TERTIA PARS.
TErtio loco id quærebatur, an pœnitentiæ
virtus sit ad salutem, & iustificationem necessaria. Nam pars negatiua, vera esse videtur ex Origine homil. 2. in Leuit. vbi septem
media enumerat idonea ad consequendam remissionem peccatorum.
Primum est baptismus ad Titum. 3. saluos
nos fecit per lauacrum regenerationis. Secundum est charitas, Luc. 7. remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. 1. Petri. 4
Charitas operit multitudinem peccatorum.
Tertium est martyrium. Ioan. 15. maiorem charitatem nemo habet, quàm vt animam suam
ponat pro amicis suis. Et Matth. 10. Omnis qui
confitetur me coram hominibus, confitebor
& ego eum coram patre meo, & qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam.
Quartum est, eleemosyna, iuxta illud Lucæ.
11. Date eleemosynam, & ecce omnia munda
sunt vobis. Et Thobię. 4. Eleemosyna ab omni peccato & à morte liberat. Quintum est,
remittere iniuriam. Matth. 6. Si demiseritis
hominibus peccata eorum. & pater vester cœlestis dimittet vobis delicta vestra. Sextum est,
conuertere peccatorem ab errore viæ suæ. Iacobi. 5. Qui conuerti fecerit peccatorem ab
errore vitæ suæ, operit multitudinem peccatorum. Septimum tandem est pœnitentia,
cùm labat peccator in lachrymis stratum suum
|
Ezech. 18. Si impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, omnium iniquitatum eius
non recordabor, Eadem ferè Augu. lib. 2. contra Cresconium grammaticum, cap. 12. Eadem
quoque Chrysost. in epistolam ad Chorin. 2. homil. 4. Cùm ergo pœnitentiam distinguant
Origenes & August. à cæteris remediis quæ
ad remissionem peccatorum singula sunt idonea, fit consequens ad remissionem peccatorum pœnitentiam non requiri. Et confirmatur ex eodem chrysost. homil. 5. ad Antioche.
vbi docet: & tristitiam & mortem, de peccato vtranque natam esse, peccatum vtranque destruere: vt in pœnitentibus & martyribus: &
homil. 22. ad eosdem, Cùm dixisset, compunctione atque eleemosynis regnum cœlorum
emi: subdit, non habes pecunias? non compunctionem? Ecce clamat Propheta dicens: Quis
est homo qui vult vitam? prohibe linguam tuam
à malo, labia tua ne loquantur dolum: & in
salutem tibi sufficiet.
Secundò principaliter pro eadem parte argumentor. Si cui non occurrant memorię peccata, occurrat autem diuina bonitas, poterit
ex eiusmodi consideratione in actum dilectionis exire? quem si habeat, proculdubio iustificabitur. Per solam igitur dilectionem, cùm
peccata in mentem non veniunt, potest homo iustificari: quo circa non est pœnitentia, ad
|
iustificationem necessaria.
Confirmat autem hoc vel maximè, quòd
peccata comissa nonnumquam ex memoria penitus excidunt, ita vt reuocari non possint, idque vel per morbum, vel etiam per angustiam
temporis, quemadmodum si oscitem tam Christianum
de improuiso tyrannus opprimat, nec spacium
sit ad cogitanda & deflenda peccata. Quare non
oportet in omni euentu pœnitere, sed in huiusmodi poterit homo sine pœnitentia seruari
Vltimò, contingit, aliquem esse multis criminibus, perlexum, atque inuolutum. Si ergo pœnitencia esset ad remissionem peccatorum necessaria, opus esset, singulorum peccatorum pœnitere, cum par sit ratio de singulis: quo fieri, vt
non posset huiusmodi in momento iustificari.
Pro parte verò affirmatiua thema nostrum
apertissimè facit: nisi pœnitentiam habueritis. Necessaria est igitur pœnitentia, ne pereamus.
Huic quæstioni priusquàm ego respondeam,
illud suppono. Cum duplex pœna sit, altera interior, hoc est, dolor animi, altera exterior,
hoc est, afflictio corporis: duplicem ex consequenti pœnitentiam esse, alteram interiorem,
de qua. 2. ad Timot. 2. Nequando det illis deus
pœnitentiam, & Actorum. 2. pœnitentiam agite,
& baptizetur vnusquisque vestrum: Alteram
verò exteriorem, de qua. 2. ad Corinthio. 7.
que secundum deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur, & Matt.
11. Olim in cilicio & cinere pœnitentiam
egissent.
Tunc sit prima conclusio. Pœnitentia interior est necessarium remedium ad remissionem
mortalium peccatorum. Actorum. 3. Pœnitemini & conuertimini, vt deleantur peccata
vestra. Ezechiel. 18. Si impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis: vita viuet, &
non morietur. Nullum enim aliud proponitur
pœnitentibus medium, vnde & cap. firmiter
de sum. trini. definitur, quòd si quis post baptismum prolapsus fuerit in peccatum, per
veram semper potest pœnitentiam reparari.
Item Apocalip. 2. Memor esto: vnde excideris, & age pœnitentiam, & prima opera fac,
Sin autem, veniam tibi citò, & mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris.
Pręterea, ad Ephe. 4. & ad Colos. 3. Vos non
ita didicistis Christum, sed sicut est veritas. in Iesu, exulte vos veterem hominem, & induite nouum. At, induitur nouus per amorem boni,
exuitur ergo vetus, per ordium vitæ prioris.
Præterea, Eccle. 21. Fili peccasti, non adiicias
iterum, sed de pristinis deprecare, vt tibi dimittantur. Quæ verba tractans Augu. lib. 1. de nup. & concup. cap. 26. inquit. Si à peccando
|
desistere, hoc esset non habere peccatum, sufficeret vt hoc nos scriptura moneret, fili peccasti, non adijcias iterum. Non autem sufficit, sed
addidit, & de pristinis deprecare, vt tibi dimittantur. D. Tho. de veri. q.. 28. art. 5. &. 12.
q. 113. 2. 3.
Præterea, qui nouam vitam, cessationemque
à peccato solummodo ad iustificationem remissionemque pręfiniunt, hi dominicam precationem de medio tollunt, qua dicimus, dimitte nobis debita nostra. &c. Imo memoriam
peccatorum antecedentium conantur abolere, qua nihil peccatori salubrius est. Psalm.
50. Quoniam iniquitatem meam. &c. Vide
Chrysosto. homi. 9. in episto. ad Hebreos.
Præterea, Lucæ. 5. Non egent qui sani sunt
medico, sed qui malè habent. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores ad pœnitentiam. & cap. 15. Gaudium erit in cœlo, super
vno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent
pœnitentia. Quod, & in concilio hoc Trid.
sess. 6. c. 14. modò difinitum est. Nam sanctorum testimonia hoc loco congerere, fuerit in
re non dubia testibus, vti non necessarijs. Si
quis tamen ea nosse cupit, multa colligit Gratianus, de pœnitentiæ. distin. 1. & Rophens.
articulo quinto.
Neque post tam firma sacrarum literarum
|
argumenta, rationibus hanc conclusionem confirmare
necessarium est. Nam, rationes fermè
quę à theologis in fidei catholicę confirmatione referuntur, ex coniectura pendent, nullam
vim afferunt in docendo. Nos verò, cùm aduersus hęreticos disputamus, argumenta quęrimus, quę non persuadeant modò, sed cogant, & tamen in hac parte si quis theologus
afferat rationem, non aspernet: si non habeat,
non admodum flagitem. Nos certè congruentissimam insinuauimus: quod pœnę medicinę sunt aduersus peccata appossitissimę: eoque
pręsertim: quod tristitia atque dolor humilitatem inducunt, superbiam excludunt, quę morborum humani generis prima causa est. Contritam manum, vel brachium, lęuare non possumus: sic mœror in corde viri: humiliabit illum. Prouerb. 13. vide Chrysosto. homil. 3. in
Matth. &. 11. ad populum Antiochen.
Pręterea nihil est quod ita animum humanum contineat & fręnet, quàm pœna. Vt
igitur homines peccata vitarent diligentius,
in quę semel decidissent, pœnis ac timore cohiberi debuerunt. Atque (vt August. ait) &
habetur de pœnitentia dist. 1. ca. nullus. ita impartitur Deus misericordię largitatem vt non
relinquatur iustitię disciplina: si quidem naturalis ratio postulat: vt legum pręuaricatores,
iusta vindicta puniantur.
Secunda conclusio. Exterior pœnitentia
est quoque ad salutem necessaria. Hanc mox
equidem demonstrabo, si prius vnum illud admoneam, actus exteriores ad salutem necessarios esse, in hunc sensum. Vt si facultas adsit
habeantur in re, si non adsit habeantur in voto. Verbi causa. Baptismus dicitur esse ad salutem necessarius, quoniam si haberi possit, sine
illo nemo saluatur. Si haberi non possit, sine
voto illius salus constare: non valet. In hunc
igitur sensum nos asserimus pœnitentiam exteriorem: esse ad salutem necessariam. quoniam nemo vnquam qui eam agere potuit, sine ea salutem consecutus est: Nec qui agere non potuit, sine illius voto & desiderio.
Primum ergo argumentum pro hac conclusione est testimonium Concilij Triden. sessi.
6. capitulo. 14. Docendum est (inquiunt patres) Christiani hominis pœnitentiam (quam,
secundam post naufragium tabulam sancti patres aptè nuncupauerunt) multò aliam esse à
baptismali, eaque contineri, non modò cessationem à peccatis, & eorum detestationem, aut
cor contritum & humiliatum, verùm etiam
eorundem sacramentalem confessionem, saltem
in voto. Itemque satisfactionem per ieiunia,
elemosynas, orationes, & alia pia spiritualis
vitæ exercitia. De qua pœnitentia scriptum est:
Memor esto vnde excideris, age pœnitentiam
|
& prima opera fac. & iterum. Quæ secundum
Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur. & rursus. Pœnitentiam agite, & facite fructus dignos pœnitentiæ. Hactenus Concilium.
Atque hęc ferè sacrarum literam testimonia magna ex parte conclusionis huius veritatem ostendunt. Nam & illud Apost. 2. ad
Corinth. 7. Tristitia quæ secundum Deum est
pœnitenciam. &c. de exteriore intelligendum
esse, superius admonuimus. Tristitia enim interior, quæ secundum Deum est, pœnitentiam
(videlicet exteriorem) in salutem stabilem operatur. Vera enim pœnitentia interior intelligi non potest, quam non exterior consequitur. Baruc. 2. anima quæ tristis est, & incedit
curua, & infirma. & Dauid psalmo quinto
Laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas
noctes lectum meum, & lachrymis meis
stratum meum rigabo. & Lucæ septimo Mulier illa peccatrix lachrymis rigauit pedes domini. Illud quo que Matthei tertio, Facite fructum dignum pœnitentiæ: iam enim
securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, & in ignem mittetur: de
exteriori satisfactione accipiendum esse, &
communis sensus Catholicorum manifestat, qui hunc locum maximè referunt ad|uersus Lutherum, ad asserendam satisfactionem exteriorem pœnitentię. Tum & Chrisostomus docet, homil. 10. in Math. his verbis.
Maximè indigemus compunctione pœnitentię, multarumque lachrymarum: Pœnitentiam
verò dico, non solùm vt à malis prioribus
desistamus, verumetiam, vt bonorum operum fructibus
impleamur: Facite, nquit, fructus dignos pœnitentię: quo autem modo fructificare poterimus? si vtique peccatis aduersa faciamus: aliena rapuisti? incipe donare iam propria: longo
es tempore fornicatus? à legitimo quoque vsu
suspendere coniugij: iniuriam fecisti? refer benedictionis verba conuiciis: neque enim vulnerato sufficit ad salutem, tantummodo spicula de corpore euellere, sed etiam remedia
adhibere vulneribus: deliciis ante & temulentia diffluebas? ieiunio & aquę potu vtrunque
compensa hactenus Chrysost. Denique sic illum
locum esse interpretandum, euangelicus stylus ipse declarat: vbi fructus arboris, opera exteriora, quę à bona voluntate tanquàm radice, procedunt, asseruntur. Matth. 7. A fructibus eorum cognoscetis eos.
Pręterea & Apostol. ad Rom. 6. hanc conclusionem docet, inquiens: Humanum dico
propter infirmitatem carnis vestre: sicut exhibuistis membra vestra seruire iniquitati, ita
nunc exhibete membra vestra seruire iustitiæ.
Nec id solum procedit in lege euangelica,
sed in omni siue naturæ, siue scripturæ: hoc
enim peculiare habuit lex noua, (vt D. Tho.
author est) quòd determinat in particulari,
ea quæ in lege naturæ erant indeterminata,
de iure (inquit) naturali est, vt aliquis pœniteat de malis quæ fecit, quantum ad hoc quòd
doleat se fecisse, & doloris remedium quærat, per aliquem modum, & aliqua etiam signa
doloris ostendat, sicut Niniuitæ fecerunt.
Sed ea pœnitentia, determinationem accepit, ex institutione diuinę legis. Sicut ergo in
noua lege, necessaria est ad salutem vtraque pœnitentia, & interior, & exterior, ita etiam in
lege naturæ atque scripturæ, necessaria erat.
Præterea Iohel. 2. Conuertimini ad me in
toto corde vestro, in ieiunio, & fletu, & planctu. Quo testimonio ad hoc corroborandum,
vtitur Ambros. ad virginem lapsam, capi. 8.
Pœnitudo (inquit) necessaria est, sicut vulneratis sunt necessaria medicamina: Sed quanta putas, & qualis necessaria pœnitencia? Secundum conscientiæ molem, exhibenda est
pœnitentie magnitudo: non enim verbis agenda est, sed & actu. Hæc autem sic agitur, si ti
bi ante oculos ponas, non aliud remedium
post baptismum, constitutum esse, quàm pœnitentiæ solatium. Tum imprimis proprij facti
tu ipse iudex esto crudelior, & quasi mortuam
|
te existimans, quomodo possis reuiuiscere
cogira: de inde, mens, ac membra singula, digna castigatione punienda: totum corpus crucietur. dicit enim Dominus: conuertimini in
toto corde vestro, in ieiunio, & fletu, & planctu. &c. Et infra, qui futuras pœnas in hoc
paruo vitæ spacio compensauerit, seipsum
ab æterno iudicio liberat: grandi plagæ: alta
& prolixa opus est medicina, grande scelus,
grande habet necessariam satisfactionem.
Idem etiam elegantissimè docet Chrisost.
in epistolam ad Hebræ. homil. 9. vbi nec veretur dicere, medicamentum fortius, quod
maximè operetur in pœnitentia, exteriorem
satisfactionem esse. Quemadmodum in medicamentis compositis, vna herba est dominantissima: & homil. 5. de pœnitentia dicit, eam
esse mortuam sine eleemosyna.
Idem quoque docet Cypria. sermone. 5.
de lapsis circa finem. Orare (oportet impensius) & rogare, diem luctu transigere, vigiliis
noctes ducere. &c.
Præterea (vt in relectione anni superioris
nobis monstratum est) cum ambarum partium, & spiritus & carnis peccatum commune sit, necessarium erat, vt esset remedium
quoquecommune, totusque homo interior
& exterior, pœnas lueret pecatorum. Præterea, cùm ex misericordia Dei, pœna æterna,
|
pœntenti in temporalem commutetur, (ęterna autem futura erat, non solum animæ, sed
etiam corporis) consequens fit, vt peccator
pœnæ temporali, non solum animę, verumetiam corporis: relinquatur obnoxius. Sic. n.
Deus impartitur misericordiæ largitatem, vt
non relinquatur iustitiæ disciplina. de pœniten. dist. 1. cap. nullus, ex August.
Ad primum argumentum, iam ante ex
D. Thom. responsum est, omnia illa remedia
post peccatum mortale, nulla esse si pœnitentia desit: quemadmodum & Augusti. libro
secundo. contra Cresconium dixit, sine charitate, quæcunque alia remedia, (quæ multa
enumerarat,) non prodesse. v. g. fidei, remissio peccatorum tribuitur. Item & eleemosynæ: at apostolus inquit. Si charitatem non habuero. &c. Sed quoniam hæc generalis responsio non videtur idonea, speciatim respondetur ad singula.
Et quidem, baptismus an sine pœnitentia
peccata remittat, scholastici authores in duas
factiones, extremas, atque aduersissimas distrahuntur. Nam quidem cunrendunt omnes
neruos, vt suadeant, baptismum, nisi contrito
administretur, prodesse nihil. Cui opinioni
adhærent Gabriel. dist. 14. q. 2. &. Adrianus.
q. 1. de pœnitentia & quodlibeto. 5. ar. 3. Quibus
& D. Thoma. fauere videtur. 3. p. q. 86. arti. 2.
|
&. 3. &. q. 68. art. 6. ad tertium. Vbi asserit, quòd
ad effectum baptismi percipiendum, licet non
requiratur pœnitentia exterior, requiritur tamen interioris pœnitentię virtus: virtus autem pœnitentiae contritio est, cùm sine actu
charitatis non reperiatur, ergo. &c.
Item super epist. ad Rom. capi. lecti. 4. dicit, quòd contritio cordis requiritur ante baptismum: alioquin ficte ad baptismum acceditur.
Atque habent qui sic opinantur, ea pro se
argumenta maximè, quæ nos retrò fecimus,
vt ostenderemus iustificationem peccatoris
sine actu charitatis esse non posse: Quæ hic
repetere (ne longum sit) superuacaneum existimaui.
Habent & illud ex August. (si Augustino
tamen hoc opusculum tribuendum est,) is ergo, (seu quisquam alius eius libri fuerit author)
ad fratres in heremo sermone. 11. O compunctio (inquit) sine qua infructuosa est omnis
confessio, omnis satisfactio inanis, sine qua
adultis non valet baptismus.
Sed expressè tamen lib. 7. contra Donatist.
cap. penultimo, & habetur de consec. dist. 4.
cap. solet. baptismum asserit, non prodesse iis,
qui non habent charitatem, probatque ex illo
Apostoli prioris ad Corin. 13. Si tradidero corpus meum: ita vt ardeam etc. Præterea, Act. 3
Pœnitemini & conuertimini vt deleantur pec|cata vestra. ergo, conuersio requiritur, quæ
non est sine charitate, vt ante ostensum est.
Loquebatur autem, antequam baptizarentur.
Hæc & multa alia dicuntur ab iis theologis,
qui priorem opinionem de baptismo tuentur. Sed exoriuntur ex alia parte aduersarij
qui astruere videntur, non requiri aut contritionem, aut atritionem, sed satis esse pœnitentiam virtualem, hoc est, velle suscipere
baptismum institutum ad remittenda peccata, & id sine complacentia in pecatum. Wuem
in modum loquitur Ambrosi. lib. 3. de sacramentis cap. vltimo. Quòd etiam si non confiteatur peccatum qui venit ad baptismum,
tamen hoc ipso implet confessionem omnium
peccatorum, quo baptizari petit vt iustificetur, & ita sacramentum baptismi, iuxta communem exposittionem, vocatur pœnitentia
ad Hebræ. 6. Impossibile est, renouari ad pœnitentiam. & Luc. vltimo. Oportebat predicari in nomine eius pœnitentiam & remissionem peccatorum in omnes gentes. Vbi, quæ
Matt. de baptismo dixit, Lucas refert de pœnitentia. Idem videtur nonnullis Scotus sentire. dist. 14. q. 4. & Caiet. 3. p. q. 86. art. 2. & probatur ex Ambro. in illud epistolæ ad Roma.
Sine pœnitentia sunt dona Dei. Gratia Dei
in baptismate non quærit gemitum aut planctum, sed solam ex corde professionem. Et
|
quia, quæ grauiter peccantur, non nisi fletu
& gemitu ad veniam pertinent, ideo illos iam
non accipere veniam putarent, quia dolore
illos non videbant, ostendit hoc inter primordia fidei non requiri.
At verò. D. Tho. & communis theologorum sententia, inter has extremas media est,
in cuius expositionem, sit prima conclusio, de
qua ego non dubito.
Ante baptismum requiritur in eo qui peccauit mortaliter aliqua pœnitentia interior,
scilicet, displicentia formalis detestatioque peccati. D. Tho. 3. p. q. 86. ar. 2. ad. 1. Glossa ordinaria in illud Matt. 3. Pœnitentiam agite. Aug.
de vera & fal. pœn. cap. 8. & de fi. ad Pe. c. 30.
expressè. & lib. de fid. & operi. c. 6. &. 8. lib.
50. hom. 27. Cuius verba habentur de com. d.
4. c. omnis. Nemo potest nouam vitam inchoare, nisi eum veteris pœnituerit. Probat
autem August. id, duobus testimoniis sacrarum literarum. Primum est ad Colos. 3. Exuite vos veterum hominem, & induite nouum,
qui secundum Deum creatus est. in baptismo enim, propriè nouus homo induitur, ergo prius debet exui vetus homo, quam nouus induatur. Sed nouum induit homo, per
hoc quòd eligit nouam vitam, ergo, & veterem
exuit, per hoc quòd detestatur antiquam.
Secundum testimonium habetur Act. 2.
|
Pœnitentiam agite & baptizetur vnusquisque
vestrûm. & dominus etiam non baptizatis loquebatur, inquiens. Nisi pœnitentiam ageritis, omnes simul peribitis.
D. Chrysosto. homi. 10. in Mattha. hoc
colligit ex eo quòd baptismus Ioannis fuit
præparatorius Baptismi Christi, & vocatur
baptismus pœnitentiæ. Lucæ. 3. Matt. 3. ergo in
remissionem peccatorum erat baptismus Ioannis, non quòd peccata remitteret, sed quòd
per pœnitentiam quam prædicabat, disponebat ad baptismum Christi.
Hoc etiam definitum est nunc in Conci.
Tridenti. sessio. 6. cap. 6. quòd videlicet ante
baptismum, oportet esse pœnitentiam, id est,
odium & detestationem peccatorum, ex eo
quòd Acto. 2. dicitur, Pœnitentiam agite, &
baptizetur vnusque vestrûm in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum.
Nec hanc conclusionem aut Scotus, aut Caietanus negarent (quantum ego sentio,) nusquam enim asserunt, omni displicentia etiam
imperfecta remota, baptismum rectè à peccatore suscipi. Nec Ambrosius etiam vnquam
somniauit, (vt patet legenti caput illud vltimum lib. 3. de sacramentis) peccata in baptismo
remitti sine quocunque dolore interiori.
Secunda propositio. Non requiritur actus
perfectus pœnitentiæ virtutis, vt peccator
|
sit dispositus ad suscipiendum effectum baptismi: sed satis erit imperfectus dolor, quem
theologi attritionem appellant D. Tho. 4. dist.
6. q. 1. art. 3. q. 1. ad. 5. & super caput. 11. Ioannis
lectione. 9.
Hæc veró proposito non aliter à me probatur, quàm in relectione anni superioris probatum est, omnia quidem nouę sacramenta,
gratiam vitamque conferre, sed potissimum baptismo, quod nisi vitam peccatoribus conferat, non video cur sacramentum regenerationis apelletur. Ac si contritio semper præcederet tanquam dispositio, nunquam baptismus culpam mortalem remitteret, sed solùm
pœnam. Quare gratiam in eo conferri adultis, non oporteret, quæ videlicet ad remissionem pœnæ non requiritur.
Exoritur tamen hoc loco quæstio valde difficilis, & ad hanc propositionem explicandam necessaria, qua quæritur discrimen inter
attritionem & contritionem, vnde liqueat
quidnam attritio sit, quæque sit illa per quam
virtute sacramenti fiat homo ex attritio contritus. Nam. 4. Tho. 4. dist. 17. q. 2. ar. 1. q. 2.
ad tertium, solùm asserit attritionem esse displicentiam imperfectam: contritionem verò esse displicentiam perfectam. At hinc re vera non habetur quid attritio sit, quę ve sit illa
imperfectio, qua à contritione distinguitur.
|
Variis ergo aliorum de hac re opinionibus prætermissis, supponendum imprimis est, displicentiam ideo perfectam dici, quia nihil illi
deest eorum, quæ ad finem displicentiæ consequendum sunt necessaria. Est autem finis
displicentię, seu doloris de peccato, multiplex:
vt à principio huius disputationis constituimus.
Primus, vindicare iniuriam factam Deo.
Alter, eiusdem Dei amorem conciliare. Tertius, peccatum, vt malum & inimicum animæ,
destruere, atque abolere. Erit igitur ea perfecta
pœnitentia, & displicentia de peccato quæ habebit hos tres fines & effectus. Qui quidem
omnes mutuo hęrent, nec quisquàm illorum
sine reliquis inuenitur. Qui enim dolor iniuriam dei emendat, idem & conciliat nobis deum
& peccatum commissum delet.
Quibus iactis fundamentis, patet manifestè, displicentiam imperfectam eam esse, quę
nec sufficiens est ad emendandam dei iniuriam, nec ad gratiam ipsius sarciendam, nec
ad pecatum destruendum. Vnde colligitur,
hanc imperfectam displicentiam, multipliciter homini contingere: multis enim modis
contingit à perfecto declinari.
Primum itaque genus imperfectæ displicentię est, cùm quis dolet de peccato propter humana naturaliaque motiua: vt, quia turpe est
|
& contra rationem: vel quia in duxit infamiam, vel etiam quia contrarium Deo est, quatenus finis est & principium naturæ. Hoc autem displicentiæ genus, quod videlicet sola
ratione naturali nititur, an theologi appellauerint attritionë me profecto latet. Sed quum
sit quidam imperfectus dolor, qui interim frangere & atterere animum potest, licet non perfectè, nos attritionem eam nuncupemus. Vide August. de vera & falsa pœnitentia. capit.
2. &. 9.
Secundum genus im perfectæ displicentiæ
est, quæ oritur à timore pœnarum. Pœnas verò intelligo spirituales vel æternas, quæ lumine fidei cognoscuntur: & hanc doctores scholastici omnes, attritionem vocant: atque de ea
August. de vera & falsa pœnitentia. capi. 17.
loquitur, tractans illa verba Ezech. quacunque hora peccator ingemuerit & conuersus
fuerit, vita viuet. Conuersum ait non tantum versum vita viuere: vertitur à peccato,
qui iam vult dimittere peccatum: Conuertitur qui iam totus & omnino vertitur. Qui
iam non solum pœnas timet, sed ad bonum
domini contendere festinat. Dixerat autem
pœnitentiam quæ impetrat vitam, non a solo timore, sed à charitate proficisci. Hanc etiam
attritionem tanquam insufficientem reiicit Ambros. lib. 2. de pœnitentia, cap. 9.
Tertium im perfectæ displicentiæ genus inuenitur, cum quis dolet quidem de peccato qua
ratione offensa Dei est: sed ex velleitate, non
ex volitione absoluta, & efficaci: habet enim desiderium imperfectum placendi Deo, dimittendi peccatum. &c. sicut & dilectio Dei imperfecta, potest appellari volitio qua Deo vellem
bonum & gloriam, ipsique placere in omnibus,
desiderio tamen imperfecto, sic & nolle Dei
offensam, est imperfecta displicentia: nam perfecta, efficax & absoluta est: quæ ex dilectione Dei efficaci & absoluta nascitur. Hunc verò imperfectum dolorem Caietanus. q. 1. de
contritione, (ac iure ille quidem) attritionem vocat.
Si hęc nobis fuerint diligenter inspecta, facile coniiciemus discrimen inter attritionem,
& contritionem.
Alterum à principio, quòd contritio ab amore infusę charitatis procedit: attritio verò, non:
sed vel à timore pœnarum, vel ab amore proprio & naturali, vel, à dilectione imperfecta
conditionata & inefficaci, qui non sunt actus
charitatis, cùm possint esse in peccatore.
Inde rursum discrimen tertium sequitur,
quòd contritio elicitur ab habitu pœnitentiæ infuso: attritio verò, ab habitu eodem
|
non elicitur.
Postremum discrimen est, quòd ad contritionem requiritur auxilium dei speciale, cùm
sit actus supernaturalis. Attritio verò solis naturæ viribus haberi potest: nisi attritio secundi generis, quæ tam ex parte intellectus: quam
ex parte voluntatis, auxilio speciali opus habet timor siquidem seruilis, (vt modo pro
comperto supponimus) donum Dei est. Et
quemadmodum ad credendas pœnas supernaturales, necessarium est auxilium dei, quo
moueatur intellectus, sic ad timendum eiusmodi pœnas necessarium est vt excitetur affectus, & consequentur ad dolendum de peccato propter hunc finem supernaturalem. Credimus enim nullam pœnitentiam efficaciter
attingere effectum supernaturalem, cum solo auxilio Dei generali. Ad aliàs verò attritiones ex parte voluntatis, nullum auxilium
speciale requiritur. Nam illa primi generis,
cum naturale obiectum habet. solis naturæ
viribus nititur. Illa autem postremi generis
supposita fide beatitudinis supernaturalis, haberi potest sine auxilio Dei speciali, sicut &
desiderium ineficax & imperfectum beatitudinis.
Sed enim hæc nobis dicta fuerint de contritione & attritione, secundum vocabulorum
& vsum, & significationem. Nam quod. D.
|
Tho. de veritate. q. 28. ar. 8. dixit, omnem dolorem de pecato in habente gratiam esse contritionem, improprium est. Nec abusus vocabuli tradendus est in hanc nostram disputamem, vbi de contritione & attritione propriè loquimur.
Quo significatu manifestum est, nullam
attritionem, contritionem, aliquando fieri
posse. Contra Scotum in. 4. d. 14. q. 2. & Caietanum. q. de contritione, asserentes, contritionem acquisitam informem, quæ ab aliis theologis apeliatur attritio, contritionem fieri posse formatam. Existimat verò Caietanus, hanc
esse opinionem. D. Tho. 3. p. q. 89. art. 1. ad. 2.
Vbi asserit, quòd primus pœnitentis actus habet se. vt vltima dispositio ad gratiam consequendam, scilicet, contritio. Alij verò sequentes actus pœnitentiæ, procedunt iam ex gratia & virtutibus.
At re vera, hæc opinio, primum. D. Tho.
repugnat in. 4. d. 17. q. 2. q. 3. Vbi. & manifestè
asserit, contritionem esse actum elicitum ab
habitu pœnitentię infusæ. Est autem certum,
quòd actus elicitus ab habitu infuso, distinguitur omnino à quocunque alio, qui ex puris naturalibus haberi potest: vt actus elicitus
à charitate infusa, à quocumque alio amore, qui
citra charitatem elicitur, & ratio est in promptu quia actus qui habetur ex puris naturali|bus, non attingit nisi obiectum naturale, talis est enim quale obiectum, vt ante docuimus. Cùm ergo omnis atritio acquisita naturalis sit, naturale quoque obiectum habet, sicut
& dilectio acquisita. Quare impossibile est
talem attritionem fieri contritionem, sicut,
ne dilectio quidem acquisita, dilectio charitatis
infusæ fieri potest: cuius videlicet obiectum,
supernaturale sit oportet.
Quòd si actus nostri acquisiti, supernaturalia obiecta efficaciter attingerent, certè, habitus virtutum infusarum, (quòd retro docebamus) essent superuacanei.
Præterea, actus contritionis, (vt manifestis
argumentis superius ostendebamus) auxilio
eget speciali. Actus autem attritionis, (de quo
Scotus & Caietanus loquuntur,) sunt ex puris naturalibus, vt etiam ipsi fatentur, ergo inpossibile est: esse idem. quia principia sunt prorsus diuersa, nec fieri potest vt actus qui solo
auxilio Dei generali, à potentia producitur,
idem numero, à potentia cum auxilio speciali producatur. Et quod de hoc genere attritionis dictum est, patet etiam, ac multò etiam in reliquis. Hoc veró idem nobiscum tenet Paluda. distin. 17. q. 1. & Gabri. dist. 16. q. 1.
Sed quæri tamen à plerisque solet, an ad pœnitentiæ actum, quem contritionem appellamus, totus animi conatus necessarius sit, ita
|
videlicet, vt actus habeat omnem intentionem, quam eo tempore voluntas potest illi
præstare. &c.
Et quidem Adrianus. q. 1. de pœnitentia.
art. 2. & quodlibeto. 5. art 3. existimat ad contritionem exigi, vt homo omnem conatum
adhibeat. Probatque imprimis ex Deuteronomij. 4. Vbi, si quæsieris (Moyses ait) dominum
Deum tuum, inuenies illum, si tamen toto corde quæsieris, & tota tribulatione animæ tuæ.
Secundo id suadet ex eo quod Esayæ vltimo dominus ait. Ad quem aspiciam, nisi ad pauperculum & contritum spiritu, & trementem sermones meos? Nota, contritum spiritu. Dolor
enim remissus spiritum non conterit. Nota
rursum, trementem, tremor enim est magnus
& manifestus timor: vt dicit glossa super illud
ad Philip. 2. Cum timor & tremore. &c.
Tertio argumentatur ex illo Ioelis. 2. Conuertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio & fletu, & plantu, & scindite corda vestra, At, dolor remissus, nec ex toto corde est,
nec fletum & planctum efficit, nec scindit
corda. &c.
Quartò, sanctorum testimoniis id confirmat. August. enim lib. de vera & fal. pœniten.
17. Conuertitur (inquit) qui iam totus & omnino vertitur. & sermo. 11. ad fratres in eremo. Grauia peccata (ait) grauissimis lamentis
|
indigent. Item Amb. lib. 2. de pœn. capit. 10.
Facilius inueni qui innocentiam seruauerint
&c. quæ ante sunt à nobis recitata. Et ad virginem lapsam, cap. 8. Postea quam interrogauerat, quanta esset & qualis pœnitentia necessaria, & descripserat, exteriorem quod ingentem, subiicit. Corverò sit liquescens sicut
cera, & totum corpus maceretur. Talis vita, talis actio pœnitentiæ si fuerit perseuerans
audebit sperare, etsi non gloriam, certè pœnæ
euacuationem, Insiste ergo misera fortiter,
in hære tanquam naufragus tabulæ, nam grandi plagæ alta & prolixa opus est medicina.
Quod ostendit Ambrosius & testimonio. Ioelis iam citato, & quia omnes qui in sacris literis veniam pœnitendo referuntur consequuti, huiusmodi cordis conpunctionem habuere, non leuem & remissam, non paruam sed
maximam, vt Niniuitæ, & Dauid, qui explicans pœnitentiam suam, ait. Laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum
meum &c. Atque iterum, Quoniam lumbi mei
impleti sunt illusionibus, & non est sanitas in
carne mea, afflictus & humiliatus sunt nimis,
rugiebam à gemitu cordis mei.
Cyprianus demum serm. 5. de lapsis, quàm
magna (inquit) deliquimus tam granditer defleamus, altò vulneri diligens & longa medicina non desit, pœnitentia crimine minor non
|
sit, putasne dominum citò posse placari cuius
templum sacrilega contagione violasti? Orare oportet impensius, diem luctu transigere,
vigiliis noctes ac fleribus ducere, tempus omne
lachrimosis lamentationibus occupare, stratos solo, adhærerere cineri, in cilicio volutari & sordibus &c. & paulo post, si precem toto corde quis faciat, si veris pœnitentiæ lamentationibus & lachrymis ingemiscat, si ad adveniam dilecti sui, dominum iustis & continuis
operibus inflectat misereri talium potest.
Est etiam ratio pro hac sententia, quòd non
habemus nos, deum conferre gratiam, nisi
facienti totum quod in se est, sed qui non conuertitur toto conatu, non facit totum quod
in se est. Contritus igitur, cui scilicet infallibiliter Deus gratiam confert, tota vi animi conuertitur.
Altera quoque ratio est, quòd non est contritio nisi ex amore charitatis profiscatur, sed
amor charitatis non habetur, nisi toto nixu
Deus diligatur, Deut. 6. diliges dominum deum tuum ex tota fortitudine tua. Quod Marcus dixit ex tota virtute tua, & Lucas, ex omnibus viribus tuis. Quibus & testimoniis
& rationibus adductus, non dubitat omni
asseueratione confirmare, contritionem nullam
esse nisi ex toto conatu voluntatis doleatur.
Atqui, duo hic extrema fugienda sunt, alterum
|
eorum qui facile quibuslibet pœnitentibus
veniam & securitatem pollicentur, aduersum
quos Isidorus. 2. lib. de summo bono. cap. 13.
illud Hieremiæ testimonium inducit, curabant
contritionem filiæ populi mei, cum ignominia
dicentes, pax, pax, & non erat pax. Alterum extremum, hoc est, quod tenet Adrianus. Contra
cuius opinionem Chrys. in libello de reparatione lapsi, talis inquit. (mihi crede) talis est erga
homines pietas Dei, nunquam spernit pœnitentiam si ei sincere & simpliciter offeratur,
etiam si non potuerit quis explere in præsenti satisfaciendi ordinem, quantulancunque tamen, & quamlibet breui tempore gestam pœnitentiam, suscipit etiam ipsam, nec patitur quamuis exiguæ, conuersionis perire mercedem.
Deinde, Actus charitatis etiam si non habeat totam intensionem quam potest, nec ex toto
conatu procedat, sufficit ad remissionem peccatorum, ergo et contritio. Antecedens patet quia
ad talem actum, cùm sit supernaturalis requiritur
habitus charitatis infusæ, cum qua nullum mortale peccatum est. Nisi huic argumento respondere velis, habitum charitatis numquam in actum
exire: nisi voluntas omnem vim ad operandum intendat, quod absurdissimum est.
Præterea, præceptum de actu fidei, & de actu
spei homo implet etiam si non agat ex toto conatu: ergo, & præceptum de charitate & con|tritione. Non ergo contritio totum animi
conatum exigit.
Referti etiam solent in hoc, sacratum literarum testimonia, vt illud Ioannis. 14. Qui diligit me diligetur à patre meo, & Iacobi. 4. Appropinquate Deo, & appropinquabit vobis.
Quod si dicas esse limitanda eiusmodi testimonia vt subintelligatur ex toto conatu, eadem ratione limitabimus & quæ loquuntur
de fide, spe, atque iustitia. Quod quoniam probabile non est, ne illud quidem probare debemus, vnde hoc proficiscitur.
Quibus eisdem argumentis, Scoti opinio
refellenda est, qui in. 4. d. 14. q. 2. tenet ad contritionem requiri certum intensionis gradum.
Qui quidem error falso nititur fundamento.
Credit enim Scotus attritionem acquisitam ex
puris naturalibus, dispositionem esse ad gratiam.
Et quoniam vidit non quamlibet naturæ displicentiam, puta remissam, idoneam esse ad iustificationem, coactus fuit asserere, contritionem exigere
certam intensionem magnam soli Deo cognitam. Verûm imaginatio hæc (siue Scoti fuerit,
siue non fuerit, nam si quis eum voluerit hoc
errore liberare, cum hoc ego non magnopere pugnabo) imaginatio hæc (inquam) non
modo falsa est sed etiam periculosa & erronea, ne quod verbum atrocius dicam. Vltima nanque ad gratiam dispositio (vt no|bis demonstratum est) auxilio Dei indiget
speciali. Quo auxilio posito siue Deus moueat ad magnum dolorem siue ad paruum
intensiue, talis dolor contritio erit, sicut ad
amorem charitatis, siue Deus auxilio gratuito intense moueat voluntatem siue remisse,
siue vt duo, siue vt decem, actus charitatis erit.
Iustus siquidem habens charitatem infusam
vt decem, potest actum amoris. Et cum de tali gradu requisito nulla possit esse Probabilitas, an scilicet habeamus illum nec ne: certè de
contritione nullum præceptum esset. Quod
ne ipse idem Scotus non admittit, esset enim
stultum præceptum, quod semper inuincibiliter ignoratur. Quinimo, teneretur homo
ex toto conatu pœnitentiam agere, ne ex poneret se periculo talem gradum omittendi.
Ex eodem quoque fonte eiusdem Scoti alter error emanauit: Certum tempus necessarium esse vt actus noster contritio sit. Cui sententiæ aduersatur manifestè Chrysosto. in oratione B. Philogonij, & in libello de reparatione lapsi. cuius ante verba retulimus. Aduersatur etiam Leo papa in epistola. 6 9. ad
Theodorum, inquiens: Si periculum vrgeat
cuique potenti statim est absolutio danda: quia
misericordiæ Dei non possumus tempora definire, nec mensuras ponere, apud quem nullas patitur veniæ moras conuersio: dicente
|
spiritu Dei per prophetam, cum conuersus
ingemueris, tunc saluus eris. Est autem propheta Ezechiel. capi. 18. inquiens, cum auerterit se impius ab impietate sua, animam suam viuificabit, & capi. 33. Iustitia iusti non liberabit
eum in quacunque die peccauerit: & impietas
impij non nocebit ei in quacunque die conuersus fuerit. Nam, vtroque loco in quacunque
die, pro quacunque hora, vel momento accipiendum est: si enim iustus auertit se à iustitia sua vel in hora, vel etiam in momento, iustitias antiquas amittat. Impius ergo, in quacunque hora vel momento fuerit conuersus,
iustitiam consequetur: vt qui in momento
potuit perdere gratiam possit & comparare.
Pręterea, fac vt illud tempus necessarium,
exempli causa sit media hora, & in prima illius
temporis particula faciat homo quicquid sibi possibile est: Tunc sequitur primum Deum
facienti quod in se est gratiam denegare: facientem quoque hominem quicquid & potest
& debet, condemnari. Nihil enim præterea
debet homo, quàm pro tempore potest. Sequitur deinde, in illa etiam temporis particula hominem alias liberum extra salutis statutum. Quæ omnia Christiana pietas exhorret.
Præterea, sequitur inde aliquem hominem
Deum summè diligere. & de commissis propter Deum dolere, & tamen à Deo condem|nari. contra illud, qui diligit me, diligetur à patre meo. Quinetiam sequeretur, martyrem,
qui pro Christo mortem oppeteret, condemnari. vt si martyrium in prima parte illius temporis necessarij pateretur. Quòd si dicas suppleri defectum continuationis per martyrium
certè cùm voluntas pro facto cedat, voluntas quoque efficax martyrij erit sufficiens ad gratiam dispositio. Quæ quoniam in momento
haberi potest, fateamur necesse est contrionem quoque posse haberi in momento.
Nihil, scilicet, noui dicimus, sed ea tantum,
quæ communi scholæ consensu sermoneque
feruntur. Sed, ne hæc quidem quamlibet obuia & omnium disputatione trita, erant nobis prætereunda. Constituendum enim erat,
quid & quale sit id de quo disserimus: non
quo ignorare vos arbitraremur, sed vt ampliore ratione & via nostra procederet disputatio.
Igitur ad primum Adriani argumentum
protinus respondebo: si illud prius exposuero, amorem Dei super omnia dupliciter posse dici maximum. Vno modo intensiuè, graduali quadam intensione, quo pacto iuniores de intensione loquuntur. In quem modum non oportet amorem Dei esse maximum. Aliter intelligitur esse maximus appreciatiuè. Concedenda sunt enim nobis in schola|stica concertatione huiusmodi vocabula, quod
alias sæpe deprecati sumus. Ac iure obtinere
debemus, quoniam theologicis res ornatè dicere velle, puerile est. Certè à theologo, si afferat
eloquentiam, non est asperanda, si non habeat, non ad
modum flagitanda: tantum complectatur verbis
quod vult, & dicat planè quod intelligat.
Vt ergo eo redeamus vnde digressi sumus
& propositam distinctionem apertiori exemplo
demonstremus Fœmina interim vehementius & intensius catellum amat, quàm aurum
& tamen si alterutrum oporteret amittere, aurum catello præponeret: ita quoniam pluris
facit aurum quàm catellum, plus diliget aurum
non intensiuè quidem, sed appreciatiuè, quomodo contritio dolor est maximus, quia si
daretur optio mallem amisisse pecunias, mallem mortuum fuisse quam peccasse.
Ad primum itaque argumentum respondetur, quòd in toto corde dominum exquirit,
qui non partem deo dat, & partem negat: vt illi
faciunt qui vel amant aliquam vnam creaturam prohibitam, vel reseruant sibi vnum aliquod peccatum, quod non displicet. Quemadmodum verbi causa, ille totam domum hospitii exibere dicitur, qui neminem admittit
intra domum si ne hospitis voluntate. Sed qui
cum illo etiam inimicum exciperet, non totam
domum exiberet. Similiter in tota tribulatione
|
animæ Deum quærit, cui omnia peccata displicent. Nam, qui ex parte quidem tristaretur de peccatis, ex parte verò vnum quodlibet
sibi reseruaret in quo delectaretur, is Deum
in tota tribulatione animæ non exquireret.
Non est ergo ibi sermo (vt scholasticè loquamur) de totalitate gradualis intensionis, sed
de totalitate integritatis & perfectionis. Atque hinc reliquis sacrarum literarum testimoniis facilè respondetur. Primò, etiam Augu. testimonio. Alteri verò quod ex eodem
August. pręfertur (vt ommittamus illud opusculum non esse ab Augustino conditum)
respondemus, ad satisfactionem integram pro
grauissimis peccatis exibendam, grauissimis
lamentis opus esse, sine quibus eiusmodi peccatorum plena remissio non est. Cęterùm ad
simplicem remissionem culpæ, prolixa illa &
grauis pœnitentia tum interior tum exterior
non requiritur, & per hoc patet quid Ambrosio & Cypriano respondendum sit.
Ad primam verò rationem respondetur,
facienti quod in se est ex puris naturalibus,
non oportere Deum gratiam conferre, nec tunc
postea, nisi totum faciat quod potest, sed facienti quod in se est post auxilium Dei mouentis, Deus gratiam iustificationis dat, etiam
si ex toto conatu non faciat. Ego (inquit Apocalyp. 3. sto ad ostium & pulso, si quis aper|ruerit mihi ianuam &c. Christus ergo ingredietur ad animam siue ex toto conatu, siue
ex medietate conatus, ianua aperiatur.
Ad secundam rationem prius dicitur, quòd
illis verbis non præcipitur intensio summa
gradualis in actu, sed solùm vt omnes vires
intendantur, quantum necesse est ad diligendum Deum super omnia apreciatiuè ita vt in
præparatione animi, videlicet cùm opus fuerit, totum cor, mentem, animam, vires, conatum Deo præstemus. Posterius respondetur, quòd illiusmodi verbis solùm ostenditur
nullam esse diligendo Deo mensuram præscribendam. Quia enim dicturus erat: diliges
proximum tuum sicut te ipsum, docet ante,
nullum exemplum, nullumque modum in amore Dei esse quærendum, qui vtique dignus est,
vt sine modo atque exemplo diligatur. Eccles.
43. Benedicentes dominum, exaltate illum
quantum potestis, maior est enim omni laude.
Verùm, illud dubium protinus existit, an
sacramentum baptismi, cuique attrito administratum, conferat gratiam, an potius vnum
aliquod sit attritionis genus, quod solùm disponat ad gratiam sacramenti.
Sed huic ego quęstioni commodius postea respondebo: cùm de sacramento absolutionis disputauero. Eadem enim ibidem
quæstio est. Et quòd ad mores Christianorum
|
attinet, hîc forsitan curiosè. Illic verò necessariò transigetur.
Iam verò ad argumenta prioris opinionis,
quæ nitebatur ostendere, baptismum nisi contrito administretur, prodesse nihil, dupliciter respondetur. Prius, quód si loquamur de
actu charitatis, semper requiritur ad iustificationem: sclusis tamen sacramentis, sicut &
contritio. Sacramentum autum in non ponente obicem, eundem effectum habet, quem haberet charitas & contritio sine sacramento. Vnde sicut paruulus, per solam habitualem charitatem & gratiam iustificatur, eo quòd non ponit obicem sacramento ad remisionem peccati originalis, ita & adultus quia non ponit
obicem ad remissionem peccati moralis cum
est attritus, per infusionem charitatis habitualis iustificatur. Posterius responderi quoque
potest, omnia illa testimonia de charitate habituali esse intelligenda. Aliàs qui dormiret,
quoniam non diligit, maneret in morte. Sed
prior solutio præstabilior est. Argumenta verò opinionis alterius, post ea quę disserimus,
faciliora sunt, quàm vt soluere debeamus.
De charitate verò an sine pœnitentia valeat mortales culpas remittete, nonnulla controuersia est. Gabri. enim ait, sed Diuus Tho.
negat. Credit autem ille, solo actu charitatis
sine pœnitentia peccata donari, cum memo|riæ non occurrunt: Vt, si peccator, quo silicet
tempore Deum diligere tenetur Dei considerans
bonitatem, elicit actum dilectionis Dei super
omnia, consequitur (inquit) remissionem peccatorum, licet nullum habeat pœnitencię actum:
quia nullam habet cogitationem de peccato
quam occupatus (vt ait) circa Dei dilectionem,
habere non potest: non enim possumus plura simul cogitate. Hæc ille. Omnia verò scripturæ sacræ testimonia, quæ probant pœnitentiam esse necessariam, exponit de pœnitentia formali, aut virtuali, vt patet in tertia eiusdem questionis conclusione. Atque
etiam Scotus in illa ipsa distinctione & quęstione, paucioribus verbis, eadem ferè peccare videtur.
Sed hi, primum in eo falluntur, quòd non vident interesse plurimum, inter ea quæ solum
necessaria sunt, vt præcepta, & quæ necessaria sunt etiam, vt media, sine quibus salus haberi non potest. Aiunt nanque, excusari hominem
à pœnitentia, & memoria peccatorum, cùm
habet de peccato commisso vel ignorantiam inuincibilem, vel etiam distractionem, necessariam
à peccatis cogitandis, quasi pœnitentia solum esset, necessaria, quia præcepta est: & non item, quia
medium ad salutem necessarium. Atqui in huiusmodi mediis licet admittatur excusatio: ne
homo peccet, quando ex ignorantia desunt, non
|
tamen admittitur, vt sine illis homo saluetur
exempli gratia. Fides Christi est ad salutem
necessaria: quòd si cui euangelium non annuncietur, excusabitur quidem à præcepto
credendi, id est, non peccabit ex eo quòd non
credit in Christum: sed vitam æternam minimè consequetur: ad quam consequendam, Christi fidem habere necesse est. Atque idem de baptismo dicere licet: sine quo nemo saluus efficitur: siue occupatus circa res alias, siue oblitus baptismi fingatur. Intelligimus ergo ad
diuinam prouidentiam pertinere, vt quo voluit vel fidem vel baptismum, medium ad salutem præstituere, facienti quod in se est, numquam deneget tale medium. Sic igitur, cùm
pœnitentia sit, ad salutem medium necessarium, (quod abunde sacrarum etiam literarum
testimoniis ostensum est) diuinæ procurationis esse conuincitur, vt facienti quod potest
ea suggerat, quæ fuerint huic remedio adhibendo necessaria.
Errant deinde vehementer, quòd testimonia illa scripturæ sacræ de pœnitentia formali
vel virtuali interpretantur: idque vt opinionem suam pugnacissime defendant. At si semel hanc nobis licentiam interpretandi permittimus, facile quoque cætera media ad salutem præfinita, per eandem expositionem
eludemus. Fides quippe Christi explicabitur
|
ad salutem necessaria formaliter vel virtualiter: Votum etiam baptismi dicetur necessarium
formale, vel virtuale.
Præterea, cùm sancti omnes de pœnitentia formali & explicata, prædicta testimonia
interpretentur, temere & inconsiderate in contrariam intelligentiam peruertuntur.
Præterea, talem interpretationem admittentes, in nullo euentu probare poterunt, formalem pœnitentiam esse necessariam. Dicemus enim illis, etiam cum peccata memoriæ
occurrunt non oportere formaliter expliciteque dolere: neque id refelli aliquo testimonio
potest: quoniam charitas est pœnitentia virtualis: quæ sufficere dicetur, quoniam locis
præscriptis formalis pœnitentia non præscribitur. Ita, si huic expositioni dabitur locus, satis erit ad salutem noua vita, sine detestatione veteris, quæ est hæresis Luterana.
Quædam insuper testimonia ex illis, de pœnitentia virtuali exponere, impudentiæ manifestissimæ fuerit: vt illud Ioelis. 2. Conuertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio
& fletu, & planctu, & scindite corda vestra.
Illud item pœnitentiam agite, & baptizetur
vnusquisque vestrum in remissionem peccatorum. Quod quidem testimonium, si de pœnitentia, vel formali, vel virtuali volumus exponere, in eum errorem incidimus, quem paulo
|
ante reprobauimus: hoc est, baptismum sine
pœnitentia formali peccata remittere. Verum,
hæc missa facio, (quæ tamen decernere controuersiam possunt) illud quæro, si cui peccatori diuina bonitas occurrat, eo etiam tempore,
quo nec diligere deum, nec pœnitentiam agere
tenetur, non occurrant autem peccata, videlicet ocupatissimo in diuinæ bonitatis contemplatione. Quæro tum (inquam) an isti habenti actum dilectionis, peccata sine pœnitentia
condonentur? Nam si condonantur, ergo etiam
quando non tenebatur ille, aut deum dilegere, aut in dei contemplatione versari, remissionem peccatorum consequetur sine pœnitentia. Quod, vel isti concedere verentur: sin
autem non condonantur, nec ille peccator potest in actum dilectionis sine pœnitentię actu
prodire: ergo pœnitentia formalis (quod modò contendimus) est ad remissionem peccatorum necessaria. Atque (vt sępe iam diximus)
ad diuinam procurationem spectat, vt nullus
peccator in actum dilectionis prodeat, cùm
primum ad deum conuertitur, quin simul,
quemadmodum bonum per amorem amplectitur, ita etiam odio malum prosequatur. Pœnitemini (inquit) & conuertimini, vt
deleantur peccata vestra.
Accedit illa quoque causa: quòd cùm sacramentum pœnitentiæ baptizatis tam sit ne|cessarium ad salutem, quàm baptismus non
baptizatis, (quod suo postea loco demonstrabitur) certè sicut sine baptismo in re vel in voto, nemo adultus salutem consequi potest,
ita sine pœnitentiæ sacramento in re vel in
voto saluatur nemo. Votum autem sacramenti pœnitentiæ nullus habet, sine peccatorum
& memoria & displicentia: verius est igitur
nimirum illud quod nos asserimus, sine pœnitentiæ actu per solam charitatem, neminem
posse saluari.
Sed de martyrio quæstio difficilior est.
Nam, sine pœnitentia peccata etiam mortalia remittere, iuniores ferè tradunt. Scotus.
4. d. 14. q. 2. Gabriel eadem distin. &. q. Imò.
&. D. Tho. videtur in hanc sententiam ire. 3.
p. q. 87. artic. 1. Nam secundum argumentum
erat huiusmodi. Pœnitentia non est sine actuali displicentia peccatorum: sed peccata venialia possunt dimitti sine displicentia eorum, sicut patet in eo qui dormiens occideretur propter Christum: ergo peccata venialia possunt
remitti sine pœnitentia. Cui argumento. D.
Tho. respondet. Quòd passio pro Christo suscepta obtinet vim baptismi, & ideò purgat
ab omni culpa, & veniali, & mortali: nisi actualiter voluntatem peccato inuenerit inhærentem. Hactenus. D. Tho.
At, etiam si homo non doleat, aut culpas in
|
memoria habeat, (modò tamen velit placere
deo in omnibus, & vitam pro illo fundere) non
habet voluntatem peccato actualiter inhærentem: ergo (iuxta. D. Thomæ placitum) passio
pro Christo suscepta, sine pœnitentia, mortalia peccata remittit.
Verùm, sententia contraria mihi ex animo exuri non potest. Nam persuasa est & authoritate maiorum, & graui constantique ratione, ac fieri potest vt errem, sed ita prorsus
existimo. Primùm enim passio pro Christo
suscepta, si à charitate non existit, nihil valet ad
culpæ mortalis remissionem, vt. D. Tho. author est. 22. q. 124. art. 2. ad. 2. &. 3. p. q. 66. art.
12. ad. 2. Item, & August. contra Crescon. lib.
2. cap. 12. Imò. adeo Paulus. 1. ad Corin. 13. inquiens. Si corpus meum tradidero ita vt ardeam, charitatem autem non habuero nihil
mihi prodest. Charitas autem in eo qui peccauit mortaliter, non remittit peccatum sine
pœnitentia (vt idem. D. Tho. scribit. 3. p. q.
84. art. 5. ad. 2.) ergo nec martyrium. Et confirmatur. Quia voluntas efficax martyrium actu
susceptum, quantum ad essentialia (vt hîc supponimus) nihil differunt. Si ergo martyrium
sine pœnitentia peccatum mortale remittit,
ac proinde gloriam meretur æternam, & voluntas quoque efficax martyrij, idem sine pœnitentia, dubio procul efficeret.
Præterea, passio pro Christo suscepta, in
eo qui fuit aut schismaticus vel hæreticus non
remittit peccatum hæresis vel schismatis,
nisi prius homo ecclesiæ catholicæ fuerit aggregatus: ergo, nec remittit eiusmodi peccata nisi homo pœniteat. Nam verbis scholæ
vsitatis quandoque vtimur, nec vllum aut verborum fucum, aut eloquentiæ ornatum adhibere volumus: sed tantûm confirmandæ veritati curam operamque nauare. Antecedens
igitur nostræ huius argumentationis, præter
quam quòd habetur ex Cypriano lib. 3. epistolarum, episto. 2. ad Antonianum. atque ex August. tum sæpe aliàs, tum lib. 1. de baptismo
contra Donatistas cap. 11. & lib. 3. capit. 16. &
lib. 4. cap. 17. difinitur etiam in conci. Floren.
sub Eugenio. 4. Consequentia verò probatur. Quia sicut fides, & ecclesiæ catholicæ vnitas, sunt media ad salutem necessaria, ita &
pœnitentia.
Præterea, si quis ante baptismum mortem
pro deo oppetat, non consequetur salutem
sine voto baptismi, si re ipsa baptizari non potest: ergo, nec post baptismum, si peccauit
mortaliter consequetur salutem sine pœnitentiæ sacramento aut in re aut in voto suscepto.
Antecedens quod assumpsimus, Thomas
Vualdensis lib. de sacramentis cap. 97. &. 105.
Diui præsertim Augustini testimonio con|firmat, lib. 4. de bapt. contra Donati. cap. 21.
&. 22. Non enim mors pro deo suscepta, iam
euangelio promulgato, sine fine Christi & ecclesiæ salutem præstare potest. At consequentia vel ex eo liquet, quòd sicut baptismi sacramentum est ad salutem necessarium his qui
ante peccauerunt, ita & pœnitentia, his qui
peccauerunt post baptismum.
Adde illi quoque, quòd si martyri peccata
in mentem veniant etiam in ipso martyrij agone constituto, non saluabitur si non doleat,
ergo martyrio etiam instante: pœnitentia necessaria est. Antecedens patet, quia si confessor occurrat, citra sacramentum salus illi non
veniet, eò quòd diuinum præceptum de confessione est. Cùm igitur de contritione etiam
interiori diuinum præceptum sit, (quod
iam manifestum erit) fit consequens, vt si homo martyrio expositus, de peccatis memoriæ occurrentibus pœnitentiam non agit, diuini præcepti violator existit.
Ridiculum verò est quod fingunt isti, martyrium homini oblatum memoriam peccatorum
abolere. Cum ex diuerso, pœnæ, inopinato etiam
incidentes, soleant culparum memoriam vel dormientem excitare. In cuius rei exemplum adducit Chrisostomus homi. 4. de diuite & Lazaro, fratres Ioseph, quibus cum peccati iam penè
obliterati venisset in mentem, merito (inquiunt)
|
hæc patimur quia peccauimus in fratrem
nostrum. Tres item pueri in camino ignis ardentis, in veritate & in iudicio, aiunt, induxisti
hæc omnia propter peccata nostra, peccauimus enim &c. Et propheta in die (inquit) tribulationis deum exquisiui manibus meis. Et
paulo post. Et meditatus sum nocte cum corde meo, & exercitabar, & scopebam spiritum
meum &c. Martyrium itaque occurrens, non memoriam peccatorum aut tollit aut impedit, sed
potius excitat. Quare nihil causæ video, cur
pœnitentia ad salutem necessaria martyri desit: quin in ipso sanguine culpas maximè abluet, quas ante commisit. Equidem ita sentio,
& (vt reor ipse) sentiet vnusquisque vestrum si rem
non ex authoritate aduersatiorum, sed ex ratione pensentis: nec enim minorem vim habet baptismus in remittendis culpis, quàm martyrium: quod veluti baptismi vicarium est, (vt
August. tradidit libr. 4. de baptismo contra
Donatist. cap. 22. & sequentibus) referturque
de consecrati. dist. 4 cap. baptismi vicem: sed
baptismus, alias efficacissimum contra omnia
peccata remedium, sine pœnitentia tamen aliqua
præuia: peccatorum mortalium non efficit remissionem, ergo nec martyrium: nisi nouis oraculis iuniores à mediis ad salutem necessariis,
martyres adultos velint excipere, quod qua
ratione faciant, haud satis intelligo.
Nec. D. Thomas vnquam asseruit dormienti in peccato mortali per passionem pro Christo illatam, remitti peccatum sine aliquo præcedenti dolore: non enim sine charitate passio valet: vt locis citatis. D. Thoma. astruxit.
Et, cum eo loco, martyrium baptismo comparauerit, idem profecto asseruit, baptismum
omnia peccata remittere tam mortalia quam
venialia, dum modo voluntatem peccato non
inuenerit inherentem. Nec proinde licet colligere, baptismum vel dormienti vel vigilanti sine pœnitentia mortalia abolere peccata.
Quare nec de martyrio id ex mente. D. Thomæ. colligi potest, nisi suo ipsius testimonio
virum alioqui doctissimum velis vrgere, vt
concedat dormienti in peccato mortali, qui
nec contritionem, nec attritionem habuit vnquam, per mortem pro Christo violenter illatam, æternam conferri salutem. Quod tam
absurdum est, quàm quod absurdissimum.
Pœnarum igitur remissio, solet dici remissio peccatorum: vt patet in indulgentiis, quæ
passim hoc nomine conceduntur. Credit itaque. D. Tho. per baptismum & martyrium,
omnem pœnam siue peccati venialis siue mortalis aboleri, supposita tamen remissione mortalis culpæ, quæ adulto sine dispositione voluntatis præuia, contingere non potest. Culpę etiam veniales per baptismum adulto dor|mienti remittuntur: non enim adultus dormiens baptismum suscipit, nisi prius vigilans
voluerit baptizari. Cùm autem baptismus sit
pœnitentia virtualis omnium peccatorum, eo
ipso quòd quis baptismum voluit, pœnitentiam habuit omnium virtualem, quam ad venialem remissionem satis esse, D. Thomas illo loco manifestissimè docuit. Et confirmatur. Quia si quis vigilans cum attritione peccatorum mortalium, nullam habens memoriam venialium, accederet ad baptismum, consequeretur plenariam remissionem omnium
peccatorum: ergo & dormiens, si habuit contritionem mortalium, venialium remissionem consequetur. Confirmatur rursum, quia
si baptismus non remitteret venialia, quibus
mens inhæret habitualiter, profecto vix vllus
reperiretur, qui per baptismum consequeretur innocentiam, ac totius pœnę remissionem.
Nec me fugit Caietanum aliter iudicasse: sed
ita res humanæ habent, nos non probamus
aliena, alij reprobabunt nostra. Intelligo ergo. D. Thomam, vt illi secundo argumento
responderet, id sensisse. quòd tam baptismus
quàm passio pro Christo suscepta, sine aliqua
pœnitentia formali, remittunt omnia venialia, quantum ad culpam & quantum ad pœnam, nisi voluntas actualiter committat veniale peccatum: quod in baptismo facile est:
|
in martyrio non item. Nam ferè dum quis patitur pro Christo, auertit animum ab omni peccato etiam veniali. Sed siue baptizatus, siue pro
Christo moriens, actualem obicem opponeret,
siue baptismo, seu martyrio, iam effectus remisionis illius culpæ impediretur. Ita cum dormiens nihil actu obiiciat virtuti vel baptismi vel martyrii, omnium venialium veniam sine
formali displicentia consequetur. Quam ob
rem, illa exceptio nisi actualiter voluntatem
peccato inuenerit, &c. non est referenda ad
remissionem mortalium, sed ad remissionem
venialium. Asseuerat enim. D. Thomas, pœnitentiam explicitam esse necessariam ad mortalium remissionem: quare non statim asseruisset,
dormienti in peccato mortali sit. e aliquo actu
& dispositione præuia, aut per baptismum: aut
per mortem extrinsecus illatam, mortalia peccata condonari. De eleemosyna verò facilior
quæstio est: nam, dupliciter intelligi possunt ea
testimonia quæ illi tribuant remissionem peccatorum. Prius, vt ad pœnas pro peccatis debitas omnia referantur: iuxta illud Daniel. 4.
Peccata tua eleemosynis redime: redimuntur
enim pœnæ pro peccatis debitæ non alio precio magis, quàm eleemosynis. Posterius etiam
in hunc sensum intelligi possunt, vt pollicitatio diuinæ misericordiæ significetur iis, qui
fuerint misericordes: vt etiam si in peccatis sint
|
per eleemosynas tamen, id consequantur, vt
ex dei gratia & beneficio conuersio cordis illis aliquando præstetur, sic enim scriptum est,
frange esurienti panem tuum, egenos vagosque
induc in domum tuam: cùm videris nudum operi eum, & carnem tuam ne despexeris: tunc
erumpet quasi mane lumen tuum, & sanitas
tua citius orietur: orietur in tenebris lux tua,
& tenebræ tuę erunt sicut meridies. Et iterum.
Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Ex quibus liquido patet quid ad reliqua dicendum sit, nolo enim
esse longus in singulis explicandis. Sed & secundum argumentum principale cum sua
confirmatione, ex his quæ diximus facilè soluitur.
Vltimo verò, quoniam peculiarem habet
difficultatem, peculiariter quoq; diluendum
est. Quærit enim an specialis pœnitentia de
singulis mortalibus, sit ad salutem necessaria: an potius satis sit pœnitentia de omnibus confusa & generalis. Et quamuis sciam,
multa à multis de hac quæstione fuisse disputata, id ego tamen ex. D. Thomę sententia, semper & intellexi & credidi, in omni lege,
siue naturæ, siue scripturæ, siue gratiæ, non sat
fuisse ad peccatorum mortalium remissionem, in
genere confuseq́ue dolere: sed specialem, distinctamque de singulis pœnitentiam requiri.
|
Cuius rei explicandæ gratia, dupliciter de contritione loqui possumus. Vno modo, secundum se, quatenus est actus virtutis: alio modo, in ordine ad confessionem, quatenus est
pars sacramenti.
Deinde notandum, dupliciter posse intelligi, contritionem specialem de singulis esse
necessariam. Primum, necessitate præcepti,
deinde necessitate finis.
Præterea, contritionem de singulis mortalibus esse necessariam, duobus modis accipi
potest. Prius sic, vt ad singula peccata mortalia requirantur singulæ contritiones, vel secundum numerum, vel secundum speciem. Posterius sic: vt vna contritio sit distincta de singulis, quemadmodum, si singulis peccatis in
memoriam reuocatis, de illis vno eodemque
dolore doleam.
Tunc sit prima conclusio. Non requiruntur singulæ contritiones ad singula mortalia
secundum numerum: imò nec secundum speciem quidem: vt videlicet quot sunt peccata
vel numero vel specie, tot exigantur dolores.
Vno enim actu & confiteri & conteri de multis speciebus pecatorum possumus: ergo, nec
absolutè, nec in ordine ad confessionem, in
illum sensum requiritur specialis distintaq́ue
contritio.
Secunda conclusio. In ordine ad confessionem, requiritur contritio de singulis distincta, non solùm secundum speciem, sed etiam
secundum numerum. Quia contritio includit simul propositum confitendi singula mortalia: non secundum speciem modò verùm
etiam secundum numerum. Ac præterea, cum
homo confitetur, detestatur ea peccata quæ
confitetur, nisi sit ficta confessio. Quare actus interior pœnitentiæ, à quo exterior confessio proficiscitur, singula mortalia quæ sub
confessione cadunt, respicit. Ideo enim confitetur ea, vt destruat illa: & pro iis deo satisfaciat. Qua propter, vt confessio de singulis
mortalibus est ad salutem necessaria, etiam necessitate finis, ita & contritio de singulis, in
noua lege est necessaria.
Tertia conclusio. Contritio de singulis mortalibus specialis & distincta, necessaria est ad
salutem: non solùm necessitate præcepti, verùm etiam necessitate finis. Fuitque semper in
omni lege necessaria, sine ordine ad confessionem. Itaque non sufficit contritio generalis,
qua doleo me fuisse peccatorem, sed requiritur specialis quæ distinctè feratur in singula,
vt si peccatis præteritis in memoriam reuocatis, uoluntas vnica contritione vniuersa illa
detestetur, velitque pro vniuersis deo satisfacere. Hæc quippe sat erit, hancque nos pœnitentiam specialem, ac distinctam appellamus. Nam
|
si vnico verbo sacerdoti significare possem
diuersa peccata mea, illa esset specialis distinctaque confessio. Quo circa, cùm pœnitentia
confessioque interior peccatorum hominis, ad
deum sit, vnicus ille actus qui fertur in peccata,
distincta & specialiter cognita, specialis pœnitentia & vocatur, & est. Asserimus autem,
hanc non aliter requiri, ac rationem dati & accepti à dispensatore. Quamquidem confusam
& generalem nemo arbitraretur idoneam, distinctam & specialem omnes existimarent
necessariam.
Sic verò explicata. D. Thomæ sententia, haud
ut sanè intelligo, cur viris doctis probari non
debeat. Eò vel maximè, quòd pœnitentiam hanc
specialem atque distinctam, sic intelligi volumus
ad salutem necessariam, vt reliqua media, quæ
nisi in tempore adhiberi non queunt. Nempe hoc
pacto, vt si distinctè de omnibus doleri possit,
de omnibus specialiter doleatur. Sin autem, vel
per angustiam temporis, vel per aliam causam,
id fieri non possit, habeatur quidem animus,
votumque si facultas adesset, specialiter & distributè de singulis pœnitendi.
Hanc conclusionem. D. Thomas habet. 12
q. 113. art. 5. ad. 3. inquiens. In tempore præcedenti iustificationem oportet, vt homo singula peccata quæ commisit, detestetur, quorum memoriam habet. Et ex tali consideratione præce|denti subsequitur in anima quidam motus detestantis vniuersaliter omnia peccata commissa, inter quæ etiam includuntur peccata obliuioni tradita, quia homo in statu illo est sic
dispositus, vt etiam de his quæ non meminit
contereretur, si memoriæ adessent. Ecce quemadmodum intelligit. D. Thomas specialem contritionem esse necessariam, & ad salutem, &
ad remissionem peccatorum. Et de veritate.
q. 28. art. 5. ad. 4. Ad iustificationem (inquit)
non requiritur, quòd in ipso iustificationis
momento, aliquis de peccatis singulis cogitet.
Recogitatio autem singulorum peccatorum,
debet vel præcedere, vel saltem sequi iustificationem. Et. 3. p. q. 87. arti. 1. Ad remissionem
peccati mortalis (ait) requiritur vt homo actualiter peccatum mortale commissum detestetur: vt, cilicet, quantum in ipso est, diligentiam
adhibeat ad rememorandum singula peccata mortalia, vt singula detestetur. Idem in 4.
distinctio. 17. quæstio. 3. articu. 2. ad secundum.
Eandem sententiam tenet durandus, dist. 17.
q. 2. art. 2. ad primum. Et Adrianus. q. 3. de baptismo circa finem. Et Ricardus, di. 16. art. 4.
q. 2. Certè necessariam esse saltem necessitate pręcepti huiusmodi contritionem Paludanus asserit, dist. 17. q. 1. art. 2. conclusione. 5. & Alexander Alensis. 4. p. q. 69. membro. 8. arti. 2.
Idem quoque mihi videtur sentire August.
de vera & falsa pœnitentia, capit. 9. 14. &. 17.
Cuius verba referuntur de pœnitentia dist. 3.
ca. sunt plures: & dist. 5. ca. 1. Versum (inquit)
puto, qui dolet de crimine, conuersum, qui
dolet de omni eius quam exposuimus varietate. Exposuerat autem eam varietatem capit.
14. secundum circustantias speciales peccatorum: quas docuerat, esse specialiter & considerandas, & deplorandas.
Et Chrysostomus in fine primi libri de contritione cordis. Hoc est quod exposcitur à nobis, vt semper recordemur mala nostra, & ad
animum reuocemus, & conscientiam gestorum nostrorum habeamus ante oculos, vt pro
iis supplicemus deo. Sed apertius in. 2. lib. etiam
circa finem. Oportebat nos semper non solùm scire exomologesim & confiteri, quia in
nobis multa delicta sunt, verum & vnumquodque peccatum, & maius & minus, quasi in libro ita in corde nostro habere descriptum,
idque frequentius recognoscere, atque ante
oculos ponere, & tanquam hæc nuper admissa lugere. &c. Nec te moueat, quòd confessionis Chrysostomus meminit, loquitur enim
de confessione quæ fit deo, non de ea quę fit
sacerdotibus: vt posterius ostendemus. Et ad
huc manifestius hom. 4. de Lazaro circa finem. Singulis horis & diebus renouemus apud
|
nos hoc iudicium: sententiam aduersus nos
ipsos feramus, omnique modo conemur confiteri deo. Nam si nosmetipsos iudicaremus
(vt Paulus ait) non vtique iudicaremur à Domino: vt igitur nec puniamur, nec pœnas demus, in suam quisque conscientiam ingrediatur, vitamque explicet, cunctisque commissis diligenter excussis, condemnet animam quæ
hæc patrauit, puniatque cogitationem, affligat
crucietque suam ipsius metem, supplicium à se
ipso exigat pro peccatis. Hactenus Chrysostomus. Et Gregorius. 4. morali. cap. 17. &. 8.
libro cap. 16. in illud, confabulabor cum amaritudine animæ meæ: enumerando scilicet singula mala quæ feci. Ita enim. D. Gregorius interpretatur. Cuius verba non grauarer equidem recitare, nisi aliò festinaret oratio.
Præterea. in huius rei confirmationem, ne
sacrarum quidem literarum desse nobis poterunt testimonia: vt illud, Recogitabo tibi
omnes annos meos in amaritudine animæ meę:
non autem esset opus ante acti temporis vitam
expendere in amaritudine animæ, si pœnitentia generalis & confusa sufficeret.
Et illud Dauid: cogitaui dies antiquos, &
|
meditatus sum nocte cum Corde meo, &
exercitabar, & scopebam spiritum meum. Legit autem Augus. scrutabar spiritum meum:
& ait. Seipsum interrogabat, seipsum examinabat, in se iudex erat.
Præterea, si generalis pœnitentia satis esset,
quorsum illa tam anxia cura petendi: Ab occultis meis munda me Domine, & ab alienis
parce seruo tuo? Nimirum, luce clarius propheta significat, delicta sua se solitum scrutari,
& pro ocultis, quæ vel adhibita diligentia intelligere non potuit, deprecari, cum ait, delicta quis intelligit, ab occultis meis &c.
Præterea, si cui, dum conuertitur, tria mortalia quæ fecit, distinctè in mentem veniunt
hoc est, adulterium, sacrilegium, homicidium:
Quæro, an satis fuerit, reiecta illorum speciali memoria, verè de omnibus quæ fecit, confuse dolere. Nam, si satis non est, id nos asserimus: sin satis est: semperque in omni lege fuit
certè examen illud tam exquisitum in peccatis mortalibus & commemorandis & deplorandis, quod in omni retro tempore parentes nostri fecerunt, docetur non fuisse necessarium.
Præterea, pœnitentia exterior propter interiorem est: at exterior tam in lege noua quam
in veteri, distincta & specialis fuerit oportuit. Nam in veteri lege, pro variis peccatis va|ria fuerunt sacrificia definita: In noua quoque,
pœnitentiæ sacramentum specialem distinctamque de singulis exigit confessionem. Ac re vera: lex euangelica, quantum animi mei coniectura colligere possum, non astringit nos, vt
specialius de peccatis doleremus, quam in lege
naturæ vel scripturæ homines tenebantur.
Sed id concessit, vt quam pœnitentiam olim in delicti compensationem atque vindictam coram deo agere oportebat, eandem
ageremus apud sacerdotem, qui locum Dei
teneret in terris.
Nec ego video, cur Christus in Euangelio præceperit de singulis exteriorem pœnitentiam, nisi quia requirebatur interior de
singulis, vt exterius signum visibile interiori
rei signatæ inuisibili responderet. Non igitur (quod quidam arbitrantur) contritio
specialis propter confessionem exigitur: sed
ex diuerso, confessio specialis propter contritionem: vtraque autem propter iudicii
naturam. Omnis quippe iudex, cui iudicandi est authoritas demandata, reorum
delicta inquirere atque examinare debet
speciatim: vt iuxta culparum mensuram,
sit & pœnarum moderatio. Sic in euangelica lege, iudicium de peccatis Sacerdotibus delegatum est: qui, vt fideliter suum munus exequantur, non habent esse
|
contenti si peccata solùm in genere cognoscant: sed habent interrogare etiam specialia
delicta, ac delictorum adiacentes circunstantias. At in lege naturæ hoc iudicium erat ipsi
peccatori commissum: vt ipse idem, & esset
testis & accusator & iudex. Vnde ait. Si impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, & fecerit iudicium. Et iterum. Feci iudicium & iustitiam: non tradas me calumniantibus me. Quamobrem, peccator in propria
causa iudex effectus, nisi expendat delicta propria, nisi diligenter seipsum interroget & examinet, vt ex qualitate & quantitate culparum,
imponat sibi pœnitentiæ modum certè infidelis iudicij, imò iniqui pœnas daturus est,
apud æquissimum iudicem. Hæc naturæ ratio est: quis negat? huic sacrę literę consentiunt:
hanc sancti doctores insinuant: huius vim. D.
Thomas intuitus, tertiam illam conclusionem
asseruit. Qua etiam asserenda, nos multa diximus non pœnitus absona, aut contemnenda. Sed si quid melius quisquàm affere poterit, nobis volentibus & gratulantibus facturus est. De tertia igitur controuersia satis.