QVÆSTIO LVIII. De Iustitia.
DEINDE considerandum est
de iustitia. Circa quam quæruntur duodecim.
ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm conuenienter diffiniatur iustitia, quòd est perpetua & costans voluntas, ius suum vnicuique tribuens.
AD Primum sic proceditur. Videtur quòd inconuenienter diffiniatur iustitia à Iurisperitis, quòd iustitia
| est perpetua & constans voluntas,
ius suum vnicuique tribuens. Iustitia
enim secundum Philos. in 5. Ethicor.
est habitus, à quo sunt aliqui operatiui iustorum, & quo operantur & volunt iusta. Sed voluntas nominat potentiam, vel etiam actum: ergo inconuenienter iustitia dicitur esse voluntas.
¶ 2 Præterea. Rectitudo voluntatis non est voluntas: alioquin si
voluntas esset sua rectitudo, sequeretur quòd nulla voluntas esset peruersa. Sed secundum Anselmum
in lib. de Veritate, iustitia est rectitudo: ergo iustitia non est voluntas.
¶ 3 Præterea. Sola Dei voluntas
est perpetua. Si ergo iustitia est perpetua voluntas, in solo Deo erit
iustitia.
¶ 4 Præterea. Omne perpetuum
est constans, quia est immutabile.
Superfluè ergo vtrunque ponitur
in diffinitione iustitiæ, & perpetuum & constans.
¶ 5 Præterea. Reddere ius vnicuique, pertinet ad principem. Si
ergo iustitia sit vnicuique ius suum tribuens, sequitur quod iustitia non sit nisi
in principe, quod est inconueniens.
RESPONDEO dicendum,
quòd prædicta iustitiæ diffinitio conueniens est, si rectè intelligatur. Cum
enim omnis virtus sit habitus, qui
est principium boni actus, necesse
est quòd virtus diffiniatur per actum
bonum, qui est circa ea, quæ ad alterum sunt, sicut circa propriam materiam virtutis. Est autem iustitia præcipuè circa ea quæ ad alterum sunt,
sicut circa propriam materiam, vt infrà patebit. Et ideò actus iustitiæ
per comparationem ad propriam
materiam virtutis & obiectum tangitur, cum dicitur: Ius suum vnicuique
tribuens. Quia vt Isidorus dicit in
lib. Etymolog. Iustus dicitur, quia
ius custodit. Ad hoc autem, quod aliquis actus circa quancunque materiam sit virtuosus, requiritur quòd
sit voluntarius, & quòd sit stabilis
& firmus: quia Philosophus dicit
in 2. Ethic. quòd ad virtutis actum
requiritur: primò quidem, quòd operetur sciens: secundò autem, quòd
eligens, & propter debitum finem:
tertiò, quòd immobiliter operetur.
Primum autem horum includitur in
secundo: quia quod per ignorantiam
agitur, est inuoluntarium: vt dicitur
in 3. Ethic. Et ideo in diffinitione iustitiæ primò ponitur voluntas,
ad ostendendum quòd actus iustitiæ debet esse voluntarius. Additur autem de constantia & perpetuitate, ad designandam actus firmitatem. Et ideo prædicta diffinitio est
completa diffinitio iustitiæ, nisi quòd
actus ponitur pro habitu, qui per
actum specificatur: habitus enim ad
actum dicitur. Et si quis vellet eam in
debitam formam diffinitionis reducere, posset sic dicere, quod iustitia est
habitus, secundùm quem aliquis constanti & perpetua voluntate ius suum
vnicuique tribuit. Et quasi est eadem
diffinitio cum ea, quam Philosophus ponit in. 5. Ethic. dicens: quod
| iustitia est habitus, secundùm quem
aliquis dicitur operatiuus secundùm electionem iusti.
AD primum ergo dicendum, quod
voluntas hic nominat actum, non
potentiam. Est autem consuetum
quod apud autores habitus per actus
diffiniantur: sicut Augustinus dicit super Ioan. quòd fides est credere quod non vides.
AD secundum dicendum, quòd
neque etiam iustitia est essentialiter rectitudo, sed causaliter tantum.
Est tamen habitus, secundùm quem
aliquis rectè operatur & vult.
AD tertium dicendum, quòd
voluntas potest dici perpetua dupliciter. Vno modo ex parte ipsius
actus, qui perpetuò durat. Et sic solius Dei voluntas est perpetua. Alio
modo ex parte obiecti: quia scilicet aliquis vult perpetuò facere aliquid. Et hoc requiritur ad rationem
iustitiæ. Non enim sufficit ad rationem iustitiæ, quòd aliquis velit ad
horam in aliquo negotio seruare
iustitiam: quia vix inuenitur aliquis
qui velit in omnibus iniustè agere,
sed requiritur quòd homo habeat
voluntatem perpetuò & in omnibus iustitiam conseruandi.
AD quartum dicendum, quòd
quia perpetuum non accipitur secundùm durationem perpetuam
actus voluntatis, non superfluè additur, Constans. Vt sicut per hoc,
quod dicitur, Perpetua voluntas,
designatur, quòd aliquis gerat in
proposito perpetuò iustitiam conseruandi: ita etiam per hoc, quòd
dicitur constans, designetur quòd in
hoc proposito firmiter perseueret.
SVMMA ARTICVLI.
PR Ima conclusio est affirmatiua. Secunda conclusio. Hæc diffinitio potest reduci ad illam, scilicet, Iustitia est habitus secundùm quem constanter quis reddit vnicuique quod suum est.
COMMENTARIVS.
DVbium est circa primam conclusionem. Videtur enim quòd non sit vera. Arguitur primò. In illa definitione nullum ponitur genus, ergo non est bona, si dicas subintelligitur habitus. Contra. Habitus
non est immediatum genus quia inter iustitiam & habitum mediat virtus, tam virtus
moralis quam Cardinalis.
Secundò. Per charitatem tribuitur suum
ius vnicuique, ergo non est proprium iustitiæ. Probatur antecedens. Quia charitas respicit omne bonum alterius, & fugit omne
malum, ergo, &c. Antecedens patet 1. ad
Corinth. 13. Charitas non inflatur, non agit
perperam, non quærit quæ sua sunt. Et ideo
D. August. de moribus ecclesiæ dicit, quòd
iustitia est amor Deo seruiens. Et Arist. 8.
Ethicor. cap. 1. dicit, quòd si esset amicitia,
non requireretur iustitia.
Tertiò arguitur. Proprietates illæ, quæ
ponuntur in definitione iustitiæ, videlicet,
perpetua constansque voluntas, sunt communes omni virtuti, ergo non particulariter
debentur iustitiæ: neque in ea poni debent.
| Nam ibi non ponuntur tanquam genus: ac
subinde deberent esse peculiares & propriæ iustitiæ. Confirmatur. Nam D. Tho.
dicit ad secundum. Rectitudo quam dicit iustitia non est rectitudo voluntatis, ergo male
diffinitur per hoc quod sit constans voluntas.
Quartò arguitur. Quoniam iustitiæ sunt
tres actus necessarij, ergo male diffinitur per
vnum. Antecedens patet. Nam proprius actus
illius est honestè viuere, neminem lædere,
& ius suum vnicuique tribuere: vt ait Vlpianus
ff. de iustitia & iure, in. l. iustitia.
Quintò arguitur. Ius multipliciter diuiditur, imo diuersa ratione vt ex supradictis
patet, ergo non est obiectum iustitiæ constituens illam in ratione vnius virtutis formaliter. Et confirmatur. Nam ius paternum &
ius religiosum non exercentur à iustitia sed
à virtute pietatis & religionis, ergo ius absolutè non est obiectum iustitiæ.
Sextò arguitur. Iustitia legalis est simpliciter iustitia, & tamen non per se habet tribuere iustum alteri, ergo, &c. Minor probatur. Nam si Verbi gratia ciuis non ita accuratè respiciat bonum commune ciuitatis, ille peccat
contra iustitiam legalem: & tamen non tenetur alicui facere restitutionem.
PRO decisione sit prima conclusio. Prædicta diffinitio optima est. Probatur.
quia est communis Theologorum & etiam
Iuristarum cum Vlpiano. Est etiam Arist.
5. Ethicor. cap. 1. Ciceronis lib. 5. de Inuent.
cap. 5. & lib. 2. officiorum, cap. de iustitia.
Consimilem ponit D. Ambr. lib. 1. officior.
cap. 24. vbi dicit, quòd iustitia est virtus ius
suum vnicuique tribuens. Idem D. August. li.
19. de Ciuit. Dei. c. 21. & lib. 1. de liber. arbit.
cap. 13. Vnde conclusio debet esse certa.
Secunda conclusio. Iustitia hic diffinitur
non secundùm quòd est virtus communis
omnibus virtutibus idemq́ue cum illis: sed
secundùm quòd est specialis virtus essentialiter distincta ab alijs includens sub se iustitiam legalem distributiuam & commutatiuam. Pro intellectu huius nota. Quòd communiter iustitia in vsu Scripturæ & Sanctorum accipitur prout nominat omnem virtutem: quia in omni virtute est aliqualis ratio debiti. Ita illud intellige, Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus,
&c. Et illud; Nisi abundauerit iustitia vestra. Alio modo sumitur specialiter à Theologis, prout nominat virtutem quandam residentem in voluntate. Probatur modo conclusio. Nam iustitia vt communis est, non
habet vllam diffinitionem neque explicat
essentiam virtutis: sed quandam rationem
ibi consideratam, ergo hæc diffinitio non
est de iustitia sic accepta. Antecedens patet,
quia omnes virtutes in nullo essentialiter
conueniunt, præterquam in ratione generica, ergo iustitia generaliter accepta cùm non
significet rationem genericam virtutum non
definietur neque importat aliquid essentiale illis, sed quandam debiti rationem. Ex
quo euidenter sequitur, quòd iustitia hic diffinita importat specialem rationem ab alijs
virtutibus distinctam.
Tertia conclusio. Hic sumitur iustitia vt
includens sub se non solum tres species commemoratas, verùm etiam vt includit omnes
partes potentiales iustitiæ, quæ respiciunt debitum simpliciter: vt sunt pietas & religio.
Prima pars probatur, quia eam iustitiam definit hic D. Thom. de qua in sequentibus
disputat de illis tribus speciebus iustitiæ.
Videlicet legali, distributiua, & commutatiua, ergo &c. Secunda vero pars probatur.
Nam ius quod respicitur à iustitia hic definita, non coarctatur ad iustum perfectum,
sed ad iustum verum & simpliciter. Cùm
ergo iustum verum dicatur de iusto quod
attendit pietas & religio, consequenter diffinietur iustitia, prout communis est etiam
his virtutibus. Et confirmatur. Nam illud est
ius quod ponitur in diffinitione iustitiæ, de
quo egimus in quaestio præcedenti, sed in illa
determinauimus de iusto paterno seruili &
vxorio, & probauimus esse verum in illis, ergo iustitia hic definita includit etiam partes
potentiales: quæ respiciunt debitum simpliciter. Dixi autem simpliciter debitum, quia
debitum secundùm quid, non sufficit, vt aliqua virtus comprehendatur simpliciter sub
iustitia hic diffinita. Quare liberalitas quæ
respicit debitum secundum honestatem nec dicitur
iustitia, nec in hac diffinitione includitur.
Ad argumenta respondetur. Ad primum
argumentum respondetur, quòd quandoque species qualitatis commode diffiniuntur | per genus mediatum qualiter Aristot. definit habitum per dispositionem: & hoc vel
maximè fit, quando tale genus est receptum
ab omnibus & manifestum. Et ita in proposito, quia actus vel habitus secundùm omnes est genus manifestum & notum, non
verò virtus aut Cardinalis virtus: optimè
diffinitur iustitia per habitum.
Ad secundum argumentum respondetur concedendo quòd charitas respicit omne bonum, non tamen qua ratione est debitum. Vnde oportuit ponere virtutem specialem quæ respiciat bonum debitum vt
sic. Licet enim charitas, vt est virtus vniuersalis & inferens alias virtutes, versetur circa
iustum debitum simpliciter; non tamen
quia illud sit materia propria charitatis: sed
quia est materia charitati subiecta, qualiter
intelligitur illud Pauli; Charitas non agit
perperam. Illud vero D. August. quòd iustitia est amor Dei, intelligitur causaliter, quatenus, videlicet, ad impletio cuius vis boni
ex amore procedit, ad Roman. 13. Qui diligit proximum legem impleuit. Hoc modo
multoties nomen virtutis imperantis tribuitur actibus imperatis: qualiter mors pro
Christo dicitur maxima charitas. Licet sit
actus fortitudinis: & illud. Plenitudo legis
est dilectio. & D. Thom. hac quæst. art. 6.
omnes actus reliquarum virtutum qui à iustitia diriguntur, iustitiam appellat. Ad illud
vero Aristot. respondetur ex D. Thom. ibi,
quòd si omnes essemus amici, omnia essent
communia. Vnde non indigeremus iustitia
quæ applicat rem vero domino.
Ad tertium, quòd illæ particulæ peculiari ratione ponuntur in definitione iustitiæ.
Primò ad denotandum discrimen iustitiæ
ab alijs virtutibus moralibus: quia sola ipsa
in voluntate ponitur. Secundò, quia peculiaris difficultas est in voluntate ad tribuendum alteri ius suum: quæ non inuenitur in
hoc, quòd voluntas eligit proprium bonum,
respectu verò alieni retardatur & impeditur voluntas ab vtilitate ipsa proprij boni.
Quocirca requiritur peculiaris constantia
& firmitas in iustitia. Vnde Sapien. 5. dicitur. Induet pro thorace iustitiam, & accipiet pro galea iudicium certum, scutum
inexpugnabile æquitatem. Quæ omnia ponuntur ad denotandam constantiam & firmitatem iustitiæ. Ad confirmationem respondetur, quòd licet omnis virtus suo modo ordinetur ad rectitudinem habentis, vnde dixit Arist. 1. Magnorum moralium cap.
22. quòd virtus est optimus habitus: aliter
tamen & aliter rectificant. Quædam enim
rectitudinem essentialem tribuunt, vt charitas & gratia. Aliæ vero dicuntur rectificare
potentiam: quia moderantur passiones illius constituentes medium inter excessum
& defectum. Vt temperantia respectu concupiscibilis. Fortitudo respectu irascibilis.
Aliæ autem rectificant eo solùm quia ordinant potentiam ad rectum. Et hoc modo
iustitia dicetur rectitudo voluntatis. Et sic
Anselmus in Dialogo de veritate. & cap.
13. dicit enim iustitiam esse rectitudinem propter se: loquitur causaliter, quia videlicet causat rectitudinem. Hæc amplius
explicantur infra artic. 9. & 1. 2. quæst. 60.
art. 2. & 3.
Ad quartum respondetur, quòd per vnum
actum in diffinitione iustitiæ positum reliqui actus explicantur. Nam eo ipso quòd
ius alteri tribuimus, ipsum non lædimus: &
in hoc honeste viuimus. Eo vel maxime
quod honeste viuere est commune omni
virtuti. Arist. vbi supra, ait: virtus est honesti ad honestum. Vnde non debuit poni in
definitione specifica virtutis. Et similiter
lædere est actus negatiuus: quare non debuit poni in definitione positiui.
Ad quintum, aliqui ex Thomistis dicunt,
iustum in definitione positum solum accipi pro iusto perfecto. Quare ibi non includitur iustum paternum aut dominatiuum:
quod isti appellant secundùm quid & improprium. Isti tamen deseruntur: quia Diuus August. lib. 19. de Ciuit. cap. 21. sub hac
diffinitione claudit non solum pietatem: sed
etiam religionem & iustum illius. Neque
ratio istorum aliquid valet. Nam bene stat
quòd obiectum alicuius potentiæ aut habitus sit analogum: & in quibusdam reperiatur secundùm quid: & nihilominus quòd
specificet & det vnitatem maiorem, quàm
habet in se. Patet in ente, quod specificat intellectum & habitum scientiæ Metaphysicæ: tamen dat vnitatem intellectui. Vnde in
| nostra sententia respondetur, quòd omne
ius verum, etiam si non sit perfectum, includitur sub obiecto iustitiæ: ac subinde sub virtute ipsa. Ad confirmationem quæ difficilis est, respondetur quod idem actus potest pertinere ad diuersas virtutes, à quibus secundum diuersam rationem producitur: maximè in subordinatis. Exemplum est in demonstratione physica quæ secundum materiam
producitur ab habitu physico, secundum vero formam & modum producitur à Dialectica. Similiter actus pœnitentiæ formaliter producitur à pœnitentiæ virtute: est tamen ibi dilectio intrinsecè respiciens habitum charitatis. Ita in proposito formaliter
ius paternum exercetur à pietate: inuenitur
tamen ibi ratio iustitiæ secundum quod ius
patri tribuitur, vnde etiam respicit iustitiam.
Ad vltimum respondetur, quòd inferius
patebit artic. 5. & infra qualiter lædens iustitiam legalem & bonum commune non semper teneatur ad restitutionem.
ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm iustitia semper sit ad alterum.
AD Secundum sic proceditur. Videtur quòd iustitia non semper sit ad alterum. Dicit enim Apostolus ad Roman. 3. quòd iustitia Dei, est per fidem Iesu Christi. Sed fides non dicitur per comparationem vnius hominis ad alterum. Ergo neque iustitia.
¶ 2 Præterea. Secundum Augustinum in lib. de Moribus Ecclesiæ, ad iustitiam pertinet ob hoc, quod
seruit Deo bene imperare cæteris,
quæ homini sunt subiecta. Sed appetitus sensitiuus est homini subiectus, vt patet Genes. 4. vbi dicitur:
Subter te erit appetitus eius, scilicet peccati, & tu dominaberis illius.
Ergo ad iustitiam pertinet dominari proprio appetitui. Et sic erit iustitia ad seipsum.
¶ 3 Præterea. Iustitia Dei est æterna. Sed nihil aliud est Deo coæternum: ergo de ratione iustitiæ non
est, quòd sit ad alterum.
¶ 4 Præterea. Sicut operationes
quæ sunt ad alterum, indigent rectificari: ita etiam operationes quæ
sunt ad seipsum. Sed per iustitiam
rectificantur operationes, secundum
illud Prouerb. 11. Iustitia simplicis
diriget viam eius. Ergo iustitia non
est solum circa ea quæ sunt ad alterum, sed etiam circa ea quæ sunt
ad seipsum.
SED contra est, quod Tullius
dicit in 1. de Offic. quòd iustitiæ ea
ratio est, qua societas hominum inter ipsos & vitæ communitas continetur. Sed hoc importat respectum
ad alterum: ergo iustitia est circa ea
quæ sunt ad alterum.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut suprà dictum est, cùm
nomen iustitiæ æqualitatem importet, ex sua ratione iustitia habet, quod
sit ad alterum: nihil enim est sibi
æquale, sed alteri. Et quia ad iustitiam pertinet actus humanos rectificare, vt dictum est: necesse est quod
æqualitas ista quam requirit iustitia, sit diuersorum agere potentium.
Actiones autem sunt suppositorum
& totorum, non autem propriè loquendo partium, & formarum, seu
potentiarum. Non enim propriè dicitur quòd manus percutiat, sed homo per manum: neque propriè dicitur quod calor calefaciat, sed ignis
per calorem: secundum tamen si|militudinem quandam hæc dicuntur. Iustitia ergo propriè dicta requirit diuersitatem suppositorum,
& ideo non est nisi vnius hominis
ad alium. Sed secundum similitudinem accipiuntur in vno & eodem
homine diuersa principia actionum,
quasi diuersa agentia: sicut ratio &
irascibilis & concupiscibilis, & ideo
metaphoricè in vno & eodem homine dicitur esse iustitia, secundum quod ratio imperat irascibili & concupiscibili: & secundum quod hæc
obediunt rationi, & vniuersaliter
secundum quod vnicuique parti hominis attribuitur quod ei conuenit.
Vnde & Philosophus in. 5. Ethicor. hanc iustitiam appellat, secundum metaphoram dictam.
AD primum ergo dicendum, quod
iustitia quæ fit per fidem in nobis,
est per quam iustificatur impius: quæ
quidem in ipsa debita ordinatione
partium animæ consistit, sicut suprà dictum est, cùm de iustificatione impij ageretur. Hoc autem pertinet ad iustitiam metaphoricè dictam, quæ potest inueniri etiam in
aliquo solitariam vitam agente. Et
per hoc patet responsio ad secundum.
AD tertium dicendum, quòd
iustitia Dei est ab æterno, secundum
voluntatem, & propositum æternum. Et in hoc præcipuè iustitia
consistit: quanuis secundum effectum non sit ab æterno: quia nihil
est Deo coæternum.
AD quartum dicendum, quòd
actiones, quæ sunt hominis, ad se
ipsum sufficienter rectificantur, rectificatis passionibus, per alias virtutes morales. Sed actiones quæ
sunt ad alterum, indigent speciali
rectificatione non solùm per comparationem ad agentem, sed etiam
per comparationem ad eum, ad quem
sunt. Et ideo circa eas est specialis
virtus, quæ est iustitia.
SVMMA ARTICVLI.
COMMENTARIVS.
HIC articulus post illa quæ diximus
articulo vltimo præcedentis quæstionis parum habet difficultatis. Intendit enim
Diuus Thom. explicare illam particulam,
vnicuique: ita sanè, vt necessarium sit ad iustitiam propriè dictam, quòd exerceatur circa aliud suppositum. Quæ doctrina est Aristot. lib. 5. Ethicorum cap. vltimo. Imo vero cap. 1. dicit iustitiam solam ex omnibus
virtutibus esse bonum alienum, eo quod agit
ea quæ conferunt alteri. Hoc ipsum docet
Diuus Hieronymus super Psalmum. 14.
Vbi ait omnes alias virtutes delectare magis habentem, & ipsi prodesse. Circa quam
doctrinam duo breuiter aduerte. Primum
est, quòd diuersitas suppositorum, quæ dicitur necessaria ad rationem iustitiæ propriè & strictè dictæ, intelligenda est secundum ordinem naturæ. Cæterum si Deus assumeret humanitatem terminatam immediatè ad ipsum Deum: nihilominus poterat
esse in operationibus illius hominis satisfactio iustitiæ de condigno: quamuis ipse Deus
non esset aliud suppositum à supposito hominis satisfacientis. Sufficeret enim, quòd illud suppositum haberet rationem duorum
suppositorum, & duobus modis suppositaret. Quatenus subsisteret in duabus naturis
substantialibus & intellectualibus. Et probatur hoc, quia ille homo propriè obediret. Obedientia autem propriè dicta debet
esse ad alterum. Imo vero nunc de facto
| propriè obediebat sibi Christus Dominus,
quatenus suppositum filij erat verus homo
obediens, & verus Deus cui obediebatur.
Neque ratio Diui Thomæ in articulo oppositum huius concludit. Quoniam omnes Theologi secundum fidem Catholicam
asserunt in Christo Domino esse duplicem
voluntatem, & duas operationes voluntatum harum satis distinctas. Et nihilominus
philosophi dicunt. Quòd voluntas est inclinatio totius suppositi, & quòd actio voluntatis actio suppositi est. Quemadmodum
ergo non licet inferre ex hoc quòd in Christo Domino est duplex voluntas & duplex
actio voluntatis, quòd sint in eo duo supposita: quamuis actiones suppositorum sint: propterea, quòd in Christo est maximum mysterium duarum naturarum in vno supposito: ita vt in Christo sit vera ratio iustitiæ,
non licet inferre, quòd sunt in eo distincta
supposita. Alterum satisfaciens, alterum cui
fit satisfactio. Sed sufficit, quòd sint duæ naturæ substantiales diuersis rationibus suppositatæ in vno supposito. Et profecto si Aristot. cognouisset mysterium incarnationis,
sentiret nobiscum in hac parte. Secundo
notandum est; quòd iustitia dicitur specialiter respicere bonum alterius, & alterum
delectare: non quia verus iustus non delectetur in operibus iustitiæ (est enim de ratione virtutis in communi, quòd faciat habentem promptè & delectabiliter operari)
sed quia iustitia quantum ad effectum pertinentem ad suam speciem, terminatur ad
bonum alterius, neque sistit in propria vtilitate & delectatione operantis: sed extenditur ad delectationem & vtilitatem alterius:
propterea ita loquutus est Aristo. & Diuus
Hieronymus. Intelligimus autem hic nomine iustitiæ etiam omnes eius partes potentiales. Omnes enim debent esse ad alterum,
& respiciunt bonum alterius.
Circa secundam conclusionem videatur Diuus Augustinus lib. 2. de Genes. contra Manichæos cap. 11. vbi ait iustitiam pertinere ad omnes animæ partes. Et libr. 19. de
Ciuita. cap. 21. inquit esse iustitiam, quod ratio
imperet & appetitus obediat. Quæ omnia
intelligenda sunt de iustitia metaphoricè.
Aduerte denique in solutione ad tertium
argumentum D. Tho. quomodo non requiritur ad hoc, quod iustitia sit in aliquo etiam actualiter, quod alter ad quem dicitur iustitia realiter existat. Exemplum est in diuina iustitia
quae est Dei voluntas æterna reddendi vnicuiq́ue quod sibi competit secundum suam rationem & operationem. At vero creaturæ
circa quas ipsa iustitia diuina effectum erat
habitura fuerunt in tempore. Exemplum
etiam esse potest in humanis: tenetur enim
aliquis ex iustitia seruare legatum paterni
testamenti in fauorem nepotis qui nondum
natus est.
ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm iustitia sit virtus.
AD tertium sic proceditur.
Videtur, quod iustitia non sit
virtus. Dicitur enim Lucae
17. Cùm feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite, Serui inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. Sed non est inutile facere opus virtutis. Dicit enim Ambrosius in. 2. de Officijs. Vtilitatem
non pecuniarij lucri æstimationem
dicimus, sed acquisitionem pietatis. Ergo facere quod quis debet facere, non est opus virtutis. Est autem opus iustitiæ: ergo iustitia non
est virtus.
¶ 2 Præterea. Quod fit ex necessitate, non est meritorium. Sed
reddere alicui quod suum est, quod
pertinet ad iustitiam, est necessitatis. Ergo non est meritorium. Actibus autem virtutum meremur: ergo iustitia non est virtus.
¶ 3 Præterea. Omnis virtus moralis est circa agibilia. Ea autem quæ
exterius constituuntur, non sunt
agibilia, sed factibilia: vt pater per
Philosophum in nono Metaphy.
| Cùm ergo ad iustitiam pertineat
exterius facere aliquod opus secundum se iustum, videtur quòd iustitia non sit virtus moralis.
SED contra est quod Gregorius dicit in. 2. Morali. quòd in quatuor virtutibus, scilicet temperantia, prudentia, fortitudine, & iustitia, tota boni operis structura consurgit.
RESPONDEO dicendum,
quòd virtus humana est quæ bonum
reddit actum humanum, & ipsum
hominem bonum facit: quod quidem conuenit iustitiæ. Actus enim
hominis bonus redditur ex hoc, quod
attingit regulam rationis, secundum
quam humani actus rectificantur.
Vnde cùm iustitia operationes humanas rectificet, manifestum est quod
opus hominis bonum reddit. Et vt
Tullius dicit in. 1. de Officijs, ex
iustitia præcipuè viri boni nominantur. Vnde sicut ibidem dicit: In ea
virtutis splendor est maximus.
AD primum ergo dicendum, quod
cùm aliquis facit quod debet, non
affert vtilitatem lucri ei, cui facit
quod debet, sed solùm abstinet à
damno eius, sibi tamen facit vtilitatem, inquantum spontanea &
prompta voluntate facit illud quod
debet: quod est virtuosè agere. Vnde dicitur Sapien. 8. quòd sapientia
Dei sobrietatem & iustitiam docet,
prudentiam & virtutem, quibus in
vita nihil est vtilius hominibus, scilicet virtuosis.
AD secundum dicendum, quòd
duplex est necessitas, vna coactionis: & hæc quia repugnat voluntati, tollit rationem meriti. Alia autem est necessitas ex obligatione
præcepti, siue ex necessitate finis:
quando scilicet aliquis non potest
consequi finem virtutis nisi hoc faciat: & talis necessitas non excludit rationem meriti, inquantum aliquis hoc quod sic est necessarium,
voluntariè agit, excludit tamen gloriam supererogationis: secundum
illud 1. ad Corinth. 9. Si euangelizauero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit.
AD tertium dicendum, quòd iustitia non consistit circa exteriores
res quantum ad hoc, quòd est facere quod pertinet ad artem, sed quantum ad hoc, quod vtitur eis ad alterum.
SVMMA ARTICVLI.
COnclusio est affirmatiua, quia competit ei definitio virtutis, quòd bonum
facit habentem & opus eius bonum reddit.
COMMENTARIVS.
IN hoc articulo intendit Diuus Thomas
explicare genus immediatum iustitiæ,
quod est virtus humana siue moralis: quam
definiuit Aristot. libr. 2. Ethicorum cap. 6.
quæ est, Bonum facit habentem & opus
eius bonum reddit. Aduerte secundo, egregiam doctrinam in solutionibus ad primum,
& secundum argumentum aduersus nostri
temporis hæreticos: qui volunt auferre meritum à votis monasticis, quasi necessitas
præcepti diminuat rationem meriti. Cùm
tamen reuera non diminuat rationem virtutis, quæ ex natura sua habet actum meritorium. Ex eadem doctrina possumus colligere quàm falsa & periculosa sit opinio eorum, qui negant in Christo Domino obedientiam præcepti moriendi fuisse meritoriam quantum ad substantiam obediendi &
quantum ad speciem. Sed aiunt fuisse meritoria propter intensionem actus, quæ non
erat in præcepto. Quæ doctrina mihi semper visa est plus quam periculosa, & nunc
| videtur quoniam Apostolus ad Philippenses. 2. Exaltationem Christi attribuit tanquam præmium humilitati & obedientiæ
Christi vsque ad mortem crucis: non quia
libentius & intensius se humiliauit & obediuit quam tenebatur. Ait enim, humiliauit se
metipsum Dominus noster Iesus Christus
factus obediens vsque ad mortem, &c. propter quod exaltauit illum, &c. Ratio item
Philosophica destruit eam opinionem. Quoniam actus obedientiæ secundum propriam
rationem specificam meritorius est: siquidem est actus virtutis. Est autem indifferens ad rationem meriti, quòd actus virtutis cadat sub præcepto, vel sub consilio. Imo
cæteris paribus magis meritorius est actus
qui cadit sub præcepto, quàm qui cadit sub
consilio tantum. Cùm igitur in Christo Domino obedientia præcepti moriendi fuerit
actus virtutis propriè: necesse est secundum
propriam speciem & substantiam fuisse meritorium. & non solum propter maiorem
intensionem quam non tenebatur habere.
Vnde procedit illa opinio ex mala intelligentia liberi arbitrij definitionis & actionis
liberæ, putant enim necessitatem præcepti
coniunctam cum efficacia gratiæ & cum
eius necessitate destruere indifferentiam voluntatis & libertatis. Quod demonstrauimus. 1. part. quæst. 19. art. 10. esse plusquam
falsum.
Rursus nota circa solutionem ad primum, vbi quòd ait Diuus Thomas, quòd
qui facit quod debet non affert vtilitatem lucri. Intellige quòd non negat absolutè non
afferre vtilitatem ei cui soluit. Diximus enim
supra quòd iustitia hoc habet peculiare, quod
respicit bonum alterius siue delectabile siue
vtile siue honorificum. Sed solum intendit
Diuus Thom. negare quòd non affert vtilitatem lucri supererogationis. Circa solutionem ad tertium argumentum. Aduerte, quod
facere, si propriè & formaliter loquimur
non refertur ad bonum facientis, sed ad bonum rei factæ. Dicitur enim facere propriè
de operatione transeunte per quam aliqua
res recipit in se formam. Atque ita ars respicit per se loquendo bonum artificiati, &
ideo vt sic, non est virtus moralis ad quam
pertineat bonum facere habentem. Cæterum agere, propriè loquendo, dicitur quando ipsa actio ordinatur ad bonum ipsius agentis. Quemadmodum vsus & vti, propriè loquendo ordinantur ad bonum vtentis. Atque ita virtus humana, cuius proprius
actus est vsus, facit bonum habentem. Similiter agibile vt sic, quod est obiectum humanæ rationis respicit bonum agentis. Huius doctrinæ sit exemplum. Cùm statuarius facit imaginem propter pretium, tunc
illa fabricatio qua ratione ordinatur ad statuam sculpendam, dicitur factio & artis operatio. Sed qua ratione ordinatur ad bonum ipsius fabricantis, videlicet, vt reddat
ius debitum ei qui pretio conduxit illum,
dicitur vsus artis habens respectum ad
vsum internum voluntatis mouentis manus artificis ad opus: vt sit iustus in reddendo debitum.
ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm iustitia sit in voluntate sicut in subiecto.
AD Quartum sic proceditur.
Videtur quòd iustitia non sit in voluntate
sicut in subiecto. Iustitia enim quandoque veritas dicitur. Sed veritas
non est voluntatis, sed intellectus:
ergo iustitia non est in voluntate sicut in subiecto.
¶ 2 Præterea. Iustitia est circa ea,
quæ sunt ad alterum. Sed ordinare aliquid ad alterum est rationis:
Iustitia ergo non est in voluntate
sicut in subiecto, sed magis in ratione.
¶ 3 Præterea. Iustitia non est virtus intellectualis, cùm non ordinetur ad cognitionem: vnde relinquitur quòd sit virtus moralis. Sed
subiectum virtutis moralis est rationale per participationem, quod
| est irascibilis & concupiscibilis, vt
patet per Philosophum in. 1. Ethicorum. Ergo iustitia non est in voluntate sicut in subiecto, sed magis
in irascibili & concupiscibili.
SED contra est, quod Anselmus dicit, quòd iustitia est rectitudo voluntatis, propter se seruata.
RESPONDEO dicendum,
quòd illa potentia est subiectum
virtutis, ad cuius potentiæ actum
rectificandum virtus ordinatur. Iustitia autem non ordinatur ad dirigendum aliquem actum cognoscitiuum. Non enim dicimur iusti ex hoc, quòd rectè aliquid cognoscimus: & ideo subiectum iustitiæ non est intellectus, vel ratio
quæ est potentia cognoscitiua: sed
quia iusti in hoc dicimur, quod aliquid rectè agimus, proximum autem principium actus est vis appetitiua, necesse est quòd iustitia sit
in aliqua vi appetitiua sicut in subiecto. Est autem duplex appetitus,
scilicet voluntas, quæ est in ratione, & appetitus sensitiuus consequens apprehensionem sensus, qui
diuiditur per irascibilem & concupiscibilem: vt in. 1. habitum
est. Reddere autem vnicuique quod
suum est, non potest procedere ex
appetitu sensitiuo: quia apprehensio sensitiua non se extendit ad hoc,
quòd considerare possit proportionem vnius ad alterum: sed hoc est
proprium rationis. Vnde iustitia
non potest esse sicut in subiecto in
irascibili vel concupiscibili, sed solùm in voluntate. Et ideo Philosophus diffinit iustitiam per actum
voluntatis, vt ex supra dictis patet.
AD primum ergo dicendum, quod
quia voluntas est appetitus rationalis: ideo rectitudo rationis, quæ veritas dicitur, voluntati impressa, propter propinquitatem ad rationem,
nomen retinet veritatis. Et inde est
quod quandoque iustitia veritas vocatur.
AD secundum dicendum, quòd
voluntas fertur in suum obiectum
consequenter ad apprehensionem
rationis. Et ideo quia ratio ordinat
in alterum, voluntas potest velle aliquid in ordine ad alterum: quod pertinet ad iustitiam.
AD tertium dicendum, quòd
rationale per participationem non
solùm est irascibile & concupiscibile, sed omnino appetitiuum, vt
dicitur in. 1. Ethicorum: quia omnis appetitus obedit rationi. Sub
appetitiuo autem comprehenditur voluntas: & ideo voluntas potest
esse subiectum virtutis moralis.
SVMMA ARTICVLI.
COMMENTARIVS.
DVbitatur circa conclusionem D. Thomæ, an sit vera. Arguitur primo pro
parte negatiua. Iudicium est actus iustitiæ,
vt docet D. Tho. infra quæst. 60. & tamen
est actio intellectus, ergo habitus iustitiæ
non est in voluntate: vel saltim non solum
est in voluntate. Probatur consequentia.
Quoniam habitus & actus debent esse in
eodem subiecto.
Secundo arguitur. Operatio exterior, qualis est solutio debiti, est actio iustitiæ, &
tamen est subiectiuè in potentia executiua,
ergo iustitia non solum est in voluntate.
Argumentum est Caietani in hoc loco
| contra illam præmissam Diui Thomæ, quod
principium proximum actus est vis appetitiua.
Tertiò arguitur. Voluntas ex natura sua
determinata est ad bonum secundum rationem prosequendum: propter ea enim dicitur appetitus rationalis, ergo non indiget
habitu iustitiæ superaddito. Probatur consequentia, quia habitus ponuntur ad determinandam potentiam. Confirmatur primo, quia propterea voluntas non indiget
habitu temperantiæ & fortitudinis, quia ex
natura sua determinata est ad volendum
obiectum harum virtutum tanquam proprium bonum, sed ponuntur istæ virtutes
in appetitu sensitiuo, vbi est difficultas propter emergentes passiones inordinatas, ergo voluntas non indiget habitu iustitiæ: siquidem est determinata tanquam ad proprium bonum ad bonum rationis. Confirmatur secundo à simili: propterea enim materia prima æqualiter se habet secundum se
ad omnes formas, quia ex natura sua habet immediatum, & intrinsecum ordinem ad formam substantialem: sed voluntas cùm sit appetitus rationalis ex natura sua
habet immediatum ordinem ad bonum rationis, ergo sicut non indiget habitu temperantiæ ad volendum obiectum temperantiæ, non indigebit habitu iustitiæ ad volendum obiectum iustitiæ. Vtrunque enim
est bonum rationis.
In hac difficultate dissoluenda, nemo negat conclusionem Diui Thomæ quam confirmat definitio iustitiæ assignata à Iurisconsultis. Vt in articulo primo satis dictum est.
Est etiam sententia Aristot. libr. 5. Ethicorum
capit. 1. Diui Anselmi in Dialogo de verita.
capit. 15. quam conclusionem ex Philosopho demonstrat D. Tho. 1. 2. quæst. 56. arti.
6. Neque enim est præsentis loci ad vnguem
distinguere differentiam inter iustitiam &
alias virtutes ex parte subiecti. Quapropter
ad argumenta proposita breuiter respondendum est.
Ad primum respondetur. Quòd omnes
actus, qui versantur ex natura sua circa formale obiectum alicuius virtutis, dicuntur
actus proprij & eliciti ab illa virtute vbicunque
resideat illa & illi. Ita dicimus confessionem
fidei exteriorem esse actum fidei proprium
& elicitum ab illa: vt explicatum est supra
in quæst. 3. artic. 1. Similiter oratio ad ipsum
Deum est in intellectu, & tamen dicitur actus elicitus à virtute religionis quæ est in
voluntate. Similiter admonitio fraterna,
quanuis sit actus intellectualis est tamen elicitus à misericordia quæ est in voluntate.
Ad eundem igitur modum non est mirum
quòd iudicium sit actus elicitus à iustitia
quæ est in voluntate quanuis illud sit in intellectu. Quoniam ex natura sua iudicium
ordinatur ad finem proprium ipsius iustitiæ. Caietanus autem super hunc articulum
tenet operationes exteriores iustitiæ non esse
elicitas ab ipsa iustitia. Idem videtur sentire
de iudicio, quod non sit actus elicitus à iustitia.
Nobis tamen iuxta doctrinam D. Tho.
non videtur necessarium quod omnis actus
qui dicitur proprius alicuius virtutis, sit in
eadem potentia cum virtute. Sed sufficit, quod
secundum se ordinetur ad finem virtutis.
Nam propterea D. Tho. vbi supra quæst. 3.
asseruit confessionem exteriorem fidei esse
actum proprium fidei. Et non loquitur solum de actu imperato, alias enim sequeretur quòd actus temperantiæ diceretur actus
proprius charitatis, siquidem imperatur ab
illa. Aliquid ergo specialius est in confessione exteriori fidei ad hoc, quod dicatur actus
proprius ipsius fidei. Videlicet, quòd pertinet ad perfectionem & integritatem actus
fidei, quæ est in hominibus: vt protestatio
fidei sit non solùm in intellectu, sed etiam
in confessione exteriori. Et per hoc patet
ad secundum argumentum. Dicimus enim
quòd operatio exterior iustitiæ, qualis est
solutio debiti, est actus elicitus ab ipsa virtute iustitiæ. Quòd autem D. Tho. ait in primo articulo, quòd illa potentia est subiectum
virtutis, à cuius potentiæ actu rectificantur
virtutes: intelligendum est de actu principali & primario ipsius virtutis, non autem de
alijs actibus secundarijs, qui tantum ex natura sua ordinantur ad proprium finem virtutis.
Ad tertium iam diximus, quòd non est
præsentis loci omnino distinguere: qua ratione temperantia & fortitudo differant à
iustitia ex parte subiecti. Nunc autem breuiter respondetur, quòd voluntas non est
determinata ex natura sua ad quodlibet bo|num rationis, nisi sit proprium. Dicitur enim
amabile quidem bonum: vnicuique autem
proprium. Propterea igitur indiget voluntas speciali habitu determinante ipsam, vt
promptè & delectabiliter operetur bonum
rationis quod est ad alterum. At vero ad temperantiæ & fortitudinis bonum agendum
tota difficultas est in appetitu sensitiuo. Et
idcirco in illo solum ponuntur istæ duæ virtutes, fortitudo & temperantia. Ad primam
confirmationem negatur minor. Imo voluntas ex natura sua ad bonum rationis, quod
est ad alterum non est determinata. Ad secundam respondetur, quòd potius illud simile potest fauere nobis: quia quanuis materia prima sit ex natura sua determinata ad
formam substantialem vt sic: non est tamen
determinata ad quamlibet formam specificam & indiuidualem: sed necesse est, quòd
determinetur ab agente mediantibus dispositionibus materialibus. Sic etiam voluntas
est determinata ex natura sua ad bonum rationis in communi: verum vel apparens bonum: & tamen ad bonum proprium non
ponimus aliquas dispositiones & habitus
determinantes: sed sufficit quòd respectu
proprij boni & veri secundum rationem auferatur difficultas quæ est in appetitu sensitiuo, vt statim voluntas inueniat se facilem
& promptam ad operationes temperantiæ
& fortitudinis. Ad operationes verò iustitiæ necesse habet determinari per habitum,
vt promptè & delectabiliter operetur, sicut
oportet.
ARTICVLVS V. ¶ Vtrùm iustitia sit virtus generalis.
AD Quintum sic proceditur. Videtur quòd iustitia
non sit virtus generalis.
Iustitia enim condiuiditur alijs virtutibus, vt patet Sapien. 8. Sobrietatem & iustitiam docet, prudentiam & virtutem. Sed generale non
condiuiditur, seu connumeratur
speciebus sub illo generali contentis:
ergo iustitia non est virtus generalis.
¶ 2 Præterea. Sicut iustitia ponitur virtus cardinalis: ita etiam
temperantia & fortitudo. Sed temperantia vel fortitudo non ponitur
virtus generalis: ergo neque iustitia debet aliquo modo poni virtus
generalis.
RESPONDEO dicendum,
quòd iustitia, sicut dictum est , ordinat hominem in comparatione
ad alium. Quod quidem potest esse
dupliciter. Vno modo ad alium singulariter consideratum: alio modo
ad alium in communi, secundum
scilicet quod ille, qui seruit alicui
communitati: seruit omnibus hominibus qui sub communitate illa
continentur. Ad vtrunque ergo se
potest habere iustitia secundum propriam rationem. Manifestum est
autem, quòd omnes qui sub communitate aliqua continentur, comparantur ad communitatem sicut
partes ad totum. Pars autem id
quod est, totius est: vnde & quodlibet bonum partis est ordinabile in
bonum totius. Secundum hoc ergo bonum cuiuslibet virtutis siue
ordinantis aliquem hominem ad
| seipsum, siue ordinantis ipsum ad
aliquas alias personas singulares, est
referibile ad bonum commune, ad
quod ordinat iustitia. Et secundum
hoc actus omnium virtutum possunt ad iustitiam pertinere, secundùm quod ordinat hominem ad
bonum commune. Et quantum ad
hoc, iustitia dicitur virtus generalis. Et quia ad legem pertinet ordinare in bonum commune, vt supra
habitum est, inde est quòd talis
iustitia prædicto modo generalis,
dicitur iustitia legalis: quia scilicet
per eam homo concordat legi ordinanti actus omnium virtutum in
bonum commune.
AD secundum dicendum, quòd
temperantia & fortitudo sunt in
appetitu sensitiuo, id est, in concupiscibili & irascibili. Huiusmodi
autem vires sunt appetitiuæ quorundam bonorum particularium,
sicut & sensus est particularium cognoscitiuus. Sed iustitia est sicut in
subiecto in appetitu intellectiuo,
qui potest esse vniuersalis boni, cuius intellectus est apprehensiuus.
Et ideo iustitia magis potest esse virtus generalis, quàm temperantia
vel fortitudo.
AD tertium dicendum, quòd illa
quæ sunt ad seipsum, sunt ordinabilia ad alterum: præcipuè quantum ad bonum commune. Vnde & iustitia legalis secundùm quod ordinat ad bonum commune, potest dici virtus generalis. Et eadem ratione iniustitia potest dici peccatum
commune. Vnde dicitur 1. Ioan. 3.
quòd omne peccatum est iniquitas.
SVMMA ARTICVLI.
Secunda conclusio. Eadem iustitia dicitur merito iustitia legalis quatenus per eam
homo concordat legi ordinanti actus virtutum ad bonum commune.
ARTICVLVS VI. ¶ Vtrùm iustitia, secundùm quod est generalis, sit idem per essentiam cum omni virtute.
AD Sextum sic proceditur.
Videtur quòd iustitia
secundùm quod est generalis, sit idem per essentiam cum omni virtute. Dicit enim Philosoph.
in 5. Ethicor. quòd virtus & iustitia legalis est eadem omni virtuti:
esse autem non est idem. Sed illa
quæ differunt solùm secundùm esse, vel secundùm rationem, non differunt secundùm essentiam: ergo
iustitia est idem secundùm essentiam cum omni virtute.
¶ 3 Præterea. Per hoc quòd aliqua virtus ordinat actum suum ad
altiorem finem, non diuersificatur
secundùm essentiam habitus: sicut
idem est essentialiter habitus temperantiæ, etiam si actus eius ordinetur ad bonum diuinum. Sed ad iustitiam legalem pertinet, quòd actus
omnium virtutum ordinentur ad
altiorem finem, idest, ad bonum commune multitudinis: quod præeminet bono vnius singularis personæ:
ergo videtur quòd iustitia legalis
essentialiter sit omnis virtus.
¶ 4 Præterea. Omne bonum partis, ordinabile est ad bonum totius.
Vnde si non ordinetur in illud, videtur esse vanum & frustra. Sed illud quod est secundùm virtutem,
non potest esse huiusmodi. Ergo videtur quòd nullus actus possit esse
alicuius virtutis, qui non pertineat
ad iustitiam generalem, quæ ordinat in bonum commune. Et sic videtur quòd iustitia generalis sit idem
in essentia cum omni virtute.
SED contra est, quod dicit Philosophus in 5. Ethic. quòd multi in
proprijs quidem possunt virtute vti:
in his autem quæ ad alterum sunt,
non possunt. Et in 3. Politic. dicit, quòd non est simpliciter eadem
virtus boni viri, & boni ciuis. Sed
virtus boni ciuis est iustitia generalis, per quam aliquis ordinatur
ad bonum commune: ergo non est
eadem iustitia generalis cum virtute communi, sed vna potest sine
alia haberi.
RESPONDEO dicendum,
quòd generale dicitur aliquid dupliciter: vno modo per prædicationem, sicut animal est generale ad
hominem & equum, & alia huiusmodi. Et hoc modo generale oportet quòd sit idem essentialiter cum
his, ad quæ est generale: quia genus
pertinet ad essentiam speciei, & cadit in diffinitione eius. Alio modo
dicitur aliquid generale secundùm
virtutem sicut causa vniuersalis est
generalis ad omnes suos effectus,
vt sol ad omnia corpora, quæ illuminantur vel immutantur per virtutem ipsius. Et hoc modo generale non oportet quòd sit idem in essentia cum his, ad quæ est generale:
quia non est eadem essentia causæ
& effectus. Hoc autem modo secundùm prædicta, iustitia legalis
dicitur esse virtus generalis, inquantum scilicet ordinat actus aliarum
virtutum ad suum finem: quod est
mouere per imperium omnes alias
virtutes. Sicut enim charitas potest dici virtus generalis, inquantum ordinat actus omnium virtutum ad bonum diuinum: ita etiam
iustitia legalis, inquantum ordinat
actus omnium virtutum ad bonum
commune. Sicut ergo charitas quae
respicit bonum diuinum vt proprium obiectum, est quædam specialis virtus secundùm suam essentiam: ita etiam iustitia legalis est
quædam specialis virtus secundùm
suam essentiam, secundùm quod
respicit commune bonum vt proprium obiectum. Et sic est in principe principaliter & quasi architectonicè: in subditis autem secundariò & quasi administratiuè. Po|test tamen quælibet virtus secundùm quod à prædicta virtute, speciali quidem in essentia, generali
autem secundùm virtutem, ordinatur ad bonum commune, dici iustitia legalis. Et hoc modo loquendi iustitia legalis est idem in essentia cum omni virtute, differt autem
ratione. Et hoc modo loquitur Philosophus. Vnde patet responsio ad
Primum & Secundum.
AD tertium dicendum, quòd
etiam illa ratio secundùm hunc modum procedit de iustitia legali, secundùm quod virtus imperata à iustitia legali, iustitia legalis dicitur.
AD quartum dicendum, quòd
quælibet virtus secundùm propriam
rationem ordinat actum suum ad proprium finem illius virtutis. Quòd
autem ordinetur ad vlteriorem finem siue semper, siue aliquando, hoc non habet ex propria ratione, sed oportet esse aliam superiorem virtutem, à qua in illum
finem ordinetur. Et sic oportet esse vnam virtutem superiorem quæ
ordinet omnes virtutes in bonum
commune, quæ est iustitia legalis: & est alia per essentiam ab omni virtute.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Iustitia generalis seu
legalis, quae respicit bonum commune
vt proprium obiectum, est specialis virtus
distincta secundùm essentiam ab omnibus
alijs virtutibus.
Secunda conclusio. Huiusmodi iustitia legalis residet principaliter & quasi architectonicè in Principe: in subditis vero
residet secundario & administratiuè. Iustitia legalis quodammodo potest dici eadem per essentiam cum omnibus virtutibus, distincta tamen secundùm rationem.
ARTICVLVS VII. ¶ Vtrùm sit aliqua iustitia particularis præter iustitiam generalem.
AD Septimum sic proceditur. Videtur quòd non
sit aliqua iustitia particularis præter iustitiam generalem. In
virtutibus enim nihil est superfluum,
sicut nec in natura. Sed iustitia generalis sufficienter ordinat hominem circa omnia quæ ad alterum
sunt. Ergo non est necessaria aliqua
iustitia particularis.
¶ 2 Præterea. Vnum & multa
non diuersificant speciem virtutis.
Sed iustitia legalis ordinat hominem
ad alterum secundùm ea quæ ad multitudinem pertinent, vt ex prædictis patet. Ergo non est alia species
iustitiæ quæ ordinet hominem ad
alterum in his quæ pertinent ad vnam
singularem personam.
¶ 3 Præterea. Inter vnam singularem personam & multitudinem
ciuitatis, media est multitudo domestica. Si ergo est iustitia alia particularis per comparationem ad vnam personam præter iustitiam generalem, pari ratione debet esse
alia iustitia œconomica, quæ ordinet hominem ad bonum commune vnius familiæ: quod quidem
non dicitur. Ergo nec aliqua particularis iustitia est præter iustitiam
legalem.
SED contra est quod Chrysost. super illud Matth. 5. Beati qui
| esuriunt & sitiunt iustitiam, dicit:
Iustitiam autem dicit vel vniuersalem virtutem, vel particularem auaritiæ contrariam.
RESPONDEO dicendum,
quòd sicut dictum est, Iustitia legalis non est essentialiter omnis virtus, sed oportet præter iustitiam legalem, quæ ordinat hominem immediatè ad bonum commune, esse
alias virtutes, quæ immediatè ordinant hominem circa particularia
bona: quæ quidem possunt esse vel
ad seipsum, vel ad alteram singularem personam. Sicut ergo præter
iustitiam legalem oportet esse aliquas virtutes particulares, quæ ordinant hominem in seipso, putà
temperantiam & fortitudinem: ita
etiam præter iustitiam legalem oportet esse particularem quandam iustitiam, quæ ordinet hominem circa ea, quæ sunt ad alteram singularem personam.
AD primum ergo dicendum, quod
iustitia legalis sufficienter quidem
ordinat hominem in his, quæ sunt
ad alterum: quantum ad commune quidem bonum, immediatè;
quantum autem ad bonum vnius singularis personæ, mediatè. Et ideò
oportet esse aliquam particularem
iustitiam, quæ immediatè ordinet
hominem ad bonum alterius singularis personæ.
AD secundum dicendum, quòd
bonum commune ciuitatis, & bonum singulare vnius personæ non
differunt solùm secundùm multum
& paucum, sed secundùm formalem differentiam. Alia enim est ratio boni communis & boni singularis, sicut alia est ratio totius & partis. Et ideo Philosophus in 1. Polit.
dicit: quòd non bene dicunt qui dicunt ciuitatem, & domum, & alia
huiusmodi differre solum multitudine & paucitate, & non specie.