| |
D. FERNANDI VASQVII, MENCHACENSIS PINCIANI HISPANI IVRECONSVLTI IN SVMMO DOMINICAE REI PHILIPPI HISPANIARVM REGIS CATHOL. Prætorio, Senatoris:

CONTROVERSIARVM ILLVSTRIVM, ALIARVMQVE VSV frequentium LIBRI TRES.

NVNC DENVO LONGE QVÀM ANTEA EMENDAtius ac elegantius editi: Iureconsultis omnibus summo usui futuri. M.D.LXXII. Francfǔrti ad Mænǔm

MAGNIFICO, CLARISSIMOQVE VIRO, PRVDENTIA, ERVDITIONE, FACVNDIA, VARIIS. qve virtvtibvs vere nobili, dn. Francisco Mvtzeltin, v. i. licentiato, Cancellario hildesbeymensi, Consiliario Brunsuicensi, Luneburgensi, ac Holsatiensi, &c. Domino suo obseruandiß. Sigismvndvs Feierabend s. d. p.

MVlta sunt omninò, Magnifice Francisce, eaq́;eaque diuersa etiam, cum officia, tùm beneficia, quibus homines in hac communi conuersatione, mutuò sese demereri possunt: imò etiam antiquitas omnis, totam posteritatem, potissimùm autem variarum artium ingeniosissimis atq;atque subtilissimis inuentionibus, quibus hæc humana vita carere nullo modo potest, iam olim est demerita. Inter illa verò omnia, nullum præclarius, vtilius, admirabilius, imò diuinius (nempe singulari Dei opt. max. dono, mortalibus concessum, & non merè humanum inuentum) extat, Litterarum cognitione & vsu. Per eas siquidem non solùm artes omnes (quocunq;quocunque illęillæ nomine recẽseanturrecenseantur, tàm inferiores quàm superiores, quarum sanè sunt quàm plurimæ) primùm traditæ, verùm etiam ab ipso inuentionum suarum initio, ad hoc nostrum vsque seculum, fortasse postremum, fidelissimè sunt cōseruatæconseruatæ. Quanquam autem extra controuersiam sit, præcipuam laudem ipsis primis artium quarumuis inuentoribus, pro ipsorum in indagando solertia & sedulitate, atque in commune porrò, quæ subtiliter excogitârunt, conferendi candore beneficentiaq́ue, debeatur, tamen nec hoc negari verecundè potest, quin illi quoque non mediocrem sint gratiam promeriti, qui semel inuenta, & litteris librisq́ue tradita, earundem litterarum beneficio, in perpetua successione ac conseruatione retinuerunt, adeoq́ue ab interitu vindicârunt. Et olim quidem Regum atque Principum virorum erat hæc cura, immo gloria, vt extructis amplissimis Bibliothecis, optimos quosq́;quosque omnis generis Scriptores & Auctores, vndecunque, ex longissimis etiam regionibus, incredibilibus sumptibus conquisitos, in ijsdem posteritati saluos retinerent. Sic Ptolomæus Philadelphus laudat issimus Aegypti Rex, Alexandriæ Bibliothecam, quæ septingenta millia librorum: Sic Eumenes Attali filius Pergami Bibliothecam (ex loco postea Pergamenam dictam) supra ducenta millia, sic Imperator Gordius Romæ Bibliothecam, qua Sexaginta duo millia, sic denique (vt taceam de | cæteris tam veteribus quàm recentioribus, quorũquorum alioquin magnus erat futurus Catalogus) Imperatores ConstātinopolitaniConstantinopolitani ibidem, in Basilica S. Hilarij, & templo S. Sophiæ vltra centum viginti millia librorum in separatis Bibliothecis recondita habuêre: illiq́ue omnes ea re nomen atque laudem æternam sunt consecuti. Nescio autem qui factum sit, vt quòd Regum atque Principum virorum (vt suprà dixi) munus olim fuit, ab ijsdem neglectum, postea ad Monasteria, denique nostra tempestate ad priuatos etiam, litterarum artiumq́ue amatores, peruenerit. Sed quorsum hæc, fortè dices, tam altè longeq́;longeque repetita, tendunt? Eò nimirum, Clarissime Mvtzeltine, vt ostenderem, non satis esse, multos extare præclaros Scriptores & Auctores, si non sint etiam, qui eosdem perpetua quasi reuirescentia (vt ita loquar) conseruent. Hæc est enim omnium rerum humanarum conditio, seu miseria potius, vt tempore labefactatæ, occasum, atque interitum denique spectent. Hinc est (vt nihil dicam de immanibus illis, quos Antiquitas etiam inter orbis vniuersi miracula, vt reuera fuerunt, retulit, operibus, vrbes nempe, Colossos, Pyramides, Obeliscos, Templa, Amphiteatra, & similia, iam penitùs omnia collapsa) quòd etiam singulæ, de quibus suprà dixi, Bibliothecæ, quantumuis splendidęsplendidæ, quantumuis celebres, tamen funditùs, partim incendijs, partim hostilibus direptionib. iam olim interierũtinterierunt. Reliquit autẽautem Deus in alijs Bibliothecis non paucos nec contẽnendoscontemnendos Auctores, qui postea ScribarũScribarum opera, maximè in Monasterijs, sunt cōseruaticonseruati,