SERENISSIMO
PRINCIPI PHILIPPO III.
Catholici Regis Philippi Magni Hispaniarum Monarchæ filio, Frater Dominicus Bañes ordinis
Prædicatorum æternam ac temporalem salutem plurimam in Christo Domino precatur.
INITIO libri Sapientiæ Spiritus sanctus Reges
ac Principes imprimis alloquitur & admonet dicens, Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, senti
te de Domino in bonitate. Tantò quantò superiores
sunt Principes, quibus Regis Regum ac Domini
dominantium vicaria fides commissa est: tantò maiores sunt illorum partes, se totos deuouendi illi, qui eos in altißimo dignitatis gradu omnium oculis suspiciendos constituit ac locauit. Ex qua
certè diuina seruitute & cælestis sapientiæ & generositatis vberrimi in
eos fructus redundabunt. Hinc suæ Reipublicæ habenas tractare, gubernacula tenere, iustas ferre leges, subditos in omni officio continere valebunt. Jta fiet, vt in media communitatis tranquillitate ipse populus
Deum religiosiùs & integriùs colat, ac in diuinis frequentiùs versetur,
æternamque beatitudinem, autore Christo feliciter, assequatur. Quod quidem verum esse, esse autem longè verißimum, sapiens Salomon intelligens, Deum supplex his verbis olim deprecabatur. Da mihi sedium
tuarum aßistricem sapientiam, & nolime reprobare à pueris tuis: quoniam
seruus tuus sum ego & filius ancillæ tuæ, homo infirmus & exigui temporis, & minor ad intellectum iudicij & legum. Tu elegisti me Regem
populo tuo & iudicem filiorum tuorum & filiarum. Mitte illam de
cælis sanctis tuis & à sede magnitudinis tuæ, vt mecum sit & mecum
laboret: vt sciam quid acceptum sit apud te: & erunt accepta opera mea,
& disponam populum tuum iustè, & ero dignus sedium patris mei. Quæ
pijßima oratio non solùm in omnium Principum ore perpetua sed in men|te & spiritu aßiduè proferri & cogitari debuisset. Et quamquam cunctæ
Regæ potestates ex diuino illo nutu se pendêre, illiusque voluntate & arbirio contineri, fateri debeant: Tu tamen, Princeps maxime, in adolescentiæ primis radicibus constitute, & multorum Regnorum Regalisque posteritatis sola spes, maiore animi contentione diuinam opem semper implorare atque ex illius auxilio tui vnius pendêre vitam, & illius præsidio
tuas contineri actiones, debes agnoscere. Hac via maiores tui, præsertim
verò felicißimus & Catholicus Rex pater tuus Hispaniarum Regna,
quæ olim bellorum frequentia perturbabantur, iam tranquilliora & pacatiora, & in Christiana religione magis adaucta illustrataque reddiderunt:
quod nunquam effecissent, nisi Spiritui sancto crederent, per Salomonem
dicenti, Diligite iustitiam, qui iudicatis terram: sentite de Domino in bonitate. Jn quo diuino oraculo de duobus iudices admonentur: quorum
alterum alterius causam & radicem esse intelligere oportet. Et enim quando potentes principes ita Deo famulantur, vt nihil sibi dulcius cariusque
ducant, quàm diuinis parêre mandatis, iugumque Domini suaue esse exercitationis diuinæ obedientiæ aßiduitate experiantur: fiet sanè, vt aliorum
mores grata legum & iustitiæ rectitudine facilè componant. Seruire
namque Deo, Regnare est. Tu ergò, serenißime Princeps, Catholicum
Regem potentißimum parentem tuum imitaturus diuinam sapientiam
inuoca, qua poßis instar Salomonis populum Dei iustè disponere, vt dignus sedium patris tui ab omnibus censearis. Hoc vniuersa Christi Ecclesia gemitibus inenarrabilibus à cælesti Patre misericordiarum & Deo
totius consolationis quotidie orat & obsecrat. Gratias autem Deo ingentes agimus, quia nihil hactenus in te persepctum est, quo minùs, quam de
te concipimus spem, certam fore credamus. Accedit etiam spei nostræ confirmandæ summa cura Catholici Regis (quæ eius Regia prudentia est)
qui te ab ipsis incunabulis in hanc vsque diem optimis viris omni virtute
& sapientia præditis erudiendum educandumque tradidit. Verùm iam,
vt vnde egressa est in eodem nostra finiatur oratio, attende obsecro, Princeps noster, diuinum illud propositum oraculum, Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Theologicas quidem virtutes fidem spem & charitatem
præcipuas esse ac reliquis dominari, nemo ambigit. Porrò illarum actiones, omnibus qui sempiternam felicitatem diuina gratia freti obtinere contendunt, communes sunt. In quibus virtutibus quanto quisque excelluerit, tantò perfectiùs diuini æternique Regni consors efficietur: neque enim
Deus personarum acceptor est. Quinimmò, magnus ipse cum sit & immen|sus, humilia respicit in cælo & in terra: ac sæpe suscitat de terra inopem
& de stercore erigit pauperem: vt collocet eum cum principibus, cum Principibus populi sui. Hæc sit tua vera Regnandi spes, quæ te verè magnum
& verè beatum efficiet. Fige mentis oculos in illud Apostolicum assertum,
Præterit enim figura huius mundi. In illud etiam Christi Domini saluti
ferum documentum: Quid proficit homo, si lucretur vniuersum mun
dum, seipsum autem perdat, & detrimentum sui faciat. Deinceps verò,
quod tuum proprium, & omnium Regum ministerium est, iustitiam Regnaturus dilige & amplectere: vt vulgi variam multitudinem in ordinem
& conformitatem redigere queas. Hæc namque virtus moralium virtutum
domina ac Regina cum prudentia singulariter inhabitat. Ab hac in omne hominum genus leges & iura manarunt. Hæc quæ benefactis honores
& præmia, malefactis ignominias atque supplicia proponens, studia bonorum excitat: malorum improbitatem coercet. Hæc ius suum vnicuique tribuens vniuersitatem hominum in pace ac tranquillitate continet. Hanc
denique singulariter in Regibus ac Principibus simul cum Regnatiua pru
dentia coniunctam, morales Philosophi, Latini quidem, æquitatem, Græci autem, epicheiam meritò appellauerunt. Quantum verò Ecclesiæ Dei
intersit, vt seculares Principes iustitiam & æquitatem colant, abundè satis nos docet Apostolus, dum ad Timotheum scribens inquit, Obsecro igitur
primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum
actiones, pro omnibus hominibus, pro Regibus & omnibus qui in sublimitate constituti sunt: vt quietam & tranquillam vitam agamus in omni pietate & castitate. Nimirum pietatis verbo, totius religionis Christianæ cultum, castitatis verò, totius humani appetitus effrænatæ libidinis resecationem intelligi voluit. Ecce quales quantique æstimandi sunt iustitiæ desideratißimi fructus. Horret profectò animus cogitare, quot quantaque mala, si iustitia sublata de medio fuerit, in omni Republica grassarentur.
Equidem si quot scelera, facinora, impietates, publicarum rerum euersiones, pestilentißimas hæreses, ecclesiarum ruinas, Sathanica scandala, &
vt verbis Ecclesiastici vtar, quot Regna de gente in gentem translata fuerint
propter iniustitias & iniurias & diuersos dolos, enarrare tentarem,
nuncupatoriæ epistolæ fines transgrederer. Hoc solum dixerim, nulla alia
re inferorum simulachrum magis ad viuum effingi posse, quàm si quis
iustitiam de Reipublicæ medio abstulerit. Jtaque Christianißime Princeps,
si ad Regiæ maiestatis nomem & rem aspiras, induere loricam iustitiæ &
galeam spei tuo capiti impone, diuinum auxilium semper implorans: vt
| virtute valeas dirumpere iniquitates. Sic enim ipse Deus Optimus Maximus cui immensa & æterna maiestas propria est, non antea illo magno & ineffabili maiestatis nomine Iehouah in arcanis literis vocari & honora
ri voluit, quàm per Mosem diuinæ voluntatis, Spiritu sancto inspirante fidum interpretem, in rerum creatarum ordine ac debita dispositione sapientißimus iudex, ius suum & locum vnicuique creato tribuens, ostenderetur. Jnterim autem sæpe repetita voce Elohim, hoc est iudex, appellari
contentus est. Tunc verò Moses ineffabile & immensæ maiestatis nomem
Iehouah, in honorem iudicis protulit, quando iam rerum creatarum
perfectum ordinem & ornatum in epilogum reduxerat. Sic enim scripsit
ille. Istæ sunt generationes cæli & terræ, quando creatæ sunt in die, quo
fecit Dominus Deus cælum & terram. Id quod in lingua sancta ita protulit, Iehouah Elohim, tribuens Deo maiestatis nomem, officio iudicis peracto. Et nunc Reges intelligite, erudimini qui iudicatis terram. Nam
qui se sapientißimos iudices & integerrimos, ac solicitos in Regni gubernatione non præstant: indigni prorsus maiestatis nomine, tamet si illud
vsurpauerint, existimandi sunt.
SED iam clementißime Princeps, si causam rationemque cognoueris: quare tibi has meas de Iure & Iustitia decisiones dicare fidenter ausus fuerim, audaciæ veniam facilè dabis. Cùm enim olim Regiæ maiestati Catholici Regis de Theologicis virtutibus tractatum dicauerim, in quibus ille colendis, præsertim in catholicæ fidei defensione plurimùm desudauerat, plurimos labores susceperat: idque munusculum meum sibi placuisse, quæ sua Regia benignitas est, insinuauerit, ac planè ostenderit, non
mirum si Regio fauore recreatus animosiorque factus, filio Regis à Patre
non degeneranti doctrinam iustitiæ, quæ initium est dominandi, offeram.
Accedit etiam me sæpenumero à Regij Senatus ministris, alijsque iudicibus sæpe fuisse solicitatum ac postulatum, vt circa S. Thomæ doctrinam,
quæ de illorum debito ministerio agit, breues sed compendiosos commentarios ederem: vt quidquidex Theologica sapientia tum ad illorum spiritualem salutem, tum etiam ad debitum & fidele Regium ministerium
præstandum, attineret, in vno libello quasi in promptuario habere possent.
Quamobrem huic operi meo, Decisiones de Iure & Iustitia tibi dicatas,
titulum inscripsi. An verò optatis illorum responderim ipsi iudicabunt.
Tu verò, Serenißime Princeps, pro tua clementia, hos nostros labores
tuo nomini dicatos in publicum exire non dedignaberis. Vale plurimùm
in Christo Domino. Datis Salmanticæ. 18. die mensis Iunij. Anno 1594.