Nebrija, Lexicon Iuris Civilis (2020 [1537]), add. sect. 4 paragr. "pomponivs Iuris…", in: The School of Salamanca. A Digital Collection of Sources <https://id.salamanca.school/texts/W0078:2.4.1>
pomponivsIurisconsultus in lib. dig. tit. de auro
& argento leg. In argento, inquit, potorio utrum id duntaxat sit quo bibi poßit, an etiam id quod ad præparationem bibendi comparatum est, ueluti columnarium & urceoli. Quod uasis genus columnarium sit nullus
unquā
unquam
scripsit, sed
ne
neque
legit, præter unum Philippum Beroaldum, uirum alioqui singulari eruditione, qui ex huius legis deceptus lectione, putauit esse poculi genus, & Accursium, qui anglisteriam interpretatur, sic Itali uulgo |
appellant ampullam uitream longioris colli. Ego uero cum columnarium esse nihili uerbum pro comperto haberem, cœpi mecum recogitare quid columnarij loco substituerem, cum subito fuit mihi præsto Martialis poëtæ distichon, cuius lemma est, Colum
niuariũ
niuarium
.
Cuḿ
Cumque
adhuc subdubitarem, an pro columnario colum niuarium reponerem, legi sequens distichon, cuius index est, Vrceoli ministratorij. Exilui præ nimia lætitia,
at
atque
cœpi mihi ipsi gratulari, quod locum alijs incognitum atque intactum mea diligentia restitui. Quid uero colum niuarium fuerit, reliquum est ut ostendamus. Fuit consuetudo apud maiores nostros, non modo colare uina, ut essent molliora
defœcatiorá
defœcatioraque
, uerùm etiam aquam per niues transmittere, quo fieret gustui suauior. Instrumenta uero ad percolandum erant cola minutißimis uiminibus contexta, aut ex sacco lineo siue cilicino. Virgilius secundo Georg. Tu spisso uimine qualos
Colá
Colaque
prælorum fumosis diripetectis. De colatorio sacco Martialis in disticho, cuius lemma est, saccus niuarius: Attenuare niues norunt & linthea nostra, Frigidior colo non salit unda tuo. Plinius decimoquarto: Vtilißimum omnibus sacco uiribus fractis. Idem decimonono: Inueterari uina
sacciś
saccisque
castrari.
& uigesimotertio libro: Vt plus, inquit, capiamus, sacco frangimus uires. Atque iterum Martialis: Turbida sollicito transmittere cecuba sacco. & Horatius secundo Sermonum: Integrum perdunt lino uitiata saporem. Quod Porphyrion exponit sacco percolata. Cum
ita
itaque
Martialis duo disticha continuata scripserit, alterum de colo niuario, alterum de sacco niuario,
subdiderit́
subdideritque
statim ur
|
ceolos ministratores, quis non uidet apud Pomponium legendum esse colum niuarium, cum præsertim euestigio sequatur & urceoli? Quid, quod sensus pulchre coit,
at
atque
satisfacit ei quod uenire potuit in dubitationem, an uidelicet uasorum
potoriorũ
potoriorum
appellatione ueniant uasa quibus non bibimus, sed præparantur
ordinantuŕ
ordinanturque
ad id quod bibendum est, ut colum & saccus per quæ colanturuina
niueś
niuesque
, atque præter ea urceoli, quibus uinum & aqua discumbentibus ministratur. Non quod Accursius & Philippus putabant esse uasa potoria. Esset nanque sensus legis ridiculus, si dixeris appellatione uasorum potoriorum uasa potoria contineri.
https://id.salamanca.school/texts/W0078:2.4.2
Nebrija, Lexicon Iuris Civilis (2020 [1537]), add. sect. 4 paragr. "FINIS."…", in: The School of Salamanca. A Digital Collection of Sources <https://id.salamanca.school/texts/W0078:2.4.2>