H
Hamvs
, cum sit quo pisces capiuntur, & hami
præterea sint ex quibus lorica texitur, necesse est
apud Vlpia. in tit. de fundo instr. l. instrumenta. per hamos nos intelligamus annulos quosdam ferreos, ad multos usus domesticos, puta
è
ex
quibus equi, muli, & asini deligentur. Canales, inquit, & harpagones, & hamos instrumento contineri constat.
harpagones
, unci sunt ad rapiendum apti, ab harpago quod est rapio dicti. hos Plinius scribit ab Anacharsi Scytha primum inuentos. Liuius lib. 30. Asseres ferreo unco præfixi, harpagones uocant milites. Item Vegetius lib. 2. de re militari. Habet legio ferreos harpagones, quos lupos uocant. Lege hamus suprà.
hercisco
, is, est diuidere: nam
herciũ
hercium
est diuisio. Cic. 1. de orato. Qui quibus uerbis
herciũ
hercium
fieri oporteat, nescit. Idem
Herciscũdæ
Herciscundæ
familiæ causam agere
nō
non
poßit. Apul. lib. 9. de asino:
Ne
Neque
herciscũdæ
herciscundæ
familiæ, sed de
cōmuni
communi
diuidũdo
diuidundo
formula tractabo. lib. 10. dig. ti. est de fa. herc.
hermaphroditvs
,
Veneris & Mercurij
fitlius
filius
fuit, unde & nomen illi, quoniam Hermes est Mercurius, & Aphrodite Venus. hic cum in Salmacidis fonte nataret, à Nympha deprehensus, ab
eadeḿ
eademque
implicitus
utrius
utriusque
naturam reportauit: qua de re fabula est perlonga apud Ouid. 4.
Meta.
nũc
nunc
autẽ
autem
hermaphroditi
uocātur
uocantur
quos antiquiores androgynos, id est, semiuiros & semifœ
|
minas appellant. Plin. lib. 7.
& Gellius lib. 8.
sunt autores. Vlpia. tit. de liberis & posth. l. sed est. Hermaphroditus, inquit, & maxime si in eo uirilia præualebunt.
hydromeli
,
à Græcis dicitur, quæ sit apud Latinos aqua mulsa. Hispani uocant adoxa.
cōstat
constat
nan
nanque
ex aqua & melle, unde & nomen: nam hydor est aqua, &
meli mel. Plin. lib. 14. Fit uinum, inquit, ex aqua & melle tantum: hoc uocatur hydromeli. Idem lib. 31. Hydromeli
quo
quoque
ex imbri puro cum melle temperabitur. Vlpia. lib. 33. dig. in tit. de tritico & uino legato. l. si quis.
Ne
Neque
ceruisia, inquit, continebitur,
ne
neque
hydromeli.
hierophylax
, acis, interpretatur sacrorum custos, quod hieros est sacer, & phylazo custodio. Latinè tum æditui, tum æditimi appellantur. Scæuola in tit. de annuis leg. l. annua. Sacerdoti, inquit, & hierophylaci
& libertis. pro quo mendosè legitur gerophylaco.
hierapolis
, nomen est
compluriũ
complurium
ciuitatum: alia
nan
nanque
est in Asia proprie dicta, alia in Creta, alia in Theutrania, alia in Syria: unde Hierapolitani sunt appellati, de quibus Iuriscons. in tit. de aqua cot. l. j. ubi legitur apud Hierapolitanos fieri aquis calidis
irrigationẽ
irrigationem
. Item de pœnis. l. crimen. Hier apolitanis, inquit, scripserunt.
hypocavstvm
,
fornax est in balneo subdita caldarijs calfaciendis: dictum ab hypo, quod est sub, &
cauo calefacio. Est præterea
hypocaustũ
hypocaustum
, fornax ad calefaciendum cubiculum siue cœnaculum, uulgus appellat
stufas. Papinius in primo
Syluarũ
Syluarum
: Tenuem
uoluũt
uoluunt
hypocausta uaporem. Plin. Cæcil. in epist. Cohæret
hypocaustũ
hypocaustum
& si dies nubilus immisso uapore solis
uicẽ
uicem
supplet. |
Ambrosius lib. 6.
hexameron: De hyeme forsitan quereris, quia nulla tibi hypocausta anhelantibus ignibus
uaporātur
uaporantur
. Vlp. de leg. lib. iij. l. ligni appellatione. Siue diæ
tarum, siue hypocaustorum, siue ad calcem. Idem in tit. mandati. l. si quis mihi. Sphæristerium, inquit, hypocausta, & quædam ualetudini apta. Accursius nunc ægrotorum dicit esse stationem, nunc subterraneum locum.
hypotheca
, interpretatur suppositio, & significat etiam pignus quod pro aliqua re supponitur. Vnde
& apud Iurisconsult. titul. est de distractione pignorum uel hypothecarum. l. cum tabernam. Non
certificationẽ
certificationem
, inquit, sed suppositionem à me accipere. hoc est, uocabulo usitatiori, hypothecam. Item lib. 20. de pignor. & hypothec. l. res. Inter pignus, inquit, & hypothecam
tātum
tantum
nominis sonus differt. Hinc hypothecarius dictus, penes quem remanet hypotheca siue pignus. ut in tit. de separationibus. l. j. Hypothecarius, inquit, creditor.
horrevm
,
est repositorium non solùm frugum, frumenti, & uini, sed cæterarum
quo
quoque
rerum, quæ adseruari consueuerunt. De horreo frumenti Virgil. primo Georg. Illius immensæ ruperunt horrea messes. De horreo uini Horatius in Odis, & Iurisconsult. in tit. de fundo instr. l. tabernam. Legauerat, inquit, horreum
uinariũ
uinarium
cũ
cum
uino & uasis &
instrumẽto
instrumento
. De horreo
aliarũ
aliarum
rerũ
rerum
in tit. de emptione & uend. Clauibus, inquit, traditis, ita mercium in horreis
conditarũ
conditarum
posseßio tradita uidetur, si claues apud horrea traditæ sunt. Item in tit. locati. Dominus, inquit,
horreorũ
horreorum
effractis & compilatis horreis
nō
non
tenetur. Hinc horrearius, qui præpositus est horrei custo
|
diæ. ut libro 19.
digestorum, in titulo, locati & conducti. l. cum in plures. Rerum, inquit,
custodiā
custodiam
quam horrearius habet. Item l. Cælius. Cum horreario, inquit, agendum. Et merces horreaticæ dicuntur, quæ in horreis adseruantur. ut in titulo, de conditis in publicis horreis. l. nulli. Codice. Nulli, inquit, posthac horreaticas species contingendi copia datur.