Octauò: ad hanc immemorialem præſscriptionem inducendam requiritur prohibitio contra
omnes, nec ſsufficit contra aliquos ex Mench. Illuſst. cap. 85. nu. 38. Caſstellani autem, Galli, Angli, & Bataui ſsemper nauigationibus ſsuis reſstitere; ex quibus fit, quòd nec proderit præſscriptio
mille annorum, vt contra Angelum docet Caſstrenſsis l. Vltim. ff. de vſsucap. vndè corruit opinio
eorum, qui propugnant præſscriptionem gulforum Venetorum, & Genuenſsium, ac etiam Luſsitanorum, & Hiſspanorum, qui nauigationem maris Oceani ſsibi vendicant, quorum opiniones ſsunt
inſsanæ, earumque autores in ſsomno eodem eſsſse
ſsolent, vt concludit Mench. Illuſst. cap. 89. à num.
30. & numer. 36. ab Incognito mirificè laudatus.