periculo proprio, nisi forte bonum publicum id postulet, aut alias obligetur ex ordine charitatis subire aliquod detrimentum, ad euitandum maius damnum proximi, præsertim in rebus altioris ordinis.
Quando autem teneatur: non est præsentis
loci definire, sed pertinet ad quæstionem. 26.
in ista parte.
Ad tertium respondetur, quòd testis si
adhuc potest corrigere fraternaliter proximum & prouidere boni communi, non tenetur respondere: imo tenetur respondere
se non scire: neque est inconueniens quòd
iudex iuridicè interroget: quia potest esse
| bellum iustum ex vtraque parte supposita
ignorantia. Iudex autem ignorat per correctionem fraternam sufficienter prouideri bono communi & bono partis alterius, quæ
habet vicem actoris. Imo vero etiam si iudex sciat vt persona particularis, quòd per
correctionem fraternam potest prouideri
omni incommodo: si tamen ipse iudex fuerit postulatus ab accusatore, vel à parte contraria, vt iuridice procedat: tenetur ex officio iuridice procedere: quia per accidens se
habet scientia illius particularis de correctione fraterna, in ordine ad iudicium publicum. Et ita possumus dicere, quod adhuc iudex in illo casu ignorat in quantum iudex
est, per correctionem fraternam posse corrigi sufficienter delinquentem: quemadmodum etiam supra diximus, quæst. 62. art. vltimo, quod non tenetur homo restituere rem
alienam cum magno detrimento rerum eiusdem ordinis, & tamen iudex ipse tenetur cogere illum vt restituat, postulante parte contraria, vt fiat iudicium in foro exteriori: quia
huiusmodi damnum quod patitur debitor, per accidens se habet ad considerationem iudicij.
Ad quartum respondetur, quod testis non
tenetur respondere iudicum etiam iuridice
interroganti, quando accusator non habet
nisi vnicum testem. Huius oppositum tenet
Soto lib. 5. de Iustitia. quæst. 7. art. 1. Sed probatur nostrum dictum. Illa sententia est
iniusta quæ non habet nisi vnicum testem,
ergo testis ille non tenetur respondere, etiam
si iudex ex ignorantia vel ex præsumptione iuris iustè interroget. Diximus ex præsumptione iuris: quia potest contingere quod
iudex sciat vt persona particularis, quod accusator non habet nisi vnicum testem: & nihilo minus tenetur interrogare: quia ex præsumptione iuris cuius minister est præsumitur accusator habere duos testes & legitimè
accusare: vnde compellitur ipse iudex interrogare. Cæterum si ipsemet iudex posset repellere illam accusationem citra scandalum,
teneretur non admittere: quia vnicuique mandauit Deus de proximo suo. Ergo tenetur
defendere reum qui patitur iniuriam, si id
potest sine detrimento boni communis.
Ad quintum. Iam diximus in præcedentibus quòd iudex non potest interrogare de
persona in speciali, via inquisitionis, nisi pręcesserit infamia: vnde nec testis tenebitur respondere. ¶ Ad sextum respondetur, quòd
nemo tenetur denuntiare vel testificari de
crimine quod ipsius fidei commissum est sub
secreto: nisi forte bonum commune periclitetur. Ratio huius est: quam ponit D. Tho.
art. 1. ad 2. Quia seruare secretum commissum, est iuris naturalis. Ergo iudex non potest aliquid præcipere contra hoc ius naturale. Quando vero bonum commune periclitatur, tunc ius naturale seruandi secretum
amici, non habet locum: quia est aliud ius
vniuersalius & fortius. Quia vnusquisque tenetur defendere bonum commune dum periclitatur. Vnde tunc etiam non interrogante iudice, tenetur homo reuelare secretum
illud particulare. Ea quæ diximus de secreto seruando, multò magis obligant eos quos
consulunt homines ad salutem spiritualem
& corporalem: vt sunt Theologi & Medici
& Iurisperiti. Ratio est, quia aliàs tolleretur
de medio vniuersalissimum quoddam refugium miserorum, quod est necessarium
reipublicæ, scilicet consultatio ad medendum sibi in suis miserijs. Vnde sequitur, quod
non nisi pro vitando notabili reipublicæ detrimento debent reuelare eiusmodi secretum. Theologus vero si consulitur in ordine ad sacramentum pœnitentiæ, in nullo casu potest reuelare. Nam de confessarijs nihil hic definimus. Constat enim quòd iure
diuino tenentur seruare sigillum in omni
euentu absque exceptione. Notandum denique quòd patres & filij & omnes qui sunt
in recta linea non admittuntur in iure ad testimonium contra se ipsos, etiam si veniant
voluntarij ad testificandum. Hoc habetur
expressè. 4. quæst. 3. §. Item parentes. & in. l.
parentes. C. de testibus. Præterea etiam fratres & sorores, gener & socerus, vitricus &
nouerca, priuignus & priuigna, patruus &
patruelis, auunculus vel nepos ex fratre vel
sorore admittuntur quidem vt testes contra
se inuicem, non tamen possunt compelli ad
testificandum. Hoc patet vbi supra in. l. Iulia. ff. de testibus. & communis sententia Iurisperitorum extendit hoc ipsum ad coniuges. Ratio horum omnium fundatur in iu|re naturali. Nam bonum patris & bonum filij est
quasi idem bonum. Vnde sicut nemo est testis
contra seipsum, ita nemo admittendus est testis contra patrem aut econuerso. Alij vero gradus recitati ita sunt inter se coniuncti etiam
ad bonum reipublicæ, vt nefas sit illos compellere ad testificandum contra se inuicem.
Prædicta vero sunt intelligenda dummodo bonum commune non periclitetur. Tunc
enim prædicti gradus tenentur testificari &
possunt compelli, si non sint alij testes. Vt v. g.
in casu hæresis, & in casu læsæ maiestatis:
præsertim cum hæc crimina sunt in fieri.
De qua re vide capit. si audieris. 23. quæst. 5.
& Syluestrum in verb. testis. quæst. 1. atque
hactenus de secunda parte.
IN tertia parte dicendum est de teste. Dubium primum sit, an cum dubitat testis.
An iudex interroget iustè vel non, teneatur
respondere? Pro parte negatiua arguitur primo. In tali casu reus non tenetur respondere, vt diximus quæst. 69. art. 1. & 2. in prima
parte tractatus, ergo neque testis. ¶ Arguitur
secundo. Dubium ipsius testis potest oriri
ex varietate opinionum, & tunc non tenetur testis sequi opinionem iudicis, sed poterit sequi contrariam. Ergo non tenebitur respondere. ¶ Sed arguitur in oppositum pro
parte affirmatiua. In dubijs melior est conditio possidentis, sed iudex est in possessione præcipiendi testi, vt respondeat: ergo testis tenebitur respondere. Quemadmodum mulier quæ dubitat an iste sit suus vir, tenetur
reddere debitum petenti. Vt est definitum in
c. Inquisitioni. de sent. excom. De ista quæst.
disputat Soto in relect. citata membr. 3. q. 2.
PRO decisione sit prima conclusio. Si
in tali casu nullum detrimentum sequitur alicui ex tali testificatione, tenetur homo testificari. Probatur argumento facto
pro parte affirmatiua.
Secunda conclusio. Si ex testificatione sequatur detrimentum testi vel reo vel alicui
testium, & ex silentio testis non sequitur aliquod detrimentum alicui, tenetur non respondere: & potest dicere se nescire. Probatur. Nam in dubijs tutior pars est eligenda.
Tertia conclusio. Si ex testificatione sequatur detrimentum reo, & ex silentio sequatur æquale detrimentum actori: tunc
etiam debet tacere vel dicere se nescire. Ratio est ex illa regula iuris: cum partium iura
sunt obscura, reo potius fauendum est quam actori. Eo vel maximè quod reus est in possessione, ergo in dubio melior erit conditio possidentis. ¶ Quarta conclusio. Si detrimentum
quòd sequitur actori ex eo quod testis non testificatur est notabiliter grauius, quam detrimentum quod sequitur reo ex testificatione, tenebitur testis testificari in casu posito.
Vt v. g. si honor vel vita actoris periclitatur:
reus autem solum incurrit damnum rerum
temporalium. Et rursus si omnia bona temporalia actoris, quæ sunt magni momenti
pereunt: reus verò mediocrem quandam
iacturam facit rerum temporalium, tenebitur testis
testificari. Ratio huius est, quia ex duobus malis minus est eligendum, vt habetur
in cap. duo mala. 13. dist. decreti ex Concil.
Toletano. 8. Et est Arist. 2. Ethic. cap. 9. Sed
aduertendum est opus esse prudentia ad iudicandum quod nam damnum est notabiliter grauius in actore quam in reo. Ex hac
quarta conclusione sequitur corollarium certissimum, quod si ex silentio testis bonum
commune periclitatur: tenetur testificari in
illo casu. ¶ Ad argumenta respondetur.
Ad primum nego consequentiam. Quia multo durius est obligare aliquem, vt dicat contra se ipsum, quàm vt dicat contra alium. Item
damnum quod sequitur actori ex silentio
rei potest ipse reus restituere. At verò damnum quod sequitur actori ex silentio testis,
non est in potestate eius restituere. Et propterea non est mirum quod aliquando testis teneatur respondere, quando non tenetur ipse
reus. ¶ Ad secundum respondetur, quod ita verum est, quod testis non tenetur sequi opinionem iudicis interrogantis: sed poterit sequi
non solum opinionem sibi probabiliorem,
sed etiam æquè probabilem, dummodo seruet documenta data in conclusionibus.
Ad argumentum pro parte affirmatiua
respondetur, quod simili ratione potest probari
secunda & tertia conclusio. Nam & reus est
in possessione, ergo in dubio fauendum est
illi. Cæterum ad argumentum in forma respondetur nego minorem, non enim est in possessione iudex ad interrogandum in illo casu
particulari. Soto vbi supra, plurima docu|menta profert, vt ostendat quando teneatur
subditus obedire Prælato dubitans an Prælatus iustè præcipiat. Sed tamen nos breuiter
præter documenta data in conclusionibus, vnum
proferimus satis vtile. Quotiescunque subditus
præcipitur facere aliquid in cuius exercitio
se habet vt instrumentalis causa in ordine ad
effectum principalis agentis, tenetur obedire:
etiam si dubitet, quod prælatus iustè præcipiat.
Vt verbi gratia, miles qui dubitat an bellum
sit iustum vt procedit à Rege, tenetur nihilominus militare, si præcipitur à Rege vt militet: quia ad officium militan di non pertinet examinare causas iustitiæ belli: hoc enim est principalis agentis. Quapropter si
miles non est certus, quòd bellum est iniustum, tenetur militare. At vero testis est causa principalis testificandi in ordine ad condemnationem rei vel absolutionem. Vnde
ad illum pertinet examinare, an procedatur iuridice vel non. Et in casu dubij debet
sequi documenta data. Aliud exemplum est
huius doctrinæ. Prædicator est causa principalis prædicandi. Vnde si prælatus præcipiat illi, vt prædicet aliquam doctrinam de
qua prædicator dubitat, an sit doctrina sana:
tenetur non prædicare. At vero præco bene
potest clamare edictum, etiam si dubitet,
an sit sana doctrina vel non. Quia ad officium illius non pertinet examinare an sit
doctrina sana vel non.
DVbium secundum est. An testis qui
scit se non iuridice interrogari, possit
sine mendacio & sine peccato respondere
& iurare, se nescire, non vidisse, &c. Ad hoc
facilis est responsio ex his quæ dicta sunt.
quæst. 69. de reo interrogato contra ordinem iuris. ¶ Sit igitur conclusio. Omnia
quæ licita sunt reo interrogato contra ordinem iuris, licita sunt etiam testi, præterquam
quòd reo licitum est cedere iuri suo & respondere quòd fecit crimen, etiam interrogatus contra ordinem iuris. Sed hoc non erit
licitum testi interrogato contra ordinem iuris: quia non est in eius arbitrio positum cedere iuri alieno: atque hactenus de tertia parte sufficiat.
DVbium est in quarta parte, An quando per iniuriam factam reo vel testi,
venit crimen in notitiam iudicis publice, liceat iudici vltra procedere vsque ad condem nationem. ¶ Pro parte negatiua est vnicum argumentum ex regula iuris, scilicet
ex iniuria non nascitur ius. Ergo iudex non
habet ius ad procedendum vltra ex iniuria
facta. ¶ Pro parte affirmatiua est aliud argumentum. Ad bonum reipublicæ pertinet
vt delicta semel publicata in iudicio, puniantur. Ergo etiam si ab aliquo iniuriosè publicata sint, puniri debent. De ista quæstione
multi multa dicunt.
PRO decisione nota primò, quod iudex potest dupliciter considerari. Vno modo
vt persona particularis. Alio modo vt minister reipublicę fungens ipsius autoritate. Secundo nota, quòd iniuria potest fieri vel à
iudice vel ab alio. Tertio nota, quòd iniuria
potest fieri vel in ipso foro exteriori, quia
est contra leges considerabiles in illo foro.
Altero modo potest fieri in foro conscientiæ: quia est contra leges diuinas non considerabiles in foro exteriori.
Sit ergo prima conclusio. Quotiescunque
iudex scit ex iniuria, quomodo libet facta alicui, procedi contra ipsum, tenetur inquantum
persona particularis impedire processum
fieri, si id potest sine scandalo non frangendo leges iudicis, aut contraueniendo iuri alterius partis. Probatur prima pars. Quia iudex eo quòd iudex est, non deobligatur à
lege communi singulis hominibus, scilicet,
quia Deus vnicuique mandauit de proximo
suo. Ergo vbi poterit sine aliquo impedimento & inconuenienti, tenebitur defendere innocentem. Secunda pars probatur. Nam bonum commune præferendum est bono particulari: ergo debet procedere iudex secundum allegata & probata, si aliter non potest
defendere reum. Tertia pars probatur. Nam
non sunt facienda mala, vt inde eueniant bona, ergo non est facienda iniuria vni parti,
vt altera ab illa eripiatur.
Secunda conclusio. In republica Christiana si iudex sciat iniuriam factam esse reo, ex
reuelatione confessionis sacramentalis, &
hoc posse probari in iudicio, tunc iudex non
potest vltra procedere: sed tenetur omnia
acta reponere. Probatur ista conclusio. Quia
maius scandalum est & magis perniciosum,
vt ex tali fundamento sacrilego vltra proce|datur, quàm ex eo quòd reus non puniatur.
Arcerentur enim homines à sacramento confessionis, si illa via licitum esset iudicibus condemnare peccatores. Item est alia ratio. Nam
id quod confessarius scit in confessione, cognoscit secretissimè loco Dei, sed per ea
quæ solus Deus scit, non potest condemnari
aliquis in iudicio. Ergo neque per ea quæ confessarius scit. ¶ Tertia conclusio. Si iudex vt
persona publica iniuriam facit reo vel testi, scilicet, quia non procedit iuridice & hac via
accipit cognitionem alicuius criminis, tenetur non vltra procedere: sed debet reponere
omnia acta ab actione iniuriosa. Hæc conclusio habetur in ca. qualiter & quando. 1. de actionib. Vbi Innocent. III. multis rationibus ostendit, ita faciendum esse. Quarum vna
est, quia ex his quæ inordinatè sunt acta, non
potest ordinabiliter agi. Vide Soto in relect.
citata membr. 3. q. 1. conclu. 5. qui quidem tenet istam sententiam. Sed ait grauem iniuriam
necessariam esse, vt iudex teneatur reponere
acta. Sed tamen rationes Innoc. III. probant quam libet iniuriam, quæ sit peccatum
mortale, sufficere, vt vltra non procedat iudex. Alij vero Theologi moderni dicunt, quod
etiam si iniuria grauis sit facta à iudice, tamen
si crimen est enorme quod manifestum est
in iudicio, potest & tenetur iudex vltra procedere ad vitandum scandalum reipublicæ,
Soto vbi supra ait, quod forte ita licitum est. Nobis tamen oppositum videtur certum. Ratio
est, quia non est licitum occidere innocentem
pro salute totius reipublicæ, sed ille reus est
innocens, qui non probatur legitimè esse nocens. Ergo non debet occidi ad vitandum
scnadlum illud. Alij vero dicunt quod postquam
sua confessione reus conuincitur esse nocens,
etiam si confessio sit iniustè extorta per tormenta: potest iudex procedere propter bonum rei
publicæ. Sed tamen ista sententia mihi non placet, quia confessio conuincens in iudicio debet esse legitima & voluntaria & nequaquam
per vim extorta. Quemadmodum si latro minando mortem alicui, nisi dederit pecunias, non accipit dominium pecuniarum: etiam si alius dederit, sed tenetur restituere: ita etiam iudex, qui
per iniquam comminationem tormentorum aut
etiam per ipsa tormenta extorquet iniquè confessionem, non acquirit aliquod ius ex illa confessione contra ipsum reum, sed debet reponere omnia acta & constituere reum in sua immunitate, sicut erat ante iniuriam factam. Quia
profecto est maius scandalum & magis perniciosum reipublicæ, vt iudex autoritate publica abutens, iniuriam faciat in iudicio, quàm
quod reus per iniquitatem confessus dimittatur.
Alij vero dicunt quod cum ordo iuridice procedendi
sit ex legibus humanis, possunt istæ leges
per contrarium vsum reuocari: præsertim in commodum ipsius reipublicæ. ¶ Ad hoc tamen respondetur, quod iste non est vsus sed abusus iudicum peruersorum. Deinde respondetur, quod est contra ius naturæ, vt quis condemnetur sine scientia publica legitimè habita, hoc est absque iniuria facta ipsi reo à republica vel à ministro illius. Ex quo sequitur quod si processus fiat
per viam inquisitionis, necesse est vt præcedat
infamia iure naturæ, vt supra ostendimus. Si
autem fiat processus per viam accusationis, necesse
est vt ad sint duo testes ad condemnationem
rei vel semiplena probatio ad interrogationem
& tormentum: & quamuis leges humanæ multa disponant circa huiusmodi processus, tamen
quædam illarum nihil aliud sunt quàm explicationes iuris naturalis: & facere contra illas, est
perinde atque frangere ius naturæ.
Quarta conclusio. Quando iudex vt persona priuata, scilicet extra actus iudiciarios, facit iniuriam reo, v. g. dando pecuniam testibus
falsis, vnde factum est vt secundum allegata &
probata reus sit condemnandus, tunc iudex tenetur omnibus medijs vti ad liberandum reum,
etiam cum periculo proprio, proportionato tamen respectu detrimenti, quod patietur reus
si iudicetur secundum allegata & probata. Dicimus autem cum proportionato periculo: quia
non tenetur iudex cum detrimento bonorum altioris ordinis, restituere reo bona inferiora.
V. g. cum periculo vitæ aut honoris, non tenetur restituere bona temporalia. Sed tamen tenebitur cum æquali periculo. Probatur ista conclusio sic explicata ex regulis restitutionis.
Nam qui facit iniuriam, tenetur cum æquali periculo satisfacere. Sed tamen est aduertendum,
quod si iudex non potest aliquo modo restituere damnum quod fecit, vel non potest sedare
scandalum reipublicæ: bene potest sine peccato iudicare secundum allegata & probata. Ratio est quia iudicando secundum allegata &
| probata facit officium reipublicę, ergo ex hac
parte non peccat, licet maneat obnoxius restitutioni faciendæ totius damni quod patitur
proximus ex eo quod per præteritam iniuriam damnificatus est. ¶ Quinta conclusio. Quando iudex scit quod reus patitur iniuriam ab aliquo in
foro exteriori, & in ipso processu iudiciali,
siue qui facit iniuriam sit officialis reipublicæ,
siue non debet facere quod in se est inquantum
est iudex, vt in iudicio manifestetur iniuria
quæ fit reo, neque vltra procedatur. Hæc conclusio probatur. Nam iudex est custos iudicij
ex officio proprio, ergo ad eum pertinet prouidere, ne quis in iudicio patiatur iniuriam.
Vnde tenebitur ad restitutionem si in hac parte fuerit negligens. Ad argumentum contra partem negatiuam quatenus militat contra quartam
conclusionem respondetur, quod ex iniuria non nascitur ius, sic intelligitur: quod is qui facit iniuriam non acquirit sibi ius contra iniuriatum. Non
ergo iudex post iniuriam factam extra iudicium
contra reum, acquir it sibi ius inquantum est persona particularis, sed potius reipublicæ, & sibi vt ministro illius. Quo fit vt nullum emolumentum sibi possit accipere ex bonis condemnati. Cæterum bene potest accidere, vt ex iniuria quam quis facit vni, acquiratur ius ab alio.
Vt v. g. si quis promittat Petro pecunias, vt
occidat Paulum: si Petrus occidit illum acquirit
ius ad illas. Similiter si quis accipit pecunias
vt sit falsus testis, acquirit ius ad illas ex falso
testimonio. Si autem accipiat illas vt sit verus
testis, non acquirit dominium vt habetur in ca.
non sanè. 14. q. 5. ¶ Ad argumentum pro parte
affirmatiua, quatenus militat contra secundam
& tertiam conclusionem respondetur, quod magis
pertinet ad bonum reipublicæ, vt nullus condemnetur ex reuelatione sacramentalis confessionis, aut contra ordinem iuris naturalis ab
ipso iudice publicè prætermissum quàm quod
delicta sic cognita puniantur. Et hactenus
de quarta parte. In quinta vero parte explicandum est quando teneatur testis non vocatus ex charitate testificari.
DVbitatur primò, An in causis ciuilibus in quibus agitur de bonis temporalibus teneatur testis etiam non vocatus ex charitate testificari propter commodum temporale proximi? ¶ Pro parte negatiua arguitur
primò. Testis non vocatus non tenetur testificari nisi ex charitate: sed ad opera charitatis:
nemo tenetur nisi in graui necessitate proximi: ergo non semper tenebitur in casu posito
testificari. Probatur consequentia. Quia sæpe
contingit, vt proximus maneat diues amisso
bono aliquo temporali. Secundo, testis voluntarius vt in plurimum incurrit aliquod damnum,
conciliat enim odium aut inimicitias aliquorum.
Ergo non tenebitur cum tanto detrimento testificari. Tertio, ad opera charitatis maximè
obligantur sacerdotes & Episcopi, sed isti sunt priuilegiati à ferendo testimonio. Ergo non est
opus charitatis testificari aliquem non vocatum.
PRO decisione sit prima conclusio. Quoties proximus graue detrimentum paritur
in rebus temporalibus, tenetur homo vltro testificari, nisi excusetur aliqua rationabili causa. Ista conclusio asseritur à D. Tho. in arti. &
probatur testimonijs ab ipso adductis. Sed
est notandum, quod alia necessitas requiritur in
proximo, vt quis teneatur dare illi eleemosynam: & alia requiritur vt quis teneatur defendere bona quæ iam habet. Ad hoc enim
non necesse est, quod proximus sit pauper & egestate prematur: sed sufficit quod mediocri quadam diligentia possit illum eripere ne patiatur
detrimentum in bonis quæ iam habet. Ad illud autem aliud necesse est, quod egestate
prematur. Ratio est, quia ad dandum eleemosynam debeo auferre de proprijs bonis: non
autem ad testificandum. ¶ Secunda conclusio.
Quando homo testimonio huiusmodi vltroneo incurrit aliquod detrimentum notabile, non tenetur testificari. Probatur, quia etiam
vocatus testis non tenetur cum tali detrimento testificari, ergo multo minus non vocatus.
Sed nota quòd detrimentum illud iudicandum
est esse notabile per comparationem & proportionem ad detrimentum, quod patietur proximus si testis non testificetur. Vnde sequitur,
quòd si proximus est in periculo amittendi
totam substantiam, tenebitur testis cum aliquali
detrimento suorum bonorum temporalium testificari: non tamen cum periculo vitæ vel honoris: quæ proportio iudicanda semper est ex
regula ordinis charitatis. Vnde patet ad primum & secundum argumentum. ¶ Ad tertium
respondetur, quod Episcopi & sacerdotes etiam
si sint priuilegiati, vt patet in. l. neque honore.
C. de episc. & cleri. & in. c. quanquam. 14. q. 2.
| tamen cum opus fuerit illorum testimonium, tenentur ex charitate testificari: dummodo sacerdotes id faciant de licentia sui episcopi.
DVbium secundum est. An in causis criminalibus teneatur quis testificari vltro. Prima conclusio. Quando testimonium
est necessarium ad liberandum innocentem
aut eum qui iniustè patitur, tenetur homo
vltro testificari. Ista conclusio est Diui Tho.
& probatur eisdem rationibus à fortiori, quibus probata fuit prima conclusio dubij præcedentis. Sed intelligenda est conclusio
si homo potest testificari absque periculo suo
notabili: quod quidem periculum iudicandum est secundum prudentiam & regulas
ordinis charitatis esse notabile vel non.
Secunda conclusio. Etiam si homo sciat,
quod ex testimonio suo cum defendit innocentem, condemnabitur iniquus accusator aut
falsus testis, tenetur nihilominus testificari.
Probatur ista conclusio. Nam quod in illo casu
iniquus accusator condemnetur, est effectus
per accidens defensionis innocentis. Ergo propter illum effectum per accidens, non tollitur obligatio defendendi innocentem. Quod
si quis contra obijciat: quòd si ipsemet innocens non tenetur se defendere cum periculo
vitæ aggressoris. Ergo neque testis tenebitur
illum defendere cum tanto periculo. Negatur consequentia. Quia ipse innocens potest
cedere iuri suo propter actum excellentissimum patientiæ. At vero testis non potest cedere iuri alieno (ad quod defendendum obligatur ex charitate) propter effectum illum per
accidens consequutum. Sed quæritur. An testis manebit irregularis si accusator occiditur. Respondetur, quod si ille fuit testis directè
vel indirectè de crimine accusatoris, manebit irregularis: quia fuit testis in causa sanguinis. Si autem suo testimonio nihil aliud fecit,
quàm ostendere innocentiam falsò accusati, non manebit irregularis: sicut neque ille
de quo supra diximus in materia de homicidio, qui clamat vt defendatur pater suus,
non manet irregularis: etiam si occidatur
aggressor ab alijs qui tulerunt auxilium defensionis. Ratio istorum est. Quia ad incurrendam irregularitatem, necesse est vt amittatur mansuetudo ecclesiastica. Hæc autem
non amittitur nisi quando aliquis vel consulit vel exhortatur vel quomodolibet concurrit directè vt causa moralis ad occisionem
alicuius, vel propria operatione truculenta occidit aliquem, etiam si sit defendendo
alium. ¶ Tertia conclusio. Quando accusator accusat ex præcepto. Vt v. g. quia tenetur defendere innocentem, aut rempublicam.
Tunc etiam testis tenetur vltro se offerre ad
testificandum. Probatur quia quæ ratio obligationis obligat accusatorem ad accusandum,
multò magis obligabit testem, quantò cum
minori periculo potest testificari quàm accusator accusare. Hæc conclusio asseritur &
explicatur hic à Caietano. Sed aliqui excipiunt ab hac vniuersali, quando accusator accusat in propria causa, etiam si teneatur ex præcepto accusare, dicunt quod testis non tenetur
vltro testificari. Ratio illorum est, quia tunc
accusator habet rationem aggressoris non defensoris. Sed tamen nobis nulla ratione videtur hæc exceptio facienda. Quia in tali casu
non sua sponte aggreditur accusator ipsum
reum, sed ex obligatione præcepti: vt defendat suum honorem aut vitam. Quapropter
accusatio illius habet rationem defensionis potius quàm aggressionis. Sed tamen intelligenda est conclusio, quando re ipsa accusator tenebatur accusare seclusa omni ignorantia
etiam inuincibili. Alias enim si obligatio accusandi oritur in accusatore ex conscientia
erronea, non tenebitur testis testificari: nisi
habeat eandem ignorantiam.
Quarta conclusio. Quando accusator non
tenetur accusare: & tamen licitum est illi accusare: non tenetur testis vltrò se offerre ad
testificandum. Hæc conclusio est D. Tho. in
artic. Vbi inquit, quod cum agitur de condemnatione alicuius: nemo tenetur vltro testificari, etiam si periculum immineat accusatori.
Et ratio D. Thom. est. Quia ipse accusator
sponte se introduxit in hoc periculum: reus
autem etiam inuitus patitur. Ergo in tali casu licitum est fauere ipsi reo non testificando. Item est alia ratio. Quia antequam accusator accusaret, non tenebatur testis reuelare
crimen proximi. Ergo nec post accusationem
tenebitur vltro testificari. Patet consequentia: quia ipse accusator est omnino voluntarius aggressor. Ergo sua accusatione non obligat testem ad testificandum: sicut non obligat
| ad aggrediendum. Ista conclusio est intelligenda, nisi forte testis promiserit accusatori se
testificaturum: aut honor accusatoris sit magni momenti in ordine ad rempublicam: tunc
enim tenetur testis reddere testimomium partim ex fidelitate, si promisit: partim ex charitate & pietate patriæ. ¶ Quinta conclusio.
In eodem casu quando accusator licitè accusat, licitum etiam erit testi reddere testimonium etiam si non sit vocatus à iudice. Probatur, quia eadem ratio quæ licitam facit accusationem, faciet licitam testificationem. Est enim
accusatio odiosior quam testificatio. Ista conclusio est intelligenda per se loquendo & absolutè quantum est ex parte testificandi & accusandi. Cæterum possunt esse aliquæ circunstantię quæ obligent testem tacere, etiam si accusator licitè accuset. Vt v. g. si testis iurauerit se non testificaturum: nisi quando teneatur
testificari. Item si reus accusatus sit coniunctus testi aliqua necessitudine amicitiæ: ita
vt videatur ingratus, si cum posset non testificari contra amicum, testificatus est. ¶ Vltimo
in isto articulo. Nota circa solutionem ad secundum, vbi docet D. Tho. quod iure naturæ tenemur seruare secreta: quod non est peccatum mortale ex genere suo reuelare secretum. Ratio
est, quia reuelare secretum tantum est per se loquendo contra virtutem fidelitatis, contra quam
nunquam peccatur mortaliter: nisi simul adiungatur alterius speciei obiectum morale. Quemadmodum veracitas nunquam obligat ad mortale, nisi per hoc quod qui mentitur, frangit
etiam præceptum alterius virtutis.
ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm sufficiat duorum vel trium testimonium.
AD Secundum sic proceditur. Videtur quod non sufficiat duorum vel trium testimomium. Iudicium enim certitudinem requirit. Sed non habetur certitudo veritatis per dictum duorum testium. Legitur enim 3. Reg. 21. quod Naboth ad dictum duorum testium falsò
condemnatus est: ergo duorum vel
trium testimonium non sufficit.
¶ 2 Præterea. Testimonium ad
hoc, quod sit credibile debet esse concors. Sed plerunque duorum vel trium
testimonium in aliquo discordat: ergo non est efficax ad veritatem in
iudicio probandam.
¶ 3 Præterea , Secunda quæstione quinta dicitur: Pręsul non damnetur, nisi septuaginta duobus testibus: presbyter autem Cardinalis nisi
quadraginta quatuor testibus non
deponatur, diaconus Cardinalis vrbis Romæ nisi viginti octo testibus non condemnabitur, subdiaconus, acolytus, exorcista, lector, ostiarius, nisi cum septem testibus non
condemnabitur. Sed magis est periculosum peccatum eius, qui in maiori dignitate constitutus est, & ita
minus est tolerandum. Ergo nec in
aliorum condemnatione sufficit duorum vel trium testimonium.
SED contra est, quod dicitur Deuter. 17. In ore duorum vel trium testium peribit qui interficietur. Et infrà 19. In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
RESPONDEO dicendum,
quòd secundum Philosophum in
1. Ethicorum, Certitudo non est
similiter quærenda in omni materia. In actibus enim humanis, super
quibus constituuntur iudicia, & exiguntur testimonia, non potest haberi certitudo demonstratiua, eò quod
sunt circa contingentia & variabilia. Et ideo sufficit probabilis certitudo, quæ vt in pluribus veritatem
attingat, & si in paucioribus à veri|tate deficiat. Est autem probabile,
quod magis veritatem contineat dictum multorum, quàm dictum vnius.
Et ideo cùm reus sit vnus, qui negat, sed multi testes asserunt idem
cum actore, rationabiliter institutum est de iure diuino & humano,
quòd dicto testium stetur. Omnis
autem multitudo in tribus comprehenditur, scilicet principio, medio
& fine. Vnde secundum Philosophum in 1. de Cælo: Omne totum
in tribus ponimus. Ternarius quidem constituitur asserentium, cùm
duo testes conueniunt cum actore. Et ideo requiritur binarius testium, vel ad maiorem certitudinem,
vt si ternarius, qui est multitudo
perfecta in ipsis testibus. Vnde &
Eccles. 4. dicitur: Funiculus triplex
difficilè rumpitur. Augustinus autem super illud Iohan. 8. Duorum
hominum testimonium verum est,
dicit quòd in hoc est trinitas secundum mysterium commendata, in
qua est perpetua firmitas veritatis.
AD primum ergo dicendum, quod
quantacunque multitudo testium
determinaretur, posset quandoque
testimonium esse iniquum, cùm scriptum sit Exod. 23. Ne sequaris turbam ad faciendum malum: nec tamen, quia non potest in talibus infallibilis certitudo haberi, debet negligi certitudo, quę probabiliter haberi potest per duos vel tres testes,
vt dictum est.
AD secundum dicendum, quòd
discordia testium in aliquibus principalibus circunstantijs, quæ variant
substantiam facti (puta in tempore, vel in loco, vel in personis, de
quibus principaliter agitur) aufert
efficaciam testimonij, quia si discordant in talibus, videntur singulares
esse in suis testimonijs, & de diuersis factis loqui. Puta si vnus dicat
hoc factum esse tali tempore, vel
loco, alius alio tempore vel loco,
non videntur de eodem facto loqui. Non tamen præiudicatur testimonio, si vnus dicat se non recordari, & alius asserat determinatum
tempus vel locum. Et si in talibus
omnino discordauerint testes actoris & rei, si sint æquales numero &
pares dignitate, statur pro reo, quia
facilior debet esse iudex ad absoluendum, quàm ad condemnandum,
nisi fortè in causis fauorabilibus, sicut est causa libertatis & huiusmodi. Si verò testes eiusdem partis dissenserint, debet iudex ex motu sui
animi percipere cui parti sit standum, vel ex numero testium, vel ex
dignitate eorum, vel ex fauorabilitate causæ, vel ex conditione negotij & dictorum. Multò autem magis testimonium vnius repellitur, si
sibiipsi dissideat, interrogatus de visu & scientia, non autem si dissideat, interrogatus de opinione &
fama, quia potest secundum diuersa visa & audita, diuersimodè motus esse ad respondendum. Si verò
sit discordia testimonij in aliquibus circunstantijs non pertinentibus ad substantiam facti, puta si tempus fuerit nubilosum vel serenum,
vel si domus fuerit picta aut non,
aut aliquid huiusmodi, talis discordia non præiudicat testimonio: quia
| homines non conseruerunt circa talia multum solicitari, vnde facilè à memoria elabuntur. Quinimò aliqua
discordia in talibus facit testimonium credibilius, vt Chrysost. dicit
super Matth. quia si in omnibus concordarent, etiam in minimis, viderentur ex condicto eundem sermonem proferre, quod tamen prudentiæ
iudicis relinquitur discernendum.
AD tertium dicendum, quòd illud locum habet specialiter in episcopis, presbyteris, diaconis, & clericis ecclesiæ Romanæ, propter eius
dignitatem. Et hoc triplici ratione.
Primò quidem, quia in ea tales institui debent, quorum sanctitati plus
credatur, quàm multis testibus. Secundò, quia homines qui habent de
alijs iudicare, sæpè propter iustitiam
multos aduersarios habent. Vnde
non est passim credendum testibus
contra eos, nisi magna multitudo
conueniat. Tertiò, quia ex condemnatione alicuius eorum derogaretur in opinione hominum dignitati illius Ecclesiæ & autoritati, quod
est periculosius, quàm in ea tolerare aliquem peccatorem, nisi valde
publicum, & manifestum, de quo
graue scandalum oriretur.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Rationabiliter institutum est iure diuino & humano quod dicto
testium stetur in iudicio. ¶ Secunda conclusio.
Requiritur binarius testium, vel ad maiorem
certitudinem ternarius.
COMMENTARIVS.
DVbitatur in hoc articulo, An iure naturæ vel diuino requirantur vel sufficiant
duo vel tres testes in iudicio. Pro parte negatiua arguitur primò. Nam in. l. omnium. C. de
testamentis, dicitur: quod est sufficiens vnius eximiæ autoritatis testimonium. Vt v. g. Imperatoris. Et confirmatur ex communi vsu iudicum,
qui solo testimonio custodis montium condemnant cædentes ligna in syluis vetitis.
Secundò arguitur ex. c. paruulos. &. c. cum
itaque. de consecratione. dist. 4. vbi à Greg. 4.
& à Leone. 1. diffinitur paruulos à parentum
cura subtractos baptizandos esse nisi aliquis
testetur esse iam baptizatos. Ecce vnius testimonium sufficit vt non baptizentur paruuli.
Tertiò. In multis causis exigitur iure Ciuili & Canonico & Regio maior numerus testium quam binarius & ternarius, ergo iure naturæ non sufficit iste numerus. Consequentia patet, quia lex humana non potest derogare iuri
naturali. Antecedens probatur ex. c. præsul. &
ca. nulla. 2. q. 4. quorum canonum dicta refert D.
Tho. in art. 3. & assignat triplicem rationem illorum Decretorum in solutione ad tertium. Item etiam
in. l. hac consultissima. C. de testam. Et Instit.
eod. tit. §. sed cum paulatim. & in. l. 1. & 2. tit. 1.
Part. 6. & in. l. 3. Taur. exiguntur septem testes in
testamento obsignato, ergo iure naturæ non
sufficiunt duo vel tres. Et confirmatur. Nam
Alex. 3. in. c. cum esses. de testam. videtur reprobare prædictas leges, tamen ipse concludit tandem, quod testamenta quæ parochiani cum suo
presbytero, & alijs duabus vel tribus personis idoneis fecerit in extrema voluntate, firma esse decernimus. Ecce ipsemet Alexander
ponit tres testes esse necessarios ad firmitatem
testamenti signati, ergo non sufficiunt iure naturæ duo vel tres. ¶ Quartò. D. Tho. in art.
ait, rationabiliter institutum esse iure diuino &
humano, ergo non est iure naturæ necessarius
binarius testium. Patet consequentia. Quia quod
iure naturæ necessarium est non est institutum
aliqua lege, sed potius inditum & insitum.
PRO decisione sit prima conclusio. Quando non agitur de condemnatione alicuius,
sufficit vnus testis: vt iudex disponat de aliquibus negotijs. Ratio est: quia quilibet præsumitur verax quandiu non probatur mendax,
ergo vbi non est periculum alicuius tertij potest
acceptari vnius testimonium. Et isto modo
dantur in Hispania prouisiones quædam quæ
dicuntur, Reales. ¶ Secunda conclusio. In
causis leuibus etiam si agatur de condemnatione alterius, sufficit vnus testis: quando ita expedit bono communi. Et si aliquis obijcit, ergo
| etiam in causis grauibus sufficiet vnus testis,
quando ita expedit bono communi. Respondetur, quòd non potest expedire bono communi, sed potius esset perturbatio boni communis, si in causis grauibus sufficeret vnus
testis. Nemo enim posset in republica esse tutus.
Tertia conclusio. In causis grauibus quando agitur de condemnatione alicuius: iure
naturæ requiritur binarius testium. Probatur ista conclusio. Nam ratio D. Thomæ est
naturalis discursus & demonstratio moralis
ex principio euidenti, ergo iure naturæ constat conclusio. Item etiam in dubio ratione
naturali constat, quòd melior est conditio
possidentis: sed vno teste aiente & reo negante, res dubia est, ergo reus non debet condemnari, quia est in possessione bonorum
suorum. Item etiam iure & ratione naturali
constat, quòd sicut potestas condemnandi
debet esse publica: ita scientia & cognitio facti debet esse manifesta. Sed vbi vnus affirmat & alius negat, res obscura est, ergo non
potest aliquis per talem cognitionem condemnari iure naturæ.
Quarta conclusio. Iure naturæ sufficiunt
duo testes ad condemnationem alicuius. Ista
conclusio probatur primò à posteriori, quia
multæ respublicæ bene institutæ condemnant reos ad mortem duobus testibus, ergo
iure naturæ non requiritur maior numerus.
Consequentia patet. Nam alias tales respublicæ peccarent contra ius naturæ. Antecedens probatur ex Deuteron. 17. In ore duorum vel trium peribit qui interficietur. Item
cap. 19. In ore duorum vel trium testium stat
omne verbum, ergo non est contra ius naturæ. Sed valde notandum est quod dicit D.
Thomas in. 1. 2. quæst. 94. art. 5. ad tertium,
quòd dupliciter aliquid dicitur esse de iure
naturæ. Vno modo quia ad hoc natura inclinat, vt non esse faciendam iniuriam alicui.
Alio modo quia natura circa contrarium illius
nihil determinat. Vt v. g. dicimus quòd iure naturæ omnis homo est liber: & quòd iure naturæ omnia sunt communia: quia ius naturę non determinauit quòd ista bona essent
particularia huius: vel quod aliquis esset captiuus: sed hæc iure gentium introducta sunt.
Dicimus ergo ad propositum, quod hæc quarta conclusio intelligenda est hoc secundo modo: sed tertia conclusio primo modo.
Quinta conclusio. In. l. noua nihil statutum
est iure diuino circa numerum testium præter id quod erat de lege naturæ. Probatur ex
communi proloquio Theologorum, quòd in
lege gratiæ nullum est præceptum diuinum
superadditum naturæ, præter præcepta virtutum Theologicarum & consequentia ad
illa quæ pertinent ad esse gratiæ. Vt v. g. præceptum de inuocanda diuina misericordia,
& præceptum pœnitentiæ virtutis & humilitatis: quæ omnia præcepta semper fuerunt
& in lege naturali & in lege veteri necessaria
ad salutem æternam, quatenus in illis legibus participabatur lex gratiæ. Cæterum specialia præcepta legis gratiæ hoc tempore quando iam explicata est, sunt præcepta de sacramentis: quæ Christus instituit. De qua re vide D. Thom. quæst. 108. vbi sup. vbi dicit, quod
lex noua in exterioribus illa solum præcipere debuit, per quę in gratiam introducimur,
ergo circa numerum testium nullum præceptum
instituit. Ex quo sequitur, quod cùm Matth. 18.
& Ioan. 8. & 2. Corin. 13. fit mentio de sufficientia duorum vel trium testium testimonij,
non est pręceptum nouum diuinum: sed est
confirmatio iuris naturalis: sicut etiam in alijs
fecit Christus Matth. 5. Ego autem dico vobis, omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mœchatus est eam in corde suo.
Et tamen hoc de iure naturali erat præceptum.
Ad primum argumentum respondetur,
quod in fauorem vltimæ voluntatis statuit illa
lex, vt si Imperatori quis dixerit se relinquere hæredem talem: valeat testimonium Imperatoris pro toto numero testium. Sed notandum est, quòd ibi non agitur de condemnatione alicuius. Et si aliquando agatur de condemnatione circa hæreditatem, tamen illa
condemnatio est circa bona temporalia: circa quæ ipsa respublica habet plenariam potestatem, respectu boni publici. Et quia reputatur esse bonum publicum quod Princeps sit tantæ autoritatis circa testamentum confirmandum, ideo
ipsa respublica transfert dominium hæreditatis in quem Imperator dixerit transferendum esse secundùm voluntatem testatoris. Ad confirmationem respondetur, quòd
talis condemnatio si fiat in re leui licita erit:
| vt diximus in secunda conclusione: non autem
in re graui, vt diximus in tertia conclusione.
Ad secundum respondetur, quod in illis capitibus non agitur de condemnatione alicuius: sed
agitur de causa pia & religiosa, ne fiat rebaptizatio. Et propterea sufficiet vnus testis fide dignus, qui dicat puerum iam esse baptizatum.
Ad tertium iam patet ex notabili circa quartam conclusionem. Potest enim lex humana
addere ad numerum testium qui sufficiebat iure
naturæ considerando ius naturæ illo secundo
modo. Ad confirmationem vero ex Alexan. 3.
quatenus aduersatur solutioni huic respondent aliqui: quod ibi Pontifex loquitur de legatis
pijs, quæ ecclesijs relinquuntur, ad quod legatum non requiruntur tot testes etiam secundùm leges ciuiles. Sed tamen ista solutio non valet,
quia in. c. citato non statuit Pontifex duos vel
tres testes: sed cum parocho duos vel tres testes.
At vero in legatis pijs sufficiunt duo vel tres testes: vt patet in. c. relatum. de testamentis. vbi
nulla fit mentio parochi. Respondetur ergo secundo cum multis Iurisperitis, & Cano lib. 6.
de locis. c. 8. quod Alex. 3. ferebat leges subditis
sibi in foro ciuili. Respondebat enim Episcopo
Ostiensi. Vnde in suis dictionibus noluit seruari leges Cæsareas: sed tamen neque abrogauit
illas in toto populo Christiano. Et si quis contra obijciat, quod ibi dicit Pontifex alienum esse
à diuina lege & à sanctorum Patrum institutis, &
à generali ecclesiæ consuetudine: vt requiratur tantus numerus testium, & quod propterea
dixit præscriptam consuetudinem improbamus.
Respondetur quod alienum non significat ibi idem
quod contrarium. Sed significat non necessariò
conforme legi diuinæ. Diuinam autem legem
appellat, quod scriptum erat Leuit. 17. & 19.
quod fuit quasi explicatio legis naturæ. Tertiò respondetur, quòd Alexan. solum statuit,
quòd non vniuersaliter habet verum, quòd in
omni testamento etiam quo ad legata secularia, requirantur quinque vel septem testes.
Nam in villulis non potest haberi facile tantus
numerus testium, & ita sufficit ibi præsentia parochi cum duabus personis fidedignis. Et hoc
vbique seruatur etiam secundum leges ciuiles.
Ad quartum negatur consequentia. Quia
quædam instituuntur legibus humanis, etiam
si iure naturæ constent apud sapientes, vt conclusiones deductæ per bonam consequentiam:
eo quòd talis consequentia non est vsque
adeo euidens omnibus, vt non indigeat adiuuari statutis humanis.
DVbium secundum est, An licitum sit
iudici per tormenta veritatem exigere à reo & testibus: &, An tale testimonium
valeat ad condemnationem. Pro parte negatiua arguitur primò. Nemo potest condemnari in re graui, nisi duobus testibus: sed torquere hominem cruciatibus est res grauissima, ergo nemo potest condemnari ad tormenta, per semiplenam probationem, quæ fit
vnico teste & indicijs. Et confirmatur. Nam
si sunt duo testes per quos conuincitur reus,
iniqua est excruciatio per tormenta, ergo
nullo modo licita est. Probatur antecedens.
Nam tormenta ordinantur ad inquirendum
veritatem criminis, ergo vbi iam constat de
veritate perperam adhibentur tormenta.
Secundò. Testis non est in culpa, ergo nullo modo est torquendus. Confirmatur. Multi
eligunt potius falsum testimonium contra se dicere: quam pati cruciatus immanissimos. Tertiò,
alij sunt qui metu mortis patiuntur cruciatus, potius quam veritatem confiteantur, ergo
medium istud est incertum neque conueniens ad iudicium. De hoc dubio Ludouicus Viuas in commentarijs super Augustinum in lib. 19. de Ciuitate cap. 6. negat licita
esse tormenta.
PRO decisione sit prima conclusio. Erroneum est, aut certè valde temerarium
in fide negare tormenta esse licita. Probatur,
quia aliàs iniqua essent omnia tribunalia Ecclesiæ catholicæ etiam Ecclesiastica, in quibus est vsus tormentorum ad inquirendam
veritatem. ¶ Secundò probatur ex Eusebio
Papa in epistola ad episcopos Galliæ: & habetur in cap. illi qui. 5. quæst. 5. vbi expressissimè approbat tormenta. Item etiam Gregorius. 7. in regula in contemplatione. de regulis iuris. Supponens tanquam rem certissimam tormenta esse licita, ait, quòd in ipso
causæ initio non sunt adhibenda tormenta.
¶ Tertio probatur ex D. Ambrosio in lib. de
Cain & Abel. & ex D. Hieron. tom. 1. epistolarum, epistol. ad Innocen. & ex D. August.
vbi supra, & ex communi sententia Theologorum & Iurisperitorum. Et sunt tituli in
corpore iuris de quæstionibus, hoc est tor|mentis. Et ex Arist. in Rhetoricis ad Alexandrum. c. 14. Et ex Cicer. in lib. de Partitione
Oratoria. ¶ Secunda conclusio. Quando iudex intelligit expedire ad bonum commune, vt aliquod crimen statim puniatur: potest
adhibere tormenta ad torquendum reum:
etiam duobus testibus conuictum. Pro cuius intelligentia nota, quòd reis crimina confessis
negatur appellatio: alijs vero etiam conuictis
per testes, conceditur appellatio. Vt patet in
l. 2. C. quorum appellationes non recipiuntur.
Dicimus ergo in ista conclusione, quod iudex prudenter in casu prædicto, quia est periculum in mora propter appellationem adhibet tormenta, vt reus confessus non possit appellare. Probatur ergo conclusio. Iudex habet ius ad torquendum hominem reum cum
necesse fuerit ad bonum commune vt etiam
reus ipse confiteatur: sed in illo casu necessaria est eius confessio ad bonum commune, ergo licitum erit iudici illum torquere: neque
iniuriam facit illi impediendo hac via appellationem, quia ille iniustè appellat, & cum damno boni publici. ¶ Tertia conclusio. Non est
licitum torquere reum etiam conuictum testibus, quando ipse affert nouas probationes &
legitimas ad reprobandum processum. Probatur. Nam tunc iustissime appellat reus à iudicis sententia, ergo iudex iniquè agit impediendo appellationem eius per tormenta.
Quarta conclusio. Testis nunquam torquendus est, nisi in quantum habet rationem rei.
Vt v. g. si aliqui testantur Petrum interfuisse
alicui negotio, & posse testificari: tunc Petrus
nisi voluerit testificari poterit torqueri: vt dicat veritatem, quia merito præsumitur ex malitia nolle testificari. Hanc conclusionem probat secundum argumentum, scilicet, quòd testis
inquantum testis non debet torqueri, quia vt
sic, non habet culpam. Cęterum quantum ad huiusmodi tormenta iudices debent attendere
leges sibi præscriptas, & ita non peccabunt.
AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum respondetur, distingo
maiorem: aut per sententiam diffinitiuam, & sic
concedo: aut per sententiam inquisitiuam veritatis: & ita nego maiorem. Nam sufficit vnus
testis cum accusatore ad interrogandum reum,
& si opus fuerit ad torquendum illum. Ad
confirmationem respondetur, nego consequentiam. Et ratio est, quia aliquando confessio rei
est necessaria bono communi: vt diximus in
secunda conclusione. ¶ Ad secundum patet
ex quarta conclusione. ¶ Ad tertium nego consequentiam: quia in humanis iudicijs non potest haberi tanta certitudo sicut in scientijs.
Neque propterea negligi debet certitudo quę
potest haberi per testes & per tormenta: quando opus fuerit. Sed superest soluere vnum argumentum contra secundam conclusionem:
quia Iurisconsulti Paulus & Marcellus in. l.
edictis. ff. de quæstionibus. & Eusebius vbi
supra, aiunt tormenta esse adhibenda ad exquirendam veritatem, quæ nondum est propalata, ergo vbi iam est manifesta per testes, iniquè agitur torquendo ipsum reum. Propter
hoc argumentum aliqui Iurisperiti negant secundam conclusionem. Sed tamen respondetur ad argumentum, quòd Iurisperiti & Pontifex intelligunt regulariter loquendo. At vero
vbi ad bonum commune expedierit: vt cito
reus puniatur, prudenter facit iudex adhibendo tormenta, ne post confessionem rei ante
tormenta, locum habeat appellatio.
DVbitatur tertiò circa solutionem ad secundum de concordia testium, An requiratur concordia testium circa factum singulare,
vt reus condemnetur. Pro parte affirmatiua
arguitur primò. Iudicium debet esse circa factu singulare, ergo testes debent testificari de
eodem facto singulari. Sed pro parte negatiua arguitur. Concordia testium circa factum singulare eatenus requiritur, quatenus crimen
fiat manifestum sufficienter: sed non minus, imo
magis aliquando manifestatur crimen per
plures testes circa actus singulares, quam per
duos circa vnum actum singularem, ergo. Probatur minor. Quia duo testes circa idem factum
facilius possunt ex condicto falso conuenire,
quam sex testes loco distantes & inuicem incogniti circa singulos actus criminosos eiusdem
speciei. Caiet. in comment. super istum artic. dicit primò, quòd regulariter loquendo requiruntur duo testes circa idem factum ad condemnandum reum. Secundò dicit, quòd inter religiosos sufficiet ad condemnandum aliquem de
furto, quòd multi testes singulares singula
furta testificentur. Ratio huius est. Quia licet hoc non sit secundùm iuris rigorem: tamen quia in religione proceditur non tam
| ad puniendum quam ad salutem animæ & regularis obseruantiæ fauorem, ideo tolerabile
videtur, vt talis probabilitas sufficiat ad certitudinem inter eos qui mortui sunt mundo.
Tertiò dicit, quod ipse reus non tenetur acceptare talem sententiam, & propterea procedendum
erit per tormenta religiosa, vt exquiratur ab
illo veritas. Soto lib. 5. de iust. q. 7. art. 2. videtur cum Caiet. sentire. Sed dicit ille vnum singulare, quod illi testes singulares sufficient ad inquirendum. Sed hoc intelligendum est si proceditur per viam accusationis vel denuntiationis. Alioquin si non præcessit infamia, non
poterit procedi per viam inquisitionis.
PRO decisione sit prima conclusio. Primum dictum Caiet. verissimum est, &
probatur argumento facto pro parte affirmatiua, & ex vsu communi omnium tribunalium.
Secunda conclusio. In quibusdam criminibus specialiter perniciosis reipublicæ, circa
quorum probationem ex natura facti non possunt
moraliter loquendo inueniri duo testes circa
idem factum: iusta esset lex quæ statueret sufficere testes singulares in maiori tamen numero, quàm binario vel ternario. V. g. in vitio
Sodomiæ aut Simoniæ vel vsuræ, & multo
magis in crimine hæresis. Hæc conclusio probatur argumento pro parte negatiua. Probatur etiam, quia necesse est huiusmodi crimina
perniciosa aliquando puniri: sed moraliter est
impossibile inueniri duos contestes eiusdem
facti, ergo sufficiunt singulares, maximè si
multitudine supplent quod deficit de contestatione circa idem factum. Sed notandum, quod
circa hanc quæst. est magna concertatio inter
Iurisperitos. Vide Couar. li. 3. Variar. c. 3. nu.
5. vbi concludit iustam esse legem. & tit. 2. lib. 8.
ordin. Regal. ad puniendum vsurarium ob crimen vsuræ in communi admittuntur testes singulares. Sed ille dicit non satis esse ad condemnandum illum de aliqua vsura certæ cuiusdam
quantitatis. Dicit etiam quod si testes sint in multo
numero, erit sufficiens testimonium illorum: &
ad hoc citat Bald. & alios. Anton. Gomez. tomo. 3. de delict. c. 12. nu. 12. inquit sequens Baldum & alios, quod testes singulares sufficiunt ad
probandum aliquem esse hæreticum, etiam si singuli testificentur distinctas hæreses. Idem dicit Hippolytus consil. 7. nu. 27. Nobis tamen
Theologis sufficit, non esse semper necessariam
exactissimam copiam testium circa factum singulare. Imo vero neque concordiam circa actum
singularem, quando agitur de crimine vel de
positione aliqua in communi. Tunc enim certam fidem facient singulares testes quod attinet ad iudicium maxime fauente lege.
Ad argumentum pro parte affirmatiua
quatenus facit contra secundam conclusionem
respondetur, quod aliquando potest aliquis condemnari, quia probatur reus in aliqua specie
delicti, etiam si non probetur in singulari Item
etiam quanuis non sint duo testes vnius actus
singularis: sed tamen illud factum singulare cuius est vnus testis oculatus, sufficienter confirmatur multitudine testium circa alios actus singulares. ¶ Ad argumentum pro parte negatiua quatenus est contra primam conclusionem
respondetur, quod quanuis sit aliquando licitum
quod in secunda conclusione dicitur, tamen
est quasi exceptio quædam à regula vniuersali & communi iure: quæ fieri non debet, nisi magna ex causa & fauente lege vel supremo legislatore. Cæterum furta, homicidia, bene possunt ex natura rei pluribus testibus probari,
& sufficienter prouidetur bono communi, si
quando comprobantur ista delicta duobus testibus, puniantur, vt cæteri timorem habeam.
Denique nota in hoc articulo secundum
dictum Caietani: quòd religiosus possit condemnari de furto per testes singulares, intelligendum esse, non per sententiam absolutam,
sed per conditionalem si ipse velit acceptare
sententiam. Sin autem, poterit torqueri: & si
negauerit manebit liber à pœna furti.
ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm alicuius testimonium sit absque eius culpa repellendum.
AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd alicuius testimonium non sit repellendum, nisi propter culpam.
Quibusdam enim in pœnam infligitur, quòd ad testimonium non
admittantur, sicut patet in his qui
infamia notantur. Sed pœna non
est inferenda nisi pro culpa. Ergo
| videtur quòd nullius testimonium
debeat repelli, nisi propter culpam.
¶ 2 Præterea. De quolibet præsumendum est bonum, nisi appareat
contrarium. Sed ad bonitatem hominis pertinet, quòd verum testimonium dicat. Cùm ergo non possit
constare de contrario nisi propter
aliquam culpam, videtur quòd nullius testimonium debeat repelli nisi
propter culpam.
SED contra est, quod
Gregor.
dicit, & habetur 2. quæst. 4. Qui à
seruis suis accusatus est episcopus,
sciendum est quòd minimè audiri
debuerunt.
RESPONDEO dicendum,
quòd testimonium sicut dictum
est, non habet infallibilem certitudinem, sed probabilem. Et ideo quicquid est quod probabilitatem afferat in contrarium, reddit testimonium inefficax. Redditur autem probabile, quòd aliquis in veritate testificanda non sit firmus, quandoque
quidem propter culpam, sicut infideles & infames, item illi qui publico crimine rei sunt, qui nec accusare possunt. Quandoque autem absque culpa, & hoc est vel ex defectu
rationis (sicut patet in pueris, amentibus & mulieribus) vel ex affectu
(sicut patet de inimicis & personis
coniunctis & domesticis) vel etiam
ex exteriori conditione, sicut sunt
pauperes, serui, & illi, quibus imperari potest, de quibus probabile est
quòd de facili possunt induci ad testimonium ferendum contra veritatem. Et sic patet, quòd testimonium
alicuius repellitur, & propter culpam & absque culpa.
AD primum ergo dicendum, quod
repellere aliquem à testimonio, magis pertinet ad cautelam falsi testimonij vitandi quàm ad pœnam. Vnde ratio non sequitur.
AD secundum dicendum, quòd
de quolibet præsumendum est bonum, nisi appareat contrarium, dummodo non vergat in periculum alterius, quia tunc est adhibenda cautela, vt non de facili vnicuique credatur, secundùm illud 1. Ioann. 4.
Nolite credere omni spiritui.
AD tertium dicendum, quòd testificari est de necessitate salutis,
supposita testis idoneitate & ordine iuris. Vnde nihil prohibet, aliquos excusari à testimonio ferendo, si non reputentur idonei secundùm iura.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio est. Iure aliquorum testimonium repellitur, aliquando quidem
cum culpa, aliquando sine culpa.
COMMENTARIVS.
DVbitatur, An licitum sit reo obijcere
crimen testi ad repellendum eius testimonium. Pro cuius decisione sit prima
conclusio. Obijcere testi crimen falsum nunquam est licitum. Ista conclusio patet, quia
mentiri est intrinsecè malum, ergo nunquam est licitum. An vero aliquando sit tantum peccatum veniale dicemus dubio secundo.
Secunda conclusio. Obijcere testi crimen
| verum, quando hoc non conducit ad repellendum eius testimonium, semper est peccatum
contra charitatem & iustitiam. Ratio est, quia
talis obiectio habet rationem vindictæ tantùm, & non defensionis.
Tertia conclusio. Quando testis falsum
testificatur: licitum est obijcere illi vera crimina ad refutandum eius testimonium, siue
crimina sint publica siue secreta. Probatur
conclusio. Nam talis obiectio habet propriè
rationem defensionis cum moderamine inculpatæ tutelæ: quemadmodum quando quis
occidit hominem cum moderamine inculpatæ tutelæ in sui defensionem. Ex quo sequitur, quòd ista conclusio habet etiam verum
quando testis ex ignorantia inuincibili dicit
falsum testimonium contra me: eo quod licitum
est me defendere ab inuasore qui ex ignorantia inuincibili me inuadit.
Quarta conclusio. Idipsum etiam est licitum, quando testis dicit testimonium verum
contra me: sed tamen contra ordinem iuris
vel in foro exteriori vel in foro conscientiæ.
Probatur. Nam ille testis dicendo verum facit mihi iniuriam, ergo licitum est me defendere. Sed quæret aliquis, An sit licitum in eodem casu dicere testi, quod dicit falsum vel
mentitur. Quidam moderni dicunt licitum
esse vtrumque, eo quòd distinguunt dupliciter dici falsum, & dupliciter aliquem mentiri. Vno modo speculatiuè: alio modo practicè. Speculatiuè quidem, quando aliquis dicit contra mentem speculatiuam aliter quam
est à parte rei. Practicè vero, quando dicit
aliquid contra mentem practicam veram,
quæ dictabat non esse aliquid dicendum: etiam
si esset verum speculatiuum. Dicunt ergo
quod in casu posito testis ille dicit falsum practicè, & mentitur practicè. Alij vero dicunt,
quòd ille testis in casu posito dicit falsum,
scilicet practicè: sed nullo modo mentitur.
Nos autem breuiter dicimus, quòd eadem
est ratio dicendi falsum & mentiendi quantum ad hoc, quòd sicut falsum dicitur practicè & speculatiuè: ita etiam mendacium.
Sed dicimus quòd siue ista distinctio sit vera siue non, nunquam erit peccatum mortale dicere testi in casu posito quòd dicit
falsum & mentitur: dummodo verbum
mentitur non significet iniuriam specialem,
vt apud Hispanos. Tunc enim erit peccatum mortale: si sufficienter refutetur testimonium iniqui testis, dicendo illi: non ita
est, falsum dicis: & dicatur illi, mentiris.
Quinta conclusio. Licitum est obijcere
testibus verum testificantibus etiam secundum ordinem iuris vera crimina etiam occulta, si tamen probari possunt, & probata
testem refutare. Probatur. Quia iure conceditur reo illa obiectio, vt se defendat, ergo licita est.
Secundò. Ille testis non tenebatur testificari. Si timebat obiectionem illam sibi opponendam, tum quoniam eius testimonium erat inutile, tum etiam quoniam cum
tanto detrimento sui honoris, non tenebatur
testificari, ergo sibi imputet si talis obiectio
sibi fiat ab ipso reo defendente se iuridicè.
Tertiò. Reus in tali casu non tenetur respondere iudici suum crimen, ergo pari ratione poterit refutare testem. Antecedens
probatur. Quia interrogatio iudicis ad ipsum reum facta, non est legitima, nisi ex
falsa præsumptione, scilicet, quòd iudex
putat testes esse legitimos. Notandum tamen est, quòd non pro quolibet detrimento
quod reus patitur, licitum erit illi quodlibet
crimen etiam infame obijcere testi, sed seruato ordine charitatis intelligenda est conclusio quinta.
DVbium secundum est, An semper sit
mortale peccatum obijcere falsum testimonium testificanti falsum crimen, vel
testificanti contra ordinem iuris. Pro parte affirmatiua arguitur primò. Peccatum
mortale est reddere malum pro malo, maledictum pro maledicto. Et confirmatur.
Peccatum mortale est repercutere eum qui
percussit, & cessat iam à percussione, ergo
erit peccatum mortale dicere falsum crimen
aduersus criminatorem. Secundò. Peccatum
mortale est omne mendacium perniciosum:
sed illud mendacium est tale, ergo &c. Soto
lib. 5. de iustit. quæst. 7. art. 3. ait mendacium
esse perniciosum, obijcere falsum crimen
testi. Sed tamen non satis se explicat, an
cum testis iniuriam facit reo sit licitum aut
saltem non sit mortale obijcere illi falsum
crimen. Quin potius videtur loqui in casu quando testis facit suum officium: &
| aduocati nihilominus obijciunt ei falsa crimina fictitia.
PRO decisione sit prima conclusio. Moraliter loquendo & de facto semper
est peccatum mortale obijcere falsum crimen testi. Probatur, quia vel talis obiectio
potest probari vel non potest. Si non potest
probari, est nullius momenti, neque habet
rationem defensionis, ergo est mortale peccatum, siquidem læditur proximus absque
causa. Rursus si potest probari: hoc erit falsis
testibus periurantibus ergo erit peccatum
mortale illos adducere ad probationem.