SEREsNISSIMO PRINCIPI PHILIPPO III. MAGNI PHILIPPI HISPANIARVM CATHOLICI REGIS AC MONARCHÆ FILIO.

De Iure & Iustitia Decisiones.

FRATER DOMINICVS BAÑES Ordinis Prædicatorum Theologus, Salmanticæ Primam Cathedram regens dicabat.
CVM PRIVILEGIO. SALMANTICAE, Apud Ioannem & Andream Renaut fratres.
M. D. XCIIII.
EL REY.


EL REY.

POR quanto por parte de vos el Maestro Fray Domingo Bañes dela ordẽorden de Sancto Domingo, Cathedratico de prima de Theologia en la Vniuersidad de Salamanca, nos ha sido hecha relacion que vos auiades compuesto dos libros, el vno intitulado Decisiones de Iustitia & Iure sobre la Secunda Secundæ de Sancto Thomas, desde la question cincuenta y siete en adelante, y el otro intitulado Relectio de merito & augmento Charitatis. Los quales eran de mucha erudicion, y si se imprimiessen serian de mucha vtilidad y prouecho para todos los que estudiauan y professauan la Sagrada Theologia, y los sacros Canones, como de los dichos libros constaria de que haziades presentacion, juntamente con la licencia y mandato que del Perlado y General de la dicha orden teniades para imprimirlo conforme a lo decretado en el Sancto Concilio de Trento, supplicādonossupplicandonos os mandassemos dar licencia y facultad para los imprimir y priuilegio por doze años, o como la nuestra merced fuesse. Lo qual visto por los del nuestro Consejo, por quanto en los dichos libros se hizo la diligencia que la pragmatica por nos fecha dispone, fue acordado que deuiamos mandar dar esta nuestra cedula para vos en la dicha razon, e nos tuuimos lo por bien. Y por la presente por os hazer bien y merced, vos damos licencia y facultad, para que por tiempo de doze años primeros siguientes, que corran y se cuenten desde el dia de la data desta nuestra cedula en adelante, vos o la persona que vuestro poder ouiere, podays hazer imprimir y vender los dichos dos libros que de suso se hazen mencion, y damos licencia y facultad a qualquier impressor destos nuestros Reynos que vos nombraredes, para que durātedurante el dicho tiempo los puedan imprimir, con que despues de impressos antes que se vendan los traygays ante los del nuestro Consejo juntamente con el original que en el se vio, que van rubricados y firmados al fin del de Miguel de Ondarça Çauala nuestro Escriuano de Camara de los que en el nuestro Consejo residen, para que se vea si la dicha impression esta cōformeconforme al original, o traygays fe en publica forma, en como por el Corrector nombrado por nuestro mandado se vieron y corrigieron, y se imprimieron conforme a el, y quedan ansi mismo impressas las erratas por ellos apuntadas para cada vn libro de los que ansi fueren impressos, y se os tasse el precio que vuieredes de auer por cada volumen, y mandamos que durante el tiempo de los dichos doze años, persona alguna sin vuestra licencia no lo pueda imprimir ni vender, so pena que el que lo contrario hiziere pierda todos y qualesquier libros y moldes que del tuuiere, e incurra en pena de cincuenta mil marauedis por cada vez que lo contrario hizieren. La qual dicha pena sea la tercia parte para el denunciador, y la otra tercia parte para el juez que lo sentẽciaresentenciare, y la otra tercia parte para la nuestra Camara. Y mandamos a los del nuestro Consejo Presidente y Oydores de las nuestras audiencias, Alcaldes, Alguaziles de la nuestra casa corte y Chancillerias, y otras justicias y juezes qualesquier, de todas las ciudades villas y lugares destos nuestros Reynos y señorios, ansi a los que agora son, como a los que seran de aqui adelante, que vos guarden y cumplan, y hagan guardar y cumplir esta nuestra cedula y merced que ansi vos hazemos, y contra su tenor y forma os no vayan ni passen, ni consientan yr ni passar por alguna manera, so pena de la nuestra merced, e de diez mil marauedis para la nuestra Camara. Dada en Madrid, a diez y ocho dias del mes de Enero, de mil y quinientos y nouenta años.
YO EL REY.
Por mandado del Rey nuestro Señor Juan Vazquez.

Censura huius operis.

DECISIONES de Iustitia & Iure, à Magistro Fratre Dominico Bañes, Sacræ Theologiæ Salmanticæ professore Primario, cōscriptasconscriptas, & elucubratas, haud oscitanter perlegi. In quibus mirum est, quanta cum ingenij dexteritate, reconditaq́ue eruditione, Autor sese, cùm Diui Thomæ expositorem, & propugnatorem; tùm cæterorum Theologorum, atque vtriusque Iuris interpretum, sequestrem ac iudicem, confessarijs denique omnibus ducem ac præceptorẽpræceptorem præbuerit: cùm à primis Iustitiæ & Iuris exordijs, vsque ad extremam, contractuum omnium, atque obligationum quæ ad alterum sunt, metam; nihil inexcusum, nihil non elucidatum sit præter gressus. Idcircò grauissimo Salmanticensis Scholæ senatui, qui meam de hoc opere sententiam, quatenus Regijs consiliarijs eam referret, rogauit, Respondeo, dignissimum fore quod in omnium oculis versetur. Salmanticæ 12. Kalendas Ianuarias 1589.
Magister Doctor Franciscus Sanchez.
Administrative
YO Miguel de Ondarça çauala escriuano de camara del Rey nuestro señor, residente en corte, de los que en el su Consejo residen doy fe, que auiendo se visto por los señores del Consejo de su Magestad, vn libro intitulado Decisiones de Iustitia & Iure sobre la Secunda Secundæ de Sancto Thomas, compuesto por el Maestro fray Domingo Bañes cathedratico de Prima de Theologia de la Vniuersidad de Salamanca, impresso con licencia y priuilegio de su Magestad, de pedimiento del dicho Maestro fray Domingo Bañes, tassaron el precio en que se ha de vender a tres marauedis y medio cada pliego del dicho libro, y a este precio y no mas mandaron se venda, y antes que se venda ninguno de los dichos libros, se ponga este testimonio de tassa al principio de cada vno dellos: y para que dello conste, de pedimiento del dicho Maestro fray Domingo Bañes, y mandado de los dichos señores di la presente, que es fecha en Madrid a nueue de Agosto de mil y quinientos y nouenta y quatro años. Y en fe dello lo firme de mi nombre.
Miguel de Ondarça çauala.


SERENISSIMO PRINCIPI PHILIPPO III. Catholici Regis Philippi Magni Hispaniarum Monarchæ filio, Frater Dominicus Bañes ordinis Prædicatorum æternam ac temporalem salutem plurimam in Christo Domino precatur.

INITIO libri Sapientiæ Spiritus sanctus Reges ac Principes imprimis alloquitur & admonet dicens, Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, senti
Sap. c. 1.
te de Domino in bonitate. Tantò quantò superiores sunt Principes, quibus Regis Regum ac Domini dominantium vicaria fides commissa est: tantò maiores sunt illorum partes, se totos deuouẽdideuouendi illi, qui eos in altißimo dignitatis gradu omnium oculis suspiciendos constituit ac locauit. Ex qua certè diuina seruitute & cælestis sapientiæ & generositatis vberrimi in eos fructus redundabunt. Hinc suæ Reipublicæ habenas tractare, gubernacula tenere, iustas ferre leges, subditos in omni officio continere valebunt. Jta fiet, vt in media communitatis tranquillitate ipse populus Deum religiosiùs & integriùs colat, ac in diuinis frequentiùs versetur, æternam́æternamque beatitudinem, autore Christo feliciter, assequatur. Quod quidem verum esse, esse autem longè verißimum, sapiens Salomon intelligens, Deum supplex his verbis olim deprecabatur. Da mihi sedium
Sap. c. 9.
tuarum aßistricem sapientiam, & nolime reprobare à pueris tuis: quoniāquoniam seruus tuus sum ego & filius ancillæ tuæ, homo infirmus & exigui temporis, & minor ad intellectum iudicij & legum. Tu elegisti me Regem populo tuo & iudicem filiorum tuorum & filiarum. Mitte illam de cælis sanctis tuis & à sede magnitudinis tuæ, vt mecum sit & mecum laboret: vt sciam quid acceptum sit apud te: & erunt accepta opera mea, & disponam populum tuũtuum iustè, & ero dignus sedium patris mei. Quæ pijßima oratio non solùm in omniũomnium Principum ore perpetua sed in men|te & spiritu aßiduè proferri & cogitari debuisset. Et quamquam cũctæcunctæ Regæ potestates èex diuino illo nutu se pendêre, illius́illiusque voluntate & arbirio cōtinericontineri, fateri debeant: Tu tamen, Princeps maxime, in adolescentiæ primis radicibus constitute, & multorum Regnorum Regalis́Regalisque posteritatis sola spes, maiore animi contentione diuinādiuinam opem semper implorare atque ex illius auxilio tui vnius pendêre vitam, & illius præsidio tuas cōtinericontineri actiones, debes agnoscere. Hac via maiores tui, præsertim verò felicißimus & Catholicus Rex pater tuus Hispaniarum Regna, quæ olim bellorũbellorum frequentia perturbabāturperturbabantur, iam tranquilliora & pacatiora, & in Christiana religione magis adaucta illustrata́illustrataque reddiderũtreddiderunt: quod nunquānunquam effecissent, nisi Spiritui sancto crederent, per Salomonem dicenti, Diligite iustitiam, qui iudicatis terram: sentite de Domino in bonitate. Jn quo diuino oraculo de duobus iudices admonentur: quorum alterũalterum alterius causam & radicem esse intelligere oportet. Et enim quando potentes principes ita Deo famulantur, vt nihil sibi dulcius carius́cariusque ducātducant, quàm diuinis parêre mandatis, iugum́iugumque Domini suaue esse exercitationis diuinæ obedientiæ aßiduitate experiantur: fiet sanè, vt aliorũaliorum mores grata legum & iustitiæ rectitudine facilè componant. Seruire nanquenamque Deo, Regnare est. Tu ergò, serenißime Princeps, Catholicum Regem potentißimum parentem tuum imitaturus diuinam sapientiam inuoca, qua poßis instar Salomonis populum Dei iustè disponere, vt dignus sediũsedium patris tui ab omnibus censearis. Hoc vniuersa Christi Ecclesia gemitibus inenarrabilibus à cælesti Patre misericordiarũmisericordiarum & Deo totius cōsolationisconsolationis quotidie orat & obsecrat. Gratias autem Deo ingentes agimus, quia nihil hactenus in te perspectũpersepctum est, quo minùs, quam de te cōcipimusconcipimus spem, certam fore credamus. Accedit etiam spei nostræ confirmandæ summa cura Catholici Regis (quæ eius Regia prudentia est) qui te ab ipsis incunabulis in hanc vs́vsque diem optimis viris omni virtute & sapientia præditis erudiendum educandum́educandumque tradidit. Verùm iam, vt vnde egressa est in eodem nostra finiatur oratio, attende obsecro, Princeps noster, diuinum illud propositũpropositum oraculum, Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Theologicas quidem virtutes fidem spem & charitatem præcipuas esse ac reliquis dominari, nemo ambigit. Porrò illarum actiones, omnibus qui sempiternāsempiternam felicitatem diuina gratia freti obtinere contendunt, communes sunt. In quibus virtutibus quātòquanto quisque excelluerit, tantò perfectiùs diuini æterni́æternique Regni consors efficietur: neque enim Deus personarum acceptor est. QuinimòQuinimmò, magnus ipse cum sit & immen|sus, humilia respicit in cælo & in terra: ac sæpe suscitat de terra inopem & de stercore erigit pauperem: vt collocet eum cum principibus, cum Principibus populi sui. Hæc sit tua vera Regnandi spes, quæ te verè magnum & verè beatum efficiet. Fige mentis oculos in illud Apostolicum assertũassertum,
1. Cor. 7.
Præterit enim figura huius mundi. In illud etiam Christi Domini saluti ferum documentum: Quid proficit homo, si lucretur vniuersum mun
Lucæ. 9.
dum, seipsum autem perdat, & detrimentum sui faciat. Deinceps verò, quod tuum proprium, & omniũomnium Regum ministerium est, iustitiam Regnaturus dilige & amplectere: vt vulgi variāvariam multitudinem in ordinẽordinem & cōformitatemconformitatem redigere queas. Hæc nan́namque virtus moraliũmoralium virtutum domina ac Regina cum prudentia singulariter inhabitat. Ab hac in omne hominũhominum genus leges & iura manarunt. Hæc quæ benefactis honores
& præmia, malefactis ignominias at́atque supplicia proponens, studia bonorum excitat: malorũmalorum improbitatem coercet. Hæc ius suum vnicui́vnicuique tribuens vniuersitatem hominũhominum in pace ac tranquillitate continet. Hanc deni́denique singulariter in Regibus ac Principibus simul cum Regnatiua pru
Æquitas.
dentia coniunctam, morales Philosophi, Latini quidem, æquitatẽæquitatem, Græci autem, epicheiam meritò appellauerunt. Quantum verò Ecclesiæ Dei
Επικεια.
intersit, vt seculares Principes iustitiāiustitiam & æquitatem colant, abundè satis nos docet Apostolus, dum ad Timotheum scribens inquit, Obsecro igitur
1. Tim. 4.
primum omniũomnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarũgratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro Regibus & omnibus qui in sublimitate constituti sunt: vt quietam & tranquillam vitāvitam agamus in omni pietate & castitate. NimirũNimirum pietatis verbo, totius religionis Christianæ cultũcultum, castitatis verò, totius humani appetitus effrænatæ libidinis resecationẽresecationem intelligi voluit. Ecce quales quanti́quantique æstimandi sunt iustitiæ desideratißimi fructus. Horret profectò animus cogitare, quot quanta́quantaque mala, si iustitia sublata de medio fuerit, in omni Republica grassarentur. Equidem si quot scelera, facinora, impietates, publicarũpublicarum rerum euersiones, pestilentißimas hæreses, ecclesiarum ruinas, Sathanica scādalascandala, & vt verbis Ecclesiastici vtar, quot Regna de gente in gentem trāslatatranslata fuerint
Eccli. 10.
propter iniustitias & iniurias & diuersos dolos, enarrare tẽtaremtentarem, nuncupatoriæ epistolæ fines transgrederer. Hoc solũsolum dixerim, nulla alia re inferorum simulachrum magis ad viuum effingi posse, quàm si quis iustitiāiustitiam de Reipublicæ medio abstulerit. Jta́Jtaque Christianißime Princeps, si ad Regiæ maiestatis nomẽnomem & rem aspiras, induere loricam iustitiæ & galeam spei tuo capiti impone, diuinum auxilium semper implorans: vt | virtute valeas dirũperedirumpere iniquitates. Sic enim ipse Deus Optim.Optimus Max.Maximus cui immensa & æterna maiestas propria est, non antea illo magno & ineffabili maiestatis nomine Iehouah in arcanis literis vocari & honora
‎‏יהים‏‎
ri voluit, quàm per Mosem diuinæ voluntatis, Spiritu sancto inspirante fidum interpretem, in rerum creatarũcreatarum ordine ac debita dispositione sapientißimus iudex, ius suum & locũlocum vnicui́vnicuique creato tribuens, ostenderetur. Jnterim autem sæpe repetita voce Elohim, hoc est iudex, appellari
‎‏אליהים‏‎
cōtentuscontentus est. Tunc verò Moses ineffabile & immensæ maiestatis nomẽnomem
Genes. 1.
Iehouah, in honorem iudicis protulit, quando iam rerum creatarum perfectum ordinem & ornatũornatum in epilogum reduxerat. Sic enim scripsit ille. Istæ sunt generationes cæli & terræ, quando creatæ sunt in die, quo
Genes. 2.
fecit Dominus Deus cælum & terram. Id quod in lingua sancta ita protulit, Iehouah Elohim, tribuens Deo maiestatis nomẽnomem, officio iudicis peracto. Et nunc Reges intelligite, erudimini qui iudicatis terram. Nam
Psal. 2.
qui se sapientißimos iudices & integerrimos, ac solicitos in Regni gubernatione non præstant: indigni prorsus maiestatis nomine, tamet si illud vsurpauerint, existimandi sunt.
SED iam clementißime Princeps, si causam rationem́rationemque cognoueris: quare tibi has meas de Iure & Iustitia decisiones dicare fidenter ausus fuerim, audaciæ veniam facilè dabis. Cùm enim olim Regiæ maiestati Catholici Regis de Theologicis virtutibus tractatũtractatum dicauerim, in quibus ille colendis, præsertim in catholicæ fidei defensione plurimùm desudauerat, plurimos labores susceperat: id́idque munusculum meum sibi placuisse, quæ sua Regia benignitas est, insinuauerit, ac planè ostenderit, non mirum si Regio fauore recreatus animosior́animosiorque factus, filio Regis à Patre non degeneranti doctrinam iustitiæ, quæ initiũinitium est dominandi, offeram. Accedit etiam me sæpenumero à Regij Senatus ministris, alijs́alijsque iudicibus sæpe fuisse solicitatum ac postulatum, vt circa S. Thomæ doctrinam, quæ de illorum debito ministerio agit, breues sed compendiosos cōmentarioscommentarios ederem: vt quidquidex Theologica sapientia tum ad illorum spiritualem salutem, tum etiam ad debitum & fidele Regium ministerium præstandũpræstandum, attineret, in vno libello quasi in promptuario habere possent. Quamobrem huic operi meo, Decisiones de Iure & Iustitia tibi dicatas, titulum inscripsi. An verò optatis illorum responderim ipsi iudicabunt. Tu verò, Serenißime Princeps, pro tua clementia, hos nostros labores tuo nomini dicatos in publicum exire non dedignaberis. Vale plurimùm in Christo DñoDomino. Datis Salmanticæ. 18. die mensis Iunij. Anno 1594.

FRATER DOMINICVS Bañes Lectori Salutem.

POST Commentarios in SecũdamSecundam Secundæ Diui Thomæ de Theologicis virtutibus à me iam olim in communem vtilitatem editos, non parùm ad alios consequentes de Cardinalibus virtutibus conscribendos & in publicum proferendos excitabar. Audiebam enim à plurimis, & partim ipse experiebar, quantùm Sacræ Theologiæ discipuli vbique ex illorum frequenti lectione proficerent. Verùm quotidianis lectionibus & varijs non parui ponderis ac momenti vrgentibus negotijs implicatus, id quod tantopere optaram, hactenus perficere non potui. Iam verò opportunitatem nactus decisiones de Iure & Iustitia ante annos quatuor à me compositas, & Regia facultate, vt moris est, legitimè ex commissione Salmanticensis Academiæ per sapientissimũsapientissium ac integerrimum virum Franciscum Sanctium Sacræ Theologiæ Salmanticensem Complutensemq́;Complutensemque Magistrum, necnon in Cathedrali Salmantina ecclesia Magistralis præbendæ dignissimum Canonicum examinatas & approbatas, libenti ac fidenti animo palàm Theologorum scholæ proferendas decreui. Scio non defuisse interim Theologos non infimi nominis, qui diligentia freti sua vel aliena cogitata de argumento eodem fidenter euulgauerint. Sed ea res tantum abest, vt me ab instituto auocauerit, vel spem minuerit, quo minùs crederem, præsentes meos labores non minorem fructum, quàm præteritos allaturos, nec minorem apud Theologorum scholam gratiam assequuturos; vt potiùs ob eam causam tantò hilarior & animosior factus sim: quantò in illorum scriptis instructior docendi methodus & stylus compendiosior cum maiori perspicuitate à lectoribus desiderabatur. Etenim cùm, vt habet Philosophus, sapientis sit ordinare: non ex multitudine eorum quæ dicuntur, sed ex distincta ipsarum assertionum ad propria & prima principia reductione, doctorum scripta æstimanda & amplectenda sunt. An verò in nostris scriptis eam legem, quam alijs præscripsimus, seruauerimus; alij incorruptiùs iudicabunt. Vnum scio, pie Lector, me plus laboris in meo conciso docendi stylo impendisse, quàm si aliena scripta confusiùs in vnum congererem & coaceruarem. Quamobrem futurum spero, eos qui has nostras Decisiones de Iure & Iustitia sincerè & attentè perlegerint, inuenturos, me, dum breuis esse laboro, non parcũparcum in rebus enodandis, neque in verbis concinnandis obscurum fuisse. Denique obserua, in hoc secundo volumine Commentariorum in Secundam Secundæ duntaxat me illa pertractare voluisse, quæ de Iu|stitia & Iniustitia strictim & propriè dictis dubitari poterant. Reliqua verò, quæ ad Religionis virtutem & alias Iustitiæ, quas vocant potentiales & imperfectas, partes attinent: cum Commentarijs de fortitudine & tẽperantiatemperantia & hominum statibus copiosiùs in tertio volumine iuuante Domino, & vita comite, quàmtociùs prodibunt. Interim plurimùm vale in Christo Seruatore. Ex nostro Prædicatorum Sancti Stephani Salmanticensis Conuentu, in die solenni corporis Christi. Anno Domini. 1594.
Obserua inter columnas cuiusque paginæ quatuor literas medias, A. B. C. D. indicare vtriusque columnæ portiunculam in Jndice designatam, vbi indicatum inuenias, & Errata corrigas.

ERRATA SIC CORRIGITO.

Pagina. ColũnaColumna. Litera. Erratum. Emenda.
13 2 D magis quam. magisq́ue.
17 2 D homo est animal rationale. homo qui est animal rationale.
50 1 D commune. diuinum.
51 1 C impresio. imperfectio.
66 2 C non est speciale vitium. dele, non.
84 2 A secundam conditionem. primam conditionem.
85 1 C secunda conditio. prima conditio.
102 1 C Respondet. dele.
115 1 D ecce vbi Cicero statuit idem esse dominium quod nos dicimus mancipiũmancipium & nexus. idem esse mancipium & nexum, quod nos dicimus dominium.
115 2 A apud Lucam. Lucanum.
117 1 B eon non
155 2 D reddere filio. fisco.
195 2 C anullari. ancillari.
205 2 D reparanda est restitutio. restitutione.
209 2 D quanuis sit dignior. quòd non sit dignior.
241 1 D an litis perditione. in litis perditione.
257 2 C ac posset. an posset.
294 1 D elector sumat: id facere. elector sum, & id facere.
311 2 D primogenitum. primogenitura.
365 2 B debitam. dubitatam.
373 1 A ex hoc. & hoc.
404 2 C consilium. concilium.
409 1 C conclusio est affirmatiua. negatiua.
411 2 D & Ioanne 22. & â Ioanne XXII.
416 1 C ipsi iudices non peccant. non minus peccant.
425 2 D in quæst. art. vltimo. in quæst. 4. art. vltimo.
430 2 B cui si alia via prouideri potest. prouideri non potest.
442 2 B non cedere iuri. non tenetur cedere iuri.
501 1 C Logica vel Physica, vel Metaphysica. dele, vel Physica.
522 2 C conclusio est affirmatiua. est negatiua.
526 2 B ad contumeliam autem si fiat intendendo. ad contumeliam: si autem intendendo, &c.
536 2 C cariùs vendere. emere.
537 1 B pretium rei iustæ. iustum.
539 2 B si fuerit excessus. nisi fuerit excessus.
543 2 D non est inualidus. est inualidus.
548 1 D si vitium rei sit occultum inferat damnum. & inferat damnum.
561 2 D etiam si sit multo minus. etiam si sit multo maius.
563 2 B ex facilitate. ex difficultate.
565 2 D non est propriè. non est proprius.
593 2 C explicatur conclusio prima. primò.
597 2 C si nunc pecunias mutuet absolutio. sic nunc pecunias mutuanti absolutè.
606 1 B vi sint. vt sint.