QVÆSTIO LXI. De diuisione Iustitiæ in commutatiuam & distributiuam.
DEINDE considerandum est
de partibus iustitiæ. Et primò,
de partibus subiectiuis, quæ sunt
species iustitiæ, scilicet distributiua
& commutatiua. Secundo, de partibus quasi integralibus. Tertiò, de
partibus quasi potentialibus, scilicet de virtutibus adiunctis.
¶ Circa primum occurrit duplex
consideratio. Prima, de ipsis iustitiæ partibus. Secunda, de vitijs oppositis. Et quia restitutio videtur
esse actus commutatiuæ iustitiæ, primò considerandum est de distinctione iustitiæ commutatiuæ & distributiuæ. Secundò de restitutione.
¶ Circa primum quæruntur quatuor.
ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm conuenienter ponantur duæ species iustitiæ, scilicet commutatiua & distributiua.
AD Primum sic proceditur.
Videtur quod inconuenienter ponantur duæ species
iustitiæ, iustitia distributiua & commutatiua. Non enim potest esse iustitiæ species, quòd multitudini nocet, cùm iustitia ad bonum commune ordinetur. Sed distribuere bona
communia in multos, nocet bono
communi multitudinis: tum quia
exhauriuntur opes communes, tum
etiam quia mores hominum corrumpuntur. Dicit enim Tullius in
lib.
de Offic. Fit deterior qui accipit, & ad idem semper expectandum
paratior. Ergo distributio non pertinet ad aliquam iustitiæ speciem.
¶ 3 Præterea. Iustitia non solum
est in principe, sed etiam in subditis: vt suprà habitum est. Sed distribuere semper ad principem pertinet. Ergo distributiua non pertinet semper ad iustitiam.
¶ 4 Præterea. Distributiuum iustum est bonorum communium,
vt dicitur in 5. Ethic. Sed communia pertinent ad iustitiam legalem. Ergo iustitia distributiua non
est species iustitiæ particularis, sed
iustitiæ legalis.
¶ 5 Præterea. Vnum & multa
non diuersificant speciem virtutis.
Sed iustitia commutatiua consistit
in hoc, quòd aliquid redditur vni:
iustitia verò distributiua in hoc quod
aliquid datur multis. Ergo non sunt
diuersæ species iustitiæ.
SED contra est, quod Philosophus in 5. Ethic. ponit duas partes iustitiæ, & dicit quòd vna est directiua in distributionibus, & alia
in commutationibus.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut dictum est, iustitia particularis ordinatur ad aliquam priuatam personam, quæ comparatur ad
communitatem, sicut pars ad totum.
Potest autem ad aliquam partem
| duplex ordo attendi. Vnus quidem
partis ad partem, cui similis est ordo vnius priuatæ personæ ad aliam.
Et hunc ordinem dirigit commutatiua iustitia, quæ consistit in his
quæ mutuo fiunt inter duas personas adinuicem. Alius ordo attenditur totius ad partes. Et huic ordini
assimilatur ordo eius, quod est commune ad singulas personas, quem
quidem ordinem dirigit iustitia distributiua, quæ est distributiua communium secundùm proportionalitatem. Et ideo duæ sunt iustitiæ
species, scilicet commutatiua & distributiua.
AD primum ergo dicendum, quod
sicut in largitionibus priuatarum
personarum commendatur moderatio, effusio verò culpatur: ita etiam
in distributione communium bonorum est moderatio seruanda, in
quo dirigit iustitia distributiua.
AD secundum dicendum, quòd
sicut pars & totum quodammodo
sunt idem: ita id quod est totius,
quodammodo est partis. Et ita cum
ex bonis communibus aliquid in
singulos distribuitur, quilibet aliquo modo recipit quod suum est.
AD tertium dicendum, quod actus
distributionis, qui est communium
bonorum, pertinet solum ad præsidentem communibus bonis. Sed
tamen iustitia distributiua est etiam
in subditis, quibus distribuitur: inquantum scilicet sunt contenti iusta distributione. Quanuis etiam distributio quandoque fiat bonorum
communium, non quidem ciuitati, sed vni familiæ: quorum distributio fieri potest autoritate alicuius priuatæ personæ.
AD quartum dicendum, quòd
motus accipit speciem à termino
ad quem. Et ideo ad iustitiam legalem pertinet ordinare ea, quæ sunt
priuatarum personarum in bonum
commune. Sed ordinare ècontrario bonum commune ad personas
particulares per distributionem, est
iustitiæ particularis.
AD quintum dicendum, quòd
iustitia distributiua & commutatiua non solum distinguuntur secundùm vnum & multa, sed secundum
diuersam debiti rationem. Alio enim
modo debetur alicui id quod est
commune, & alio modo id quod
est proprium.
SVMMA ARTICVLI.
ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm medium eodem modo accipiatur in iustitia distributiua, & commutatiua.
AD Secundum sic proceditur.
Videtur, quòd medium eodem modo accipiatur in iustitia distributiua, &
commutatiua. Vtraque enim sub
iustitia particulari continetur, vt
dictum est. Sed in omnibus temperantiæ vel fortitudinis partibus
accipitur vno modo medium. Ergo etiam eodem modo medium est
accipiendum in iustitia distributiua & commutatiua.
¶ 2 Præterea. Forma virtutis moralis in medio consistit, quod secundùm rationem determinatur. Cùm
ergo vnius virtutis sit vna forma,
videtur quòd in vtraque sit eodem
modo medium accipiendum.
¶ 3 Præterea. In iustitia distributiua accipitur medium, attendendo
diuersam dignitatem personarum.
Sed dignitas personarum attenditur etiam in commutatiua iustitia,
sicut in punitionibus. Plus enim
punitur qui percutit principem,
quam qui percutit priuatam personam. Ergo eodem modo accipitur
medium in vtraque iustitia.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut dictum est, in distributiua iustitia datur aliquid alicui priuatæ personæ, inquantum id, quod
est totius, est debitum parti. Quod
quidem tanto maius est, quanto ipsa
pars maiorem principalitatem habet
in toto. Et ideo in distributiua iustitia tanto plus alicui de bonis communibus datur, quanto illa persona
maiorem habet principalitatem in
communitate. Quæ quidem principalitas in aristocratia communitate attenditur secundum virtutem, in
olicratia secundùm diuitias: in democratia secundùm libertatem, &
in alijs aliter. Et ideo in iustitia distributiua non accipitur medium
secundum æqualitatem rei ad rem,
sed secundùm proportionem rerum
ad personas, vt scilicet sicut vna
persona excedit aliam, ita etiam res,
quæ datur vni personæ, excedit rem
quæ datur alij. Et ideo dicit Philosophus, quòd tale medium est secundùm geometricam proportionalitatem, in qua attenditur æquale non secundùm quantitatem, sed
secundùm proportionem. Sicut si
dicamus quòd sicut se habent sex
ad quatuor, ita se habent tria ad duo,
quia vtrobique est sesquialtera proportio, in qua maius habet totum
minus, & mediam partem eius. Non
autem est æqualitas excessus secundùm quantitatem, quia sex excedunt quatuor in duobus: tria vero
excedunt duo in vno. Sed in commutationibus redditur aliquid alicui singulari personæ propter rem
eius, quæ accepta est, vt maximè
patet in emptione & venditione, in
quibus primò inuenitur ratio commutationis. Et ideo oportet adæquare rem rei: vt quanto iste plus
habet, quàm suum sit de eo quod
est alterius, tantundem restituat ei,
cuius est. Et sic fit æqualitas secundùm arithmeticam medietatem, quæ
attenditur secundùm parem quantitatis excessum: sicut quinque est
medium inter sex & quatuor, in vnitate enim excedit & exceditur. Si
ergo à principio vterque habebat
quinque, & vnus eorum accepit
vnum de eo quod est alterius, vnus
scilicet accipiens habebit sex, & alij
relinquentur quatuor. Erit ergo iustitia si vterque reducatur ad medium
vt accipiatur vnum ab eo qui habet
| sex, & detur ei qui habet quatuor.
Sic enim vterque habebit quinque,
quod est medium.
AD primum ergo dicendum, quod
in alijs virtutibus moralibus accipitur medium secundùm rationem:
& non secundùm rem. Sed in iustitia accipitur medium rei: & ideo se
cundùm diuersitatem rerum, diuersimodè medium accipitur.
AD secundum dicendum, quòd
generalis forma iustitiæ est æqualitas, in qua conuenit iustitia distributiua cum commutatiua. In vna
tamen inuenitur æqualitas secundùm proportionalitatem geometricam, in alia secundum arithmeticam.
AD tertium dicendum, quòd
in actionibus & passionibus conditio personæ facit ad quantitatem rei:
Maior enim est iniuria, si percutiatur princeps, quàm si percutiatur
priuata persona. Et ideo conditio
personæ in distributiua iustitia attenditur secundùm se. In commutatiua autem, secundùm quod per hoc
diuersificatur res.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio. Medium in distributiua accipitur secundùm proportionem rerum
ad personas: in commutatiua vero, secundùm æqualitatem rei ad rem. Et probatur
prima pars. In distributiua iustitia debetur
vnicuique tantò plus quantò talis persona
habet in republica dignitatum: sed hoc est
attendere proportionem rerum ad personam
in illius medio determinando, ergo. Confirmatur testimonio Aristot. 5. Ethic. Secunda pars probatur. In commutatiua iustitia
tantum debetur alicui quantum acceptum
est ab illo, sed hoc ipsum est attendere æqualitatem rei ad rem, ergo. Confirmatur eodem
testimonio Arist. 5. Ethicorum.
ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm materia vtriusque iustitiæ sit diuersa.
AD Tertium sic proceditur. Videtur quòd materia vtriusque iustitiæ non
sit diuersa. Diuersitas enim materiæ facit diuersitatem virtutis, vt patet in temperantia & fortitudine. Si
ergo distributiuæ iustitiæ & commutatiuæ sit diuersa materia, videtur quòd non contineantur sub vna
virtute, scilicet sub iustitia.
¶ 2 Præterea. Distributio, quæ
pertinet ad iustitiam distributiuam,
est pecuniæ vel honoris, vel aliorum
quæcunque dispartiri possunt inter
eos, qui communitate communicant: vt dicitur in 5. Ethic. quorum
etiam est commutatio inter personas adinuicem, quæ pertinet ad commutatiuam iustitiam. Ergo non est
diuersa materia distributiuæ & commutatiuæ iustitiæ.
¶ 3 Præterea. Si sit alia materia
distributiuæ iustitiæ & alia materia
commutatiuæ propter hoc, quod differunt specie, vbi non erit differentia speciei, non debebit esse materiæ
diuersitas. Sed Philosophus ponit
vnam speciem commutatiuæ iustitiæ, quæ tamen habet multiplicem
materiam. Non ergo videtur esse multiplex materia harum specierum.
IN contrarium est quod dicitur
in 5. Ethic. quòd vna species iustitiæ est directiua in distributionibus
& alia in commutationibus.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut suprà dictum est, iusti|tia est circa quasdam operationes
exteriores, scilicet distributionem &
commutationem: quæ quidem sunt
vsus quorundam exteriorum vel rerum, vel personarum, vel etiam operum. Rerum quidem, sicut cùm aliquis vel aufert, vel restituit alteri
suam rem. Personarum autem, sicut
cùm aliquis in ipsam personam hominis iniuriam facit, putà percutiendo, vel conuitiando, aut etiam cùm
irreuerentiam exhibet. Operum autem, sicut cum aliquis iustè ab alio exigit, vel alteri reddit aliquod opus.
Si ergo accipiamus, vt materiam
vtriusque iustitiæ ea, quorum operationes sunt vsus, eadem est materia
distributiuæ & commutatiuæ iustitiæ. Nam & res distribui possunt à
communi in singulos, & commutari
de vno in alium. Et etiam est quædam distributio laboriosorum operum
& recompensatio. Si autem accipiamus vt materiam vtriusque iustitiæ
actiones ipsas principales, quibus
vtimur personis, rebus, & operibus:
sic inuenitur vtrobique alia materia.
Nam distributiua iustitia est directiua distributionum. Commutatiua ve
rò iustitia est directiua commutationum, quæ attendi possunt inter duas
personas: quarum quædam sunt inuoluntariæ, quædam verò voluntariæ. Inuoluntariæ quidem quando
aliquis vtitur re alterius, vel persona, vel opere, eo inuito. Quod quidem contingit quandoque occultè
per fraudem, quandoque etiam manifestè per violentiam. Vtrunque autem contingit aut in rem, aut in personam propriam, aut in personam
coniunctam. In rem quidem, si occultè vnus rem alterius accipiat, & vocatur furtum: si autem manifestè, vocatur rapina. In personam autem propriam, vel quantum ad ipsam consistentiam personæ, vel quantum ad
dignitatem ipsius. Si autem quantum ad consistentiam personæ, sic
læditur aliquis occultè per dolosam
occisionem, seu percussionem, &
per veneni exhibitionem. Manifestè
autem per manifestam occisionem,
aut per incarcerationem, aut verberationem, seu membri mutilationem. Quantum autem ad dignitatem
personæ, læditur aliquis occultè quidem per falsa testimonia, seu detractiones, quibus aliquis aufert famam
suam, & per alia huiusmodi. Manifestè autem per accusationem in iudicio, seu per conuitij illationem.
Quantum autem ad personam coniunctam læditur aliquis in vxore,
vt in pluribus occultè per adulterium. In seruo autem cum aliquis seruum seducit, ita vt à domino discedat. Et hæc etiam manifestè fieri possunt. Et eadem ratio est de alijs personis coniunctis, in quas etiam possunt
omnibus modis iniuriæ committi,
sicut & in personam principalem.
Sed adulterium & serui seductio sunt
propriæ iniuriæ circa has personas:
tamen quia seruus est possessio quædam, hoc refertur ad furtum.
Voluntariæ autem commutationes dicuntur quando aliquis voluntariè transfert rem suam in alterum. Et siquidem simpliciter in alterum transferat rem suam absque
debito, sicut in donatione, non est
| actus iustitiæ, sed liberalitatis. In
tantum autem ad iustitiam, voluntaria translatio pertinet, inquantum
est ibi aliquid de ratione debiti.
Quod quidem contingit multipliciter. Vno modo, quando quis transfert simpliciter rem suam in alterum
pro recompensatione alterius rei,
sicut accidit in venditione & emptione. Alio modo, quando aliquis
tradit rem suam alteri, concedens
ei vsum rei cum debito recuperandi rem. Et siquidem gratis concedit vsum rei, vocatur vsusfructus in rebus, quæ aliquid fructificant: vel
simpliciter mutuum seu accommodatum in rebus, quæ non fructificant: sicut sunt denarij, vasa, & huiusmodi. Si verò nec ipse vsus gratis conceditur, vocatur locatio &
conductio. Tertio modo aliquis tradit rem suam vt recuperandam, non
ratione vsus, sed vel ratione conseruationis, sicut in deposito: vel ratione obligationis, sicut cùm quis rem
suam pignori obligat, seu cum aliquis pro alio fideiubet. In omnibus
autem huiusmodi actionibus siue
voluntatijs, siue inuoluntarijs, est
eadem ratio accipiendi medium,
secundùm æqualitatem recompensationis. Et ideo omnes istæ actiones ad vnam speciem iustitiæ pertinent, scilicet ad commutatiuam. Et
per hoc patet responsio ad obiecta.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Eadem est materia remota vtriusque iustitiæ, videlicet, personæ, res, opera. Diuersa verò est materia
proxima, videlicet, actiones quibus vtimur,
rebus personis operibus. Probatur. In omnes distributiones & commutationes vniuntur personæ, res, opera: sed commutationes
sunt inter eosdem ciues, ergo.
Secunda conclusio. Omnes commutationes siue inuoluntariæ siue voluntariæ
pertinent ad vnam & eandem speciem iustitiæ, scilicet, commutatiuam. Explicat Diuus
Thomas probatque quoniam in omnibus commutationibus attenditur æqualitas, &c.
ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm iustum sit simpliciter idem quod contrapassum.
AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd iustum
sit simpliciter idem quod
contrapassum. Iudicium enim diuinum est simpliciter iustum. Sed hæc
est forma diuini iudicij, vt secundum
quod aliquis fecit, patiatur: secundùm illud Matth. 7. In quo iudicio
iudicaueritis, iudicabimini: & in
qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Ergo iustum est simpliciter idem quod contrapassum.
¶ 2 Præterea. In vtraque iustitiæ
specie datur aliquid alicui secundùm quandam æqualitatem, in respectu quidem ad dignitatem personæ, in iustitia distributiua, quæ
quidem personæ dignitas, maximè
videtur attendi secundùm opera,
quibus aliqui communitati seruiunt:
in respectu autem ad rem, in qua
quis damnificatus est, in iustitia commutatiua. Secundùm autem vtranque æqualitatem aliquis contrapatitur secundùm quod fecit. Ergo videtur quòd iustum simpliciter sit
idem quod contrapassum.
¶ 3 Præterea. Maximè videtur
quòd non oporteat aliquem contra
| pati, secundùm quod fecit, propter
differentiam voluntarij & inuoluntarij. Qui enim inuoluntariè fecit
iniuriam, minus punitur. Sed voluntarium & inuoluntarium, quæ
accipiuntur ex parte nostra, non diuersificant medium iustitiæ: quod
est medium rei, & non quoad nos.
Ergo iustum simpliciter videtur esse idem quod contrapassum.
RESPONDEO dicendum,
quòd hoc quod dicitur contrapassum, importat æqualem recompensationem passionis ad actionem præcedentem. Quod quidem proprijssimè dicitur in passionibus & actionibus iniuriosis, quibus aliquis personam proximi lædit, puta si percutit, quòd repercutiatur. Et hoc quidem iustum determinatur in lege,
Exod. 21. Reddet animam pro anima, oculum pro oculo, &c. & quia
etiam auferre rem alterius, est quoddam iniustum facere: ideo secundariò etiam in his dicitur contrapassum, prout scilicet aliquis qui damnum intulit, in re sua etiam ipse damnificatur. Et hoc etiam iustum damnum continetur in lege, Exod. 22.
Si quis furatus fuerit bouem, aut
ouem, & occiderit vel vendiderit,
quinque boues pro vno boue restituet, & quatuor oues pro vna oue.
Tertiò verò transfertur nomen contrapassi ad voluntarias commutationes, in quibus vtriusque est actio
& passio: sed voluntarium diminuit de ratione passionis, vt dictum
est . In omnibus autem his debet
fieri secundùm rationem iustitiæ
commutatiuæ recompensatio secundùm æqualitatem, vt scilicet passio recompensata sit æqualis actioni: non autem semper esset æqualis,
si idem specie aliquis pateretur, quod
fecit. Nam primò quidem cùm aliquis iniuriosè lædit alterius personam maiorem, maior est actio, quam
passio eiusdem speciei quàm ipse
pateretur. Et ideo ille qui percutit
principem, non solùm repercutitur,
sed multo grauius punitur. Similiter etiam cùm quis aliquem inuoluntarium in re sua damnificat, maior est actio, quàm esset passio si sibi
sola res illa auferretur. Quia ipse
qui damnificauit alium in re sua,
nihil damnificaretur. Et ideo punitur in hoc, quòd multiplicius restituat: quia etiam non solum damnificauit personam priuatam, sed
rempublicam, eius tutelæ securitatem infringendo. Similiter etiam
nec in commutationibus voluntarijs esset semper æqualis passio, si
quis daret rem suam, accipiens rem
alterius: quia fortè res alterius est
multo maior quàm sua. Et ideo
oportet secundùm quandam proportionatam commensurationem
adæquare passionem actioni in commutationibus, ad quod inuenta sunt
numismata. Et sic contrapassum
est commutatiuum iustum. Quod
in distributiua iustitia locum non
habet, quia in distributiua iustitia non attenditur æqualitas secundùm proportionem rei ad rem, vel
passionis ad actionem, vnde di|citur contrapassum: sed secundùm
proportionalitatem rerum ad personas, vt suprà dictum est.
AD primum ergo dicendum, quod
illa forma diuini iudicij attenditur
secundùm rationem commutatiuæ iustitiæ, prout scilicet recompensat præmia meritis, & supplicia
peccatis.
AD secundum dicendum, quòd
si alicui qui communitati seruisset,
retribueretur aliquid pro seruitio
impenso, non esset hoc distributiuæ iustitiæ, sed commutatiuæ. In
distributiua enim iustitia non attenditur æqualitas eius quod quis accipit, ad id quod ipse impendit: sed
ad id quod alius accipit, secundùm
modum vtriusque personæ.
AD tertium dicendum, quòd
quando actio iniuriosa est voluntaria, excedit iniuria: & sic accipitur
vt maior res. Vnde oportet maiorem pœnam ei recompensari, non
secundùm differentiam quo ad nos,
sed secundùm differentiam rei.
SVMMA ARTICVLI.
COMMENTARIVS.
DVbium primum est circa præcedentes articulos, Vtrùm iustitiæ distributiuæ & commutatiuæ media, & materia proxima distinguantur specie: An vero tantùm
accidentaliter intra eandem speciem.
Arguitur primò. Videtur enim quòd
tantùm accidentaliter. Quia ratio formalis
vtriusque iustitiæ est eadem formaliter secundùm speciem, scilicet, reddere priuatæ
personæ quod suum est, ergo. Confirmatur.
Restituere famam & restituere diuitias distinguuntur tantùm materialiter non formaliter & specificè, ergo similiter tribuere
bona communia, quod est proprium distributiuæ, & tribuere particularia quod est
commutatiuæ distinguuntur tantùm materialiter.
Secundò. Iustitia commutatiua respicit
quandoque dignitatem personarum sicuti
& iustitia distributiua, ergo solùm differunt accidentaliter: quoniam hæc videbatur vna & potissima ratio distinctionis specificæ inter vtramque iustitiam: quòd altera
respiciat dignitatem, alia non. Antecedens
præterquam quod est D. Tho. in 3. dist. 3.
quæst. 1. art. 3. quæst. 1. ad tertium. Probatur.
Iustitia commutatiua præcipit maiorem compensationem iniuriæ illatæ faciendam esse personæ digniori. Itaque quanto dignior est persona, tanto maior satisfactio illi facienda est.
In hoc dubio Buridanus 5. Ethicorum,
quæst. 7. absque vlla ratione asserit esse tantu accidentalem distinctionem inter vtramque
iustitiam, Sed opposita sententia est expresse
Arist. 5. Ethic. cap. 2. 3. & 4. & vtriusque scholæ Philosophicæ & Theologicæ. Probatur conclusio à priori. Primò, triplex est ordo ad alterum qui est de intrinseca ratione
iustitiæ & iuris. Primus est ciuis ad rempublicam, qui est ordo partis ad totum: in quo
ordine moderatur iustitia legalis, de quo
non agimus in præsentia: sed de particulari.
Secundus est reipublicæ ad ciues: qui est totius ad partes. Hunc moderatur iustitia distributiua. Tertius est ordo ciuis ad alterum
ciuem: qui est partis ad compartem. Sed duo
postremi ordines sunt formaliter & specificè distincti, vt per se manifestum est, ergo.
Secundò probatur. Ratio debiti iuris est distincta secundùm speciem, in distributiua
& commutatiua, ergo. Antecedens probatur. In iustitia distributiua reperitur ratio
debiti eo quòd id quod est totius, videlicet
reipublicæ, debetur aliquo modo parti, scilicet, ciui. Debetur autem non tanquam illi
applicatum: sed applicandum tanquam proprium. In commutatiua verò debetur aliquid ciui tanquam iam proprium & applicatum illi, & tanquam ipsiusmet ciuis & partis, ergo. Hæ sunt demonstrationes quibus
vtitur D. Tho. à priori. A posteriori vero,
in solutionibus argumentorum, videlicet,
| ad secundum & vltimum eiusdem articuli.
Confirmatur ex decisionibus articulorum
secundi & tertij.
Probatur vltimo à posteriori duobus signis. Primum est. Violatio commutatiuæ iustitiæ secundùm omnium sententiam obligat ad restitutionem, & Theologi & iurisperiti certant: & adhuc sub iudice lis est, an
distributiuæ iustitiæ violatio obliget ad restitutionem. Quam quæstionem nos reseruamus definiendam infra quæst. 63. Vbi agitur de acceptione personarum: quæ opponitur iustitiæ distributiuæ. Secundum signum est. Vitia opposita vtriusque iustitiæ
sunt diuersa specie: distributiuæ nanque opponitur acceptio personarum: commutatiuæ verò iniustitia, non enim habet nomen
speciale, ergo &c. Ad argumenta respondetur ad primum negatur antecedens: quia illa ratio est generica. Ad confirmationem negatur consequentia propter rationes assignatas.
Ad secundum primo respondetur quòd
distributiua iustitia primò, & per se respicit
dignitatem personarum: commutatiua verò, licet aliquando respiciat illam, videlicet,
in actionibus iniuriosis: non tamen semper.
Secundò respondetur, quòd distributiua iustitia formaliter & directè respicit dignitatem personarum, hoc est proportionem quam
habet persona ad personam & ad bona communia distribuenda inter alias partes & personas. Et ita quanto plures personæ fuerint
dignæ: tanto minus obueniet vnicuique personæ bonorum communium. Cæterùm commutatiua tantum respicit æqualitatem. Si
quando autem respicit dignitatem, hoc antecedenter & præsuppositiuè respicit, vt compenset ad æqualitatem iniuriæ. Et ita non
minorem satisfactionem tenetur facere si
plures personæ fuerint in republica æquè dignæ, quàm si vna tantùm esset cui iniuriam
intulit. Vide Caietanum artic. 2, ad tertium.
DVbium secundum est circa eandem
distinctionem. Vtrùm sit legitima, ita
vt diuisum conuertatur cum ambabus partibus diuidentibus simul sumptis disiunctim.
Et est dubium peculiare quod mouetur propter rationem iustitiæ quæ dicitur vindicatiua. Etenim vindicatiua iustitia est: non tamen
distributiua nec commutatiua, ergo. Probatur
quantum ad priorem partem. Vindicatiua iustitia
compensat iniuriam factam secundum æqualitatem rei
ad rem, infligit siquidem pœnam iuxta delicti
quantitatem. Quantum ad secundam partem probatur.
Commutatiua iustitia residet non solum in Principe, verum in subiectis ciuibus: sed vindicatiua iustitia solùm residet in Principe, ergo
non est commutatiua. In oppositum est quod vindicatiua iustitia continetur sub commutatiua, sicut species sub genere: sed species non condiuiditur contra genus, ergo neque vindicatiua
contra commutatiuam. Maior est ex D. Tho. infra quæst. 108. artic. 2. ad primum. Vbi ait, punitio peccatorum secundum quod pertinet ad iustitiam publicam, est actus iustitiæ commutatiuæ. Et in 3. part. quæst. 85. arti. 3. ad tertium. inquit iustitia vindicatiua respicit personam iudicis & sub iustitia commutatiua continetur,
quo loco Caieta. D. Tho. autore, asserit expressè conclusionem illam, videlicet, quod sub
iustitia commutatiua continetur tanquam eius
species iustitia vindicatiua. Magist. Soto lib.
3. de Iustitia. quæst. 5. art. 1. ad tertium. inquit,
quod iustitia vindicatiua potest considerari
duobus modis, primo quatenus ad iustitiam
publicam pertinet & refertur ad bonum commune reipublicæ: & sic est actus elicitus à
commutatiua iustitia, imperatur vero à legali iustitia, quæ est in Principe & illius ministris. Secundò consideratur respectu particularis personæ, quatenus refertur iustitia vindicatiua ad tollendum nocumentum, quod
factum est parti læsæ: qua consideratione vindicatiua iustitia non solum est in Principe,
sed etiam in ciue qui affectus est iniuria:
cui licitum est vindictam petere modo & ordine debitis, vt compensatio illi fiat. Et hac consideratione non est actus iustitiæ, sed actus specialis virtutis: quæ sumit sibi nomen iustitiæ
vindicatiuæ & ad commutationem reducitur.
Probat hanc sententiam. Respublica per
vltionem æqualem crimini recuperat suum
honorem, & reddit quodammodo malefactori æquale. Cæterum persona priuata quando vindicat, nihil omnino recipit aut recuperat, neque reddit malefactori æquale: sed
ipse malefactor est qui recipit & patitur: &
iudex est qui reddit æquale, ergo &c. Sed
pro huius rei intelligentia notandum est, quod
vindicatio siue vltio, etiam qua ratione di|stinguitur à defensione, sumitur interdum
pro actu, qui est in iudice qui publica autoritate potest legitimè talem vltionem exequi,
siue intendendo bonum reipublicæ, siue delinquentis emendationem, siue demum immunitatem ciuis læsi per iniuriam. Interdum
verò sumitur vindicatio pro vltionis à iudice exercendæ petitione. Et hac consideratione iste actus non solum est in iudice, sed etiam
in priuatis hominibus. Sic ergo difficultatem
decidimus.
Prima conclusio. Vindicatio secundùm
quod est in iudice est actus iustitiæ commutatiuæ, non tantum qua ratione ordinatur vindicatio ad bonum reipublicæ. Verum etiam qua
ratione ordinatur ad bonum particulare ciuis,
cui illata est iniuria, ad seruandam, scilicet, illius immunitatem. Probatur primo. Iudex
ex iustitia commutatiua, & ex officio tenetur
non solum prospicere bono publico & communi, verum etiam ad seruandos immunes singulos ciues, ergo non tantum in ordine ad rem
publicam, sed etiam in ordine ad singulos
vindicat, &c. Antecedens probatur. Quia iudex recipit non solum à republica verum etiam
à singulis ciuibus tributa & stipendia, vt propulset iniurias singulorum ciuium.
Confirmatur. Iudex tenetur ex commutatiua iustitia seruare ciues immunes à furtis:
ita vt si per negligentiam iudicis fures furentur & fiant crebra latrocinia & furta in republica, teneatur iudex ad restitutionem omnium damnorum. Ergo tenebitur ex iustitia
commutatiua ad compensandas quaslibet iniurias ciuibus factas.
Secunda conclusio. Petitio vindictæ exercendæ per iudicem est actus iustitiæ commutatiuæ in persona quæ habet famam suam
alijs obligatam, si non potest alio pacto famam recuperare, Verbi gratia, in prælato. Probatur.
Talis persona tenetur ex iustitia commutatiua exequi officium suum, sed non potest id
exequi si infamis sit, & non petat vindictam.
Ergo tenetur ex iustitia commutatiua petere.
Confirmatur, sicut iudex potest lege cogi
ad vlciscendas iniurias ciuium ab ipsis ciuibus: ita talis persona potest lege cogi à suis
subditis ad petendam vindictam & vltionem, ergo est par ratio.
Tertia conclusio petitio vindictæ exercendæ per iudicem, in alijs priuatis personis
non est actus iustitiæ: quæ dicitur Cardinalis & perfecta virtus, sed est actus cuiusdam
virtutis, quæ est pars potentialis iustitiæ cardinalis & reducitur ad illam, quæ dicitur à
philosophis moralibus vindicatiua iustitia.
Probatur. Iustitia cardinalis respicit legale
debitum, hoc est debitum ad quod persoluendum potest quis lege compelli. Sed priuata persona, de qua in conclusione loquimur, quæ, videlicet, non habet suam famam
alijs obligatam, non potest lege compelli ad
petendam vindictam: sed tamen poterit compelli
ex debito honestatis & morali. Hæc est sententia D. Tho. infr. q. 80. & q. 108. art. 2. Et sic
conciliatur Diuus Thomas cum alijs locis allegatis pro
sententia Caietani imò ipse Diuus Thomas se se conciliat ad hunc modum in allegato arti. 2. ad primum. Hinc colligitur manifestè responsio ad
argumentum factum in principio. Dicimus
enim quòd iustitia vindicatiua propriè loquendo non est iustitia cardinalis & perfecta quæ diuiditur in hac diuisione.
Ad argumentum vero quo Magister Soto
probat suam sententiam, respondetur, deficere in
multis. Etenim priuata persona, dum vindicatur, recipitæ quale iniuriæ illatæ quantum
licet per leges, non secus atque ipsa respublica: at in tantum deficit à ratione iustitiæ commutatiuæ talis petitio vindictæ, inquantum
deficit ratio debiti legalis. Est simile in virtute quæ dicitur gratitudo, quæ quidem licet interdum reddat pro beneficijs acceptis, nunquam tamen potest accedere ad rationem iustitiæ commutatiuæ: quia reddit
æquale non ex debito legali sed morali. Vt
autem bene dicit Cicero, quòd in beneficio, gratia: in iniuria, vltio nominatur. Atque
adeo, qui petit vindictam, licet reddat par ei
qui intulit iniuriam, non tamen reddit per commutationem: quia non ex debito legali. Caiet.
in hoc artic. 3. super D. Tho. dicit iustitiam commutatiuam esse speciem specialissimam, quo loco melius sentit quam in 3. parte loco citato.