APOLOGIA IOANNIS GENESII SEPVLVEDAE PRO LIBRO DE IVSTIS BELLI CAVSIS
AD amplissimum, & doctissimum præsulem. D. ANTONIVM RAMIRVM Episcopum Segouiensem.ANT. AVGVSTINVS IO. GENESIO SEPVLVEDAE. S.
SVMMAM illius quæstionis de bello Indico, quæ a te
in libro de iustis belli causis
pluribus uerbis perdocte
perque eleganter disputatur,
cum optimo antistite Philippo
Archinto Pontificis Maximi Vicario, & cum religiosiss. Viro Eegidio Foscarario Sacri Palatij Magistro, atque alijs grauissimis & doctissimis theologis ac
iureconsultis communicaui, sic enim mihi per litteras mandaueras. Omnes singularem in omni genere litterarum
eruditionem & acre ingenium tuum semper admirati
sumus, atque coluimus. Hæc etiam nobis quæstio digna
uisa est, quæ in omnium hominum theatro tractaretur.
Res enim maxima est, & ad plurimos homines nostræ
nationis ac gentis pertinet, neque est a republica Christiana aliena. Itaque libellum ipsum pluribus exemplis describi edique permisimus, te fortasse non inuito. qui quamuis
hæc non eo animo scripseris, ut in uulgus manarent,
tamen comprimi ea abs te & abscondi oportuerat; si non
te digna euolatura fuisse putaueras. Tu nos ama, &
vale. ROMA Kal. April.