COMMENTARII FRATRIS DOMINICI BAÑES SVPER SECVNDAM SECVNDÆ SANCTI THOMÆ. Quæstio Quinquagesimaseptima, De Jvre.

PROLOGVS AVTORIS.

COnsideratio de Iure & Iustitia omnibus, qui grauiora tractant studia, communis est. Philosophi quidem morales eam sibi propriam arbitrantur. Inter quos Princeps Aristoteles libro. 5. Ethicorum exactissimè illam prosequitur. Ibidemq́ue eiusdem interpretes, similiter vtriusque Iurisconsulti titulos de Iustitia & Iure designarunt, vt patet. ff. de Iustitia & Iure. Item Gratianus quatuor primas Decreti distinctiones de Iure & Iuris differentia disposuit: atque in eisdem locis omnis vtriusque Iurisperitorum multitudo de Iure & Iustitia sermonem facit. At verò sacra nostra Theologia, quæ omnibus scientijs prædominatur, & de omnibus, quantùm ad finem æternæ vitæ attinet, iudex est: hanc etiam tractationem de Iustitia & Iure, vt hominum saluti consulat, sibi legitimè ascribit. Nam, vt ait Apostolus ad Titum. 2. Apparuit gratia Dei Saluatoris nostri omnibus hominibus erudiens nos vt abnegantes impietatem & sæcularia desideria sobriè & iustè & piè viuamus in hoc sæculo. Sobriè quidem, erga nos ipsos. Iustè ad proximos. Piè erga DeũDeum. Theologi itaque munus est de iustitia & iure, quatenus ad spiritualem vitam attinet, dubitationes dissoluere. Quapropter inter Theologos D. Isidorus lib. 5. Etimologiarum per multa capita singularem tractatũtractatum edidit: ex quo Gratianus vbi suprà, ferè omnia desumpsit. Magister autem Sententiarum pauca quidem, nec satis opportunè de Iustitia & Iure collegit. Nam in 3. Sententiarum dist. 37. agens de præceptis secundæ tabulæ, quædam circa quintum & septimũseptimum mandatum de pertinentibus ad iustitiam profert, & iterum in 4. Sententiarum dist. 15. dum de tertia parte pœnitentiæ ageret, scilicet, de satisfactione, quædam miscet quæ ad iustitiam attinent, scilicet, de restitutione. Vnus autem D.Divus Thom.Thomas inter omnes scholasticos, quicquid ad Iustitiam attinens à Theologo cognoscendum erat, suis numeris absolutum dedit, ab ista Quæst. 57. vsque ad 122. disserens etiam de partibus potentialibus virtutis iustitiæ. Sed nos in hoc opere duntaxat quæ ad partes subiectiuas pertinent, quæ propriè sub iustitia continentur disseremus, vsque ad Quæst. 78.
DVbitatur ante omnia in hoc proœmio cuiusnācuiusnam facultatis sit magis proprium de iure & iustitia disserere? Num Philosophia moralis; An sacra Theologia; An vero vtriusque iuris peritia primas tenere debeat in hoc munere præstando? Ad hoc respondetur, & sit prima conclusio. Ad moralem Philosophiam propriè & directè spectat de iure & iustitia quæstiones definire quatenus homo ordinatur ad conuictum politicum & finem naturalem. Ratio est, | quoniam ad philosophiam moralem spectat de humanis actibus iudicare, in quibus reperitur ratio virtutis & vitij, at verò iustitia post prudentiam primum locum inter virtutes obtinet, ergo.
Secunda conclusio. Sub eadem ferè ratione pertinet ad Iuris ciuilis peritos, quos vulgo Legistas vocamus, definire de quistionibusquestionibus Iustitiæ & iuris iuxta normam humanarũhumanarum legũlegum. Hæc conclusio magis indiget explicatione quàm probatione. Dixi enim sub eadẽeadem ferè ratione; hoc est respectu eiusdẽeiusdem finis moralis philosophi. CæterũCæterum peritia illorum qui Iuri ciuili operam dant, nōnon erit scientifica, nisi rationes humanarum legum ex philosophia deduxerint, & tunc exercẽtexercent illi officium moralium philosophorum: & reuera sunt philosophi morales ex parte, scilicet, ex materia Iustitiæ, & adhuc imperfecti nisi fuerint dialectici.
Tertia conclusio. Ad sacram TheologiāTheologiam maximè pertinet de Iustitia & Iure perscrutari vsque ad minima respectu boni spiritualis & finis supernaturalis. Pro cuius intelligentia. Nota quod sicut gratia dicitur perficere naturānaturam non solum in se ipsa, sed etiam eleuans illam ad aliquid altius & diuinius: Ita sacra Theologia quando conuenit cum aliqua scientia in obiecto materiali, non solum perficit illam scientiam intra suos limites & in se ipsa, sed etiam eleuat obiectum illius, ad suam rationem formalem eminentiorem. V.Verbi g.gratia, metaphysicus considerat de Deo, de illius vnitate, immutabilitate, æternitate, & omnipotentia. Sed hæc omnia attributa Theologus profundiùs attingit: & distinctiùs cognoscit, vt videre est apud Diuum Dionysium in tractatibus de diuinis nominibus, de mystica Theologia, & de cęlesticælesti hierarchia. Vbi eadem quæ alias metaphysici cōtemplāturcontemplantur, multò diuiniùs ipse distinguit. Ad hunc itaque modum sacra Theologia cum sit practica saltem eminenter, considerat omnia quæ philosophus moralis multò altiùs & diuiniùs quam ille. CōfirmaturConfirmatur ex illo Sapientiæ. 8. Vbi dicitur de diuina sapientia. Sobrietatem enim & prudentiam, & iustitiam & virtutem docet. Vbi fit mentio quatuor virtutum Cardinalium. Nam per sobrietatem intelligitur omnis temperātiatemperantia: per virtutem autem, fortitudo. Vbi obiter obserua quare primo loco posuit sobrietatem, cum tamen prudentia sit prima omnium virtutum. Ratio huius est, quoniam in natura corrupta ad acquirendam prudentiam, necessarium est exercitium temperantiæ, quam vocat sobrietatem: nihil enim magis impedit iudicium prudentiale quàm vitia carnalia quæ causa sunt hebetudinis & cæcitatis mentis.
Sit quarta cōclusioconclusio, ad Iuris Canonici peritos pertinet canones ecclesiasticos discere: præsertim illos qui accommodantur ad causas fori exterioris decidendas. Si quid vero aliud considerant mutuatum accipiunt partim à Theologis partim à Iure ciuili. Probatur & explicatur ista conclusio, quoniam in toto corpore Iuris canonici continetur triplex differentia canonum: quidam enim desumpti sunt ex sacris literis, aliquando ex definitionibus ConciliorũConciliorum circa fidẽfidem vel circa sacramenta. Hæc omnia constat, quòd legitimè pertinent ad Theologiam sacram. Sunt alij Canones propositi vt regulæ ad decidendas lites ecclesiasticas. Et isti vt in plurimum habent suam rationem & fundamentum in Iure ciuili. Itaq́ue si à Iure canonico auferantur, quæ pertinent ad Theologiam & ad ius ciuile ferè nihil remanebit nisi quædam cæremonialia. Et confirmatur tota doctrina præcedens, quoniam supra scientias quas naturali ratione cognouit Arist.Aristoteles non est introducta alia scientia in mundo nisi illa quæ deducta est ex fide reuelata. Hæc autem est sacra Theologia, ergo necesse est, quòd Iuris canonici peritiam reducamus vel ad sacram Theologiam vel ad moralem philosophiam, sicut & Iuris ciuilis reduximus peritiam. Nihilominus ex prædictis deducamus vnum corollarium, videlicet, quòd prudens Theologus, quoties occurrerit aliquis casus conscientiæ decidendus, de quo decernunt leges siue ecclesiasticæ, siue ciuiles, debet consulere Iurisperitos, nisi aliàs ipse cognouerit illas leges sufficienter. Ratio huius est, quoniam Theologo satis est nosse legem naturalem & diuinam & quanuis non erat | alienum ab illo scire omnes leges ecclesiasticas: tamen quia Theologus diuinis intendens rebus, quæ plurimæ sunt & multam habent subtilitatem, non valebat tantam sarcinam legum memoria tenere: idcirco accepit diuina prouidentia sui laboris auxiliatores dominos Canonistas quemadmodum in lege Veteri, vt habetur Numerorum capit. 34. erant quidam Leuitæ inferioris classis: quorum officium solum modo erat portare vasa & ornamenta inuoluta tabernaculi: quæ sacerdotes superioris ordinis tangebant & disponebant intra tabernaculum: ita se habent Canonistæ & Theologi, quòd Theologi intrant tabernaculum & facultatem habent disserendi de quidditate & effectibus sacramentorum & aliorum instrumentorum fidei & religionis. At vero Iuris canonici periti solum debent curare fideliter memoria tenere quæ in sacris Canonibus continentur cum literali intelligentia ad obsequium Theologorum. Interdum etiam opus habent ex Iure ciuili rationes acquirere ad decidendas causas ecclesiasticas, vt meliùs munus suũsuum possint perficere. Atque in hoc iuris Canonici periti nostri temporis excellentiam habent.
Diuisio huius tractatus de Justitia & iure.
VNIVERSAM cōsiderationemconsiderationem de Iustitia & iure in quatuor partes diuidit quidem D.Diuus ThomThomas. In prima parte agitur de Iustitia. In secunda parte de partibus illius. In tertia parte, de dono Spiritus sancti correspondenti sibi: quod est pietas. In quarta parte, de præceptis Iustitiæ. Duæ priores partes magnum negotium nobis in hoc opere facessunt: præsertim ab ista quæstione 57. vsque ad 78. Aliæ verò posteriores breuissime expediũturexpediuntur à Diuo Thoma in quæstione 121. & 122. Iam vero illa pars de iustitia rursus diuiditur in quatuor partes. Primo quidem disputatur de Iure, quod est obiectum iustitiæ. Secundo de ipsa Iustitia. Tertio de iniustitia. Quarto de iudicio.

ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm ius sit obiectum iustitiæ.

Source
AD Primum sic proceditur.
Videtur, quòd ius nōnon sit obiectum iustitiæ. Dicit enim
Celsus Iurisconsultus, quòd ius est ars boni & æqui. Ars autem non est obiectum iustitiæ, sed est per se virtus intellectualis. Ergo ius non est obiectum iustitiæ.
¶ 2 Præterea. Lex sicut
Isidorus dicit in libr. Etymolo. iuris est species. Lex autem non est obiectum iustitiæ, sed magis prudentiæ. Vnde & † Philosophus legis positiuam partem prudentiæ ponit. Ergo ius non est obiectum iustitiæ.
¶ 3 Præterea. Iustitia principa
liter subijcit hominem Deo. Dicit enim † August. in libr. de moribus ecclesiæ, quòd iustitia est amor Deo tantum seruiens, & ob hoc bene imperans cæteris quæ homini subiecta sunt. Sed ius non pertinet ad diuina, sed solum ad humana. Dicit enim
Lib. 5. capit. 2.
Isidorus in libro Etymolog. quòd fas lex diuina est, ius autem lex humana. Ergo ius non est obiectum iustitiæ.
SED contra est quod
Lib. 5. ca. 3. in prin.
Isidorus dicit in eodem, quòd ius dictum est, quia est iustum. Sed iustum est obiectum iustitiæ. Dicit enim
Philosophus in quinto Ethicorum, quòd omnes talem habitum volunt dicere iustitiam, à quo operatiui iustorum sunt: ergo ius est obiectum iustitiæ.
RESPONDEO dicendum, quòd iustitiæ proprium est inter alias virtutes, vt ordinet hominem in his, quæ sunt ad alterum. Importat enim æqualitatem quandam, vt ipsum nomen demonstrat, dicuntur enim vulgariter ea, quæ adæquantur, iustari. Æqualitas autem ad alterum est. Aliæ autem virtutes perficiunt hominem solum in his, quæ ei conueniunt secundum seipsum. Sic ergo illud, quod est rectum in operibus aliarum virtutum, ad quod tendit intentio virtutis quasi in proprium obiectum, non accipitur nisi per comparationem ad agentẽagentem. Rectum verò quod est in opere iustitiæ, etiam præter comparationem ad agentem, constituitur per cōparationẽcomparationem ad aliud. Illud enim in opere nostro dicitur esse iustũiustum quod respondet secundũsecundum m aliquāaliquam æqualitatẽæqualitatem alteri, puta recompensatio mercedis debitæ pro seruitio impenso. Sic ergo iustum dicitur aliquid, quasi habens rectitudinem iustitiæ ad quod terminatur actio iustitiæ, etiam non considerato qualiter ab agente fiat. Sed in alijs virtutibus non determinatur aliquid rectum nisi secundum quod aliqualiter fit ab agente. Et propter hoc specialiter iustitiæ præ alijs virtutibus determinatur secũdũsecundum se obiectũobiectum, quod vocatur iustũiustum. Et hoc quidẽquidem est ius. Vnde manifestũmanifestum est quod ius est obiectũobiectum iustitiæ.
AD Primum ergo dicendum, quòd consuetum est, quòd nomina à sui prima impositione detorqueantur ad alia significanda. Sicut nomen medicinæ impositum est primo ad significandum remedium quod præstatur infirmo ad sanandum: deinde tractum est ad significandam artem, qua hoc fit: ita etiam hoc nomen, Ius, primò impositum est ad significandum ipsam rem iustam. Postmodum autem est deriuatum ad artem, qua cognoscitur quid sit iustum. Et vlterius ad significandum locum, in quo ius redditur: sicut dicitur aliquis comparere in iure. Et vlterius dicitur etiam quod ius redditur ab eo, ad cuius officium pertinet iustitiam facere: licet etiam id quod decernit, sit iniquum.
AD Secundum dicendum, quod sicut eorum quæ per artem exterius fiunt, quædam ratio in mente artificis præexistit, quæ dicitur regula artis: ita etiāetiam illius operis iusti, quod ratio determinat, quędamquædam ratio præexistit in mẽtemente, quasi quædāquædam prudẽtięprudentiae regula. Et hoc si in scriptũscriptum redigatur, vocatur lex. Est enim lex secundũsecundum
Isidor.Isidorum cōstitutioconstitutio scripta. Et ideo lex nōnon est ipsum ius, ꝓprièpropriè loquendo, sed aliqualis ratio iuris.
AD Tertium dicendum, quòd quia iustitia æqualitatem importat. Deo autem non possumus æquiualens recompensare; inde est, quòd iustum secundum perfectam rationem non possumus reddere Deo. Et propter hoc non dicitur propriè ius lex diuina, sed fas: quia videlicet sufficit Deo, vt impleamus quod possumus. Iustitia ta|men ad hoc tendit, vt homo quantum potest, Deo recompenset, totaliter animam ei subijciens.
Commentary
SVMMA ARTICVLI.

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est affirmatiua. Conclusionem istāistam directè probat Diuus Thomas ex testimonijs Isidori & Aristot. Deinde in articulo explicat cōclusionemconclusionem & differentiam, quæ est inter iustitiam & alias virtutes colligens triplicem differentiam inter obiectum iustitiæ & obiecta aliarum virtutum. Differentia quidem iustitiæ ab alijs est, quòd illa est ad alterum: quæ æqualitatem importat. Hinc colligitur prima differentia inter obiectum iustitiæ, & obiecta aliarum virtutum: scilicet, quòd rectum in operatione iustitiæ, præter cōparationẽcomparationem ad agentem, constituitur per comparationem ad alterum. Secunda differentia est, quòd iustum siue ius dicitur aliquid ad quod terminatur actio iustitiæ, non considerato qualiter ab agente fiat. Tertia differentia est, quod iustitiæ determinatur obiectum secundùm se. Alijs vero virtutibus Cardinalibus non determinatur obiectum secundùm se, & à parte rei. Et hæc est differentia quæ aliter solet dici, scilicet, quòd medium iustitiæ est medium rei, medium autem aliarum virtutum est medium rationis.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

NOtandum primò, pro huius articuli & sequentium intelligentia, quòd hoc nomen ius multipliciter vsurpatur. Primò & principaliter, vt nominet illud quod fit per actionem iustitiæ: & ad quod terminatur. Secundò accipitur pro lege quæ est regula faciendi ipsum ius seu iustum. Tertiò accipitur pro ipsa peritia legum. Quartò pro sententia iudicis, qui præcipit iustum fieri. Denique accipitur pro ipsomet loco publico vbi istæ sententiæ feruntur. Vt patet in cap. 1. de in ius vocando. lib. 2. titul. 2. Nobis tamen in præsenti de iure primo modo agendum est. Notandum est secundò, quòd nomina iustitiæ, iustificationis, & iusti, dupliciter accipiuntur in sacris literis: vno modo generaliter pro omni virtute vel omni actione virtutis quæ secundùm regulam rationis & legis exercetur. Itaque iustus idem est, atque studiosus & omni virtute præditus. In hac acceptione intelligitur illud Abacuc capit. 2. iustus ex fide viuit. & ad Romanos. 8. Vt iustificatio legis impleretur in nobis. Illud Matthæi. 6. Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, & ponit exemplum in eleemosyna, & ieiunio quæ propriè non sunt iustitiæ specialiter dictæ opera. Altera acceptio est specialior, quatenus iustitia nominat virtutem condistinctam inter quatuor virtutes cardinales. Et ita iustus dicitur ille qui huius virtutis actiones exercet. Iustificatio autem dicetur rectitudo illa quæ inuenitur in huius virtutis officijs. Vt solutio debiti est iustificatio. Et in hac secunda acceptione nobis procedendum est in præsentibus disputationibus. Magister Soto de Iustitia & iure libro. 3. quæst. 1. meritò reprehendit Buridanum qui negat ius accipi pro obiecto iustitiæ, sed solùm pro ipsa lege.
DVbitatur primò circa prædictas differentias sint ne bene & verè assignatæ. Arguitur primò pro parte negatiua. Etenim D.Diuus Thomas videtur sibi contrarius in prima & secunda differentia, inter obiectum iustitiæ & obiecta aliarum virtutum. Probatur: nam prima differentia, ponit ordinem actionis iustitiæ ad ipsum agentem, dum inquit præter comparationem ad agẽtemagentem, sed in secunda differentia videtur negare talem ordinem, dum inquit, non considerato qualiter fiat ab agente, ergo non sunt bene assignatæ istæ differentiæ.
Arguitur secundò, ex Arist. 2. EthicorũEthicorum cap. 4. asserente, quòd cōtingitcontingit operari temperata non temperatè, ergo non est differentia inter obiectum iustitiæ & obiectum temperantiæ quantùm ad hoc, quòd in operatione circa obiectum iustitiæ contingat attingere obiectum absque debita dispositione agentis secundùm formalem rationem virtutis iustitiæ.
Arguitur tertiò, ex doctrina Diui Thomæ videntur sequi duo inconuenientia. Alterum est, quòd habitus iustitiæ non sit intrinsecè determinatus ad bene operandum | circa suum obiectum: sed sit omnino indifferens, ita vt salua ratione obiecti formalis aliquando malè quis operetur reddendo debitum propter malum finem vanæ gloriæ. Alterum est, quòd habitus iustitiæ in sua operatione non respiciat bonitatem agentis magis quàm habitus artis quæ solùm respicit & intendit bonitatem artificiati. Est enim perfecta operatio artificis si artificiatum sit perfectum & conforme ideæ, etiam si artifex sit aliàs vitiosus.
Arguitur quartò. Videtur esse implicatio contradictionis, quòd aliquid habeat rationem specificam & non genericam. v.Verbi g.gratia quòd aliquid habeat rationem hominis & non animalis, ergo similiter impossibile est quòd aliqua actio habeat rationem formalem iustitiæ obiecti, & quòd non habeat rationem virtutis quæ est ratio generica. At vero si actio iustitiæ respicit obiectum, non considerato qualiter fiat ab agente, verificabitur, quòd illa actio habet rationem formalem specificam iustitiæ & non genericam. Probatur minor, quoniam de ratione virtutis est, quòd taliter fiat ab agente, & quando & vbi oportet & propter finem bonum.
Arguitur quintò, Aut D.Diuus Tho.Thomas loquitur in illa secunda differentia materialiter de obiecto iustitiæ, aut formaliter. Si loquitur materialiter, profectò non assignat differentiam inter obiectum iustitiæ & obiectũobiectum temperantiæ. Possumus enim designare obiectum etiāetiam tẽperantiætemperantiæ materialiter, cui nihil desit de his quæ pertinent præcisè ad temperantiæ materiam, desit tamẽtamen aliquid quod pertinet ad rationem virtutis in communi. v.Verbi g.gratia, si quis loco & tempore debito comedat quantum sibi conuenit. At vero ordinet istam actionem ad hypocrisim & vanam gloriam aut alium turpem finem. Tunc profectò inuenitur materiale obiectum temperantiæ sine debita dispositione agentis: sicut cùm quis soluit debitum sine debita dispositione agentis. Si autem Diuus Tho.Thomas loquitur de obiecto iustitiæ verè specificante actionem, implicat contradictionem, quòd agens operetur propter malum finem. Corrumperet enim rationem virtutis, & per consequens rationem iustitiæ.
Denique arguitur contra tertiam differentiam: quæ libet virtus per se loquendo desumit suam speciem ab obiecto per se: vt quilibet habitus operatiuus, ergo nulla est specialis ratio & differentia in iustitia ipsa cur determinemus ei obiectum secundùm se & non alijs virtutibus.
Propter obscuritatem D.Diui Tho.Thomae doctrinæ in hoc articulo quidam illam reijciunt: sicut Buridanus vbi supra, quæstione. 1. libro. 5. Ethicorum. Alij vero interpretes D.Diui Thom.Thomae putant esse intelligendam doctrinam huius articuli materialiter. Ita sanè vt saluetur materiale obiectum iustitiæ & materialis actio iustitiæ absque vera ratione virtutis. Huius sententiæ est Caietanus. Et fuit doctissimus Victoria & Soto vbi supra. Nobis tamen salua eorum autoritate non videtur, quòd Diuus Thomas materialiter loquatur.
PRO decisione ergo difficultatis sit prima conclusio. Impossibile est, quod specificatio iustitiæ & virtutis inueniatur formaliter in aliqua actione, nisi illa actio vndequaque sit bona omnibus modis & ex omnibus circunstantijs. Hæc conclusio efficaciter probatur quarto argumẽtoargumento facto pro parte negatiua.
Secunda conclusio. Possibile est, quòd detur obiectum & actio quæ materiali ermaterialiter pertineant ad aliquam virtutem & obligationem illius, ita vt satisfaciat homo præcepto illius virtutis per talem actionem. v.Verbi g.gratia, Ieiunat quis in quadragesima adimplet præceptum de temperantia eo tempore, etiam si hoc faciat propter hypocrisim. Similiter dat eleemosynam pauperi virgini quam ex præcepto naturali tenebatur dare, sed intendit stuprum, ille materialiter impleuit præceptum naturale misericordiæ. Dicitur autem actio materialis alicuius virtutis, cui nihil deest de proprijs pertinentibus ad speciem illius virtutis, præterquam quod apponitur mala circunstantia aliqua vel contra aliam virtutem, vel contra rationem genericam virtutis. Atque in hoc non differt iustitia à reliquis virtutibus, sed differentia est, quòd rectitudo etiam materialis respectu iustitiæ commensuratur secundum commen|surationem quandam ad alterum. At vero in alijs virtutibus omnis commensuratio rectitudinis etiam materialis commensuratur secũdumsecundum cōmensurationemcommensurationem ad operātemoperantem.
Tertia conclusio. Quando D.Diuus Tho.Thomas inquit in secunda differentia, quod iustum dicitur aliquid quasi habens rectitudinem iustitiæ ad quod terminatur actio iustitiæ, non considerato qualiter ab agente fiat, loquutus est formaliter de actione veræ virtutis iustitiæ. Probatur quoniam intentio Diui Tho.Thomae est agere de vera iustitiæ virtute & incipere à diffinitione illius, ergo in hac quæstione & articulo loquitur de iure & iusto prout est obiectum formale veræ iustitiæ ad quod formaliter terminatur actio iustitiæ. Aliâs profecto non procederet Diuus Thom.Thomas scientificè, vt decet grauissimum authorem. Hæc doctrina multo magis explicabitur in solutione argumentorum.
Ad primum argumentum respondetur. Nullam esse contradictionem inter primāprimam & secundam differentiam, cum enim dicit in secunda differentia, non considerato qualiter ab agente fiat, intelligenda sunt hæc verba secundum abstractionem mentis. Nam vt est in communi proloquio abstrahentium non est mendacium. Est igitur Diui Thom.Thomae sensus, non quidem negare prærequiri commensurationem & comparationem ad agentem in ratione generica virtutis, imo hoc asserit in prima differentia cùm inquit propter comparationem ad agẽtemagentem: sed intendit asserere, quod ratio specifica differentiæ iustitiæ non est cum consideratione actuali ad ipsum agentem: sed præsupponẽdopræsupponendo istam considerationem in ratione virtutis generica tanquam in materia, etiam intelligitur cum cōparationecomparatione ad alterum, non considerato tunc qualiter ab agente fiat talis actio. Exemplum huius potest esse in relatione de prædicamento ad aliquid. Relatio enim & est accidens sicut & reliqua prædicamenta præter primum, & ex hac parte conuenit ei esse in hoc vel in illo subiecto. At vero secundum propriam rationem relationis penes quam diuersificatur ab alijs accidentibus, non consideratur vt est in subiecto, neq;neque id explicatur: sed vt est ad aliud. Idem exemplum potest poni in accidentibus respectiuis comparando illa cum absolutis. v.Verbi g.gratia, scientia & albedo conueniunt in genere qualitatis, cum tamen scientia vltra hoc, quod est calificare subiectum sicut albedo specificatur per ordinem & commensurationem ad aliquid extrinsecum, quod est obiectum: ita prorsus se habent iustitia & temperantia, quòd vtraque in ratione generica virtutis bonum facit habentem. At vero iustitia differt ab alijs virtutibus per hoc quòd rectificat habentem illam in ordine ad alterũalterum. Simili modo potest explicari doctrina Diui Thomæ 1. 2. quæst. 62. Vbi ait, quòd in quibusdam operationibus bonum vel malum attenditur secundum commensurationem ad alterum, in quibusdam vero operationibus attenditur solum secundum commensurationem ad operantem. Ac si diceret D.Diuus Thom.Thomas quod omnes operationes virtutis secundum rationem genericam habent rationẽrationem boni per ordinẽordinem ad habentẽhabentem & operantem. At vero quædam operationes vtranq;utranque rationem boni & genericam & specificam habent per ordinem ad habentẽhabentem & operantem. AlięAliæ vero operationes specificam differentiam habent per comparationem & commensurationem ad alterum.
Ad secundum argumentum respondetur, quod testimonium illud Arist.Aristoteles non militat contra nos sed militat, contra eos qui dicũtdicunt D.Diuus Thom.Thomas materialiter loqui de obiecto & actione iustitiæ (non considerato qualiter fiat &c.) In quorum sententia possumus respondere, quòd quanuis verum sit testimonium Aristotelis: adhuc est differentia, quod actio materialis iustitiæ consideratur per quandam commensurationem ad alterum.
Ad tertium argumentum negatur sequela. Imò nos ponimus habitum & actionem iustitiæ virtutis cum omnimoda determinatione ad bonum, & quanuis respiciat cōmensurationemcommensurationem ad alterum: tamen præsupponit conuenientiam ad seipsum.
Ad quartum argumentum respondetur, quod probat efficaciter nostram primam conclusionem.
Ad quintum patet, ex doctrina tertiæ conclusionis.
Ad vltimum argumentum respondetur, quod est specialis ratio, quare acturi de iustitia | designamus specialem quæstionẽquæstionem de obiecto illius, potiusquam cum agimus de alijs virtutibus. Et ratio differentiæ est, quoniam obiectum iustitiæ habet specialem cōmensurationemcommensurationem cum lege ipsa, & non solũsolum consideratur in illo quid ratio operantis eligat, vt medium virtutis (hoc enim determinatũdeterninatum est ex natura rei & propterea dicitur medium iustitiæ medium rei.) At medium aliarum virtutum dicitur mediũmedium rationis. De qua re plura dicemus in quæst. sequenti.
DVbitatur secundo. Circa conclusionẽconclusionem articuli, ex Arist. 5. Ethic. cap. 7. Vbi ait esse differentiam inter iustũiustum & ius. Nam iustum dicitur esse anteaquam fiat, ius vero importat iniuriæ emendationem: & similiter distinguit inter iniustũiniustum & iniuriam. NāNam iniustum dicitur esse etiam antequam fiat: iniuria vero cum fit, ergo ius non est obiectum iustitiæ. Probatur consequentia, quoniam iustitia non solum habitualis, sed etiāetiam actualis est voluntas faciendi quod iustum est antequam fiat & exerceatur: ergo tunc debet habere obiectum. At vero secundum Arist.Aristoteles non est ius nisi cum fit, ergo nōnon habet rationem obiecti iustitięiustitiæ. Item Diuus Tho. artic. sequenti dicit, quod ius est opus adæquatum alteri, ergo non est obiectum iustitiæ, sed operatio iustitiæ. Probatur consequentia, quia est actio illius, ergo, &c.
RespōdeturRespondetur ad hanc dubitationẽdubitationem, quod vniuersi diffinientes iustitiam diffiniunt illam per comparationem ad ius tanquam ad obiectum, vt videbimus quæstione sequenti. Ad argumentum ex Arist.Aristotele respondetur, quod secundum translationem antiquam non est contra nos testimonium illud. Habet enim loco iuris, iustificationem, & ita bene constat differentia posita ab AristoAristotele. Respondetur secundo, quòd si sequamur translationẽtranslationem Argiropili, dicendum erit, quod Arist.Aristoteles in illo loco accepit nomen iuris in lingua Græca specialiori quodammodo vt directè contrariatur iniuriæ, quæ videtur importare actionẽactionem inferendi illam. Nos autem in præsenti disputatione vtimur nomine iuris, vt sit idem quod iustum.
Ad testimonium D.Diui Tho.Thomae respōdeturrespondetur dupliciter. Primo, quod actio cuiuslibet habitus, aut virtutis potest dupliciter cōsiderariconsiderari: vno modo quantum ad executionem, vt est in exercitio, & sic erit effectus illius habitus, aut virtutis. Altero modo potest considerari prout est in intentione habentis habitum, & sic habet propriam rationem obiecti talis actio: præsertim cum illa actio est exterior, vt reddere depositum, restituere alienum. Atque isto modo bene dicit D.Diuus Tho.Thomas quod ius est opus iustitiæ: quoniāquoniam ipsa operatio exterior tenet se ex parte rei debitæ, quæ redditur alteri. Imo aliquando ipsamet operatio exterior est res quæ redditur alteri, sicut lectio mea est ius debitum vniuersitati. Respondetur secundo, quod commune est in scientijs, vt nomina obiectorum transferantur ad actiones & vice versa. Quemadmodum etiam in religione Christiana dicimus sacrificium non solum esse hostiam oblatam, sed etiam ipsam sacrificationem, hoc est actionem sacrificandi.

ARTICVLVS II.Vtrùm ius conuenienter diuidatur in ius naturale & ius positiuum.

Source
AD Secundum sic proce
ditur. Videtur, quòd ius non conuenienter diuidatur in ius naturale & ius positiuum. Illud enim quod est naturale, est immutabile: & idẽidem est apud omnes. Non autem inuenitur in rebus humanis aliquid tale: quia omnes regulæ iuris humani, in aliquibus casibus deficiunt, nec habent suam virtutem vbique. Ergo non est aliquod ius naturale.
¶ 2 Præterea. Illud dicitur esse positiuum quod ex voluntate humana procedit. Sed non ideò aliquid est iustum, quia à volũtatevoluntate humana procedit, alioquin voluntas hominis iniusta esse non posset. Ergo cùm iustum sit idem quod ius, videtur quod nullum sit ius positiuũpositiuum.
¶ 3 Præterea, Ius diuinum non est ius naturale, cùm excedat naturam humanam. Similiter etiam nōnon est ius positiuum: quia non innititur autoritati humanæ, sed autoritati diuinæ. Ergo incōuenienterinconuenienter diuiditur ius per naturale & positiuũpositiuum.
SED contra est, quod
Philosophus dicit in 5. Ethicorum, quòd politici iusti hoc quidem naturale est, hoc autem legale, id est, lege positum.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut
Art. præc.
dictum est, ius siue iustum, est aliquod opus adæquatum alteri secundùm aliquem æqualitatis modum. Dupliciter autem potest alicui homini esse aliquid adæquatum. Vno quidem modo ex ipsa natura rei, puta cùm aliquis tantum dat, vt tantundem recipiat: & hoc vocatur ius naturale. Alio modo aliquid est adæquatum vel commensuratum alteri ex condicto, siue ex communi placito, quando scilicet aliquis reputat se contentum, si tantum accipiat. Quod quidẽquidem potest fieri dupliciter. Vno modo, per aliquod priuatum condictum, sicut quod firmatur aliquo pacto inter priuatas personas. Alio modo, ex condicto publico, putà cùm totus populus consentit quòd aliquid habeatur quasi adæquatum & commensuratum alteri: vel cùm hoc ordinat princeps, qui curam populi habet & eius personam gerit: & hoc dicitur ius positiuum.
AD primum ergo dicendum, quòd illud quod est naturale habenti naturam immutabilem, oportet quòd sit semper & vbique tale. Natura autem hominis est mutabilis: & ideo id quod naturale est homini, potest aliquando deficere. Sicut naturalem æqualitatem habet, vt deponenti depositum reddatur. Et si ita esset, quòd natura humana semper esset recta, hoc esset semper seruandum. Sed quia quandoq́;quandoque contingit quòd voluntas hominis deprauatur, est aliquis casus in quo depositum non est reddendum, ne homo peruersam voluntatem habens, malè eo vtatur, vt putà si furiosus vel hostis reipublicæ arma deposita reposcat.
AD secundum dicẽdumdicendum, quòd voluntas humana ex communi cōdictocondicto potest aliquid facere iustum in his, quæ secundùm se non habent aliquam repugnantiam ad naturalem iustitiam: & in his habet locum ius positiuum. Vnde
Philosophus dicit in 5. Ethicor. quod legale iustum est, quod ex principio quidem nihil differt sic, vel aliter: quando autem ponitur, differt. Sed si aliquid de se repugnantiam habeat ad ius naturale, non potest voluntate humana fieri iustum: putà si statuatur, quòd liceat furari, vel adulterium committere. Vnde dicitur Isai. 10. Væ qui condunt leges iniquas.
AD tertium dicendum, quòd ius diuinum dicitur quod diuinitus promulgatur. Et hoc quidem partim est de his, quæ sunt naturaliter iusta, sed tamen eorũeorum iustitia homines latet. Partim autẽautem est de his, quæ fiunt iusta institutione diuina. | Vnde etiam ius diuinum per hæc duo distingui potest, sicut & ius humanum. Sunt enim in lege diuina quædam præcepta, quia bona: & prohibita, quia mala. Quædam verò bona, quia præcepta, & mala, quia prohibita.
Commentary
SVMMA ARTICVLI.

SVMMA ARTICVLI.

IN articulo. 2. quærit D.Divus ThomThomas. Vtrùm ius conuenienter diuidatur in ius naturale & ius posituum . Prima conclusio est affirmatiua. Secunda conclusio notetur in solutione ad primum. Naturale ius quanuis per se sit immutabile: tamen aliquando potest deficere in exercitio propter naturam hominis mutabilis. Tertia conclusio notetur in solutione ad tertium. Ius diuinum quod diuinitus promulgatur, potest proportionabiliter diuidi sicut ius politicũpoliticum ab Aristot.Aristotele, videlicet, vt dicamus ius diuinum aliud immutabile, & in illo ordine quasi naturale, aliud positiuum. Hanc cōclusionemconclusionem explicat D.Diuus Thom.Thomas quia in lege diuina sunt quædam præcepta quia bona & quædam prohibita quia mala. Alia vero sunt bona, quia præcepta sunt, & mala quia prohibita.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur itaque principaliter circa cōclusionemconclusionem articarticuli. Vtrùm diuisio iuris in naturale & positiuum sit prima & bona diuisio. ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Lex est quadruplex, scilicet, æterna, naturalis, humana, & diuina. Ita diuidit D. Tho. 1. 2. q. 91. Igitur ius saltẽsaltem debet esse quadruplex, & per consequens diuidi in quatuor membra. Probatur consequentia. Quia lex est ratio & regula iuris, vt dicit D. Tho. art. 1. ad secundũsecundum huius quæstionis. Igitur multiplicata regula & mensura debet multiplicari mensuratum.
Arguitur secundo. Si ius naturale & positiuum distinguuntur, maxime in hoc quod ius naturale est quid immutabile: positiuũpositiuum autem est mutabile. Sed ius naturale etiam est quid mutabile, vt patet de reddendo deposito dicitur esse naturale ius: & tamen in aliquo casu non est reddendum depositum etiam petenti, ergo. Et confirmatur, quia ius positiuum interdum mutat ius naturale, ergo minus mutabile est quam illud. Probatur. Quoniam iure naturali omnia sunt communia, & tamen iure positiuo facta est diuisio rerum & dominiorum, ergo ius positiuum immutat ius naturale.
Arguitur tertiò. Ius naturale vt definitur à Iurisconsultis. ff. de iustitia & iure, & Instituta de iure naturali gentium & ciuili: est, quod natura omnia animalia docuit, & vt ibi adijcitur, naturale ius, non humani generis proprium sed omnium animalium quæ in terra, quæ in mari nascuntur, auiumq́ue commune est, ergo propriè naturale ius non est ius quod est obiectum iustitiæ, quæ solis hominibus competit: sicut & lex secundùm proprietatem & veram rationem legis non inuenitur in brutis, sed solum metaphoricè, vt ait D. Thom. 1. 2. quæst. 91. artic. 2. ad tertium. Confirmatur. Si quid pertineret ad ius naturale maxime esset religio erga Deum & venerari parentes, & vim vi posse repellere: sed hæc omnia ad ius naturale pertinere negant Iurisconsulti vbi supra. l. 2. & 3. sed aiunt pertinere ad ius gentium. Imo & D.Divus Thom.Thomas articulo sequenti ius naturale etiam brutis conuenire asserit.
Denique arguitur quartò. Prædicti Iurisconsulti diuidunt ius in ius naturale, ius gentium & ciuile, ergo non sufficit diuisio bimembris posita in articulo.
Circa hanc dubitationem aduertendum est, fuisse olim errorem antiquissimum negantium esse aliquod naturale ius. Ita refert Aristot. lib 1. Ethicorum cap. 3. & lib. 5. cap. 7. & D. August. lib. 3. de doctrina Christiana, cap. 14. Alius error fuit modernior negantium esse aliquod ius positiuum, quem tenuit Vvitcleff, & vniuersi Lutherani qui negant esse aliquam vim in legibus humanis obligantem in foro conscientiæ. Atque ideo ipse Lutherus combussit omnia Pontificum iura & Bullas Pontificias & Sanctorum Patrum Decreta vt referunt historiographi moderniores. v., Verbi g.gratia, Ioannes Coclæus in actibus & scriptis Lutheri, anno Domini 1520. Videatur etiam Rossensis in artic. 37.
PRO decisione huius veritatis, sit prima conclusio. Error est manifestè contrarius philosophiæ morali & fidei, asserere omne ius esse positiuum, & negare esse ius naturale. Probatur primo ex Psal. 4. Signatum est super nos lumen vultus tui Domine, vbi respondet Propheta, iniquis qui dicunt; Quis ostendet nobis bona? Ac si diceret, in nobis ipsis est impressio luminis naturalis quo cognoscimus bonum & Deum. Vnde Ioannis 1. Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Quæ duo testimonia non solùm de illuminatione gratiæ, sed etiam de illuminatione naturali explicantur communiter. Sed est locus necessario explicandus de illuminatione naturali, ad Roman. 2. Gentes quæ legem non habent, naturaliter quæ legis sunt faciunt. Hoc est, non habentes legem Decalogi scriptam: sicut habebant Iudæi; naturaliter, hoc est ex naturali instinctu & illuminatione naturali Dei, non ex illuminatione gratiæ, quæ legis sunt faciũtfaciunt, non dicit omnia sed quædam: huiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimoniũtestimonium perhibente illis conscientia ipsorũipsorum. Probatur secundò conclusio ratione. Certum est secundùm fidem catholicam ante legem scriptam aut positiuam fuisse peccatum. Etenim Cain peccauit maximũmaximum peccatum occidens fratrem suum Abel. Et ante diluuium dicitur in sacris literis, quòd multa erat malitia hominum super terram, ergo erat lex naturalis. Probatur consequentia. Quia vbi non est lex nec præuaricatio est. Probatur tertiò conclusio. Præcepta de cultu diuino vsque adeo sunt immutabilia, vt per nullam potentiam possint dispensari neque immutari, ergo non sunt positiua præcepta sed sunt naturalia. Imo secundùm communem opinionem Thomistarum omnia præcepta Decalogi sunt indispensabilia, vt patet apud D. Thom. 1. 2. quæst. 108. & apud Soto lib. 2. de iustitia, quæst. 3. art. 8. ergo huiusmodi præcepta naturalia sunt, alioquin poterant dispensari ex beneplacito hominũhominum legislatorum. Confirmatur. Quia inter ea quæ præcipiuntur & prohibentur, quædam dicuntur præcipi, quia bona sunt, & quædam prohibentur, quia mala, ergo secundùm se ex natura rei habent bonitatem vel malitiam, ac proinde ius naturale est. Quartò probatur conclusio vera secundũsecundum philosophiam moralem. Sic enim sensit Arist.Aristoteles esse quoddam ius naturale & quoddam legale seu positiuum, vt patet libro. 1. Rhetoricorum cap. 3. & lib. 1. magnorum moral. cap. 34. & 1. Ethicot. cap. 3. & lib. 5. cap. 7. Diuus Isidorus lib. 5. Etymol. cap. 4. & refertur à Gratiano dist. 1. can. ius naturale est commune omnium nationum, & quod instinctu naturæ non constitutione humana habetur. Cicero etiam iuris naturalis mentionem facit, vt patet in lib. de Inuentione, de Legibus, de Aruspicum responsis. Et denique iste error negantium ius naturale similis est errori in naturalibus quem habuerunt Heraclitus & Cratillus qui aiebant: nullum esse verum nisi quod vnicuique apparet. Sic etiam videntur hi in moralibus errare negantes esse aliquod ius secundùm se ex natura rei, sed quod humano beneplacito constituebatur, illud erat ius.
Secunda conclusio. Diuisio iuris quam D.Diuus Tho.Thomas ponit in artic.articulo est maximè philosophica desumpta ex Arist. lib. 5. Ethic. cap. 7. Pro cuius explicatione notandum est primò, quòd D.Diuus Tho.Thomas quanuis Theologicè intendat agere de iure & iustitia, tamen prudenter & de industria voluit priùs definire & diuidere rationem iuris secundùm ordinem naturæ quẽquæ præsupponit gratia & fides & Theologia, ac deinde in solutione ad tertium docuit, Quomodo ius diuinum quod est supra ordinem naturæ, poterat diuidi proportionabiliter in ius immutabile & quasi naturale in ordine gratiæ & ius positiuum ex beneplacito Dei. Notandum est secundò vt ostendamus quomodo inter se se opponantur membra prædictæ diuisionis, quatuor esse differentias inter ius naturale & ius positiuum. Prima differentia est ex parte causæ efficiẽtisefficientis. Etenim naturalis iuris efficiens causa est ipse Deus vt autor naturæ. Iuris autem positiui efficiens causa est homo secundùm triplicem modum quem D. Tho. docet in art. Primo quidem per singulare pactũpactum inter eos qui ad inuicem con|trahunt & sic iustum pretium erit illud de quo conuenit inter ementem & vendẽtemvendentem. Secundo modo per condictum publicum in quo conueniunt communiter qui emunt & vendunt, & sic iustum pretium erit alicuius rei illud quo communiter res venditur in foro publico. Tertio modo constituitur iustum seu ius positiuum lege Principis vel statuto reipublicæ vel ministrorum illius. Inter hos prædictos modos aduertenda est differentia. Primò quidem, quòd pretium primo & secũdosecundo modo constitutum patitur aliquam latitudinem secundùm magis & minus, non enim consistit in indiuisibili. At verò iustum pretium postremo modo consistit in indiusibili: aliquando quantùm ad maius, aliquādoaliquando quantum ad minus, raro autem quantùm ad vtrunque. Exemplum primi est in taxatione tritici. v., Verbi g.gratia, quòd tritici faneca non possit vendi vltra ducatum. Nihilominus potest vendi iustissimè citra ducatum propter abundantiam tritici sicut in foro publico valet. Ita sanè vt si cariùs vendatur, etiam si non excedat taxationem pragmaticæ teneatur venditor ad restitutionem. Exemplum secundi est in censibus quos vulgo dicimus de al quitar, quorum pretium statutum est lege quantùm ad minimum, videlicet, vt nōnon dentur minùs quam quatuordecim pro annua pensione vnius, sic tamen quòd si quis velit dare viginti pro illo censu, iustum esse poterit pretium. Cæterùm quantùm ad vtrunque licet possit respublica condere legem iusti pretij, tamen non occurrit exemplum nisi fortè in quotidianis taxationibus rerum comestibilium quæ in foro væneunt. Item etiam est alia differentia inter hos tres modos, quòd primus modus ita subordinatur secundo & tertio quòd præsupponit non esse aliter statutum per illos, similiter se habet secundus modus ad terrium: præsupponit enim quòd non sit aliter statutum per tertium modum.
Secunda differentia principalis inter ius naturale & positiuum est ex parte causæ exemplaris & regulæ, quoniam regula & exemplar iuris naturalis est lex æterna quatenùs imprimitur mentibus hominum mediante lumine naturali ostendente quid sit bonum & iustum. At verò ius positiuum habet pro regula legem humanam, quæ debet regulari per legem naturalem, inquantum nihil debet continere quod legi naturali repugnet, imo debet habere conuenientiam cum lege naturali, vt docet D. Thom. in hoc artic. ad secundum. & 1. 2. quæst. 95. Secundò in hac differentia maximè obseruandum est, quòd quemadmodum in Physicis speculatiuis necesse est attendere ad materiam & sensum, vt comprehendamus principia naturalia (alioquin errabimus sicut Plato errauit propter nimiam à materia & sensibilibus abstractionem.) Ita etiam ad cognitionem moralium principiorum necesse est vt non solum attendamus speculatione per nos metipsos quid naturale lumen dictet, & quid ex illo colligatur: sed oportet attendere ad documenta seniorum & maiorum & prudentum, qui secundùm doctrinam Aristot. 6. Ethicor. capit. 11. ita venerandi sunt vt illorum dicta & documenta in morali philosophia habeāturhabeantur pro demonstratione. Hæc doctrina confirmatur ex illo Prouerb. cap. 1. Audiens sapiens sapientior erit. Animaduertet parabolam, & interpretationem eius, verba sapientum, & ænigmata eorum. Et Ecclesiastes capit. vlt. Verba sapientum quasi stimuli, & quasi claui in altum defixi. Quibus verbis significat, quòd verba sapientum excitant ad bene operandum, & confirmant vehementer in bona operatione.
Tertia differentia sumitur ex parte extensionis siue amplitudinis potestatis. Etenim ius naturale omnes obligat: sicut omnibus communis est rationalis natura. At verò ius positiuum obligat tantùm subditos Principi legislatori.
Quarta differentia consideratur secundùm immutabilitatem vel mutabilitatem vtriusque iuris. Etenim ius positiuum mutabile est per se loquendo secundùm legislatoris beneplacitum. Ius autem naturale simpliciter & per se loquendo immutabile est, sicut & sua regula est immutabilis & firma. In qua differentia maximè obseruandum est: quòd ius naturale non in omnibus principijs parem immutabilitatem retinet. Quædam enim sunt immutabilia: ita vt | per diuinam potentiam mutari non possint. V.Verbi g.gratia, Bonum est agendum, malum est fugiendum. Non est periurandum, non est falsum testimonium dicendum. Alia verò sunt immutabilia quidem per totam naturam & potestatem humanam, sed mutabilia per diuinam potentiam absolutam Dei.v., Verbi g.gratia, Non est occidendus innocens, ita immutabeimmutabile est ius istud naturale: quòd non sit in toto orbe potestas in oppositum. Nihilominus videtur Deus de facto dispensare in isto iure. Dum præcepit Abrahæ, vt immolaret suum filium innocentem: & iterum filijs Israel præcepit, vt interficerent infantes InnocẽtesInnocentes Amorrhæorum, & Cananæorum. Veruntamen sapientioribus & prudentioribus Theologorum videtur quòd illa non fuerit propriè dispensatio: sed potiùs fuerit mutatio materiæ circa quam versatur illud ius, scilicet, vitam alienam innocentis. Sed cùm Deus sit dominus vitæ & mortis, sicut ipse potest occidere innocentem: ita potest concedere hanc facultatem alteri tanquam ministro diuini beneplaciti. Cæterum propriè dispensatio esset quando, manente materia legis & iuris, fieret licitum oppositum eius, quod præcipitur per legem. Ac proinde ijdem Theologi dicunt: quòd præcepta Decalogi sunt indispensabilia, etiam per diuinam potentiam. Et ratio est, quoniam si Deus concedit alicui vt accipiat rem & vxorem vicini: iam mutat materiam præcepti tanquam Dominus absolutus omnium rerum: & iam qui accipit vxorem vicini, non accipit rem alienam, neque attrectat vxorem alienam. His tamen non obstantibus, negare non possumus, quin huiusmodi præcepta habeant aliquam varietatem & mutabilitatem quanuis contingat ex parte materiæ: quod quidem non contingit in alijs præceptis, v.Verbi g.gratia, Non falsum testimonium dices. Alia sunt præcepta quæ vt in plurimum, stantibus humanis moribus rectis & compositis, non variantur: sed aliquando necesse est variari propter malitiam alicuius hominis. Cuiusmodi est præceptum de reddendo deposito, quod respicit ius naturale. At verò propter malitiam deponentis: quia petit depositum gladium ad occidendum innocentem, non debet depositarius depositum reddere gladium: imo tenetur non reddere, vt docet Diuus Thomas in solutione ad primum. Hoc autem non contingit quia ius naturale mutetur secundùm se, sed quia mutatur ille cui reddendum erat depositum, & cui adæquandum erat tale ius. Ratio huius doctrinæ ea est, quoniam in illo euentu est aliud ius naturæ quod est defensio innocentis aut reipublicæ. Imo etiam concurrit præceptum de non occidendo. Quòd si tunc redderem depositum gladium essem ego cooperans ad mortem alterius. Et quoniam ista præcepta de defensione innocentis & de non occidendo, sunt principaliora & vniuerfaliora quàm illud præceptum de reddendo deposito, idcircò non reddendum est. Possumus duo exempla in naturalibus pro explicatione huius nostræ doctrinæ proferre. PrimũPrimum sit. Videmus enim quòd in naturalibus quædam ita sunt necessaria vt per nullam potẽtiampotentiam possint variari. v., Verbi g.gratia, quatuor & tria sunt septem. Alia vero sunt quæ per nullam naturalem potentiam variari possunt. v., Verbi g.gratia, cælum est: Angelus est. At vero per potentiam Dei absolutam aliter se possunt habere. Alia vero sunt necessaria naturaliter, quatenùs vt in plurimum ita contingunt. v., Verbi g.gratia, Hominem nasci duobus pedibus & duabus manibus: licet aliquando videamus aliter contingere. Alterum exemplum est valde accommodatum ad explicandam rationem, quare quædam naturalia præcepta aliquando aliter se habeant. Videmus enim in rebus naturalibus, quòd quanuis graue habeat naturalem inclinationem ad motum deorsum, tamen aliquando quasi obliuiscitur illius naturalis inclinationis particularis, & non quidem propter violentiam, sed propter bonum vniuersi ascendit sursum ne detur vacuum. Ad quod quidem bonum omnis res naturalis habet superiorem quandam inclinationem magis quam dominantem, quàm propriam particularem inclinationem. Ita contingit in moralibus, quòd quædam præcepta naturalia inferiora cedunt superioribus | pręceptispræceptis quantùm ad exercitium quando simul exerceri nequeunt. Vt patet de præcepto de reddendo deposito gladio, quod cedit in prædicto euentu alijs præceptis superioribus de defensione innocentis, & de non occidendo. Et hoc est egregium documentum.
Quarta conclusio. Si velimus Theologicè & à prima origine iuris diuisionem in tota sua latitudine constituere: aliter procedere debemus, quàm D.Diuus Thom.Thomas in articulo, moralis philosophi officium exercẽsexercens, processit. Hæc conclusio non aliter probatur quàm si vniuersalem diuisionem iuris ante oculos proposuerimus. Ius itaque in tota sua latitudine primum omnium diuidatur in ius diuinum, cuius Deus est actor, & in humanum, cuius homo est conditor. Rursus ius diuinum diuiditur in diuinum pertinens ad naturæ ordinem, & in diuinum pertinens ad ordinem gratiæ. Exemplum prioris membri sunt præcepta Decalogi. Exemplum secundi sunt præcepta Theologicarum virtutum. Deinceps tertio diuiditur ius diuinum pertinens ad naturæ ordinem in ius naturale & ius superadditum ex beneplacito Dei. Dicitur autem ius naturale non solum quia pertinet ad ordinem naturæ, sed quia naturali instinctu luminis naturalis cognoscitur & obligat: vel per consequentiam euidentem ex illo lumine naturali, qualiter multa præcepta Decalogi deducuntur. At vero ius diuinum pertinens ad ordinem naturæ, sed superadditum iuri naturali à Deo: est illud quod per specialem reuelationem Dei constituitur hominibus in ordine ab bonam gubernationem reipublicæ secundùm humanam politiam. Talia sunt præcepta iudicialia veteris legis: quæ ex parte obiecti & materiæ non excludunt ordinem naturæ, huiusmodi sunt multa Exod. 22. Denique ius diuinum pertinens ad ordinem gratiæ diuiditur iuxta doctrinam D.Diui Thomæ in solutione ad tertium, in ius connaturale ipsi gratiæ & immutabile: & in ius positiuum. Exemplum primi membri, sunt præcepta de virtutibus Theologicis, sine quibus omni tempore impossibile fuit placere Deo. Exemplum secundi sunt præcepta de sacramentis tam veteris quam nouæ legis. Nam sacramenta veteris legis quanuis non conferant gratiam, significant illam. At vero in lege noua certum est quòd conferunt gratiam: sunt autem pertinentia ad legem positiuam in nouo testamento. Circa prædictam diuisionem obseruandum est quòd diuisimus ius in magna vniuersalitate, non solum vt est obiectum iustitiæ specialiter dictæ: sed etiam vt est obiectum omnis virtutis cuius actus est in præcepto. Pertinet enim ad iustitiam legalem, obseruare leges, ac propterea merito ea quæ cadunt sub præcepto dicuntur ius. Aduerte secundo breuiter, quòd non vltra diuisimus ius humanum: quia huiusmodi diuisionem ad sequentem articulum reseruamus.
Ad argumenta in oppositum reliquum est respondere. Ad primum respondetur, quòd considerando ius præcisè secundùm ordinem naturæ vt à morali philosopho consideratur, sufficienter diuiditur in illa duo membra. Non enim inuenitur lex quæ nōnon sit vel naturalis vel positiua. Etenim lex æterna naturalis est. Et rursus lex naturalis lex diuina est. Cæterum quanuis sit aliqualis differentia inter legem æternam & legem naturalem, quòd lex naturalis dicitur quatenus naturæ hominum indita est ab autore naturæ: & lex æterna dicitur quatenus est in ipso Deo, & quatenus ipsa lex naturalis regulatur ab illa, sic etiam dicitur æterna. Nihilominus non propterea oportet distinguere ius æternum contra ius naturale & positiuum. Et ratio est, quia lex æterna respectu hominum in quibus est lex naturalis, respicit idem ius quòd lex naturalis: sunt enim subordinatæ istæ leges. Quemadmodum causæ inferiores & causæ superiores. Vnde sicut non oportet distinguere quoddam animal genitum ab alio animali, & aliud genitum à Sole: sic non oportet distinguere ius quod est obiectum legis naturalis, à iure quod est obiectum legis æternæ. Eadem enim æqualitas regulata lege naturali regulatur lege æterna. Quapropter consequentia argumenti nihil valet. HęcHæc prædicta solutio videtur conuenientior, quam alia quæ | assignatur à Magistro Soto lib. 1. de iustitia, artic. 1. quæst. 3. ad primum. Vbi dicit, quòd propterea non diuiditur ius æternũæternum, quia ius est æquitas quæ in temporalibus rebus constituitur. Sed tamen hæc doctrina non videtur omnino vera. Etenim non minus æternum est hoc quod dicimus, quod tibi non vis alteri ne feceris: quāquam quod dicimus in speculatiuis quatuor & tria sunt septem, ergo ius non dicitur quia temporaliter sit constitutum: quanuis temporaliter exerceatur inter homines. Sed dicitur ius quatenus est obiectũobiectum iustitiæ, ad quod terminatur, vel terminari actio iustitiæ potest.
Ad secundum argumentum respondetur ex doctrina quæ explicata est in tertia & quarta differẽtiadifferentia inter ius naturale & ius positiuum. Ad hoc etiam facit quod inquit Arist. lib. 1. Ethicor. c. 3. iustum mathematicum non esse exigendum in moralibus. Ad confirmationem argumenti respondetur cũcum D. Tho. 1. 2. quæst. 94. quòd ius naturæ multipliciter potest dici. Vno modo propriè & positiuè, quatenus lex præcipit aliquid fieri vel prohibet. Altero modo dicitur aliquid esse secundùm ius naturæ negatiuè quatenùs lex naturalis non determinat aliquid fieri vel non fieri circa rem illam, & hoc modo dicimus quod stando in iure naturæ omnia sunt cōmuniacommunia, hoc est lex naturalis non determinauit rerum diuisionem & appropriationem. Dicimus ergo quod circa ius primo modo nunquam facit ius positiuum mutationem aut nouitatem. At vero circa ius naturale secundo modo potest ius positiuum facere, imo fecit aliquam mutationem & nouitatem, nempè diuisionem rerum & appropriationem illarum.
Ad tertium argumentum nōnon possumus conuenienter respondere vsque ad articulum. 3. sed dicimus breuiter quòd ius naturęnaturæ definitur à Iurisconsultis non quidem propriè, sed prout est aliquid quod materialiter habet quandam æqualitatem etiam in brutis, qualis est coniunctio maris & fœminæ; at vero sicut in brutis non est propriè iniuria, ita neque in illis propriè ius. Nos vero agimus de iure morali modo vt est obiectũobiectum iustitiæ, ac propterea ius naturæ appellamus quod soli naturæ rationali propriũproprium est.

ARTICVLVS III.Vtrùm ius gentium sit idem cum iure naturali.

Source
AD Tertium sic procedi
tur. Videtur quòd ius gentium sit idem cũcum iure naturali. NōNon enim omnes homines conueniunt, nisi in eo quod est eis naturale. Sed in iure gentium omnes homines cōueniuntconueniunt. Dicit enim
Iurisconsultus, quòd ius gentium est, quo gentes humanæ vtuntur. Ergo ius gentium est ius naturale.
¶ 2 Præterea. Seruitus inter homines est naturalis: quidam enim sunt naturaliter serui, vt
Philosophus probat in 1. Politic. Sed seruitutes pertinent ad ius gentium, vt
Li. 1. Etimol. ca. 6.
Isidor.Isidorus dicit: ergo ius gentium est ius naturale.
¶ 3 Præterea. Ius, vt
Art. præced.
dictũdictum est, diuiditur per ius naturale & positiuum. Sed ius gentium nōnon est ius positiuũpositiuum. Non enim omnes gentes vnquam conuenerunt, vt ex communi cōdictocondicto aliquid statuerent: ergo ius gentium est ius naturale.
SED contra est, quod
Isidor.Isidorus dicit, quòd ius aut naturale est, aut ciuile, aut gentium: & ita ius gentium distinguitur à iure naturali.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut
Art. præced.
dictum est, ius, siue iustum naturale est quod ex sui natura est adæquatum vel commensuratum alteri. Hoc autem potest contingere dupliciter. Vno modo secundùm absolutāabsolutam sui considerationem: sicut masculus ex sui ratione habet cōmensurationemcommensurationem ad fœmi | nam, vt ex ea generet, & parens ad filium, vt eum nutriat. Alio modo aliquid est naturaliter alteri commẽsuratumcommensuratum, non secundũsecundum absolutāabsolutam sui rationẽrationem, sed secundùm aliquid, quod ex ipso sequitur, putà proprietas possessionum. Si enim consideretur iste ager absolutè, non habet vnde magis sit huius, quàm illius. Sed si consideretur ad opportunitatem colendi, & ad pacificum vsum agri, secundùm hoc habet quandam commensurationem ad hoc, quòd sit vnius & non alterius: vt patet per
Lib. 2. c. 3. tom. 5.
Philosophum in 2. Politic. Absolutè autem apprehendere aliquid non solùm conuenit homini, sed etiam alijs animalibus: & ideo ius quod dicitur naturale secundùm primum modum, commune est nobis & alijs animalibus. A iure autem naturali sic dicto recedit ius gentium, vt Iurisconsultus dicit: quia illud omnibus animalibus, hoc solùm hominibus inter se commune est. Considerare autem aliquid, comparando ad id quod ex ipso sequitur, est propriũproprium rationis. Et ideo hoc idem est naturale homini secundùm rationem naturalem, quæ hoc dictat. Et ideo dicit Caius
IuriscōsultusIurisconsultus. Quòd naturalis ratio inter omnes homines constituit; id apud omnes gentes custoditur: vocaturq́;vocaturque ius gentium. Et per hoc patet responsio ad Primum.
AD secundum dicẽdumdicendum, quòd hunc hominem esse seruum, absolutè considerando, magis quàm alium, non habet rationem naturalem, sed solùm secundùm aliquāaliquam vtilitatem consequentem: inquantum vtile est huic, quòd regatur à sapientiori: & illi quod ab hoc iuuetur, vt dicitur in 1.
Polit. Et ideo seruitus pertinens ad ius gentiũgentium est naturalis secundo modo, sed non primo modo.
AD tertium dicendum, quòd quia ea quæ sunt iuris gentium, naturalis ratio dictat, putà ex propinquo habentia æquitatem: inde est quòd non indigent aliqua speciali institutione, sed ipsa naturalis ratio eam instituit, vt
dictum est in autoritate inducta.
Commentary
SVMMA ARTICVLI.

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Ius naturale quod est alteri adæquatum secundùm absolutam considerationem est commune omnibus animalibus.
Secunda conclusio. Ius gentium recedit à iure naturali in prædicta consideratione.
Tertia conclusio. Ius naturale quod est adæquatum alteri secundùm aliquid quod inde sequitur, est homini proprium & naturale, & hoc apud Iurisconsultos vocatur ius gentium.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbium primum circa primam conclusionem D. Thomæ; An sit verum quòd ius naturale reperiatur in brutis. Pro parte negatiua arguitur primò. In brutis nulla est iustitia, ergo non est ius. Probatur consequentia. Quia iustum est obiectum adæquatum iustitiæ, ergo solum est respectu iustitiæ, & vbi iustitia reperitur. Confirmatur. Quia ratio iuris est lex, in brutis nōnon est lex nec ratio, ergo nec ius naturale.
Secundò arguitur. Eadem ratione sequeretur quòd in alijs rebus etiam inanimatis, v.Verbi g.gratia, in lapide esset ius naturale. Consequens est falsum, ergo in brutis non est ius. Sequela probatur. Quia etiam in lapide est quæ|dam naturalis cōmensuratiocommensuratio illius ad suam proprietatem & ad finem sibi debitum.
Tertiò arguitur. Nam secundum Arist. 5. Politicorum capit. 7. Ius politicum diuiditur in ius naturale & ius legale, sed bruta nōnon habentius politicum, ergo nec naturale nec legale. In oppositum est Diuus ThoThomas. Et in doctrina eius sit prima conclusio. In brutis non est propriè ius naturale. Hoc probant prædictæ rationes, nec Diuus Thom.Thomas oppositum docet cum inquit, quòd ius naturale quod importat absolutam commensurationem rerum est cōmunecommune nobis & brutis. NāNam loquitur de cōmunitatecommunitate secundũsecundum analogiāanalogiam.
Vnde sit secunda conclusio. Ius naturale solum ponitur in brutis per quandam similitudinem & proportionem. Hæc sequitur ex prima conclusione. Pro cuius intelligentia, nota quòd homo habet triplicem inclinationem & sibi respondent tria iura. Prima inclinatio est communis hominibus & omnibus rebus. v.Verbi g.gratia, conseruare seipsum & huic respondet præceptum naturale de omnibus medijs necessarijs ad suam conseruationem acquirendam, Alia inclinatio est communis hominibus & brutis, videlicet, quòd apprehendant bonum proprium & coniungantur in se inuicem ad procreandāprocreandam sobolem, ex quo oritur ius inter patrem & filium, & inter masculum & fœmināfœminam. Tertia inclinatio, est propria soli homini, quæ videlicet exercetur media ratione & discursu, vt quòd neminem lædere debeamus. Huic respondet ius quod est lumen rationis & omnia principia ad quæ immediatè inclinat intellectus practicus.
Dicimus ergo in cōclusioneconclusione, quòd quia bruta conueniunt cum hominibus in quibusdam operationibus sequentibus apprehensionem & inclinationem naturalem: quemadmodum in homine ponimus simpliciter ius, vbi est simpliciter & formaliter iustitia & similiter apprehensio finis & mediorum formaliter: ita & brutis quodammodo & per proportionem & similitudinem ad nos, ponimus ius naturale, quemadmodum cōmunitercommuniter philosophi solent ponere quandam rationem discursus in brutis: quæ quidem non est propriè discursus, sed habet proportionẽproportionem & similitudinem cũcum discursu hominis formali. De quo vide Diuum Thomam 1. 2. quæst. 13. artic. secundo, & ibi interpretes. Sit alterum exemplum ad hoc etiam explicandum. v.Verbi g.gratia, coniunctio maris cum fœmina communis est hominibus cum brutis: sed tamen est differentia. Nam brutis ab authore naturæ tantũtantum indita est illa commensuratio maris cum fœmina, quibus commẽsurationiscommensurationis ratio est ipsa lex æterna quæ est in Deo. At vero in hominibus vltra hoc est etiam ratio formalis legis naturalis inditæ ab ipso Deo cui liberè obedit & exercet coniunctionem illāillam maris & fœminæ conformiter vel difformiter ad ipsam legem. Volumus ergo dicere in conclusione, quod huiusmodi cōiunctioconiunctio maris & fœminæ est verè & propriè ius naturale respectu hominum, quando conformiter ad legem exercetur ab hominibus. At vero in brutis dicitur ius naturale, quia eadem actio secundum materialem substantiam exercetur ab illis iuxta inclinationem naturalem. Ex dictis etiam colligo, quod cum aliqua proprietate competit ius naturale etiam brutis, quatenus commensuratio maris & fœminæ habet rationem in lege æterna, & est obiectum legis æternæ & iustitiæ distributiuæ: quæ est in Deo, secundum quam ipse Deus facit æqualitatem ipsis rebus, tribuens vnicuique inclinationem & potentiam & operationem secundum quod naturæ rei debitum est. Quod si quis obijciat hanc rationem iuris naturalis communem esse homini cum plantis & lapidibus: at vero à Iurisconsultis & à Diuo Thoma dicitur specialiter quod ius naturale commune est hominibus cum brutis, ergo non bene explicatum est hoc ius secũdumsecundum rationem communem homini cum alijs rebus omnibus. Respondetur, quod aliquid specialius est in animalibus, propter quod ius naturale potiùs dicitur commune homini cum brutis, quæ conueniunt cum homine in genere animalis immediato. Etenim non solum homo, sed etiam animalia operantur cum quadāquadam cognitione finis, quanuis nōnon cognoscunt proportionem mediorum ad finem, vt à nobis explicatũexplicatum est. 1. 2. quæst. 6. de voluntate. & quæst. 1. Hinc est, quòd quando homo est animal rationale, & facit aliquid | quod est contra naturale ius primo modo, quod sibi commune est cum brutis; tunc vehementiùs reprehenditur ex comparatione ad bruta quæ in illis operationibus seruant perpetuò tenorem iuris naturalis. v.Verbi g.gratia, si homo indebito modo se habeat circa vxoris vsum vel erga filios, meritò obijcitur illi, quòd sit peior brutis & feris animalibus. Iuxta illud Ieremiæ Threnorum capit. 4. Lamiæ nudauerũtnudauerunt mammas lactauerunt catulos suos. Filia populi mei crudelis. Ad hoc facit quod dicit Isaiæ. cap. 1. Cognouit bos possessorem suum & asinus præsepe Domini sui, Israel autem me non cognouit, & populus meus non intellexit. Simile est illud Ieremiæ. 8. Miluus in cælo cognouit tempus suũsuum. Hinc est, quòd peccata Sodomiæ specialiter dicuntur esse contra naturam: quia sunt contra ordinem communem brutis & hominibus, quanuis alia omnia peccata sint contra naturam rationalem. Sic ergo quando Iurisconsulti dicunt, Ius naturale est quod natura omnia animalia docuit, loquuntur de illis actionibus in quibus bruta operantur cum quadam cognitione finis secundum quandam commensurationem sibi inditam in æstimatiua naturali: quæ est quasi quædam ratio iusti naturalis. Cæterùm notandum est iuris gentium æqualitatem placuisse Iurisconsultis significare per iustitiāiustitiam quæ nōnon nisi ratione humana exercetur: hoc est colere Deum: & parentes venerari, de quo agemus dubio sequenti.
DVbitatur secundo. Vtrum ius gentiũgentium sit naturale. Arguitur primo pro parte affirmatiua, ex dictis à Diuo Thoma, & Arist.Aristotele & Iurisconsultis. Nam D.Diuus Thom.Thomas in præsenti articulo expressè ait, Ius gentium esse ius naturale consideratum secundum aliquid quod inde sequitur: quanuis nōnon sit ius naturale priori illo modo qui communis erat brutis. Item Diuus Thomas in lectione. 10. libr. 5. Ethicorum capit. 7. Explicans Arist, dicit, quòd iuxta Aristot.Aristotelem sententiam ius gentium comprehenditur sub naturali iure. Item Iurisconsulti vbi supra, hoc ipsum videntur sentire: dum aiunt, quòd colere Deum, venerari parentes, ius gentium est. Constat autem nihil naturalius esse rationali naturæ quam colere Deum, venerari parentes.
Secundò arguitur ratione. Omne quod colligitur per bonābonam consequentiam ex principijs moralibus ius naturale est, sed ius gentium colligitur ex huiusmodi principijs, ergo est ius naturale. Probatur maior, ex Diuo Tho. 1. 2. quæst. 95. art. 2. & probatur etiam ratione, & à simili, quoniam cōclusioconclusio physica, quæ colligitur ex principijs physicis per bonam consequentiam pertinet ad ordinem naturalis luminis, ergo conclusio moralis quæ necessariò sequitur ex primis principijs moralibus, pertinet ad ius naturale morale. Et confirmatur, quia omnia præcepta decalogi vel ferè omnia sunt conclusiones primorum principiorum moralium, videlicet, bonum secũdumsecundum rationem est prosequendum, & malum fugiendum. Item quod tibi non vis alteri ne feceris. Ex istis colligitur, non esse furandum, non occidendum, &c. quæ sunt præcepta naturalia. Confirmatur secundo vehementius. Nam simplicem fornicationem esse illicitam de iure naturæ est, & tamen nōnon est primum principium: sed conclusio deducta ex primo principio. v.Verbi g.gratia, coniunctio maris & fœminæ inter hominem naturaliter ordinatur, non solum ad generationem animalis, sed etiam ad debitam educationem hominis qui est animal rationale. Sed quia hoc sine perpetua coniunctione maris & fœminæ commodè fieri non potest, quantum est ex natura rei: idcirco simplex fornicatio & varius concubitus dicitur esse contra ius naturale. Similiter & proportionabiliter cùm in hoc principio morali & naturali, quod homines tenentur se ipsos sustentare inferatur necessariò, quod agri sunt colendi. Et rursus ex alia propositione certa moraliter, videlicet, non possunt agri conuenienter coli nisi rerum diuisio fiat & earum appropriatio, eo quòd homines negligentes sunt in cultu communium bonorum. Cùm ergo ex dictis inferatur, quòd fiat rerum diuisio, & fiant propria rerum dominia, consequens est, vt hæc pertineātpertineant ad ius naturale. Constat autem, quod rerum diuisio dicitur esse de iure gentium, ergo ius gentium ius naturale est.
Tertiò arguitur. Si ius gentium esset ius positiuum, sequitur quòd possit mutari, & abrogari humana voluntate principis. Et quanuis princeps peccaret abrogando, nihilo minus factum teneret. Sequela videtur manifesta, quia ius positiuum solũsolum pendet ex legislatoris beneplacito. Consequens tamen falsum est, quia in tali euentu nemo condemnaret proprios dominos rerum qui defenderent bona sua vel à principe vel ab alijs qui intentarent illa vsurpare. Denique arguitur, ius gentium apud omnes gentes bene institutas custoditur & debitum esse iudicatur: & si quis oppositum faciat iudicatur male facere, ergo nunquānunquam humana constitutione sancitum est. Probatur cōsequentiaconsequentia, quia nullus princeps potuit toti mundo legem ferre de huiusmodi iure seruando, ergo ius naturale est istius modi ius gentium.
In hac difficultate dissoluenda sciendũsciendum est, quòd Iurisconsulti distinguũtdistinguunt ius in ius naturale & ius gentium asserentes ius naturale esse commune homini cum brutis, ius autem gentium diffiniunt ex eo, quòd gentibus commune est, neque brutis competit. Et profecto quantum videtur, ius gentium diffiniunt & denominant non ex eo, quòd à gentibus sit institutum, sed ex eo, quod inuenitur in gentibus & non in brutis. Ex quo colligitur, quòd nomine iuris gentium includunt ius naturale, quod proprium est rationalis naturæ, de quo loquitur Diuus Thomas in tertia conclusione. Et simul etiam includunt ius gentium, quod gentes stabilierunt, in quo & gentes conueniunt. At vero Theologi nomine iuris gentium in communi vsu loquendi excludimus ius naturale, non solum quod est commune nobis cum brutis: sed etiam quod est propriũproprium rationalis naturæ. Similiter est æquiuocatio in hoc nomine ius ciuile. Potest enim denominari ex eo, quòd vis illius iuris communis est ciuitatibus, vel ex eo, quòd à ciuitatibus vel earum principe institutum est. Et in hac secunda significatione vtuntur hoc nomine Iurisconsulti, in qua etiam significatione nos solemus appellare leges regni, quæ ab ipso Rege regni institutæ sunt eadem æquiuocatio potest esse in hoc nomine ius humanum, vt dicatur, vel quod homines habent in vsu, vel quod homines instituerunt.
PRO decisione veritatis, sit prima conclusio. Ius gentium & ius humanum, & ius ciuile, si priori modo accipiatur, commune est ad ius naturale proprium rationalis naturæ & ad ius positiuum. Conclusio probatur quantum attinet ad ius gentium, ex doctrina IuriscōsultorumIurisconsultorum vbi supra asserentium diuinum cultum & venerari parentes esse ius gentium, cum tamen sit res certissima, quòd hæc præcepta sunt maximè naturalia rationali naturæ. Similiter ijdẽijdem Iurisconsulti, vt patet in. l. manumissiones. ff. de Iustitia & Iure. aiunt seruitutes esse de iure gentium. Et tamen etiam constat seruitutem introductam fuisse iure positiuo. Cæterùm quantum ad ius humanum. Probatur conclusio, quòd vtroque modo conueniat. Etenim secundum Isidorum libro Etymolog. capit. 2. quem citat Diuus Thomas artic. 1. argumento. 3. Ius differt ab eo quod dicitur fas, eo quòd ius est inter homines ipsos: Fas autem erga Deum. Cum igitur ius humanum, quod est inter homines, versetur circa æqualitatem ex natura rei, & circa æqualitatem ex lege positiua: consequens est, quòd ius humanum possit esse etiam positiuum. Deinceps probatur conclusio quantũquantum attinet ad ius ciuile. Quoniam Arist. libr. 5. Ethicorum cap. 7. diuidit ius politicum, quod constat esse idem atq;atque ciuile, in naturale & positiuum: quod ille appellat legale, hoc est lege positum, ergo ius naturale etiam positiuum continetur, sub iure ciuili. Probatur secundo ratione eadem conclusio, quoniam ius gentium, & ius humanum & ciuile in priori illa significatione nihil aliud importat, quàm ius illud quo vtuntur gentes vel homines vel ciues: sed gentes & homines & ciues vtuntur iure naturæ & positiuo, ergo conclusio vera.
Secunda conclusio. Ius humanum in secunda acceptione conuertitur cum iure positiuo: & sic diuiditur in ius gentium & ciuile. Hæc conclusio habet duas partes. Et probatur prima. Ius humanum in priori significatione nihil aliud est quam ius ab homine constitutũconstitutum, sed hoc ipsum dicitur ius | positiuum, quod homines posuerunt, ergo. Altera pars conclusionis asseritur à D. Tho. 1. 2. quæst. 95. artic. 4. Vbi citat & explicat Isidorum lib. 5. Etymolog. cap. 5. Quò circa aduertendum est, quod nulla est difficultas in eo quod asseritur, ius ciuile contineri sub iure positiuo. Est enim ius ciuile quod populus seu ciuitas, seu princeps ciuitatum sibi proprium constituit. Vt ait Isidorus vbi supra cap. 5. & Iurisconsulti vbi supra. Sed tota difficultas est in explicando, quomodo ius gentium sit pars iuris positiui. Nihilominus probatur hoc multipliciter. Primo ex Cicerone lib. 2. de Inuentione cap. 5. Vbi ait rerum diuisionem tribuendam esse iuri positiuo. At rerum diuisio introducta est iure gentium, ergo ius gentium positiuum est. Quòd autem hoc intelligat Diuus Thom.Thomas patet ex. 1. 2. quæst. 94. art. 5. ad tertium. Vbi ait, rerum diuisionem & seruitutem non esse introductas à natura, sed per hominum rationem. Cæterùm quod ex doctrina Diui Thomæ potest afferri in oppositum in hoc artic.articulo leue est. Etenim in corpore articuli, & in respōsioneresponsione ad argumentum, solum negat ius gentium pertinere ad ius naturæ priori illo modo: vt brutis commune est. Cæterùm cum dicit pertinere ad ius naturæ: posteriori modo loquutus est in gratiāgratiam IurisconsultorũIurisconsultorum, qui nomine iuris gentium intellexerunt, quo gentes vtuntur. Quapropter æquiuocatio est in ipso nomine ius gẽtiumgentium. Nec Diuus Thom.Thomas sibi contrarius est: quoniam in hoc articulo loquutus est more Iurisconsultorum: accipiens nomen iuris gentium prout commune est naturali & positiuo. At vero in. 1. 2. loquutus est de iure gentium prout distinguitur ab omni iure naturali, non solum ab illo quod dicitur esse commune homini cum brutis, sed etiam à iure naturali proprio rationalis naturæ, quo pacto ferè semper sumitur apud Theologos, & ita dicit Turrecremata super distinct. 1. decreti capit. ius autem. quòd ius gentium pertinet ad ius positiuum. Ratione vero probatur conclusio, quantùm ad istam secundam partem: quoniam ea quæ iure naturæ præcipiuntur vel prohibentur, sunt vel per se bona, vel per se mala. Sed nōnon omnia de iure gentium, sunt huiusmodi, ergo nōnon omnia sunt de iure naturæ. Probatur minor. Nam rerũrerum diuisio, quæ de iure gentium dicitur, non est per se bona: neque rursus cōmuniscommunis rerum possessio est per se mala., ergo ius gentium non præcipit quæ per se sunt bona vel per se mala. AntecedẽsAntecedens probatur, quia legitur in Actibus Apostolicis, quod fidelibus in primitiua ecclesia erant omnia communia: quod perfectissimæ charitatis signũsignum erat. Nam distribuebatur vnicuiq;vnicuique prout cuique opus erat. Sicut modo in religionibus approbatis & reformaris omnia sunt communia. Deinde probatur conclusio ex differẽtiadifferentia inter ius naturæ & inter ius gentiũgentium & ius ciuile positiuũpositiuum. Etenim quod est ius naturæ vel est principium per se notum vel conclusio quæ ex illo per necessariam consequentiam colligitur. At vero ea quæ introducta sunt iure gentiũgentium neque sunt principia per se nota: neque ex illis per necessariam consequentiāconsequentiam deducuntur, quanuis colligantur per consequentiāconsequentiam vsq;usque adeo probabilem & vtilem humanæ societati, vt nullæ sint nationes, quæ talem consequentiam non admittant. Sint exempla vtriusq;vtriusque iuris, naturalis quidẽquidem: in illo principio: quod tibi non vis: alteri ne feceris, & in illa cōclusioneconclusione, non est furandum, non falsum testimonium dicendum. Exemplum verò iuris gentiũgentium, in illa cōclusioneconclusione, rerum diuisio facienda est: propria dominia distribuenda: quæ quidem non est principiũprincipium per se notũnotum, sed conclusio, quæ colligitur ex alijs principijs, scilicet, agri sunt colendi ad sustentationem humanæ vitæ, & pacem Reipublicæ seruandam. Ex quibus ita licet colligere sub sumendo, scilicet, sed supposita hominum malitia, neque agri communes commodè colerentur, neque pax in republica retineretur, ergo expedit, vtrerum diuisio fiat. Iam vero ius ciuile positiuum illud est, quod minorem habet conuenientiam quam ius naturale: & ideo minus commune est gentibus: quanuis habeat aliquāaliquam conuenientiam cum iure naturali. Cuius exemplum sit in illa lege Hispaniæ, quòd fures suspendantur, quæ sequitur ex illo principio malefactores sunt puniendi. Non tamẽtamen per necessariam consequentiam, sed per cōuenientemconuenientem regno Hispaniæ.
Tertia conclusio. Ius gentium est quasi medium affinitatem habens cum iure naturali & ciuili positiuo: quoniāquoniam cum iure naturali conuenit. Primo in hoc quòd neutrum ius oportet esse scriptum. Secundo conueniunt in hoc quòd ad sui promulgationem non requiritur conuocatio hominum: sed in omnibus nationibus absque præcone acceptatur. Tertio, quia ius gentiũgentium habet modum iuris naturæ: quia ius naturæ est principium vel conclusio necessaria. At vero ius gentiũgentium est quasi modus quidāquidam maximè necessarius, vt ius naturæ seruetur. Quarto cōueniuntconueniunt in hoc, quòd ius naturæ & ius gentium vbiq́ue apud omnes gentes custoditur: etsi oppositum fiat, omnes iudicant malè fieri. Cæterum quanuis ius gentium conuenientiam habeat cum iure ciuili positiuo: tamen multum differt ab illo. Vt videbimus in sequentibus. Quapropter absolutè loquendo nomine iuris positiui, non solemus intelligere ius gentium propter affinitatem quam ius gentium habet cum iure naturali.
Nihilominus sit quarta conclusio, ius gentium possibile est abrogari ex humano beneplacito, ita vt etiam si culpabiliter fiat talis abrogatio, facta tamen teneat. Explicatur hæc cōclusioconclusio. Si Rex HispaniarũHispaniarum vellet modo abrogare rerum diuisiones in suo Regno & de consensu Regni: quanuis notabiliter mortaliter peccaret contra bonam gubernationem Regni, tamen facta abrogatio valeret, & omnia essent communia: neque quisquāquisquam aliquid proprium possideret. Hæc conclusio est Magistri Soto libro. 3. de Iustitia & iure, quæst. 1. artic. 3. Vbi ait, esse quædam de iure gentium ita necessaria ad humanum conuictum, vt dispensare in illis non liceat. Imo forsan dispensatio facta esset irrita. Exemplum ponit in rerum diuisione. Veruntamen ille potest intelligi, si sola Principis authoritate fiat dispensatio absque consensu Regni. Etenim quanuis Regnum dicatur transferre in Regem totam suam authoritatem, tamen hoc intelligitur seruatis seruandis non solum iure naturali, sed etiam iure quod commune est omnibus gentibus: idcirco nos diximus de consensu regni. Nunc igitur probatur conclusio. Ius gentium est positiuum eo modo, quo diximus, sed de ratione intrinseca iuris positiui est, vt sicut ex hominum beneplacito & constitutione constat, ita ex eodem possit abrogari, ergo &c. Probatur minor, ex Aristot. libr. 5. Ethicorum capit. 7. & confirmatur à simili. Nam ius ciuile propterea potest abrogari: quia vim habet ex hominum beneplacito, etiam si abrogatio malè fiat, ergo proportionabiliter poterit abrogari ius gentium ex beneplacito Principis & Regni, quorum interest gaudere iure gentium, & in eorum potestate est renuntiare tali iuri. Probatur conclusio secundo, & intendimus ostendere, quòd etiam ius gentium possit in aliquo euentu abrogari. Et est argumentum. Ea quæ sunt de iure gentium non sunt per se bona: neque ea quæ iure gentium prohibentur per se mala ita, quin pro loco & tẽporetempore possint variari, ergo non solum abrogatio facta tenebit: sed etiam erit licita aliquando. Explicatur & confirmatur ista ratio. Quoniam rerum diuisio & proprietas dominiorum, quæ iure gentiũgentium dicitur introducta, iustissimè & sanctissimè olim in primitiua ecclesia: & nunc in religionibus locum non habet. Non igitur vniuersaliter est per se bona rerum diuisio. Probatur consequentia: quoniam ea quæ sunt per se bona & iure naturæ obligant, nunquam desinunt obligare propter perfectionem cōmunitatiscommunitatis. Hoc dixerim quasi respondens tacitæ obiectioni. Poterat enim aliquis obijcere, quòd reddere depositum est iustum naturale: & tamen in aliquo euentu non est licitum reddere depositum, vt in superioribus dictum est. Ergo non obstat quominus ius gentium sit ius naturale & per se bonum, quòd in aliquo euentu non sit seruandum. Cui obiectioni responsum est in hoc quòd diximus, quòd per se bonum non desinit obligare propter perfectionem communitatis. Imo gratia & sanctitas & charitas perficit naturam. Est aliud exemplum, quoniam seruitus eorum, qui capiuntur in bello iusto, iure gentium introducta est, sed in hoc iure mutationem fecit ecclesia, vt Christiani quantumlibet in bello iusto caperentur non sint serui. Et hoc in fauorem Euange|lij & baptismi, ergo quæ sunt de iure gentium non pertinent ad ius naturæ, alias ecclesia non haberet authoritatem circa illa immutanda. Ex hac doctrina sequitur, quòd Sarraceni qui capti sunt in bello Granatensi vltimo, ante annos viginti meritò potuerunt in seruitutem redigi in pœnam Apostasiæ & rebellionis à fide Catholica. Ratio huius est, quia quemadmodum in fauorem Euangelij statutum est ab Ecclesia: Vt Christiani non possent fieri serui; Ita etiam in pœnam Apostatantium, & rebellantium reuocari potuit illa gratia & permitti, vt ius gentium erga huiusmodi rebelles exerceretur. Eo vel maximè: quòd ipsi Sarraceni quos ex nostris bello capiebant in seruitutem redigebant & vendebant. Accessit etiam ad iustificationem huius negotij authoritas Pij Quinti, & Catholici Regis Philippi Secundi, quorum consensu huiusmodi Sarraceni in seruitutem sunt redacti. Habemus itaque ex prædictis, quòd ius gentium non est ex natura sua immutabile: quin potius aliquando potest licitè mutari. Aliquando vero tametsi licitè non abrogetur: tamen abrogatio facta valet, dum modo fiat de consensu Principis & populi sibi subditi. Cæterùm Rex Hispaniæ non poterit abrogare ius gentiũgentium, quod sibi commune est cum Rege Galliæ. v.Verbi g.gratia, quòd tempore belli legati vtriusque Regis pacificè recipiantur. Hoc enim ius gentium est, quod colligitur ex illo principio, quòd pax & tranquillitas Reipublicæ est finis belli, Legati autem negotium pacis agere præsumũturpræsumuntur: ergo audiẽdiaudiendi sunt in pace. ItẽItem etiāetiam, quia bellũbellum indicitur per sententiāsententiam Principis contra aliam rempublicam. Ergo sicut in sententia forensi audiendus est reus si vult audiri: multò magis in sententia contra aliam Rempublicam audire oportet iustificationem, vel satisfactionem quāquam intendit Regnum illud ad euitanda mala quæ ex bello sequuntur. Dicimus ergo, quod ius illud de pacificè recipiendis legatis, non potest abrogari ab vno Principe sine consensu alterius. At verò de consensu vtriusq;vtriusque partis poterit abrogari.
Ad argumenta vero proposita in principio dubij, respondetur ad primum quod desumebatur ex illis testimonijs. Respondetur, quòd in illis est sermo de iure gentium in priori acceptione & significatione prout in prima conclusione explicatum est.
Ad secundum argumentum respondetur negando minorem. Si intelligatur quod ius gentium per necessariam consequentiam colligitur ex principijs naturalibus. Et per hoc patet ad primam confirmationem. Ad secundam confirmationem respōdeturrespondetur simplicem fornicationem esse illicitam, iure naturali certissimum est. Et oppositum contrariatur fidei Catholicæ quanuis corruptis & vitiosis hominibus non omnibus appareat necessitas consequentiæ ex principijs per se notis lumine naturali: tamen tenentur se subijcere sententiæ doctiorum & studiosorum, qui iudicant de necessitate consequentiæ & condemnant simplicem fornicationem tanquātanquam legi naturali contrariam. At vero diuisio rerum non colligitur absolutè per euidentem consequentiam, & quāuisquamuis peccatu esset abrogare tale ius, tamẽtamen de consensu partium abrogatio facta valet.
Ad tertium respondetur, quòd iam diximus quòd Princeps absque cōsensuconsensu populi non potest abrogare ius gentium de rerum diuisione.
Ad vltimum negatur consequentia. Ad probationem respondetur, quod non opus est, quod aliquis singularis Princeps totius orbis legem tulerit de iure gentium: sed sufficit, quod ex beneplacito communi hominum & ex consuetudine tale ius fuerit introductũintroductum tanquātanquam maximè cōueniensconueniens cum iure naturali. Et certè argumentum probat, quòd ius gentium magnam habet affinitatem cum iure naturali.

ARTICVLVS IIII.Vtrùm debeat specialiter distingui ius paternum & dominatiuum.

Source
AD Quartum sic procedi
tur. Videtur quod nōnon debeat specialiter distingui ius paternum & dominatiuum. Ad iusti|tiam enim pertinet reddere vnicuique quod suum est, vt dicit
Ambros. in. 1. de Officijs. Sed ius est obiectum iustitiæ: sicut † dictum est. Ergo ius ad vnumquenque æqualiter pertinet: & sic non debet distingui specialiter ius patris & domini.
¶ 2 Præterea, Ratio iusti est lex: vt
Arti. 1. ad primum.
dictum est. Sed lex respicit cōmunecommune bonum ciuitatis & regni: vt suprà
1. 2. q. 90. artic. 2.
habitum est. Non autem respicit bonum priuatum vnius personæ, aut etiam vnius familiæ. Non ergo debet esse aliquod speciale ius vel iustum dominatiuum vel paternũpaternum, cũcum dominus & pater pertineātpertineant ad domũdomum, vt dicitur in. 1.
Cap. 3. tomo. 5.
Politic.
¶ 3 Præterea, Multæ aliæ sunt differentiæ graduum in hominibus, vt puta quod quidam sunt milites, quidam sacerdotes, quidam principes. Ergo ad eos debet aliquod speciale ius vel iustum determinari.
SED contra est, quod
Philosophus in. 5. Ethic. specialiter à iusto politico distinguit dominatiuũdominatiuum & paternum, & alia huiusmodi.
RESPONDEO dicendum, quòd ius, siue iustum dicitur per cōmensurationemcommensurationem ad alterum. Alterum autem potest dici dupliciter. Vno modo quòd simpliciter est alterũalterum sicut quod est omnino distinctum: sicut apparet in duobus hominibus, quorum vnus non est sub altero, sed ambo sunt sub vno principe ciuitatis. Et inter tales secundum
Philosophum in. 5. Ethic. est simpliciter iustum. Alio modo dicitur aliquid alterum nōnon simpliciter, sed quasi aliquid eius existens. Et hoc modo in rebus humanis filius est aliquid patris: quia quodammodo est pars eius, vt dicitur in. 8.
Lib. 8. ca. 12. to. 5.
Ethic. & seruus est aliquid domini: quia est instrumentum eius, vt dicitur in. 1.
Polit. Et ideo patris ad filium non est comparatio, sicut ad simpliciter alterũalterum. Et propter hoc non est ibi simpliciter iustum, sed quoddam iustum, scilicet paternũpaternum: & eadem ratione, nec inter dominum & seruũseruum, sed est inter eos dominatiuum iustum. Vxor autem, quanuis sit aliquid viri, quia comparatur ad eum sicut ad proprium corpus, vt patet per Apostolum ad Ephes. 5. tamen magis distinguitur à viro quàm filius à patre, vel seruus à domino. Assumitur enim in quādamquamdam socialẽsocialem vitam matrimonij. Et ideo: vt
Philosophus dicit inter virum & vxorem plus est de ratione iusti, quam inter patrem & filium, vel dominum & seruum: quia cùm vir & vxor habeant immediatam relationem ad domesticam communitatem, vt patet in. 1.
Politic. ideo inter eos non est etiam simpliciter politicum iustum, sed magis iustum œconomicum.
AD Primum ergo dicendum, quòd ad iustitiam pertinet reddere ius suum vnicuique: supposita tamẽtamen diuersitate vnius ad alterum. Si quis enim sibi det quod sibi debetur, non propriè vocatur hoc iustũiustum: & quia quod est filij, est patris, & quod est serui, est domini: ideo non est propriè iustitia patris ad filium, vel domini ad seruum.
AD secundum dicendum, quod filius inquātuminquantum filius, est aliquid patris: & similiter seruus inquantum seruus, est aliquid domini. Vterq́;Vterque tamen prout consideratur, vt quidam homo, est aliquid secundum se subsistens ab alijs distinctum. Et ideo inquātuminquantum vterq́ue est homo, aliquo modo ad eos est iustitia. Et propter hoc etiāetiam aliquæ leges dantur de his quæ sunt patris ad filiũfilium, vel domini ad seruum. Sed inquantum vterq́ue est aliquid alterius, secundum hoc deficit ibi perfecta ratio iusti vel iuris.
AD tertium dicendum, quòd omnes aliæ diuersitates personarũpersonarum, quæ sunt in ciuitate, habent immediatam relationem ad communitatem ciuitatis & ad principẽprincipem ipsius: & ideo ad eos est iustum secũdumsecundum perfectam rationem iustitiæ. Distinguitur tamen istud iustum secũdumsecundum diuersa officia. Vnde dicitur ius militare, vel ius magistratuum, aut sacerdotum: non propter defectum à simpliciter iusto, sicut dicitur ius paternum & dominatiuũdominatiuum, sed propter hoc quòd vnicuiq;vnicuique conditioni personæ, secũdumsecundum propriũproprium officium aliquid propriũproprium debetur.
Commentary
SVMMA ARTICVLI.

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Inter ciues, quorum neuter est sub potestate alterius vterq́;vterque tamen sub vnius Principis, est iustum simpliciter. Ratio huius est, quia simpliciter est iustum ad alterum.
Secunda conclusio. Inter patrem & filiũfilium non est iustum simpliciter, sed iustũiustum quod dicitur paternum: & inter dominum & seruum non est etiam iustum simpliciter, sed iustum dominatiuum.
Tertia conclusio. Neque inter virum & vxorem est simpliciter iustum politicum: est tamen potior ratio iuris quàm inter patrem & filiũfilium: quæ dicitur œconomica. Ratio primæ partis est, quia vir & vxor non ordinantur immediatè in bonum commune Reipublicæ. Ratio secundæ partis, quia potissimum coniunguntur, vt socij ad exercendum maritale consortium.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitare possemus qualiter Aristo. & Diuus Thom. loquentes de iusto simpliciter, ponunt illud solum in conciuibus sub eodem principe. Nam profecto inter homines diuersorum regnorum est iustitia simpliciter, vt inter Gallos & Hispanos, inter quos & exercentur contractus iusti. Respondetur breuiter, quòd Diuus Thom. & Aristot. loquuntur de iusto legali, non per hoc volentes excludere iustum naturale, quod est inter homines diuersorum regnorum, quod est iustum simpliciter.
DVbitatur circa secundāsecundam conclusionẽconclusionem, de veritate illius & arguitur pro parte negatiua. Primo, inter patrem & filium est vera amicitia, ergo est propriè iustum. Antecedens est D. Tho. 2. 2. quæst. 24. arti. 8. & infra. CōsequentiaConsequentia vero probatur, quia sicut iustitia & iustũiustum est ad alterũalterum, ita amicitia. SecũdoSecundo, inter patrem & filiũfilium in diuinis est iustitia propriè, ergo & in humanis. Antecedens patet ex D. Tho. 3. par. q. 1. artic. 3. Vbi dicit, quod filius satisfecit patri de rigore iustitiæ. ConsequẽtiaConsequentia vero probatur. Nam filius in diuinis magis vnũvnum est cũcum patre & magis de substantia patris quam filius in humanis.
Tertiò arguitur. Inter hominẽhominem gratũgratum & DeũDeum est simpliciter iustũiustum, licet homo gratus sit filius adoptiuus & seruus Dei, ergo. Antecedens patet ex D. Tho. 1. 2. q. 114. Vbi ponit meritum simpliciter inter hominem & Deum. Et confirmatur. Nam inter hominem conditum in puris naturalibus & DeũDeum authorem naturæ est meritum: vt docet D. Thom. 1. 2. quæst. 114. Ergo multo magis reperietur iustum inter filium naturalem genitum à patre.
Quartò. Inter filiũfilium emancipatum & patrem est iustũiustum simpliciter, ergo inter filium | dum est sub tutela parentum. Antecedens patet. Nam inter illos sunt cōtractuscontractus ciuiles emptionis & venditionis, in quibus simpliciter est iustũiustum. ConsequẽtiaConsequentia vero probatur. Quia quando filius emancipatur, non desinit esse aliquid patris per naturānaturam aut ex substantia illius genitus, sicut antea, ergo, &c. Et confirmatur. Nam quanuis filius sit genitus à patre, & dependeat in fieri: tamen non dependet in conseruari: sed per ipsum conseruatur suppositum distinctum existens: eo vel maxime quòd semen non est aliquid de substātiasubstantia patris sed superfluũsuperfluum quoddam.
Quinto sequeretur, quod eadem ratione inter duos fratres non esset propriè iustũiustum. Consequens est falsum, ergo &c. Sequela patet, quia etiāetiam vterq;vterque est aliquid patris, sicut dextera & sinistra est aliquid hominis, ergo &c.
Sextò. Inter patrem & filium est ius naturale, ergo est simpliciter ius. Consequentia patet, quia ius naturale est membrũmembrum simpliciter iuris, ergo vbi illud reperitur, reperietur iustum simpliciter. Antecedens vero patet, quia inter se commensurantur secundùm absolutāabsolutam rationem: & etiāetiam quia si filius occidat patrẽpatrem, maximè læditur ius naturæ.
Caietanus in hoc articulo non solum dicit, quòd inter patrem & filium formaliter non est iustum simpliciter: verum etiam quod inter eosdem secundùm quod homines, nōnon est tale ius: & probat ex D. Tho. hic ad secundum. vbi distinguens patrem à filio, qua ratione sunt diuersi ordinis, dicit quòd quodammodo est inter illos iustum, ergo non simpliciter. Et eiusdem sententiæ videtur esse Soto de iustitia & iure lib. 3. q. 1. art. 4. & multi ex magistris. Pro huius explicatione supponendũsupponendum est primò, quod ad iustũiustum simpliciter requiruntur tres cōditionesconditiones. Prima, quod sit ordo ad alterũalterum. Secunda, quòd sit debitũdebitum simpliciter. Et tertia, quod sit æqualitas. SecũdoSecundo est supponendũsupponendum, quod simpliciter, dupliciter dicitur. Primò prout distinguitur contra secundũsecundum quid aut metaphoricum, qualiter homo viuus dicitur simpliciter homo ad differentiādifferentiam hominis picti. Alio modo simpliciter dicitur aliquid quod omnibus modis est tale. Distinctio ista est Arist. 2. Topic. in fin. lib. Et ea vtitur D. Tho. 3. p. q. 50. art. 5. & possumus addere tertiũtertium modum quo aliquid dicitur simpliciter. Videlicet, quando dicitur tale absq;absque aliqua depẽdentiadependentia: quomodo Deus solus dicitur ens & bonus simpliciter. Et proportionabiliter possumus distinguere triplicem modum quo aliquid dicitur secũdùmsecundum quid. Primò, quia per metaphoram & nōnon verè dicitur. v. g., Verbi gratia, pictura dicitur homo. Secundò, quia licèt verè & propriè dicatur tale, nōnon sufficit tamen denominare totũtotum. Sicut albũalbum quod dicitur de AEthiope secũdũsecundum dẽtesdentes. Et tertio per hoc quod aliquid dicit̃dicitur depẽdenterdependenter, qualiter accidẽsaccidens secũdũsecundum quid est ens.
Prima cōclusioconclusio. NōNon est iustũiustum simpliciter inter patrem & filiũfilium: si simpliciter dicatur illud quod omnimodo est tale. Hoc patet ex Arist. 5. Ethic. ca. 6. Et ex D. Tho. in præsenti. Et probatur ratione illius. NāNam filius nōnon est simpliciter alter à patre, idest, non omnimodo diuersus, ergo ius inter illos nōnon est simpliciter omnibus modis. Antecedens patet ex Arist. vbi supra. & 8. Ethic. c. 11. Et 1. Polit. c. 3. &. 1. œconomic. c. 5. Præterea, quia inter patrem & filiũfilium nōnon est æqualitas simpliciter. HęcHaec autem requiritur ad ius simpliciter. Antecedens est Arist. 8. Ethic. cap. 14. Et consequentia est manifesta, quia si deficit aliqua conditio iusti simpliciter: iustum quod ibi reperitur, nōnon erit omnimodo tale. Tandem probatur, quoniam ad virtutem pietatis pertinet reddere parentibus debita, vt Theologi cōueniuntconueniunt. Pietas verò nōnon est iustitia simpliciter sed pars potẽtialispotentialis iustitiæ, ergo inter patrem & filiũfilium nōnon est iustũiustum omnimodo. Etenim si iustũiustum simpliciter esset: esset subinde simpliciter iustitia seruans tale ius: ac proinde non ad pietatem pertineret talis actus.
Secunda conclusio. Nihilominus simpliciter est iustũiustum inter illos, idest, verè & propriè & nōnon metaphoricè. Conclusio ista colligitur ex D. Tho. quæst. seq. art. 2. quem locu interpretans Magist. Soto lib. 3. de iustit. q. 2. art. 2. expressè tenet nostram sentẽtiamsententiam. Probatur primo ratione. NāNam inter illos propriè & verè est debitum & æqualitas & habitudo ad alterũalterum prout sufficit ad verũverum ius, ergo propriè & verè est ius. CōsequẽtiaConsequentia patet, quia solũsolum illa tria sunt de essentia iuris ꝓprijproprij. AntecedẽsAntecedens verò per singula ꝓbaturprobatur primò, omniũomnium sentẽtiasententia est debitũdebitum maxime filij ad patrẽpatrem: patris autẽautem ad filiũfilium vel est debitũdebitum vel ali|quid altius. Quòd vero sit æqualitas saltim moralis. Probatur. Quia ad æqualitatem moralem sufficit commensuratio proportionalis. Hæc verò est filij ad patrem, ergo &c. Maior patebit quæstione sequenti. Minor probatur. Nam filius verè & propriè reddit patri debitum proportionale, quod ex præcepto iuris paterni debet. Etenim certum est filiũfilium probum implere omnia præcepta ad quæ tenetur ex vi iuris paterni, eo modo quo potest, ergo inter illos est æqualitas proportionalis. Quàm vt commodiùs intelligamus supponẽdumsupponendum est, quòd æquale dicitur dupliciter. Vno modo absolutè: quod contingit in commutationibus emptionis & venditionis. Alio modo secundùm proportionem, vt cum quis nōnon reddit quod absolutè debet, reddit autem quod potest & ad quod tenetur hic & nunc. v. g., Verbi gratia, debens mille & reddens centum quia non plus habet. Et quanuis vtraque æqualitas cōueniatconueniat in hoc quòd exercens illam impleat præceptum: est tamen discrimen, quòd qui æqualitate absoluta adimplet præceptum, manet omnino liber. AEqualitate vero proportionali adimplens præceptum, manet liber hic & nunc: non tamen absolute. Vnde si venerit ad meliorem fortunam, & diues factus fuerit, tenebitur plenum debitum soluere. Et hoc modo est æqualitas inter patrem & filiũfilium, & redditio æquiualentis proportionalis. Quod vero hæc æqualitas sit ad alterum prout sufficit ad iustitiam; Probatur. Quia taliter pater & filius sunt diuersi etiam formaliter, quòd inter illos potest esse actio & passio etiam moralis, ergo sufficienter filius est alter à patre. Antecedens patet ex argumentis in principio positis. Consequentia vero probatur ex Diuo Thoma quæstione sequenti, artic. 2. Vbi explicans quid requiratur ad iustum verum & proprium, solùm dicit requiri illam diuersitatem quæ sufficit ad actionem & passionem. Et confirmatur. Nam hac ratione dicit D. Thom. quod inter partes eiusdem hominis est solum iustitia metaphoricè, quia non est actio & passio inter illas quasi inter diuersa supposita: sed quasi inter instrumenta eiusdem operantis. Cum ergo filius & pater qualitercunque considerentur sunt supposita & personæ inter quas est passio & actio, verè & propriè erit habitudo & commensuratio ad alterum. Et denique conclusio probatur. Quia D. Thomas & Aristot. ideo non ponunt ius simpliciter inter patrem & filium, quia non immediatè respiciunt bonum commune: bene tamen mediate. Quod vero mediatè respicit aliquam rationem communem verè & propriè est tale.