QVÆSTIO LVIII. De Iustitia.

DEINDE considerandum est de iustitia. Circa quam quæruntur duodecim.

ARTICVLVS PRIMVS.Vtrùm conuenienter diffiniatur iustitia, quòd est perpetua & cōstanscostans voluntas, ius suum vnicuique tribuens.

Source
AD Primum sic procedi
tur. Videtur quòd inconuenienter diffiniatur iustitia à
Iurisperitis, quòd iustitia | est perpetua & constans voluntas, ius suum vnicuiq;vnicuique tribuens. Iustitia enim secundũsecundum Philos. in 5. Ethicor.
est habitus, à quo sunt aliqui operatiui iustorũiustorum, & quo operāturoperantur & volunt iusta. Sed volũtasvoluntas nominat potentiāpotentiam, vel etiam actũactum: ergo incōuenienterinconuenienter iustitia dicitur esse volũtasvoluntas.
¶ 2 Præterea. Rectitudo voluntatis non est voluntas: alioquin si voluntas esset sua rectitudo, sequeretur quòd nulla voluntas esset peruersa. Sed secũdùmsecundum
Anselmum in lib. de Veritate, iustitia est rectitudo: ergo iustitia nōnon est voluntas.
¶ 3 Præterea. Sola Dei voluntas est perpetua. Si ergo iustitia est perpetua voluntas, in solo Deo erit iustitia.
¶ 4 Præterea. Omne perpetuũperpetuum est constans, quia est immutabile. Superfluè ergo vtrunque ponitur in diffinitione iustitiæ, & perpetuum & constans.
¶ 5 Præterea. Reddere ius vnicuique, pertinet ad principem. Si ergo iustitia sit vnicuiq;vnicuique ius suũsuum tribuens, sequitur quod iustitia nōnon sit nisi in principe, quod est incōueniensinconueniens.
¶ 2 Præterea. August.
Ca. 15. circa mediũmedium, tom. 1.
dicit in libro de Moribus Ecclesiæ, quòd iustitia est amor Deo tantum seruiens, non ergo reddit vnicuique quod suum est.
RESPONDEO dicendum, quòd prædicta iustitiæ diffinitio cōueniensconueniens est, si rectè intelligatur. CũCum enim omnis virtus sit habitus, qui est principium boni actus, necesse est quòd virtus diffiniatur per actũactum bonum, qui est circa ea, quæ ad alterum sunt, sicut circa propriāpropriam materiam virtutis. Est autẽautem iustitia præcipuè circa ea quæ ad alterum sunt, sicut circa propriam materiāmateriam, vt infrà
Art. seq.
patebit. Et ideò actus iustitiæ per comparationem ad propriam materiāmateriam virtutis & obiectum tangitur, cũcum dicitur: Ius suum vnicuique tribuẽstribuens. Quia vt
Isidorus dicit in lib. Etymolog. Iustus dicitur, quia ius custodit. Ad hoc autem, quod aliquis actus circa quancunq;quancunque materiam sit virtuosus, requiritur quòd sit voluntarius, & quòd sit stabilis & firmus: quia
Philosophus dicit in 2. Ethic. quòd ad virtutis actum requiritur: primò quidẽquidem, quòd operetur sciens: secundò autem, quòd eligens, & propter debitum finem: tertiò, quòd immobiliter operetur. Primum autẽautem horum includitur in secundo: quia quod per ignorantiāignorantiam agitur, est inuoluntariũinuoluntarium: vt dicitur in 3.
Li. 3. c. 1. tom. 5.
Ethic. Et ideo in diffinitione iustitiæ primò ponitur volũtasvoluntas, ad ostendendum quòd actus iustitiæ debet esse voluntarius. Additur autem de constantia & perpetuitate, ad designandādesignandam actus firmitatẽfirmitatem. Et ideo prædicta diffinitio est cōpletacompleta diffinitio iustitiæ, nisi quòd actus ponitur pro habitu, qui per actũactum specificatur: habitus enim ad actũactum dicitur. Et si quis vellet eam in debitādebitam formam diffinitionis reducere, posset sic dicere, quod iustitia est habitus, secundùm quẽquem aliquis constanti & perpetua voluntate ius suũsuum vnicuiq;vnicuique tribuit. Et quasi est eadem diffinitio cum ea, quam
Philosophus ponit in. 5. Ethic. dicẽsdicens: quod | iustitia est habitus, secundùm quẽquem aliquis dicitur operatiuus secundùm electionem iusti.
AD primum ergo dicendum, quod voluntas hic nominat actum, non potentiam. Est autem consuetum quod apud autores habitus per actus diffiniantur: sicut
Augustinus dicit super Ioan. quòd fides est credere quod non vides.
AD secundum dicẽdumdicendum, quòd neque etiam iustitia est essentialiter rectitudo, sed causaliter tātumtantum. Est tamen habitus, secundùm quẽquem aliquis rectè operatur & vult.
AD tertium dicendum, quòd voluntas potest dici perpetua dupliciter. Vno modo ex parte ipsius actus, qui perpetuò durat. Et sic solius Dei volũtasvoluntas est perpetua. Alio modo ex parte obiecti: quia scilicet aliquis vult perpetuò facere aliquid. Et hoc requiritur ad rationẽrationem iustitiæ. Non enim sufficit ad rationem iustitiæ, quòd aliquis velit ad horam in aliquo negotio seruare iustitiāiustitiam: quia vix inuenitur aliquis qui velit in omnibus iniustè agere, sed requiritur quòd homo habeat voluntatem perpetuò & in omnibus iustitiam conseruandi.
AD quartum dicendum, quòd quia perpetuum non accipitur secundùm durationem perpetuam actus voluntatis, non superfluè additur, Constans. Vt sicut per hoc, quod dicitur, Perpetua voluntas, designatur, quòd aliquis gerat in proposito perpetuò iustitiam conseruandi: ita etiam per hoc, quòd dicitur cōstansconstans, designetur quòd in hoc proposito firmiter perseueret.
AD quintum dicendum, quòd iudex reddit quod suum est per modũmodum imperantis & dirigẽtisdirigentis: quia iudex est iustũiustus animatũanimatum & princeps est custos iusti, vt dicitur in 5. EthicorũEthicorum
Li. 5. c. 6. à med. tomo. 5.
. Sed subditi reddunt quod suum est vnicuique per modum executionis.
AD sextum dicendum, quòd sicut in dilectione Dei includitur dilectio proximi, vt suprà
Quæst. 25. art. 1.
dictum est: ita etiam in hoc quòd homo seruit Deo, includitur quòd vnicuiq;vnicuique reddat quod debet.
Commentary
SVMMA ARTICVLI.

SVMMA ARTICVLI.

PR Ima conclusio est affirmatiua. Secunda conclusio. Hæc diffinitio potest reduci ad illam, scilicet, Iustitia est habitus secundùm quem constanter quis reddit vnicuique quod suum est.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbium est circa primam conclusionem. Videtur enim quòd non sit vera. Arguitur primò. In illa definitione nullum ponitur genus, ergo non est bona, si dicas subintelligitur habitus. Contra. Habitus non est immediatum genus quia inter iustitiam & habitum mediat virtus, tam virtus moralis quam Cardinalis.
Secundò. Per charitatem tribuitur suum ius vnicuique, ergo non est proprium iustitiæ. Probatur antecedens. Quia charitas respicit omne bonum alterius, & fugit omne malum, ergo, &c. Antecedens patet 1. ad Corinth. 13. Charitas non inflatur, non agit perperam, non quærit quæ sua sunt. Et ideo D. August. de moribus ecclesiæ dicit, quòd iustitia est amor Deo seruiens. Et Arist. 8. Ethicor. cap. 1. dicit, quòd si esset amicitia, non requireretur iustitia.
Tertiò arguitur. Proprietates illæ, quæ ponuntur in definitione iustitiæ, videlicet, perpetua constansq́;constansque voluntas, sunt communes omni virtuti, ergo non particulariter debentur iustitiæ: neque in ea poni debent. | Nam ibi non ponuntur tanquam genus: ac subinde deberent esse peculiares & propriæ iustitiæ. Confirmatur. Nam D. Tho. dicit ad secundum. Rectitudo quāquam dicit iustitia nōnon est rectitudo volũtatisvoluntatis, ergo male diffinitur per hoc quod sit constans voluntas.
Quartò arguitur. QuoniāQuoniam iustitiæ sunt tres actus necessarij, ergo male diffinitur per vnum. Antecedens patet. NāNam proprius actus illius est honestè viuere, neminem lædere, & ius suũsuum vnicuiq;vnicuique tribuere: vt ait Vlpianus ff. de iustitia & iure, in. l. iustitia.
Quintò arguitur. Ius multipliciter diuiditur, imo diuersa ratione vt ex supradictis patet, ergo non est obiectum iustitiæ constituens illam in ratione vnius virtutis formaliter. Et confirmatur. Nam ius paternum & ius religiosum non exercentur à iustitia sed à virtute pietatis & religionis, ergo ius absolutè non est obiectum iustitiæ.
Sextò arguitur. Iustitia legalis est simpliciter iustitia, & tamen non per se habet tribuere iustum alteri, ergo, &c. Minor probatur. Nam si v. g.Verbi gratia ciuis non ita accuratè respiciat bonum commune ciuitatis, ille peccat contra iustitiam legalem: & tamen non tenetur alicui facere restitutionem.
PRO decisione sit prima conclusio. Prædicta diffinitio optima est. Probatur. quia est communis Theologorum & etiāetiam Iuristarum cum Vlpiano. Est etiam Arist. 5. Ethicor. cap. 1. Ciceronis lib. 5. de Inuent. cap. 5. & lib. 2. officiorum, cap. de iustitia. Consimilem ponit D. Ambr. lib. 1. officior. cap. 24. vbi dicit, quòd iustitia est virtus ius suum vnicuiq;vnicuique tribuẽstribuens. Idem D. August. li. 19. de Ciuit. Dei. c. 21. & lib. 1. de liber. arbit. cap. 13. Vnde conclusio debet esse certa.
Secunda conclusio. Iustitia hic diffinitur non secundùm quòd est virtus communis omnibus virtutibus idemq́ue cum illis: sed secundùm quòd est specialis virtus essentialiter distincta ab alijs includens sub se iustitiam legalem distributiuam & commutatiuam. Pro intellectu huius nota. Quòd communiter iustitia in vsu Scripturæ & Sanctorum accipitur prout nominat omnem virtutem: quia in omni virtute est aliqualis ratio debiti. Ita illud intellige, Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, &c. Et illud; Nisi abundauerit iustitia vestra. Alio modo sumitur specialiter à Theologis, prout nominat virtutem quandam residentem in voluntate. Probatur modo conclusio. Nam iustitia vt communis est, non habet vllam diffinitionem neque explicat essentiam virtutis: sed quandam rationem ibi consideratam, ergo hæc diffinitio non est de iustitia sic accepta. Antecedens patet, quia omnes virtutes in nullo essentialiter conueniunt, præterquam in ratione generica, ergo iustitia generaliter accepta cùm nōnon significet rationem genericam virtutũvirtutum non definietur neque importat aliquid essentiale illis, sed quandam debiti rationem. Ex quo euidẽtereuidenter sequitur, quòd iustitia hic diffinita importat specialem rationem ab alijs virtutibus distinctam.
Tertia conclusio. Hic sumitur iustitia vt includens sub se nōnon solum tres species commemoratas, verùm etiam vt includit omnes partes potentiales iustitiæ, quæ respiciũtrespiciunt debitum simpliciter: vt sunt pietas & religio. Prima pars probatur, quia eam iustitiam definit hic D. Thom. de qua in sequentibus disputat de illis tribus speciebus iustitiæ. Videlicet legali, distributiua, & commutatiua, ergo &c. Secunda vero pars probatur. Nam ius quod respicitur à iustitia hic definita, non coarctatur ad iustum perfectum, sed ad iustum verum & simpliciter. Cùm ergo iustum verum dicatur de iusto quod attendit pietas & religio, consequenter diffinietur iustitia, prout communis est etiam his virtutibus. Et cōfirmaturconfirmatur. Nam illud est ius quod ponitur in diffinitione iustitiæ, de quo egimus in quæst.quaestio præcedenti, sed in illa determinauimus de iusto paterno seruili & vxorio, & probauimus esse verũverum in illis, ergo iustitia hic definita includit etiam partes potentiales: quæ respiciunt debitum simpliciter. Dixi autem simpliciter debitum, quia debitum secundùm quid, non sufficit, vt aliqua virtus comprehendatur simpliciter sub iustitia hic diffinita. Quare liberalitas quæ respicit debitũdebitum secũdũsecundum honestatẽhonestatem nec dicitur iustitia, nec in hac diffinitione includitur.
Ad argumenta respōdeturrespondetur. Ad primum argumentum respondetur, quòd quandoque species qualitatis commode diffiniũturdiffiniuntur | per genus mediatum qualiter Aristot. definit habitum per dispositionem: & hoc vel maximè fit, quando tale genus est receptũreceptum ab omnibus & manifestum. Et ita in proposito, quia actus vel habitus secundùm omnes est genus manifestum & notum, non verò virtus aut Cardinalis virtus: optimè diffinitur iustitia per habitum.
Ad secundum argumentum respondetur concedendo quòd charitas respicit omne bonum, non tamen qua ratione est debitum. Vnde oportuit ponere virtutem specialem quæ respiciat bonum debitum vt sic. Licet enim charitas, vt est virtus vniuersalis & inferens alias virtutes, versetur circa iustum debitum simpliciter; non tamen quia illud sit materia propria charitatis: sed quia est materia charitati subiecta, qualiter intelligitur illud Pauli; Charitas non agit perperāperperam. Illud vero D. August. quòd iustitia est amor Dei, intelligitur causaliter, quatenus, videlicet, ad impletio cuius vis boni ex amore procedit, ad Roman. 13. Qui diligit proximum legem impleuit. Hoc modo multoties nomen virtutis imperantis tribuitur actibus imperatis: qualiter mors pro Christo dicitur maxima charitas. Licet sit actus fortitudinis: & illud. Plenitudo legis est dilectio. & D. Thom. hac quæst. art. 6. omnes actus reliquarum virtutum qui à iustitia dirigũturdiriguntur, iustitiam appellat. Ad illud vero Aristot. respondetur ex D. Thom. ibi, quòd si omnes essemus amici, omnia essent communia. Vnde non indigeremus iustitia quæ applicat rem vero domino.
Ad tertium, quòd illæ particulæ peculiari ratione ponuntur in definitione iustitiæ. Primò ad denotandum discrimen iustitiæ ab alijs virtutibus moralibus: quia sola ipsa in voluntate ponitur. Secundò, quia peculiaris difficultas est in voluntate ad tribuendum alteri ius suum: quæ non inuenitur in hoc, quòd voluntas eligit proprium bonũbonum, respectu verò alieni retardatur & impeditur voluntas ab vtilitate ipsa proprij boni. Quocirca requiritur peculiaris constantia & firmitas in iustitia. Vnde Sapien. 5. dicitur. Induet pro thorace iustitiam, & accipiet pro galea iudicium certum, scutum inexpugnabile æquitatem. Quæ omnia ponuntur ad denotandam constantiam & firmitatem iustitiæ. Ad confirmationem respondetur, quòd licet omnis virtus suo modo ordinetur ad rectitudinem habentis, vnde dixit Arist. 1. Magnorum moralium cap. 22. quòd virtus est optimus habitus: aliter tamen & aliter rectificant. Quædam enim rectitudinem essentialem tribuunt, vt charitas & gratia. Aliæ vero dicuntur rectificare potentiam: quia moderantur passiones illius constituentes medium inter excessum & defectum. Vt temperantia respectu concupiscibilis. Fortitudo respectu irascibilis. Aliæ autem rectificant eo solùm quia ordinant potentiam ad rectum. Et hoc modo iustitia dicetur rectitudo voluntatis. Et sic Anselmus in Dialogo de veritate. & cap. 13. dicit enim iustitiam esse rectitudinem propter se: loquitur causaliter, quia videlicet causat rectitudinem. Hæc amplius explicantur infra artic. 9. & 1. 2. quæst. 60. art. 2. & 3.
Ad quartum respondetur, quòd per vnũvnum actum in diffinitione iustitiæ positum reliqui actus explicantur. Nam eo ipso quòd ius alteri tribuimus, ipsum non lædimus: & in hoc honeste viuimus. Eo vel maxime quod honeste viuere est commune omni virtuti. Arist. vbi supra, ait: virtus est honesti ad honestum. Vnde non debuit poni in definitione specifica virtutis. Et similiter lædere est actus negatiuus: quare non debuit poni in definitione positiui.
Ad quintum, aliqui ex Thomistis dicũtdicunt, iustum in definitione positum solum accipi pro iusto perfecto. Quare ibi non includitur iustum paternum aut dominatiuum: quod isti appellant secundùm quid & improprium. Isti tamen deseruntur: quia Diuus August. lib. 19. de Ciuit. cap. 21. sub hac diffinitione claudit non solum pietatem: sed etiam religionem & iustum illius. Neque ratio istorum aliquid valet. Nam bene stat quòd obiectum alicuius potentiæ aut habitus sit analogum: & in quibusdam reperiatur secundùm quid: & nihilominus quòd specificet & det vnitatem maiorem, quàm habet in se. Patet in ente, quod specificat intellectum & habitum scientiæ Metaphysicæ: tamen dat vnitatem intellectui. Vnde in | nostra sententia respondetur, quòd omne ius verum, etiam si non sit perfectum, includitur sub obiecto iustitiæ: ac subinde sub virtute ipsa. Ad confirmationem quæ difficilis est, respondetur quod idem actus potest pertinere ad diuersas virtutes, à quibus secundum diuersam rationem producitur: maximè in subordinatis. ExemplũExemplum est in demonstratione physica quæ secundum materiam producitur ab habitu physico, secũdumsecundum vero formam & modum producitur à Dialectica. Similiter actus pœnitentiæ formaliter producitur à pœnitentiæ virtute: est tamen ibi dilectio intrinsecè respiciens habitum charitatis. Ita in proposito formaliter ius paternum exercetur à pietate: inuenitur tamen ibi ratio iustitiæ secundum quod ius patri tribuitur, vnde etiam respicit iustitiāiustitiam.
Ad vltimum respondetur, quòd inferius patebit artic. 5. & infra qualiter lædens iustitiam legalem & bonum commune nōnon semper teneatur ad restitutionem.

ARTICVLVS II.Vtrùm iustitia semper sit ad alterum.

Source
AD Secundum sic proce
ditur. Videtur quòd iustitia non semper sit ad alterum. Dicit enim Apostolus ad Roman. 3. quòd iustitia Dei, est per fidem Iesu Christi. Sed fides non dicitur per cōparationemcomparationem vnius hominis ad alterũalterum. Ergo neq;neque iustitia.
¶ 2 Præterea. Secundum
Ca. 15. circa mediũ.medium tom. 1.
Augustinum in lib. de Moribus Ecclesiæ, ad iustitiam pertinet ob hoc, quod seruit Deo bene imperare cæteris, quæ homini sunt subiecta. Sed appetitus sensitiuus est homini subiectus, vt patet Genes. 4. vbi dicitur: Subter te erit appetitus eius, scilicet peccati, & tu dominaberis illiꝰillius. Ergo ad iustitiam pertinet dominari proprio appetitui. Et sic erit iustitia ad seipsum.
¶ 3 Præterea. Iustitia Dei est æterna. Sed nihil aliud est Deo coæternum: ergo de ratione iustitiæ nōnon est, quòd sit ad alterum.
¶ 4 Præterea. Sicut operationes quæ sunt ad alterum, indigent rectificari: ita etiam operationes quæ sunt ad seipsum. Sed per iustitiam rectificantur operationes, secundũsecundum illud Prouerb. 11. Iustitia simplicis diriget viam eius. Ergo iustitia non est solum circa ea quæ sunt ad alterum, sed etiam circa ea quæ sunt ad seipsum.
SED contra est, quod
Tullius dicit in 1. de Offic. quòd iustitiæ ea ratio est, qua societas hominum inter ipsos & vitæ communitas continetur. Sed hoc importat respectũrespectum ad alterum: ergo iustitia est circa ea quæ sunt ad alterum.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà
dictum est, cùm nomen iustitiæ æqualitatem importet, ex sua ratione iustitia habet, quod sit ad alterum: nihil enim est sibi æquale, sed alteri. Et quia ad iustitiam pertinet actus humanos rectificare, vt
dictum est: necesse est quod æqualitas ista quam requirit iustitia, sit diuersorum agere potentiũpotentium. Actiones autem sunt suppositorũsuppositorum & totorum, non autem propriè loquendo partium, & formarum, seu potentiarum. Non enim propriè dicitur quòd manus percutiat, sed homo per manum: neque propriè dicitur quod calor calefaciat, sed ignis per calorem: secundum tamen si|militudinem quandam hæc dicuntur. Iustitia ergo propriè dicta requirit diuersitatem suppositorum, & ideo non est nisi vnius hominis ad alium. Sed secundum similitudinem accipiuntur in vno & eodẽeodem homine diuersa principia actionũactionum, quasi diuersa agentia: sicut ratio & irascibilis & cōcupiscibilisconcupiscibilis, & ideo metaphoricè in vno & eodem homine dicitur esse iustitia, secũdumsecundum quod ratio imperat irascibili & cōcupiscibiliconcupiscibili: & secundum quod hæc obediunt rationi, & vniuersaliter secundum quod vnicuiq;vnicuique parti hominis attribuitur quod ei cōuenitconuenit. Vnde &
Lib. 5. ca. vlti. to. 5.
Philosophus in. 5. Ethicor. hanc iustitiam appellat, secundum metaphoram dictam.
AD primum ergo dicendum, quod iustitia quæ fit per fidem in nobis, est per quāquam iustificatur impius: quæ quidem in ipsa debita ordinatione partium animæ consistit, sicut suprà
dictum est, cùm de iustificatione impij ageretur. Hoc autem pertinet ad iustitiam metaphoricè dictam, quæ potest inueniri etiam in aliquo solitariam vitam agente. Et per hoc patet respōsioresponsio ad secundũsecundum.
AD tertium dicendum, quòd iustitia Dei est ab æterno, secundũsecundum voluntatem, & propositum æternum. Et in hoc præcipuè iustitia consistit: quanuis secundum effectum non sit ab æterno: quia nihil est Deo coæternum.
AD quartum dicendum, quòd actiones, quæ sunt hominis, ad se ipsum sufficienter rectificantur, rectificatis passionibus, per alias virtutes morales. Sed actiones quæ sunt ad alterum, indigent speciali rectificatione non solùm per comparationem ad agentem, sed etiam per comparationẽcomparationem ad eum, ad quẽquem sunt. Et ideo circa eas est specialis virtus, quæ est iustitia.
Commentary
SVMMA ARTICVLI.

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Affirmatiua de iustitia propriè loquendo.
Secunda conclusio. Inter partes eiusdem hominis & potentias eiusdem animæ est iustitia metaphoricè.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

HIC articulus post illa quæ diximus articulo vltimo præcedentis quæstionis parum habet difficultatis. Intendit enim Diuus Thom. explicare illam particulam, vnicuique: ita sanè, vt necessarium sit ad iustitiāiustitiam propriè dictam, quòd exerceatur circa aliud suppositum. Quæ doctrina est Aristot. lib. 5. Ethicorum cap. vltimo. Imo vero cap. 1. dicit iustitiam solam ex omnibus virtutibus esse bonum alienum, eo quod agit ea quæ conferunt alteri. Hoc ipsum docet Diuus Hieronymus super Psalmum. 14. Vbi ait omnes alias virtutes delectare magis habentem, & ipsi prodesse. Circa quam doctrinam duo breuiter aduerte. Primum est, quòd diuersitas suppositorum, quæ dicitur necessaria ad rationem iustitiæ propriè & strictè dictæ, intelligenda est secundum ordinem naturæ. CæterũCæterum si Deus assumeret humanitatem terminatam immediatè ad ipsum Deum: nihilominus poterat esse in operationibus illius hominis satisfactio iustitiæ de condigno: quāuisquamuis ipse Deus non esset aliud suppositum à supposito hominis satisfacientis. Sufficeret enim, quòd illud suppositum haberet rationem duorum suppositorum, & duobus modis suppositaret. Quatenus subsisteret in duabus naturis substantialibus & intellectualibus. Et probatur hoc, quia ille homo propriè obediret. Obedientia autem propriè dicta debet esse ad alterum. Imo vero nunc de facto | propriè obediebat sibi Christus Dominus, quatenus suppositum filij erat verus homo obediens, & verus Deus cui obediebatur. Neque ratio Diui Thomæ in articulo oppositum huius concludit. Quoniam omnes Theologi secundũsecundum fidem Catholicam asserunt in Christo Domino esse duplicem voluntatem, & duas operationes voluntatum harum satis distinctas. Et nihilominus philosophi dicunt. Quòd voluntas est inclinatio totius suppositi, & quòd actio voluntatis actio suppositi est. QuemadmodũQuemadmodum ergo non licet inferre ex hoc quòd in Christo Domino est duplex voluntas & duplex actio voluntatis, quòd sint in eo duo supposita: quāuisquamuis actiones suppositorum sint: propterea, quòd in Christo est maximum mysterium duarum naturarum in vno supposito: ita vt in Christo sit vera ratio iustitiæ, non licet inferre, quòd sunt in eo distincta supposita. Alterum satisfaciens, alterum cui fit satisfactio. Sed sufficit, quòd sint duæ naturæ substantiales diuersis rationibus suppositatæ in vno supposito. Et profecto si Aristot. cognouisset mysterium incarnationis, sentiret nobiscum in hac parte. Secundo notandum est; quòd iustitia dicitur specialiter respicere bonum alterius, & alterum delectare: non quia verus iustus non delectetur in operibus iustitiæ (est enim de ratione virtutis in communi, quòd faciat habentem promptè & delectabiliter operari) sed quia iustitia quantum ad effectum pertinentem ad suam speciem, terminatur ad bonum alterius, neque sistit in propria vtilitate & delectatione operantis: sed extenditur ad delectationem & vtilitatem alterius: propterea ita loquutus est Aristo. & Diuus Hieronymus. Intelligimus autẽautem hic nomine iustitiæ etiam omnes eius partes potentiales. Omnes enim debent esse ad alterum, & respiciunt bonum alterius.
Circa secundam conclusionem videatur Diuus Augustinus lib. 2. de Genes. contra Manichæos cap. 11. vbi ait iustitiāiustitiam pertinere ad omnes animæ partes. Et libr. 19. de Ciuita. cap. 21. inquit esse iustitiam, quod ratio imperet & appetitus obediat. Quæ omnia intelligenda sunt de iustitia metaphoricè.
Aduerte denique in solutione ad tertiũtertium argumentũargumentum D. Tho. quomodo non requiritur ad hoc, quod iustitia sit in aliquo etiāetiam actualiter, quod alter ad quem dicitur iustitia realiter existat. ExemplũExemplum est in diuina iustitia quęquae est Dei voluntas æterna reddẽdireddendi vnicuiq́ue quod sibi competit secundum suam rationem & operationem. At vero creaturæ circa quas ipsa iustitia diuina effectum erat habitura fuerunt in tempore. Exemplum etiam esse potest in humanis: tenetur enim aliquis ex iustitia seruare legatum paterni testamenti in fauorem nepotis qui nondũnondum natus est.

ARTICVLVS III.Vtrùm iustitia sit virtus.

Source
AD tertium sic proceditur.
Videtur, quod iustitia non sit virtus. Dicitur enim LucęLucae 17. Cùm feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite, Serui inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. Sed non est inutile facere opus virtutis. Dicit enim
Ambrosius in. 2. de Officijs. Vtilitatem non pecuniarij lucri æstimationem dicimus, sed acquisitionem pietatis. Ergo facere quod quis debet facere, non est opus virtutis. Est autem opus iustitiæ: ergo iustitia non est virtus.
¶ 2 Præterea. Quod fit ex necessitate, non est meritorium. Sed reddere alicui quod suum est, quod pertinet ad iustitiam, est necessitatis. Ergo non est meritorium. Actibus autem virtutum meremur: ergo iustitia non est virtus.
¶ 3 Præterea. Omnis virtus moralis est circa agibilia. Ea autẽautem quæ exterius constituuntur, non sunt agibilia, sed factibilia: vt pater per
Li. 9. tex. 16. to. 3.
Philosophum in nono Metaphy. | Cùm ergo ad iustitiam pertineat exterius facere aliquod opus secundum se iustum, videtur quòd iustitia non sit virtus moralis.
SED contra est quod
Gregorius dicit in. 2. Morali. quòd in quatuor virtutibus, scilicet temperantia, prudentia, fortitudine, & iustitia, tota boni operis structura consurgit.
RESPONDEO dicendum, quòd virtus humana est quæ bonũbonum reddit actum humanum, & ipsum hominem bonum facit: quod quidem conuenit iustitiæ. Actus enim hominis bonus redditur ex hoc, quod attingit regulam rationis, secundũsecundum quam humani actus rectificantur. Vnde cùm iustitia operationes humanas rectificet, manifestum est quod opus hominis bonum reddit. Et vt
Tullius dicit in. 1. de Officijs, ex iustitia præcipuè viri boni nomināturnominantur. Vnde sicut ibidem dicit: In ea virtutis splendor est maximus.
AD primum ergo dicendum, quod cùm aliquis facit quod debet, non affert vtilitatem lucri ei, cui facit quod debet, sed solùm abstinet à damno eius, sibi tamen facit vtilitatem, inquantum spontanea & prompta volũtatevoluntate facit illud quod debet: quod est virtuosè agere. Vnde dicitur Sapien. 8. quòd sapientia Dei sobrietatem & iustitiāiustitiam docet, prudentiam & virtutem, quibus in vita nihil est vtilius hominibus, scilicet virtuosis.
AD secũdumsecundum dicendum, quòd duplex est necessitas, vna coactionis: & hæc quia repugnat voluntati, tollit rationem meriti. Alia autem est necessitas ex obligatione præcepti, siue ex necessitate finis: quando scilicet aliquis non potest consequi finem virtutis nisi hoc faciat: & talis necessitas non excludit rationem meriti, inquantũinquantum aliquis hoc quod sic est necessarium, voluntariè agit, excludit tamen gloriam supererogationis: secundum illud 1. ad Corinth. 9. Si euangelizauero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit.
AD tertium dicendum, quòd iustitia non consistit circa exteriores res quantum ad hoc, quòd est facere quod pertinet ad artem, sed quātumquantum ad hoc, quod vtitur eis ad alterũalterum.
Commentary
SVMMA ARTICVLI.

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est affirmatiua, quia competit ei definitio virtutis, quòd bonũbonum facit habentem & opus eius bonum reddit.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

IN hoc articulo intendit Diuus Thomas explicare genus immediatum iustitiæ, quod est virtus humana siue moralis: quāquam definiuit Aristot. libr. 2. Ethicorum cap. 6. quæ est, Bonum facit habentem & opus eius bonum reddit. Aduerte secundo, egregiam doctrinam in solutionibus ad primũprimum, & secundum argumentum aduersus nostri temporis hæreticos: qui volunt auferre meritum à votis monasticis, quasi necessitas præcepti diminuat rationem meriti. Cùm tamen reuera non diminuat rationem virtutis, quæ ex natura sua habet actum meritorium. Ex eadem doctrina possumus colligere quàm falsa & periculosa sit opinio eorum, qui negant in Christo Domino obedientiam præcepti moriendi fuisse meritoriam quantum ad substātiamsubstantiam obediendi & quantum ad speciem. Sed aiunt fuisse meritoria propter intensionem actus, quæ non erat in præcepto. Quæ doctrina mihi semper visa est plus quam periculosa, & nunc | videtur quoniam Apostolus ad Philippenses. 2. Exaltationem Christi attribuit tanquam præmium humilitati & obedientiæ Christi vsque ad mortem crucis: non quia libentius & intensius se humiliauit & obediuit quāquam tenebatur. Ait enim, humiliauit se metipsum Dominus noster Iesus Christus factus obediens vsque ad mortem, &c. propter quod exaltauit illum, &c. Ratio item Philosophica destruit eam opinionẽopinionem. Quoniam actus obedientiæ secundum propriāpropriam rationem specificam meritorius est: siquidem est actus virtutis. Est autem indifferens ad rationem meriti, quòd actus virtutis cadat sub præcepto, vel sub consilio. Imo cæteris paribus magis meritorius est actus. qui cadit sub præcepto, quàm qui cadit sub cōsilioconsilio tantum. Cùm igitur in Christo Domino obedientia præcepti moriendi fuerit actus virtutis propriè: necesse est secundum propriam speciem & substantiam fuisse meritorium. & non solum propter maiorem intensionem quam non tenebatur habere. Vnde procedit illa opinio ex mala intelligentia liberi arbitrij definitionis & actionis liberæ, putant enim necessitatem præcepti coniunctam cum efficacia gratiæ & cum eius necessitate destruere indifferentiāindifferentiam voluntatis & libertatis. Quod demonstrauimus. 1. part. quæst. 19. art. 10. esse plusquam falsum.
Rursus nota circa solutionem ad primum, vbi quòd ait Diuus Thomas, quòd qui facit quod debet nōnon affert vtilitatem lucri. Intellige quòd non negat absolutè non afferre vtilitatẽvtilitatem ei cui soluit. Diximus enim supra quòd iustitia hoc habet peculiare, quod respicit bonum alterius siue delectabile siue vtile siue honorificum. Sed solum intendit Diuus Thom. negare quòd non affert vtilitatem lucri supererogationis. Circa solutionem ad tertium argumentum. Aduerte, quod facere, si propriè & formaliter loquimur non refertur ad bonum facientis, sed ad bonum rei factæ. Dicitur enim facere propriè de operatione transeunte per quam aliqua res recipit in se formam. Atque ita ars respicit per se loquendo bonum artificiati, & ideo vt sic, non est virtus moralis ad quam pertineat bonum facere habentem. Cæterum agere, propriè loquendo, dicitur quando ipsa actio ordinatur ad bonum ipsius agentis. Quemadmodum vsus & vti, propriè loquendo ordinantur ad bonum vtentis. Atque ita virtus humana, cuius proprius actus est vsus, facit bonum habentem. Similiter agibile vt sic, quod est obiectum humanæ rationis respicit bonum agentis. Huius doctrinæ sit exemplum. Cùm statuarius facit imaginem propter pretium, tunc illa fabricatio qua ratione ordinatur ad statuam sculpendam, dicitur factio & artis operatio. Sed qua ratione ordinatur ad bonum ipsius fabricantis, videlicet, vt reddat ius debitum ei qui pretio conduxit illum, dicitur vsus artis habens respectum ad vsum internum voluntatis mouentis manus artificis ad opus: vt sit iustus in reddendo debitum.

ARTICVLVS IIII.Vtrùm iustitia sit in voluntate sicut in subiecto.

Source
AD Quartum sic proceditur.
Videtur quòd iustitia non sit in voluntate sicut in subiecto. Iustitia enim quādoq́uequandoque veritas dicitur. Sed veritas non est voluntatis, sed intellectus: ergo iustitia non est in voluntate sicut in snbiectosubiecto.
¶ 2 Præterea. Iustitia est circa ea, quæ sunt ad alterum. Sed ordinare aliquid ad alterum est rationis: Iustitia ergo non est in voluntate sicut in subiecto, sed magis in ratione.
¶ 3 Præterea. Iustitia non est virtus intellectualis, cùm non ordinetur ad cognitionem: vnde relinquitur quòd sit virtus moralis. Sed subiectum virtutis moralis est rationale per participationem, quod | est irascibilis & concupiscibilis, vt patet per
Li. 1. cap. vlt. to. 5.
Philosophum in. 1. Ethicorum. Ergo iustitia non est in voluntate sicut in subiecto, sed magis in irascibili & concupiscibili.
SED contra est, quod
Anselmus dicit, quòd iustitia est rectitudo voluntatis, propter se seruata.
RESPONDEO dicendum, quòd illa potentia est subiectum virtutis, ad cuius potentiæ actum rectificandum virtus ordinatur. Iustitia autem non ordinatur ad dirigendum aliquem actum cognoscitiuum. Non enim dicimur iusti ex hoc, quòd rectè aliquid cognoscimus: & ideo subiectum iustitiæ non est intellectus, vel ratio quæ est potentia cognoscitiua: sed quia iusti in hoc dicimur, quod aliquid rectè agimus, proximum autem principium actus est vis appetitiua, necesse est quòd iustitia sit in aliqua vi appetitiua sicut in subiecto. Est autem duplex appetitus, scilicet voluntas, quæ est in ratione, & appetitus sensitiuus consequens apprehensionem sensus, qui diuiditur per irascibilem & concupiscibilem: vt in. 1.
habitum est. Reddere autem vnicuiq́;vnicuique quod suum est, non potest procedere ex appetitu sensitiuo: quia apprehensio sensitiua nōnon se extendit ad hoc, quòd considerare possit proportionem vnius ad alterum: sed hoc est proprinmproprium rationis. Vnde iustitia non potest esse sicut in subiecto in irascibili vel concupiscibili, sed solùm in voluntate. Et ideo
Philosophus diffinit iustitiam per actum volũtatisvoluntatis, vt ex supra
Art. 1. huius quæst.
dictis patet.
AD primum ergo dicendum, quod quia voluntas est appetitus rationalis: ideo rectitudo rationis, quæ veritas dicitur, volũtativoluntati impressa, propter propinquitatem ad rationem, nomen retinet veritatis. Et inde est quod quandoq́;quandoque iustitia veritas vocatur.
AD secundum dicẽdumdicendum, quòd voluntas fertur in suum obiectum consequenter ad apprehensionem rationis. Et ideo quia ratio ordinat in alterum, voluntas potest velle aliquid in ordine ad alterũalterum: quod pertinet ad iustitiam.
AD tertium dicendum, quòd rationale per participationem non solùm est irascibile & concupiscibile, sed omnino appetitiuum, vt dicitur in. 1.
Lib. 1. ca. vlti. to. 5.
Ethicorum: quia omnis appetitus obedit rationi. Sub appetitiuo autem comprehẽditurcomprehenditur voluntas: & ideo voluntas potest esse subiectum virtutis moralis.
Commentary
SVMMA ARTICVLI.

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est iustitia solum est in voluntate tanquam in subiecto.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur circa cōclusionemconclusionem D. Thomæ, an sit vera. Arguitur primo pro parte negatiua. Iudicium est actus iustitiæ, vt docet D. Tho. infra quæst. 60. & tamen est actio intellectus, ergo habitus iustitiæ non est in voluntate: vel saltim non solum est in voluntate. Probatur consequentia. Quoniam habitus & actus debent esse in eodem subiecto.
SecũdoSecundo arguitur. Operatio exterior, qualis est solutio debiti, est actio iustitiæ, & tamen est subiectiuè in potentia executiua, ergo iustitia non solum est in voluntate.
Argumentum est CaietauiCaietani in hoc loco | contra illam præmissam Diui Thomæ, quod principiũprincipium proximũproximum actus est vis appetitiua.
Tertiò arguitur. Voluntas ex natura sua determinata est ad bonum secundum rationem prosequendũprosequendum: propter ea enim dicitur appetitus rationalis, ergo non indiget habitu iustitiæ superaddito. Probatur consequentia, quia habitus ponuntur ad determinandam potentiam. Confirmatur primo, quia propterea voluntas non indiget habitu temperantiæ & fortitudinis, quia ex natura sua determinata est ad volendum obiectum harum virtutum tanquam proprium bonum, sed ponuntur istæ virtutes in appetitu sensitiuo, vbi est difficultas propter emergentes passiones inordinatas, ergo voluntas non indiget habitu iustitiæ: siquidem est determinata tanquam ad proprium bonum ad bonum rationis. Confirmatur secundo à simili: propterea enim materia prima æqualiter se habet secundum se ad omnes formas, quia ex natura sua habet immediatum, & intrinsecum ordinem ad formam substantialem: sed voluntas cùm sit appetitus rationalis ex natura sua habet immediatum ordinem ad bonum rationis, ergo sicut non indiget habitu temperantiæ ad volendum obiectum temperantiæ, non indigebit habitu iustitiæ ad volendum obiectum iustitiæ. Vtrunque enim est bonum rationis.
In hac difficultate dissoluenda, nemo negat conclusionem Diui Thomæ quam cōfirmatconfirmat definitio iustitiæ assignata à IuriscōsultisIurisconsultis. Vt in articulo primo satis dictum est. Est etiam sententia Aristot. libr. 5. EthicorũEthicorum capit. 1. Diui Anselmi in Dialogo de verita. capit. 15. quam conclusionem ex Philosopho demōstratdemonstrat D. Tho. 1. 2. quæst. 56. arti. 6. Neq;Neque enim est præsentis loci ad vnguem distinguere differentiam inter iustitiam & alias virtutes ex parte subiecti. Quapropter ad argumenta proposita breuiter respondendum est.
Ad primum respondetur. Quòd omnes actus, qui versantur ex natura sua circa formale obiectum alicuius virtutis, dicuntur actus proprij & eliciti ab illa virtute vbicũq;vbicunque resideat illa & illi. Ita dicimus cōfessionemconfessionem fidei exteriorem esse actum fidei proprium & elicitum ab illa: vt explicatum est supra in quæst. 3. artic. 1. Similiter oratio ad ipsum Deum est in intellectu, & tamen dicitur actus elicitus à virtute religionis quæ est in voluntate. Similiter admonitio fraterna, quanuis sit actus intellectualis est tamen elicitus à misericordia quæ est in voluntate. Ad eundem igitur modum non est mirum quòd iudicium sit actus elicitus à iustitia quæ est in voluntate quanuis illud sit in intellectu. Quoniam ex natura sua iudicium ordinatur ad finem proprium ipsius iustitiæ. Caietanus autem super hunc articulum tenet operationes exteriores iustitiæ nōnon esse elicitas ab ipsa iustitia. Idem videtur sentire de iudicio, quod non sit actus elicitus à iustitia.
Nobis tamen iuxta doctrinam D. Tho. non videtur necessariũnecessarium quod omnis actus qui dicitur proprius alicuius virtutis, sit in eadem potentia cum virtute. Sed sufficit, quod secundum se ordinetur ad finem virtutis. Nam propterea D. Tho. vbi supra quæst. 3. asseruit confessionem exteriorem fidei esse actum proprium fidei. Et non loquitur solum de actu imperato, alias enim sequeretur quòd actus temperantiæ diceretur actus proprius charitatis, siquidem imperatur ab illa. Aliquid ergo specialius est in confessione exteriori fidei ad hoc, quod dicatur actus proprius ipsius fidei. Videlicet, quòd pertinet ad perfectionem & integritatem actus fidei, quæ est in hominibus: vt protestatio fidei sit non solùm in intellectu, sed etiam in confessione exteriori. Et per hoc patet ad secundum argumentum. Dicimus enim quòd operatio exterior iustitiæ, qualis est solutio debiti, est actus elicitus ab ipsa virtute iustitiæ. Quòd autem D. Tho. ait in primo articulo, quòd illa potentia est subiectũsubiectum virtutis, à cuius potentiæ actu rectificantur virtutes: intelligendum est de actu principali & primario ipsius virtutis, non autem de alijs actibus secundarijs, qui tantum ex natura sua ordinantur ad propriũproprium finem virtutis.
Ad tertium iam diximus, quòd non est præsentis loci omnino distinguere: qua ratione temperantia & fortitudo differant à iustitia ex parte subiecti. Nunc autem breuiter respondetur, quòd voluntas non est determinata ex natura sua ad quodlibet bo|num rationis, nisi sit propriũproprium. Dicitur enim amabile quidem bonum: vnicuique autem proprium. Propterea igitur indiget voluntas speciali habitu determinante ipsam, vt promptè & delectabiliter operetur bonum rationis quod est ad alterũalterum. At vero ad temperantiæ & fortitudinis bonum agendum tota difficultas est in appetitu sensitiuo. Et idcirco in illo solum ponuntur istæ duæ virtutes, fortitudo & temperantia. Ad primam confirmationem negatur minor. Imo volũtasvoluntas ex natura sua ad bonum rationis, quod est ad alterum non est determinata. Ad secundam respondetur, quòd potius illud simile potest fauere nobis: quia quanuis materia prima sit ex natura sua determinata ad formam substātialemsubstantialem vt sic: non est tamen determinata ad quamlibet formam specificam & indiuidualem: sed necesse est, quòd determinetur ab agente mediantibus dispositionibus materialibus. Sic etiam voluntas est determinata ex natura sua ad bonum rationis in communi: verum vel apparens bonum: & tamen ad bonum proprium non ponimus aliquas dispositiones & habitus determinantes: sed sufficit quòd respectu proprij boni & veri secundum rationem auferatur difficultas quæ est in appetitu sensitiuo, vt statim voluntas inueniat se facilem & promptam ad operationes temperantiæ & fortitudinis. Ad operationes verò iustitiæ necesse habet determinari per habitum, vt promptè & delectabiliter operetur, sicut oportet.

ARTICVLVS V.Vtrùm iustitia sit virtus generalis.

Source
AD Quintum sic proceditur.
Videtur quòd iustitia non sit virtus generalis. Iustitia enim condiuiditur alijs virtutibus, vt patet Sapien. 8. Sobrietatem & iustitiam docet, prudentiam & virtutem. Sed generale nōnon condiuiditur, seu connumeratur speciebus sub illo generali cōtẽtiscontentis: ergo iustitia nōnon est virtus generalis.
¶ 2 Præterea. Sicut iustitia ponitur virtus cardinalis: ita etiam temperantia & fortitudo. Sed temperantia vel fortitudo non ponitur virtus generalis: ergo neque iustitia debet aliquo modo poni virtus generalis.
¶ 3 Præterea. Iustitia est semper ad alterum: vt suprà
Art. 2. huius quæst.
dictum est. Sed peccatum, quod est in proximum, non potest esse peccatum generale: sed diuiditur contra peccatum, quo peccat homo contra seipsum: ergo etiam neque iustitia est virtus generalis.
SED contra est, quod
Lib. 5. ca. 1. & 2. tomo. 5.
Philosophus dicit in. 5. Ethicorum, quòd iustitia est omnis virtus.
RESPONDEO dicendum, quòd iustitia, sicut dictum est
Art. 2. huius quæst.
, ordinat hominem in comparatione ad alium. Quod quidem potest esse dupliciter. Vno modo ad alium singulariter consideratum: alio modo ad alium in communi, secundum scilicet quod ille, qui seruit alicui communitati: seruit omnibus hominibus qui sub communitate illa continentur. Ad vtrunque ergo se potest habere iustitia secundũsecundum propriam rationem. Manifestum est autem, quòd omnes qui sub communitate aliqua continentur, comparantur ad communitatem sicut partes ad totum. Pars autem id quod est, totius est: vnde & quodlibet bonum partis est ordinabile in bonum totius. Secundum hoc ergo bonum cuiuslibet virtutis siue ordinantis aliquem hominem ad | seipsum, siue ordinantis ipsum ad aliquas alias personas singulares, est referibile ad bonum commune, ad quod ordinat iustitia. Et secũdùmsecundum hoc actus omnium virtutum possunt ad iustitiam pertinere, secundùm quod ordinat hominem ad bonum commune. Et quantum ad hoc, iustitia dicitur virtus generalis. Et quia ad legem pertinet ordinare in bonum commune, vt supra
habitum est, inde est quòd talis iustitia prædicto modo generalis, dicitur iustitia legalis: quia scilicet per eam homo concordat legi ordinātiordinanti actus omnium virtutum in bonum commune.
AD primum ergo dicendum, quòd iustitia condiuiditur seu connumeratur alijs virtutibus, non inquantum est generalis, sed inquantum est specialis virtus: vt infra
Art. 7. & 12. huius quæst.
dicetur.
AD secundum dicẽdumdicendum, quòd temperantia & fortitudo sunt in appetitu sensitiuo, id est, in concupiscibili & irascibili. Huiusmodi autem vires sunt appetitiuæ quorundam bonorum particularium, sicut & sensus est particularium cognoscitiuus. Sed iustitia est sicut in subiecto in appetitu intellectiuo, qui potest esse vniuersalis boni, cuius intellectus est apprehensiuus. Et ideo iustitia magis potest esse virtus generalis, quàm temperantia vel fortitudo.
AD tertium dicendũdicendum, quòd illa quæ sunt ad seipsum, sunt ordinabilia ad alterum: præcipuè quātumquantum ad bonum commune. Vnde & iustitia legalis secundùm quod ordinat ad bonum commune, potest dici virtus generalis. Et eadem ratione iniustitia potest dici peccatum commune. Vnde dicitur 1. Ioan. 3. quòd omne peccatũpeccatum est iniquitas.
SVMMA ARTICVLI.

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Iustitia dicitur virtus generalis secundùm quòd ordinat hominem ad bonum commune.
Secunda conclusio. Eadem iustitia dicitur merito iustitia legalis quatenus per eam homo concordat legi ordinanti actus virtutum ad bonum commune.

ARTICVLVS VI.Vtrùm iustitia, secundùm quod est generalis, sit idem per essentiam cum omni virtute.

Source
AD Sextum sic proceditur.
Videtur quòd iustitia secundùm quod est generalis, sit idem per essentiam cũcum omni virtute. Dicit enim
Philosoph. in 5. Ethicor. quòd virtus & iustitia legalis est eadem omni virtuti: esse autem non est idem. Sed illa quæ differunt solùm secundùm esse, vel secundùm rationem, nōnon differunt secundùm essentiam: ergo iustitia est idem secundùm essentiam cum omni virtute.
¶ 2 Præterea. Omnis virtus, quęquae non est idem per essentiam cũcum omni virtute, est pars virtutis. Sed iustitia prædicta, vt ibidem
EodẽEodem lib. & cap. tomo. 5.
Philosophus dicit: non est pars virtutis, sed tota virtus: ergo prædicta iustitia est idẽidem essentialiter cum omni virtute.
¶ 3 Præterea. Per hoc quòd aliqua virtus ordinat actum suum ad altiorem finem, non diuersificatur secundùm essentiam habitus: sicut idem est essentialiter habitus temperantiæ, etiam si actus eius ordinetur ad bonum diuinum. Sed ad iustitiāiustitiam legalem pertinet, quòd actus omnium virtutum ordinentur ad altiorem finem, idest, ad bonũbonum commune multitudinis: quod præeminet bono vnius singularis personæ: ergo videtur quòd iustitia legalis essentialiter sit omnis virtus.
¶ 4 Præterea. Omne bonũbonum partis, ordinabile est ad bonum totius. Vnde si non ordinetur in illud, videtur esse vanum & frustra. Sed illud quod est secundùm virtutem, non potest esse huiusmodi. Ergo videtur quòd nullus actus possit esse alicuius virtutis, qui non pertineat ad iustitiam generalem, quæ ordinat in bonum commune. Et sic videtur quòd iustitia generalis sit idẽidem in essentia cum omni virtute.
SED cōtracontra est, quod dicit
Philosophus in 5. Ethic. quòd multi in proprijs quidẽquidem possunt virtute vti: in his autem quæ ad alterum sunt, non possunt. Et in 3.
Politic. dicit, quòd non est simpliciter eadem virtus boni viri, & boni ciuis. Sed virtus boni ciuis est iustitia generalis, per quam aliquis ordinatur ad bonum commune: ergo non est eadem iustitia generalis cum virtute communi, sed vna potest sine alia haberi.
RESPONDEO dicendum, quòd generale dicitur aliquid dupliciter: vno modo per prædicationem, sicut animal est generale ad hominem & equum, & alia huiusmodi. Et hoc modo generale oportet quòd sit idem essentialiter cum his, ad quæ est generale: quia genus pertinet ad essentiam speciei, & cadit in diffinitione eius. Alio modo dicitur aliquid generale secundùm virtutem sicut causa vniuersalis est generalis ad omnes suos effectus, vt sol ad omnia corpora, quæ illuminantur vel immutantur per virtutem ipsius. Et hoc modo generale non oportet quòd sit idem in essentia cum his, ad quæ est generale: quia non est eadem essentia causæ & effectus. Hoc autem modo secundùm
Art. 5. huius quæst.
prædicta, iustitia legalis dicitur esse virtus generalis, inquantum scilicet ordinat actus aliarum virtutum ad suum finem: quod est mouere per imperium omnes alias virtutes. Sicut enim charitas potest dici virtus generalis, inquantum ordinat actus omnium virtutum ad bonum diuinum: ita etiam iustitia legalis, inquantum ordinat actus omnium virtutum ad bonũbonum commune. Sicut ergo charitas quęquae respicit bonum diuinum vt proprium obiectum, est quædam specialis virtus secundùm suam essentiam: ita etiam iustitia legalis est quædam specialis virtus secundùm suam essentiam, secundùm quod respicit commune bonum vt proprium obiectum. Et sic est in principe principaliter & quasi architectonicè: in subditis autem secundariò & quasi administratiuè. Po|test tamen quælibet virtus secundùm quod à prædicta virtute, speciali quidem in essentia, generali autem secundùm virtutem, ordinatur ad bonum commune, dici iustitia legalis. Et hoc modo loquendi iustitia legalis est idem in essentia cum omni virtute, differt autẽautem ratione. Et hoc modo loquitur Philosophus. Vnde patet responsio ad Primum & Secundum.
AD tertium dicendum, quòd etiāetiam illa ratio secundùm hunc modum procedit de iustitia legali, secundùm quod virtus imperata à iustitia legali, iustitia legalis dicitur.
AD quartum dicendum, quòd quælibet virtus secundùm propriāpropriam rationẽrationem ordinat actũactum suum ad proprium finem illius virtutis. Quòd autem ordinetur ad vlteriorem finem siue semper, siue aliquando, hoc non habet ex propria ratione, sed oportet esse aliam superiorem virtutem, à qua in illum finem ordinetur. Et sic oportet esse vnam virtutem superiorem quæ ordinet omnes virtutes in bonum commune, quæ est iustitia legalis: & est alia per essentiam ab omni virtute.
SVMMA ARTICVLI.

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Iustitia generalis seu legalis, quęquae respicit bonum commune vt proprium obiectum, est specialis virtus distincta secundùm essentiam ab omnibus alijs virtutibus.
Secunda conclusio. Huiusmodi iustitia legalis residet principaliter & quasi architectonicè in Principe: in subditis vero residet secundario & administratiuè. Iustitia legalis quodammodo potest dici eadem per essentiam cum omnibus virtutibus, distincta tamen secundùm rationem.

ARTICVLVS VII.Vtrùm sit aliqua iustitia particularis præter iustitiam generalem.

Source
AD Septimum sic proceditur.
Videtur quòd non sit aliqua iustitia particularis præter iustitiam generalem. In virtutibus enim nihil est superfluũsuperfluum, sicut nec in natura. Sed iustitia generalis sufficienter ordinat hominem circa omnia quæ ad alterum sunt. Ergo non est necessaria aliqua iustitia particularis.
¶ 2 Præterea. Vnum & multa non diuersificant speciem virtutis. Sed iustitia legalis ordinat hominẽhominem ad alterũalterum secundùm ea quæ ad multitudinem pertinent, vt ex
Artic. 5. & 6.
prædictis patet. Ergo non est alia species iustitiæ quæ ordinet hominem ad alterũalterum in his quæ pertinent ad vnāvnam singularem personam.
¶ 3 Præterea. Inter vnam singularem personam & multitudinem ciuitatis, media est multitudo domestica. Si ergo est iustitia alia particularis per comparationem ad vnam personam præter iustitiam generalem, pari ratione debet esse alia iustitia œconomica, quæ ordinet hominem ad bonum commune vnius familiæ: quod quidem non dicitur. Ergo nec aliqua particularis iustitia est præter iustitiam legalem.
SED contra est quod
Chrysost. super illud Matth. 5. Beati qui | esuriunt & sitiunt iustitiam, dicit: Iustitiam autem dicit vel vniuersalem virtutem, vel particularẽparticularem auaritiæ contrariam.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut
Art. præced.
dictum est, Iustitia legalis non est essentialiter omnis virtus, sed oportet præter iustitiam legalem, quæ ordinat hominem immediatè ad bonum commune, esse alias virtutes, quæ immediatè ordinant hominem circa particularia bona: quæ quidem possunt esse vel ad seipsum, vel ad alteram singularem personam. Sicut ergo præter iustitiam legalem oportet esse aliquas virtutes particulares, quæ ordinant hominem in seipso, putà temperantiam & fortitudinem: ita etiam præter iustitiam legalẽlegalem oportet esse particularem quandam iustitiam, quæ ordinet hominem circa ea, quæ sunt ad alteram singularem personam.
AD primum ergo dicendum, quod iustitia legalis sufficienter quidem ordinat hominem in his, quæ sunt ad alterum: quantum ad commune quidem bonum, immediatè; quantum autem ad bonũbonum vnius singularis personæ, mediatè. Et ideò oportet esse aliquam particularem iustitiam, quæ immediatè ordinet hominem ad bonum alterius singularis personæ.
AD secundum dicẽdumdicendum, quòd bonum commune ciuitatis, & bonum singulare vnius personæ non differunt solùm secundùm multũmultum & paucum, sed secundùm formalem differentiam. Alia enim est ratio boni communis & boni singularis, sicut alia est ratio totius & partis. Et ideo Philosophus in 1. Polit.
dicit: quòd non bene dicunt qui dicunt ciuitatem, & domum, & alia huiusmodi differre solum multitudine & paucitate, & non specie.
AD tertium dicẽdumdicendum, quòd domestica multitudo secundùm Philosophum in 1.
Politic. distinguitur secundùm tres coniugationes, scilicet vxoris & viri, patris & filij, domini & serui: quarum personarum vna est quasi aliquid alterius. Et ideo ad huiusmodi personas nōnon est simpliciter iustitia, sed quædam iustitiæ species, scilicet œconomica, vt dicitur in 5.
Ethicorum.
Commentary
SVMMA ARTICVLI.

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio vnica. Præter iustitiam legalem oportet esse particularẽparticularem quandam iustitiam quæ ordinet hominem ad alteram singularem personam immediate.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

MENS Diui Thomæ in his tribus articulis ea est, vt ostendat an iustitia sit genus, & an sit tam extensa quam est virtus humana. An potius sit genus subalternum, & simul species virtutis humanæ. Possumus autem doctrinam præcedentium articulorum ad tria documenta redigere.
Primum documentum sit. Iustitia generalis seu legalis dicitur generalis secundùm influentiam & causalitatem, non tamen secundùm prædicationem.
Secundum documentum est. Huiusmodi iustitia non est genus quod cum humana virtute conuertatur. Sed est species virtutis distincta secundùm essentiam à reliquis virtutibus, sicut charitas est species distincta virtutis: quanuis sit virtus generalissima secundùm influentiam.
Tertium documentum sit. Iustitia in communi considerata diuiditur in iusti|tiam generalem seu legalem, & in iustitiam particularem, sicut genus proximum in suas species.