SECVNDA PARS.
IN secunda verò, id vertebatur in quæstionem, an pœnitentia sit virtus, Cuius quidem
quæstionis pars negatiua: ex eo suaderetur
in primis quòd nulla virtus, virtutum in eodem subiecto necessariò supponit: at oportet
hominem fuisse vitiosum, priusquam in homine pœnitentia sit: non igitur est pœnitentia
virtus, Nam & absurdum est: virtutes te habere non posse nisi ante peccaueris, & Christo domino aliquam denegare in quo omnium virtutum plenitudo est.
Deinde Philosophi nullam de pœnitentia
|
fecere mentionem, non Aristoteles, non Cicero, non Seneca, non denique Macrobius,
qui tamen copiosissimè de virtutibus disseruere: non ergo est pœnitentia virtus.
Præterea, cuiusque virtutis primus actus est:
electio boni: secundus verò, fuga mali. Est enim virtus, habitus electiuus, in mediocritate consistens. At pœnitere derestationem, fugamque peccati notat: non ergo potest esse præcipuus
cuiusque virtutis actus, cum tamen primus actus
pœnitentię sit. Quare, non est pœnitentia virtus.
In contrarium est: quod compensare iniurias aduersus homines factas, virtus est: ergo, & diuinas
offensas vindicare virtus sine dubio est.
Pœnitentia est virtus: quæ quidem conclusio
in dubitata apud Catholicos semper fuit. Nisi, quòd nostra hac tempestate, quidam apud
Hispanos hęretici, irridere cœperunt eos qui
de peccatis commissis tristarentur. Cuius erroris author, creditur esse Lutherus, qui nouam solummodo vitam à pœnitentibus exigit, pœnas non exigit. At hic error (ne aures
vestras sanctorum testimoniis obtundam) ex
sacris literis reuincetur. Baruch. 2. Anima quę
tristis est super magnitudine mali, & incedit
curua & infirma, & oculi deficientes, & anima esuriens, dat tibi gloriam & iustitiam domino. 2. ad. Corinth. 7. Gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam, quæ enim secundum Deum. &c. Et
Psalm. 6. Laboraui in gemitu meo, lauabo
per singulas noctes lectum meum, & lachrymis meis stratum meum rigabo. Ecce Propheta sanctus & rex laborat, gemit lachrymatur. Vbi? in lecto: quantum? rigat: quam diu?
per singulas noctes. Ob vnam, scilicet, noctem
quam in iniquitate contraxerat, vitæ totius laborem, gemitum lachrymasque designat, &
post tan clarum & illustre Dauidis exemplum,
sunt qui in luce meridiana cæcutiant. Quorum stultitiam facile sanè erit redarguere, vel
naturali ratiocinatione: quæ ostendit dolorem de peccatis moderatum ob debitum finem esse laudabilem. Nam, quem errati piget qui castigat seipsum: idque maximè cauet
ne rursus in eosdem laqueos inducatur, is laude dignissimus est.
Pręterea, si cuius rei prosecutio turpis est,
fuga bona erit suapte natura: pœnitentia ergo, cum fuga peccati sit, honestissima est.
Præterea, aliorum punire peccata iure naturæ, studiosum est: quem que igitur sua vendicare facinora, æquum & iustum est.
Tandem, hominem in quem iniustè peccaris, placare virtus est: deo ergo quem offenderis
satisfacere, virtus est. Sed quid nos audaces
de bono diuini præcepti disputamus? (NAm Ter|tulliani verbis libenter vtimur) bonum est pœnitere, an non? quid reuoluis? Deus pręcepit,
Deus hortatur, Deus inuitat pœnitentiam (inquit) agite, pœnitentia igitur actus virtutis est.
Secunda conclusio. Pœnitentia est virtus
specialis. Contrarium huius tenuerunt quidam
ante D. Thomam, vt ipse Thomas author est,
distin. 14. q. 1. arti. 1. q. 3. hos Scotus secutus videtur dist. 14. q. 2. & Maior. etiam. q. 2. Sed hac
conclusione explicanda primum intelligamus, dolore de peccatis, eo quòd contra rationem tectam facta sunt, non pertinere ad
aliquam specialem virtutem. Cùm enim omnis virtus sit conformis rectæ rationi, eadem
sufficit, & vt placeat quicquid rationi consentaneum est & vt displiceat quòd à recta ratione discordat. Vnde temperantia satis est, vt
detestemur actus in temperantiæ, & iustitia,
vt in iustitiam abominemur.
Præterea, & id accipiamus, quod exploratum quoque est, dolere de peccato, vt languenti animo medeamur, non in digere alia virtute præter charitatem. Nam sicut ex amore na|turali, medicinam oppono morbis corporis
ita ex charitate, qua meipsum diligo propter Deum, medicinam adfero ægritudinibus animi. Atque ab eadem omnino charitate
est, tristari de culpa: vt mihi consiliem Deum.
Etenim, quæcunque humana actio, ob id parata, vt comparem amicitiam hominis, nullam
exigit specialem virtutem humanam, sed ex
quodam desiderio amicitiæ consequendæ proficiscitur, quod inchoatio quædam est, & veluti amicitię veluti semen. Tristari ergo de peccato vt in gratiam Dei redeamus, inchoatio quædam est diuinæ amicitiæ: nec ad aliam virtutem pertinere potest. Imò adeò virtutis nomen non meretur, cùm in genere amicitiæ
actus ille im perfectissimus sit, virtus autem sit
dispositio perfecti ad optimum, vt ex Arist.
7. phys. lib. colligitur.
Tristari ergo de culpa, eo fine vt compensetur offensa, quæ aduersum Deum commissa
est, id nos asserimus exigere propriam specialemque virtutem. Nam, vt dare Petro pecunias
si in se quidem absolutè consideretur, nullam
habet laudem: sed si do, vt releuem, miseriam
eius, actus est miseriæ: si vt bene illi faciam,
scilicet quia bonum ipsius est, ad beneuolentiam & amicitiam pertinet. Sin verò, tanquam
donum gratuitum pecunias confero, nempè
vt suo loco & tempore, quibus decet distri|tur ad virtutem liberalitatis spectat. Ita tristitiam
assumere, quia iniurię deo factæ compensatio
fiat, à virtute speciali oriatur necesse est, cùm
finis ille tam specialis sit, vt pertinere ad duas
virtutes nequeat, nedum ad plures. Diuersa
quippe formalia motiua voluntatis, diuersæ
sunt formales rationes obiecti: atque consequenter, diuersos habitus & virtutes efficiunt.
Præterea, si quem hęresis suæ pœniteat vt,
emendetur offensa Deo facta, actus virtutis sine dubio est. Nec tamen potest elici à fide, quæ est in intellectu, sed ne ab aliis quidem
virtutibus generaliter. Dabitur ergo aliqua
specialis virtus, vnde ille actus existat: quam
nos pœnitentiam apellamus.
Postremò, velle compensare iniuriam factam proximo, requirit specialem virtutem:
ergo, & velle compensate, ac vindicare iniuriam factam Deo.
Sed ex his oritur dubium, si pœnitentia virtus specialis est, an incidat in virtutem aliquam
particularem earum, quas Philosophi posuerunt. Videtur enim esse eadem cum iusticia.
Quod Duran. di. 14. q. 2. asseruit: quia per eandem virtutem reddimus vnicuique debitum,
& illi satisfacimus, si intulimus iniuriam. Sed
per iustitiam vnicuique reddimus debita, ergo. Et confirmatur, quia iniuriam factam, ad
ius, ęqualitatemque reducere, actus iustitię est.
Præterea, vindicatio species iustitiæ est: ergo, & pœnitentia. Quod & D. Tho. affirmat
3. p, q. 85. art. 3. ad. 4. & art. 4.
Falluntur tamen qui hoc sentiunt. Primó
quia inter Deum & homines non est iustum simpliciter, sed secundum quid, vt D. Tho. art. 3. iam
citato ex Arist. 8. Ethi. manifestat: ergo, cùm
pœnitentia sit virtus inter hominem, & deum
non reddit iustum nisi secundum quid. Non est
igitur virtus iustitiæ, quæ videlicet æquale reddit. Deinde, religio debitum Deo reddit & tamen non est iustitia. Non ergo, quæcunque virtus debitum Deo reddit, virtus iustitiæ est.
Quibus argumentis, Caietanus commotus,
tenuit pœnitentiam esse virtutem religionis, &
quia eiusdem præterea virtutis est, reddere debitum Deo benefactori & offenso, sed per religionem reddimus debitum Deo benefactori. Maior probatur, quia ratio debiti non variatur ex eo quod sit pro beneficiis, vel offensis,
vt debitum ex accepto mutuo, vel ex furto, eiusdem rationis est. Cum ergo sola religio reddat
debitum Deo, ratione accepti beneficij, sola debitum Deo reddit ratione factæ offensæ.
Item Baruch. 2. Anima quę tristis est super
magnitudine mali, dat tibi gloriam & iustitiam
domino. Primùm gloriam, deinde iustitiam & confirmatur hoc ex Psal. 50. Sacrificium Deo seipsus contribulatus, cor contritum & humiliatum Deus
|
non despicies. Primus ergo actus pœnitentiæ, hoc
est, contritio, sacrificium, opusque religionis est.
Sed hæc quoque opinio primum D. Tho.
aduersatur. 4. dist. 14. q. 1. art. q. 5. & dist. 15. q.
4. artic. 7. q. 1. ad. 2.
Præterea & falsa est: qui relegio non reddit Deo quodcunque debitum, sed honorem, vt
pœnitentia per se quidem intendit compensare iniuriam Dei. Assumit tamen ad hunc finem, ea per quæ conpensatur iniuria quæcumque illa sint. Vnde primum assumit tristitiam
de vita veteri, deinde propositum vitæ nouę
mox exteriorem pœnam & satisfactionem:
denique in his omnibus subiectionem, & humilitatem erga Deum. His enim homines humanas iniurias solemus compensare. Cum igitur finis pœnitentiæ proximus atque præcipuus
non sit, honorem Deo reddere, certè religio
esse non potest, cuius proximus finis est, reddere Deo cultum.
Præterea non est eiusdem virtutis reddere debitum honorem principi, & ipsius offensam compensare. Illud enim ad observantiam
pertinet, hoc ad iustitiam, ergo non est eiusdem virtutis Deum colere, & eius offensis satisfacere.
Dicendum ergo, pœnitentiam esse specialem à cæteris virtutibus distinctam, quas Philosophi cognouerunt, cuius proprius actus
|
est, compensare offensam Dei. Quæquidem
virtus, iustitia quædam est, qualis inter homines ad Deum esse potest. Ezech. 18. Si autem
impius ægerit pœnitentiam, & fecerit iudicium & iustitiam. Psal. 118. Fecit iudicium &
iusticiam. ad Ro. 6. Sicut exhibuistis membra
vestra seruire iniquitati, ita nunc exhibete seruire iusticiæ.
Ad primum verò argumentum, quo suadebatur esse iusticia, iam videtur esse responsum. Nam iusticia quæ propriè & simpliciter
iusticia vocatur à Philosophis non nisi, inter
eos est, inter quos æquale reddi potest.
Quare, in definitione iusticię, sicut ius pro
iis æquali iustoque sumitur, ita particula vnicuique pro iis solis distribuit, inter quos iustum
& æquale est: & per hoc patet ad confirmationem, quæ de iniuria facta homini procedit. Nam pro iniuria facta Deo, æquale reddere impossibile est.
Ad secundum, vindicatio non ponitur propriè species iusticiæ à D. Tho. Sed pars quædam adiuncta, & virtus illi propinqua. Has
D. Tho. partes potestatiuas appellat virtutum:
vt religionem partem iustitiæ, modestiam temperantiæ. Cùm verò asserit, pœnitentiam esse speciem iustitiæ, latius vsurpat speciei vocabulum, pro inferiori, quod se habet per modum speciei. Dixerat enim. art. 3. iustum diui|di in iustum simpliciter, & iustum secundum
quid. Quæ non est diuisio generis in species.
Ad primum autem eorum, quæ faciebamus
pro Caietani sententia, respondetur: quod religio non redit debitum Deo pro beneficiis acceptis, si formaliter & per se loquimur: sed
gratitudo est, quæ refert Deo debitam gratiam
pro acceptis beneficiis. Reddit autem religio
debitum cultum, in signum dominij vniuersalis, ratione cuius, latriam cultumque debemus
peculiarissimæ seruitutis. Ad quam virtutem nullo modo pertinere potest, debitum compensare, quod oritur ex delicto commisso.
Fateor tamen, quod si quæ virtus esset inter
Deum & homines commutatiua: qua redderemus debitum ratione cuiusquàm commutationis, ad eandem quoque spectaret compensare iniuriam factam Deo, quemadmodum
inter homines accidit.
Sed obiiciis: si primis actus virtutis huius
est satisfacere pro delicto commisso, ad satisfactionem verò iniuriæ factæ, per accidens dolor interuenit: ergo, potissimus huius virtutis actus, non est pœnitere: quocirca pœnitentia ex accidenti vocabitur.
Ad hoc dubium facilè est respondere, si teneamus, pœnitentiam esse actum publicæ iustitiæ: cuius, scilicet, Deus iudex est, pœnitens
minister: sed si teneamus esse priuatam iusti|tiam, atque vindictam (vt antea diximus) difficile est. Nam cùm hæc vindicatio & inflictio pœnæ accidentaria sit, satisfactioni voluntariæ quam proximo facimus, profecto
& accidentaria videtur esse compensationi,
quam facimus Deo.
Hoc tamen mouere nos nulla ratione debet: est enim in signis discrimen inter homines
offensos & Deum: quod offensus homo, ab offendente id primum exigit, non vt se torqueat per pœnas. sed vt reddat honorem, ablatum per iniuriam:
tametsi & illud quoque in partem compensationis
accipiat, si is qui offendit de offensa præterita contristetur. At verô Deus, ex contrario ad primum
exigit, vt cum volumus peccatum admissum compensare, tristamur luamusque pœnas delicti commissi: id verò secundario requirit, vt honorem
& reuerentiam, quæ peccando detraximus, pœnitendo rependamus. Cur ita? Nempe non
suam, sed nostram quærit vtilitatem: quę videlicet in pœnis voluntariè pro peccatis assumptis, maxima est. Nam (vt Chrysosto. homil.
5. 6. &. 7. ad populum, elegantissimè tradit)
nulla medicina appositior, nullum remedium
præsentius aduersus peccata est, quàm tristitia dolorque pro peccatis: & quemadmodum
vermis lignum, tinea vestem ex quibus prodiêre consummunt, ita pœna matrem ex qua nata est, hoc est culpam, interimit. Metito igi|tur. ea virtus per quam offensas Dei compensamus, pœnitentia nuncupatur: quæ videlicet
pœnas voluntarias infligit: quibus vtique deus
vel maximè placatur, quoniam iis vel maximè homo sanatur.
Ad primum argumentum eorum, quæ à
principio opponebamus, ad suadendum pœnitentiam non esse virtutem, respondeo facillimè (nisi ego cæcutio. Vnicuique statui & conditioni suas virtutes esse tribuendas. Rectoribus iustitiam, pauperibus patientiam, peccatoribus pœnitentiam. Certè, virtus medicæ
artis morbum supponit in subiecto, cui debet applicari. Quod si per hanc artem quisque
sibi solùm mederetur, idq́ue optimè posset,
laus huius artis non exinde minueretur.
Eadem quoque ratione, sunt quædam virtutes ad tuendam bonam valetudinem animi. Et virtus quoque est ad reparandam si quando fuerit amissa vnde nego antecedens. Nam
licèt absolutè virtus hominis, non exigat prius
hominem vitiosum, sed ex suppositione: tamen, si incidat in peccatum, nihil vetat, vt sit
virtus ad medendum illi. Nam, & hominis
natura integra non exigebat vindicationem
at si mali sint & præuaricatores, virtus necessaria est: non enim vindicamus nisi malefacta. Itaque sicut vindicatio sceleris alieni supponit vitium in alio, sic vindicatio sceleris pro|prij, supponit vitium proprium. Atque ob id
hæc virtus in Christo non fuit: sicut nec fides
aut spes: quoniam imperfectionem in subiecto notant: cui adhærent.
Ad secundum dicitur, nonnullos, ex philosophis pœnitentiam commendasse: Senecam in tragœdiis, quem pœnitet peccasse, penè est innocens: Periandrum Corinthium, cùm
peccaueris subeat te pœnitentia: Aristotelem.
7. Ethi. vbi asserit, intemperantem ab incontinente
hoc distare: quod intemperans non pœnitet, ideoque
est incurabilis: at incontinens pœnitet, obidque
morbus eius medicabilis est. Sed & Ouid.
At verò non posuerunt specialem virtutem
pœnitentiæ: vel quia non considerauerunt virtutem, nisi in ordine ad bonum humanum, pœnitentia autem non est virtus specialis nisi in
ordine ad diuinam prouidentiam: quæ est responsio. D. Tho. dist. 14. q. 1. art. 1. q. 3, ad quartum, vel quod finis huius virtutis superat omnem hominis rationem. Quod enim deus concilietur, eiusque offensa compensetur per pœnas voluntariè assumptas, ratio naturalis non
assequitur. Certè Tullius id fieri posse non putauit. Cuius. 3. acad. lib. verba hæc sunt. Quòd
si liceret iis, qui in itinere derravissent, sic vitam
deuiam secutis, corrigere errorem pœniten|do, facilior esset emendatio temeritatis. Quòd
si liceret inquit, licet plenè, apud quos, nempe apud fideles, qui lumine fidei solum, intelligunt, clementiam Dei patris, pœnitendo posse placari: indulgentiam peccatorum penitendo posse comparari: compensationem iniuriæ deo factę, pœnitendo posse fieri: morbos
omnes animi pœnitendo posse aboleri, ea ratio naturalis non tenet: tenet fides,
Primum, dupliciter aliquam virtutem esse infusam: aut, ex genere & natura sua, quia videlicet per actus nostros acquiri & generari non
potest. Vnde necesse est, à deo nobis supernaturaliter infundatur, quales à Theologis asseruntur virtutes theologicæ, fides, spes, charitas. Aut virtus dicitur infusa per accidens: quia
licet per actus nostros naturales acquiri possit, miraculose tamen alicui infunditur, vt scientia rerum naturalium Adæ collata: & vsus linguarum collatus apostolis. Hic igitur de virtute infusa loquimur, iuxta priorem modum.
Secundum fundamentum ex. l. 2. q. 51. artic.
4. non est alia causa necessaria ponendi habitus infusos à Deo: nisi vt homo se habeat ad
|
producendos actus supernaturales. Probatur
manifestè, quoniam ad actus naturales, quos potentia cum auxilio Dei generali producere potest, non est opus habitu infuso supernaturali,
(cum per actus nostros possit habitus acquiri) quo
bene potencia se habeat ad similes actus. Quare tunc, vel virtus acquisita superflueret, vel (vt
dicamus verius) superflueret ipsa virtus infusa, quae
nihil aliud pręstaret quam quod pręstet acquisita.
Et præterea, talis virtus infusa, non esset
primi generis, de qua nos loquimur: sed esset
potius per accidens infusa.
Tertium fundamentum, actus pœnitentiæ,
qui sufficit ad iustificationem (quem Theologi
contritionem appellant) non potest esse in
homine, sine actu fidei supernaturalis, quod
primum ostenditur ex Augu. in lib. de ve. & fal.
pœn. cap. 2. vbi, Si fides (inquit) fundamentum
est pœnitentiæ, constat, pœnitentiam, quæ ex
fide non procedit, inutilem esse.
Nemo item potest bene agere pœnitentiam, nisi qui sperauerit indulgentiam de pœnitentia. dist. 1. cap. nemo potest. ex Ambro.
Sperare autem indulgentiam, non potest sine actu fidei, ergo &c.
Est quoque testimonium Hiere. preclarum.
cap. 31. Postquam conuertistime, egi pœnitentiam: & postquàm ostendisti mihi percussi femur meum. Nota, postquam ostendisti mihi.
Idem apertè ostenditur, ex eo quòd ad iustificationem impij, requiritur fides, vt anno
superiori copiosissimè demostrauimus multis testimonijs irrefragabilibus, ex quibus illud
est præstantissimum, sine fide impossibile est
placere Deo, ad Hebr. 11. & Sapien. 9. per sapientiam (quam, scilicet, donum, Dei de cælo delapsum antedixerat) sanati sunt quicunque placuerunt tibi domine à principio. Ex hoc vos
colligite omnes considerationes circa peccatum, quas ex naturalibus habere possumus,
esle pœnitus insufficientes ad pœnitentiam
qua homo iustificatur. Contra Scotum. dist.
14. quæst. secunda.
Quartum fundamentum, actus pœnitentiæ qui est sufficiens ad remissionem peccatorum, non producitur à voluntate cum solo concursu Dei generali: sed eget auxilio supernaturali Dei, quo ipse moueat voluntatem
nostram ad veram pœnitentiam. Id quod &
certa ratio docet, & confirmat authoritas (vt
ait Bernar. ser. 1. in festum Pet.) Diuus quoque
Aug. de fide ad Petrum, cap. 31. Firmissimè (inquit) tene, neminem hic posse pœnitentiam
agere, nisi quem Deus illuminauerit, & gratuita sua miseratione conuerterit, & lib. 5, contra Iulia. Pelagianum, cap 3. & multis aliis locis id probat ex Apostol. ad Roma. 2. vbi ait.
Bonitas Dei ad pœnitentiam te adduci. Et ex il|lo. 2. ad Timot. 2. Ne fortè Deus det illis pœnitentiam, & resipiscant à diaboli laqueis.
Præterea, hoc fuit determinatum contra
Pelagium. vt patet in epistola Aurelij Carthaginensis episcopi de erroribus & condemnatione Pelagij.
Decimo inquiunt Catholici, postulandus
scilicet, Pelagius vt fateatur, secundum gratiam
& misericordiam dei, veniam pœnitentibus
dari: non secundum meritum eorum, quandoquidem ipsam pœnitentiam donum Dei
dixit Apostolus, vbi ait de quibusdam, Ne fortè det illis Deus pœnitentiam.
Idem definit Leo pap. episto. 69. ad Theodorum episcopum. Ipsam pœnitentiam ex dei credimus inspiratione conceptam, dicente Apostolo, ne fortè det illis Deus pœnitentiam. &c.
Est quoque definitum à Cælestino Papa,
in epistola ad omnes Galliarum episcopos,
cap. 4 Neminem de ruina peccati per liberum
arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia dei
miserentis erexerit. & cap. 8. ac. 9. Præparatur voluntas à domino, & vt aliquid agant, paternis inspirationibus, suorum ipse tangit corda fidelium. Qui enim spiritu Dei aguntur,
ij sunt filij Dei. Quod & Conci. Trid. sess. &
c. 5. 9. 7. definitum est, & cano. 3. Si quis dixerit, sine præueniente spiritus sancti inspiratione atque eius adiutorio, hominem pœnitere pos|se, sicut oportet, vt ei iustificationis gratia conferatur, anathema sit.
Cuius rei manifestum testimonium habes
apud Hiero. ca. 31. Conuerte me domine, &
conuertar, quia tu domine, Deus meus. Postquam
enim conuertisti me, egi pœnitentiam. In quæ
verba Hierony. Vide (inquit) quantum sit auxilium dei, & quam fragilis humana conditio, vt
hoc ipsum quod pœnitentiam agimus, nisi nos
dominus ante conuerterit, & nisi Dei nitamur auxilio, nequaquam implere valeamus.
Ratione quoque id probat. D. Tho. 4. contra genti. cap. 72. quia mens debitè ad Deum
conuerti nos potest sine auxilio speciali. Quod
licet Gabri. neget. 3. dist. 27. q. vnica. ar. 3. &.
4. dist. 14. q. 1. &. 2. sed apud fideles certum esse
debet Hierem. 31. psal. 79. Domine Deus virtutum conuerte nos. Vide Augu. in illud psal.
84. Deus tu conuersus viuificabis nos. & lib.
2. de peccato. meri. & rem. ca. 18. malè igitur
& periculosè Caietanus. q. 1. de contritione
dicit. quòd potest quis diligere Deum super omnia, etiam vt est beatitudo sanctorum sine
charitate infusa, & hoc fino etiam posse esse
dolorem acquisitum de pecato, quatenus est
offensa dei.
Quibus iactis fundamentis, tertia conclusio firma persistit, ad actum pœnitentiæ necessarium esse habitum virtutis infusum. Quo|niam hac sola ratione ponimus virtutes theologicas in fusas, quòd actus earum excedunt
naturæ facultatem. Sed actus pœnitentiæ est
homini, ergo.
Confirmatur, pœnitentia disponit animam
hominis vt bene se habeat in ordine ad finem
supernaturalem, ergo, est habitus supernaturalis. Consequentia patet: quia habitus est dispositio animi in ordine ad operationem: ergo,
si operatio est naturalis, habitus erit naturalis: & si operatio est supernaturalis, habitus
erit supernaturalis.
Confirmatur. 2. quia Deus suauiter disponit omnia: ergo cum actum perfectum virtutis naturalis non producat sine habitu naturali, neque actum etiam supernaturalem perfectę
virtutis producet, sine habitu supernaturali.
Et præteræa cum agens naturale non se extendat vltra finem naturæ, non poterit producere habitum pœnitentiæ, quæ videlicet perficit hominem in ordine ad finem excedentem naturæ facultatem. Est ergo pœnitencia
habitus infusus à Deo, per quem pœnas eligimus ad diuinas iniurias, in nobis ipsis vindicandas.