IOANNIS BERNARDI DIAZ DE LVCO, DEcretorum Doctoris, Hispani, Episcopi Calagurritani, ac inuictissimi Romanorum Imperatoris, ac Hispaniarum regis Caroli Quinti à consiliis, Practica criminalis canonica, in qua omnia ferè flagitia, quæ à clericis committi possunt, cum eorum pœnis describuntur. Quæ his notis {} plurima interclusimus, huic quartæ & postremæ editioni ab Autore adiecta sunt. NO SE PVEDEN GOZAR AMBOS VIRTVD PARA VIDA Y MUERTE Lugduni, Apud Gulielmum Rouillium. M. D. LIIII. Cum priuilegio Regis. EXTRAICT DV PRIVILEGE DV ROY. Par grace & priuilege du Roy, est permis & octroyé à Guillaume Rouille, Libraire de Lyon, d'imprimer, ou faire imprimer, tant de foys, & en tel nombre que bon luy semblera, ce present liure, intitulé Ioannis Bernardi Diaz de Luco, Episcopi Calagurritani, Practica criminalis canonica, nouuellement reueüe, corrigee, & augmentee par ledict autheur: & sont faictes inhibitions & defences depar ledict Seigneur, à tous autres Libraires & Imprimeurs, & persones quelconques de n'imprimer, ne faire imprimer, vendre ny distribuer, en ses païs, terres, & seigneuries, autres que ceux qu'aura imprimé, ou fait imprimer ledict Rouille: & ce durant le temps & terme de dix ans, à commencer du iour & datte que seront paracheués d'imprimer lesdictz liures: sur peine de confiscation des liures qu'ilz imprimeroyent, & d'amende arbitraire, applicable audict Seigneur. Et outre ce, ledict Seigneur, tant pour ceste œuure que pour autres contenues & mentionnees en sesdictes lettres, en mettant au commencement, ou à la fin, en brief & au vray (sur peine d'encourir crime de faux) le contenu en sesdictes lettres de priuilege, veut & luy plaist qu'elles soyent tenues pour suffisamment signifiees à tous Libraires, Imprimeurs, & autres: & soit cela de tel effect & vertu, que si lesdictes lettres leur auoyent esté expressement monstrees & signifiees: sauf que, s'ils veulent pretendre qu'elles contiennent moins que ce que ledict Rouille aura mis en sondict brief, ilz seront remis à en demander exhibition par deuant le Senechal de Lyon, ou son Lieutenant: lequel, quant à ce, a esté commis par cesdictes presentes: le vidimus desquelles ledict Rouille sera tenu de deliurer à tous Libraires & Imprimeurs, & autres qui l'en requerront, à leurs despens: & y sera foy adioustee comme à l'original: nonobstant oppositions & appellations quelconques, mandemens, ordonnances, restrictions, defences, establissemens de Courtz & iurisdictions, & lettres à ce contraires, lesdictes inhibitions & defences tenans: comme plus à plein est contenu & declairé par lesdictes lettres de priuilege, sur cedonnees à Paris le xv. d'Auril, m. d. liiii. Par le Roy en son conseil. Signé, Mahieu. REUERENDO IN CHRIsto patri ac domino, D. Ioanni Bernardo Diaz à Luco, Calagurritanæ ecclesiæ Præsuli dignißimo, Gulielmus Rouillius felicitatem precatur. Habet hoc eximium, Præsul amplißime, illustrium hominum uirtus, ut uel ignotißimum quenque in sui admirationem rapiat, eorúmque animos coniungat, quorum corpora longißimo locorum dirimuntur interuallo. Idque si aliâs unquàm, proximis certè hisce annis, quibus ex diuinis ingenij tui monumentis, quæ superato Pyrenæo, amplißimi tui nominis splendore bonam Europæ partem adimplerunt, singulares animi tui dotes degustare cœpimus, admirabilémque uirtutum tuarum concentum uel per nos ipsi perspicere, uel ex alijs qui istic negotiantur, studiosè cognoscere, quouis Sibyllæ folio uerius esse comperi. Tanta enim eo ex tempore Amplitudinis tuæ admiratio, & quædam quasi ueneratio, animo meo inceßit, ut omnes mihi de inde occasiones aucupandas duxerim, quò quacunque tibi ratione innotescerem, nostríque erga te animi propensionem qualiquali officio declararem. Qua in re dum anxiè me, sed frustra, discrucio, nulla se offerente occasione, quæ tanto Amplitudinis tuæ splendore non multò inferior uideretur: percommodè & propè diuinitus mihi cecidit, ut istinc ad nos reuersus uir ornatißimus Gaspar Trechsel, & clarißimi tui nominis studiosißimus, & mihi arcto affinitatis uinculo coniunctus, tuo mihi nomine reddiderit duo eximia felicißimi tui ingenij opera, Practicam nimirum, criminalem, & Regulas iuris, ambo ut multò accuratiore lima abs te recognita, ita auctario minimè pœnitendo locupletata: nihil me tibi in præsentia gratius facere posse affirmans, quàm si ea quàmprimum, & quàm accuratissimè typis meis excudenda curarem. Quam tam obuiam ineundæ abs te gratiæ occasionem eò mihi auidius arripiendam putaui, quòd opera ea sanè insignia esse constaret, planeque digna, quæ diligentius, typisque elegantioribus excusa, omnium manibus tererentur: quippe in quibus præter absolutißimam quandam disciplinarum omnium cognitionem, non obscura etiam ueræ pietatis studia elucerent. Vt interim cæter as uerè heroicas animi tui dotes prætermittam, quibus Carolus Imperator, perspicacißimi princeps ingenij, tantum deferendum putauit, ut te intimis suis consilijs adhibitum, earum curarum, quibus latißima ista regna reguntur, participem esse uoluerit, & Calagurritani Præsulatus fastigio insignitum, ad Tridentinum Concilium de maximis Reipublic. Christianæ commodis tractaturum amplißima cum potestate legandum putarit: id nimirum ratus, quod res est, paucos se prudentia pares, superiorem habere nemlnem, eui tantam rerum molem concrederet. Sed dabitur aliâs, Præsul amplißime, uberior laudes tuas prædicandi occasio: quas si uel maximè hîc prosequi uelimus, tam angusto tamen epistolæ spatio excluderemur. Reliquam est, ut hoc clientis tui officium boni consulas, omniaque à nobis, quæ uel industria consequi, uel labore perficere poterimus, & postules & expectes. Vale. PROOEMIUM. Sicvti dignum sacræ scripturæ consonum fuit, legibus humanis eximere eos, qui in sortem domini vocari meruerunt (quos clericos appellamus) nec pati earum seueritate puniri, si quando eos labi fecerit humana fragilitas (quæ cuiusuis ordinis suscepti, seu professionis amplexatæ regulis, nusquam sic potest subiugari, quin aliquando resiliat) sic etiam necessarium fuit (ne clerici tali immunitate insolentes effecti effrenatè viuerent) sanctionibus sacris noxios eorum affectus compescere, & in earum transgressores animaduertere. Quamobrem in aurea ac florentissima illa militantis ecclesiæ ætate, per religiosissimos suos gubernatores, aduersus omnia ferè (quæ à clericis possunt perpetrari facinora) descriptæ extant vltiones ac pœnæ. Tantus insuper fuit in illis antiquis ac sanctis patribus clericalis honestatis zelus, vt aliquando leuia etiam & parum perniciosa crimina sub grauibus pœnis prohibuerint. Sic tandem clericorum excessibus pœnas condignas statuerunt, vt nisi executorum tepiditas ac segnicies illas parum metuendas reddiderit, non minus illæ clericos omnes à perpetratione criminum cohibere possent, quàm sibi subditorum vitia reprimunt Cæsareæ leges, quæ membrorum truncationes, ac vitæ periculum comminantur. Itaque sæpe mecum sanctorum illorum patrum zelum consideraui, huius autem tempestatis incuriam contemplatus sum, qua pristina illa ac pia instituta non modò ob non vsum abrogata, sed per contrarium vsum contempta, ac irrisa cuiuis licet intueri. Præterea quæ in clericali statu hinc successerint incommoda, ac quantus censurarum adsit contemptus, qualis morum peruersio subsit, pèsitaui quàm pluries. Et summo quodam ardens desiderio, vt sacrarum illarum sanctionum gladius (Iudicum inertia, ac tepiditate, ne dicam vitiosa, muneribusque redempta dissimulatione, magna infectus rubigine) purgatus splendeat, ac sese offerendo clericorum oculis ac mentibus, timorem ingerat delinquendi, libellum hunc componere statui: quò iudices ecclesiastici facilius instruantur, ac expergefacti à somno vitiorum grauitatem, clarioribus mentis oculis intelligant, intellecta celerius ac debitis pœnis coërceant, vtq́ue clerici omnes in eo, in quibus delinquere possint, agnoscant, ac errantes, quales deceat eos pertimescere pœnas perpendant. Vidi nanque sæpius in clericis minima puniri acriter, leuia cautius quandoque vitari, magna verò, aut dissimulari, aut leuiter corrigi, vnde accidit in grauia eos facilè labi, & sine metu pœnæ torpere, ex quo ecclesiastici ordinis facies non parum deformata conspicitur. Quod Bernardus reprehendit dicens, Prælati nostri culicem ligant, & camelum deglutiunt, dum maiora prætermittentes minora discutiunt. In hoc igitur paruo libello quisque præsulum, aut eius vicem gerens breui tempore leget quæ possunt clerici committere crimina, quantíque illa faciant canonica iura. Quas insuper ex antiquis sanctionibus ætate illa æditis (qua & fortiora corpora, & maiora merita noscebantur) fragilius seculum succedens temperauerit. Quídve doctores pœnalia iura canonica exponentes tradiderint. Quò fiet, vt qui zelo corrigendi æstuant iudices, quò facilius desiderium expleant, adinueniant, discant etiam qualiter decet eos zelum suum sacris canonibus adæquare, ne cum cum periculo animæ suæ, ac subditorum dispendio in crudelitatem ac asperitatem quandam conuertant, instarque imperiti ac crudelis chirurgi vulneribus minimis, & quibus leuibus valet mederi pharmacis, carnis adustione, aut resecatione medeantur. Sunt enim plerique iudices, qui suæ prauæ temperaturæ impetus, & quasi insitam rabiem, iustitiæ zelum reputantes, semota omni humanitate quæ (nec ipsis defuit pecudibus) in captos quosque desæuiunt, illisque defensionis copia subtracta, ac iuris ordine peruerso, asperius infligant supplicium, quàm pro ratione culpæ, legali censura decernat. Ac insuper sic dolent reum aliquem innoxium reperire ac declarare, velut si accusati liberatione, ipsi rei efficerentur. Est & alia iudicum species, non parum perniciosa Reipublicæ, qui inquirendi pigritiam, corrigendíque secordiam, misericordiæ cuipiam adscribere nituntur, quíque dum impiis miserentur, sceleratissimis hominibus vrbes ac loca replent. Hi forsan, perlecto libello hoc, ineptam illam ac crudelem clementiam deponent, considerantesque quanti fecerint clericorum facinora patres antiqui, quantúmve ad Christianam religionem propagandam censuerint illi conducere vitam honestam clericorum, non sic segniter illa punient, nec facilè quibusuis oblatis sibi precibus aut munusculis, dissimulabunt. Pollentes præterea iudices doctrina, zelo, ac prudentia in officiis requisitis (ne aliorum excessuum neglecta correctio, sibi interitum parturiat, vt accidit Heli summo sacerdoti) hoc opusculo prouocati, ad reformandos clericorum mores, accingentur. Quo fiet, vt illis reformatis, laicorum etiam vitam (qui exemplo quopiam pernicioso à clericis habito, plura sibi alia quantumuis grauia licere contendunt) purgari, ac perfici meritò sperandum erit: aut si hoc saltem bonum defuerit: non enim videri continget aliquando, in magnam Christianorum perniciem, clericos sceleratiores esse laicis: cùm & diuus ille Hieronymus dixerit, Quòd vehementer destruit Ecclesiam Dei, laicos meliores esse quàm clericos. AVTOR OPERIS LECTORI S. P. D. NOn me præterit, candidissime Lector, tibi ad calcem nostri operis peruenienti contigisse id quod alicuius oppidi pulchros & excelsos muros prospicienti, euenire solet, vbi demum perlustrato eo, humiles domos, & angustos calles intuetur. Nam cùm in nostri huius opusculi vestibulo tam amplam denunciationem criminum, ac pœnarum varietate refertam legeris, longam tibi examinationem singulorum promittentem, viderísque in singulis capitibus plura quæ dici poterant & debebant, prætermissa: alia discussa secus quàm decebat, aut res ipsa patiebatur, meritò te spe concepta frustratum dicere poteris, Autorémque incusabis, quòd non paria adificio fundamenta iecerit, aut iactis condigna ædificia construxerit. Sed noli quæso contemnere oblatum munusculum, & autoris animum, si non lectorum votis ac peritiæ materiæque fœcunditati satisfecerit. Optaui, mihi crede, hoc præstare, si non obstitisset sacerdotij munus, Consilij regij onus, ac inquietudo curiæ, vbi nec animi quies datur, nec librorum copiam (ad hoc maximè necessariam) licet asportare: præcipuè quòd post trigintaduos annos & amplius in solo Pontificio ac Cæsareo iure consumptos, non illæ adsunt corporis vires, quas negocia exigunt, & veritatis studiosus inuestigator exoptat. Statueram equidem huius intellectualis filij emancipationem differre, ne cum eiusdem periculo, ac patris dedecore, sui iuris effectus, tantum orbem peragraret. Sed institerunt amicorum preces, qui propriæ & communis vtilitatis affectu ætatis veniam postularunt, quam tandem à me obtinuerunt, tum vt illis rem quam opinabantur æquam, non negarem (Cui enim aliquoties non contingit proprijs commodis & honori amicorum petita præferre?) tum etiam (vt verum fatear) quòd cùm mors omnibus quotidie minetur, méque posset (vt alios plures amicos & socios, etiam ætate minores & valetudine prosperiore) intercipere, timui ne illa superueniente, & eo quod scriptum est, & quod ipse in hoc opere desideras, frustrareris. Suscipe ergo, & lege benignè libellum, hunc Lector amice, malisque eum adhuc infantulum in obsequio recipere, quàm parentis morte succedente, eum tanquam abortiuum (cum alijs pluribus ingenij fœtibus, quibus secula nostra carent ob autorum immaturam mortem) sepulturæ tradere. Sat enim tibi sit, quod si vacat, & iuris peritia suppetit, poteris illum tot additionibus ornare, vt lectorum omnium desideria expleas, non minimam inde laudem comparaturus. Intelligèsque, cùm tu id fueris aggressus, quàm non sit leue ex varijs libris ac autoribus veras excerpere conclusiones, omniúmque oculis perpertuò iudicandas exponere, nulla aliæ ob id mercede recepta, nisi vt aliqua pars temporis (de quo ratio reddenda est) proficiendæ reipublicæ insumeretur. Vale. # 1 Denunciatio. Capvt i. Coram vobis Domino N. Officiali ac Vicario generali, ego N. Presbyter promotor seu fiscalis curiæ vestræ, denuncio quòd Coluberius & Serpelion diœcesis huius originarij, in ea domicilium habentes, & beneficia, grauia & plura perpetrarunt facinora. Cùm enim laici essent, sine ordinibus ministrare, ac celebrare sunt ausi. Tandem verò excommunicati, illegitimi, rebaptizati, bigami, serui sine dominorum suorum licentia, & illiterati, & post peractam pœnitentiam solennem, per saltum, furtiuè, extra tempora, & ante ætatem debitam, & ab alieno episcopo, ac simoniaco, excommunicatòque, hæretico, & à collatione ordinum suspenso, & qui episcopatui renunciauerat, ad sacros ordines sunt promoti, ac suspensionis, excommunicationis, ac interdicti censura nodari, non ieiuni, ac in die sæpius, & sine aqua & igne, vel in pane fermentato, & calice ligneo, & super altari non consecrato, ac in priuatis locis sine licentia episcopi celebrarunt, missàmque pro requie defunctorum promulgatam pro viuis celebrarunt hominibus, vt illi mortis incurrerent periculum, Eucharistiam ob ebrietatem ac voracitatem euomuerunt, ac ob negligentiam ipsorum aliquid sanguinis stillauit in terra & in altari, aliquoties insuper celebrando corpus & sanguinem domini non percipiebant, super rebus aptis ad faciendum sortilegia & ad illum effectum tantum vnam, vel plures missac scienter celebrarunt, adhibitis nephariis precibus, & verbis superstitiosis, in custodia Eucharistiæ desides. Commendatumque sibi infirmum baptizare noluerunt, beneficia plura possident, quorum aliqua patres eorum nullo mediante possederunt, & in pluribus eorum intrusi sunt, viuis eorum possessoribus, & occasione laicæ recognitionis, non requisita episcopi audientia, beneficia ecclesiastica sibi præsumpserunt vendicare, & in nullo beneficiorum resident, quúmque parochiales ecclesias habeant, intra annum non fuerunt promoti. Officium insuper diuinum, prout tenentur, non recitarunt, negociatores, ac alienæ rei conductores, proxenetæ illicitorum contractuum, Laicorum ministri, ac in rebus eorum procuratores existentes, tabellionatus officium exercentes, ac Leges & Physicam audientes, villarum procurationes suscipientes, ac principum & secularium virorum iustitiarij, contra ecclesias à quibus beneficia obtinent, aduocati vel procuratores extiterunt. Instituti hæredes rogati de restituendo hæreditatem incapaci, tacitam fidem dederunt. Calumniatores, maledici, venatores, ioculatores, goliardi, seu buffones. Carnificum seu macellariorum, aut tabernariorum officium publicè & personaliter exercentes. Aleatores, ac bona ecclesiæ dilapidantes, publicis spectaculis, ac clandestinis nuptiis interessentes, nuptias secundas benedicentes, virgatis ac partitis, & aliis prohibitis vestibus publicè vtentes, ac comam nutrientes siue relaxantes, ebrij, fornicarij, concubinarij, ac matrimonium de facto contrahentes, Monialibus & spiritualibus filiabus se commiscentes, stupri, incæstus, adulterij, ac criminis nephandi rei, sacrilegi, vsurarij, à manifestis vsurariis oblationes recipientes, eósque ecclesiasticæ sepulturæ tradentes, fures, simoniaci, periuri, ac falsi testimonij rei, homicidæ, venefici, parricidæ, & per assassinos alios interfici mandantes, truncationésque membrorum per se facientes seu iudicantes, duellum aliis sponte offerentes, seu oblatum suscipientes, naues ad pugnam gubernantes, & conflictum personaliter exercentes, aliósque ad pugnam incitantes, violentiæq́ue illatores, literas ad alios directas aperientes, & aduersariis ostendentes. Ecclesiasticos viros vt sua resignent beneficia, ac ne citati ad curiam accedant, capientes. Incendiarij, ac raptorum & ecclesiarum violatorum non satisfacientium sepulturis interessentes, eorúmque eleemosynas recipientes, ac de eorum rapina participantes. Sortilegi, consulentésque aruspices, incantatores, ariolos, augures, sortilegos, ac eos qui artem magicam profitentur, & peccatores qui sibi confessi fuerunt signo aut verbo prodentes, blasphemi, apostatæ, schismatici, hæretici, ac hæreticis receptatoribus, defensoribus, & fautoribus eorum ecclesiastica adhibentes sacramenta, ac eos christianæ sepulturæ tradentes, & eorum eleemosynas ac oblationes recipientes. Falsarij, conspiratores, ac læsæ maiestatis rei, séque desuis criminibus gloriantes. Quare peto præmissorum habita informatione summaria, eos citari personaliter, aut capi, ab ecclesiis ad quas confugerunt extrahi, incarcerari, tortura, siue iuramento. præmissis interrogari, confessionibus propriis, aut testibus conuictos ab ingressu ecclesiæ interdici, suspendi, beneficiis priuari, ac bonorum publicatione puniri, verberari, in exilium mitti, deponi, ac in arctum monasterium detrudi, in perpetuum carcerem damnari, ac exigentibus culpis, aut data incorrigibilitate degradari, ac seculari curiæ tradi, pœnísve aliis pecuniariis, vel corporalibus, canonicis, vel synodalibus, consuetudinariis, siue arbitrariis puniri, aliquo lapsu temporis non obstante. Deficiente verò legitima probatione ob vulgatam infamiam, graue scandalum, vehememtem suspitionem ex testium dictis obortam illis purgationem indici, in qua si defecerint, vti conuictos puniri. Si verò capi non potuerint, absentes eos pœnis damnari condignis. Pro quibus omnibus ac in necessariis eorum, vestrum imploro officium, ac expensas protestor & peto. # 2 Coram vobis domino N. Capvt ii. Qvoties enim ad expurgandam ecclesiasticam Rempubl. facinorosis clericis alicuius eorum flagitium nunciandum est, decet vt id in præsentia iudicis fiat. Sic enim & iudex ipse perpendere poterit, quæ sit personæ qualitas contra quam denunciatio fit, quæ insuper delicti species ac grauitas, vt iuxta illam quæ futura sunt ordinet ac præcipiat, intelliagátque quo animi motu, quáve certitudine delicti, fiscalis suus, aut quiuis alius denunciaturus accedit, & an etiam negocium id de quo agitur notario qui tunc se illi offert, tutò committi valeat. Non enim in criminalibus causis minima cura iudicis debet esse personam notarij eligere, ac variare iuxta casuum & negotiorum occurrentiam, cùm præcipuè inter plures optio datur. Multùm namque impedit delictorum correctionem tabellionum animus corruptus precibus aut precio, seu particulari quadam affectione, vnde sæpius causarum secreta reuelant, testes negligenter, & non vt decet, examinant, & iudices ipsos variis persuasionibus & fictionibus ad suæ prauæ intentionis tramitem inclinare satagunt, aut aptis importunitatibus oppugnant, eorum insuper torpore & segnitie (cùm à iudicibus seu fiscalibus in similibus causis nihil accipiant, quò ad laborem scribendi & solicitudinem instigentur) perit sæpius probationum copia, & reorum pauperum defenfio. Oportebit etiam de omnibus curiæ tabellionibus diffidere, quando illos certioraturos malefactorem de his quæ geruntur, iudex probabiliter suspicatur, extraneúmque quærere notarium, quo præsente denunciatio fiat, & per quem summariè informationis testes examinentur, ac mandatum capturæ subscribatur. Proderit præterea quòd iudice præsente denunciationes fiant contra reos, nam ex hoc ipse facilius illorum memoriam conseruabit, & melius rationem criminalium causarum, & status earum ab officialibus exiget, nec eis licebit, aliquorum prosequi causas, & reliquas pro arbitrio silentio præterire. # 3 Officiali ac vicario generali. Capvt iii. Hi dvo termini officialis, ac vicarius inter se differunt, vt notat Guilielm. in clemen. j. de offic. vicar. quem refert Federic. de Senis in consil. cccij. incipien. Reuerende pater dicitur in iure, in colum. fin. Nam quicquid potest officialis, potest & vicarius, sed non conuertitur: & officialis non habet potestatem circa actus spirituales extraiudiciales, quia illud pertinet ad vicarium in spiritualibus, & vicarius potest punire & corrigere, non tamen officialis. Quando autem episcopus vnum solùm vicarium constituit, credit Federic. vbi suprà, quòd transit in eum quicquid transit in officialem, & quicquid transire potuit in vicarium in spiritualibus. Ioan. Andr. tamen in addit. ad Specul. in rubr. de officio vicarij, dicit quòd ista vocabula sunt synonyma, & sic idem est dicere officialis, quod vicarius, & quòd dimittenda est ista diuersitas vocabulorum consuetudinibus patriæ, quem refert Barbat. in clem. Et si principalis. de rescript. in j. col. qui dicit quòd ista opinio Ioan. Andr. videtur verior, & sic quòd nulla sit differentia in effectu, sed solùm in nomine, reiecta opinione Guiliel. vbi suprà, qui nititur facere differentiam inter ea quæ sunt gratiæ, & iustitiæ, & iurisdictionis voluntariæ, prout latius ipse refert. Præter alia autem quæ in his qui creandi sunt officiales adesse debent, tanquam quibus totius diœcesis moderatio ac regimen committenda sunt, aut saltem committi solent (licet verius ij coadiutores, non verò excusatores episcoporum esse deberent) vt crimina corrigere & punire possent, pœnámque depositionis infligere, non sufficit quòd solùm aliquis in officialem creetur, sed requiritur quòd sibi expressè prædicta committantur: vt sanxit Bonifacius huius nominis pontifex viij. in capit. licet, de officio vicar. libro sexto. Sufficeret etiam iuxta glos. ibi quòd expressis aliquibus, casibus ex requirentibus speciale mandatum, cætera sub generali clausula committerentur. Aduerte tamen quòd talis officiaslis ex generali mandato posset inquirere, vt notant Ioan. mona. Lapus, & Domin. contra Ioan. And. ibi & vide notabile verbum in ista materia per Marian. in capit. Qualiter. lo ij. de accusat. quæstione v. articulo xiiij. quod refert Felinus in capitul. Non potest. de re iudicat. in iiij. col. vbi dicit quòd licet vicarius episcopi ex generali mandato non potest punire, tamen sicut potest inquirere vt suprà, ita posset inquisitum absoluere absque alia relatione ad superiorem: & dicetur facta inquisitio & absolutio ex potestate ordinaria vicarij, quæ non impeditur, per d. cap. licet, quod dicit dictum peregrinum & nunquam obliuiscendum, Et quàmuis Ripa in l. qui condemnare. in iij. col. nume. penul. ff. de re iud. referat hanc conclusionem Maria. & Felin. & dicat quòd ista decisio non videtur vera, quia vicarius non prohibetur condemnare criminosos fauore ipsorum delinquentium, sed defectu potestatis iurisdictionis. Vnde cùm vicarius careat potestate, non videt quomodo possit absoluere. Ego credo eorum opinionem esse veram in terminis in quibus ipsi loquuntur, quia dicunt, quòd sicut permittitur vicario facere inquisitionem ad effectum remittendi culpabiles inquisitos ad episcopum, sequendo decisio. Rotæ lxvj. in nouis. ita si post inquisitionem inuenerit eos innocentes, potest absoluere. Nam in isto casu sententia absolutoria vicarij non est à crimine, vnde non operatur exceptionem rei iudicatæ, ad quam pronunciandam necessaria esset iurisdictio, sed est solùm absolutoria ab inquisitione per eum formata, ad quam sufficit eadem potestas qua potuit inquisitionem formare, & eundem quem absoluit ad episcopum remittere, si fuerat inuentus culpabilis. Et isto modo non obstat regula negatiua, Quòd qui non potest condemnare, non potest absoluere: in qua etiam videtur fundari Ripa, dum impugnat prædictos doctores. An autem quando officialis episcopi fecit compositionem pecuniariam super adulterio posset præiudicate episcopo, quò minus possit iterum cognoscere, & debita pœna clericum criminosum punire, vide Paul. de Castro consil. cccxviij. notandum, in primo volumine. & si quisquam dubitauerit, cur tantorum ac tam grauium criminum causas, coram solo officiali episcopi tractandas, ac ab eo definiendas proposuerim, cùm antiqua iura Aegatensium & Cartaginensium conciliorum, statuerint, diaconum à tribus episcopis vicinis, presbyterum à sex, audiendos esse. Vt habetur in capitulo, Si quis tumidus. cum duobus sequentibus xv. quæst. vij. præcipuè, cùm illa tria capitula intellexerit Archidiacon. ibi, in causa criminali, in qua proceditur ad depositionem, prout sunt in hac nostra denuntiatione plura crimina depositione digna. Huic dubitationi satisfaciendo dicimus, quòd de consuetudine audiunt episcopi per se, vel per officiales suos causas criminales clericorum suorum: vt notat Specul. titul. de accusatione, in §. Quarto loco. cuius meminerunt Ioan. Andr. & Domi. & Philippus, in cap. degradatio, de pœnis, libr. vj. Vnde solus episcopus sine numero aliorum episcoporum potest clericum verbaliter deponere, vt notant ibi Domi. & Philip. In criminibus autem illis in quibus procedendum est ad actualem degradationem, tunc adhibendus est numerus episcoporum: de quo in dictis iuribus in examinatione & definitione causæ, & ad pronunciandam illam verbalem depositionem, quæ debet præcedere actualem degradationem, vt notant Dominicus & Philip. in d. c. degradatio. & scribitur in libro Pontificali, fol. 203. col. iiij. Hodie verò in concilio Tridentino in tertia sessione celebrata, Anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo primo, canone iiij. statutum est quòd liceat Episcopo seu eius vicario procedere in dictis criminibus etiam sine requisito numero Episcoporum: subrogatis tamen loco eorum totidem Abbatibus vel personis in Ecclesiastica dignitate constitutis, prout habetur in decreto docti concilij tenoris sequentis: Episcopo per se seu illius vicarium in spiritualibus generalem contra clericum in sacris etiam presbyteratus ordinibus constitutum, etiam ad illius condemnationem, nécnon verbalem depositionem, & per seipsum etiam ad actualem atque solennem degradationem, ab ipsis ordinibus & gradibus ecclesiasticis in casibus in quibus aliorum Episcoporum præsentia, in numero à Canonibus definito requiritur, etiam absque illis procedere liceat, adhibitis tamen & in hoc sibi assistentibus totidem Abbatibus vsum mitræ & baculi ex priuilegio Apostolico habentibus, si in ciuitate aut diœcesi reperiri & commodè interesse possint. Alioquin aliis personis in ecclesiastica dignitate constitutis, quæ ætate graues, ac iuris scientia commendabiles existant.} # 4 Ego N. presbyter. Capvt iiii. Cvm enim in curiis ecclesiasticis officio fiscalis functuri, vltra laicorum crimina, clericorum etiam flagitia accusare, seu denunciare debeant, & laicis interdictum sit clericos accusare, vt in cap. Laico, & in cap. Sicut sacerdotes. ij. quæstio. vij. optimè faciunt Prælati, si sacerdotes aut in sacris saltem constitutos viros, similibus præficiunt officiis: illi namque non ea qua seculares viri inuidia, ac infestatione, clericorum flagitia accusabunt, aut iudicibus nunciabunt, & vitia solùm persequentes, reorum personas tanquam in eadem sorte Domini vocatas non abhorrebunt. Fiet insuper vt ad occultanda crimina, non sic facilè muneribus corrumpantur. {Quod tandem prudenter statutum inueni inter Constitutiones Cæsaraugustanæ Prouinciæ, cuius est Ecclesia nostra Calagurcitana, in titulo, de procuratoribus, in Constitutione penult. tenoris sequentis: Nullus de cæterò procurator fisci admittatur: nisi in sacris sit ordinibus constitutus, suffraganeis nostris & eorum Officialibus contrarium faciendi potestatè omnimodam adimentes.} Debent tamen prælati cauere, ne similia officia illis vel aliis sub annuo censu locent. Nam dum hoc fit, feruent vitiis omnibus reipublicæ, clericíque ac laici facinorosi, non vitæ emendatione, sed pecuniæ præstatione canonicam vltionem effugiunt, quam promerentur, sícque dum quid offerre possint habeant, quod in eis aliquid puniri possit, non timent. Cùm prætereà synodalium testium vsus insimul cum ipsa synodorum celebratione (non paruo christianitatis dispendio) perierit, & eorum loco in singulis diœcesibus ij, quos fiscales vulgus appellat, creati videantur, non minima debet esse prælatorum cura, vt ad huius officij onus & exercitium prudentes, fideles ac solertes viros eligant, qui subditorum suorum spiritualia vulnera valeant inuestigare, illàque iam nota, & probatione non difficilia prælatis eisdem aut suis vicariis reuelare ignauia non differant, aut persidia dissimulent. Et vt hoc diligentius obseruent, aduertant semper Prælati seu eius Vicarij in creationibus talium fiscalium, vt eos faciant ante omnia iurare, quòd officium suum fideliter, diligenter, & legaliter exercebunt. Cùm enim tales censeantur publici denunciatores, tenentur in principio sui officij iurare, vt notat Angel. in l. si vacantia. de bon. vacant. libr. x. quem refert Præpo. in c. de accusatione. ij. quæst. viij col. lxv. # 5 Promotor seu fiscalis curiæ vestræ. Capvt v. Officivm huius fiscalis creati à preælato, vel iudice, loco officij iudicis succedit, & quod facit iste ex mandato iudicis, videtur facere ipse iudex, vt notat Præpo. in capit. de accusatione. ij. quæstio. viij. in colum. xxxvj. & colum. xxxix. Vnde non tanquam pars accusans debet iudicari. Pro quo optimè facit quod notat Innocent. & alij, vt refert Felinus in columna secunda, in cap it. Cum clamor. de testib. quòd quando prosequutor inquisiltionis est datus à iudice, ad ipsam inquisitionem prosequendam, tunc quia talis non est propriè pars, sed minister iudicis, ad eius instantiam possunt testes repeti, quia tunc potius iudicis officio repetuntur. Ex quo ego aliâs dicebam in contingentia facti, quòd sicut iudex procedens ex officio suo, & non ad petitionem partis, præcedente infamia, potest reum cogere ad iurandum de veritate delicti de quo infamatus est, vt notat Abb. in cap. Cum super. de confes. quasi ad finem. Pari modo poterit hoc facere ad petitionem dicti fiscalis, cum hoc tamen necessario temperamento, videlicet nisi fiscalis prosequeretur talem accusationem, ex qua si vincat, defertur lucrum sibi ab aliqua constitutione synodali, vel consuetudine præscripta, cùm tunc videatur sequi proprium interesse, & ad id oporteat probationes habere legitimas. # 6 De nuncio. Capvt vi. Libvit enim sub denunciationis verbo hanc delictorum congeriem scribere, quia Episcoporum promotores seu fiscales magis denunciatoribus, quàm accusatoribus assimilari par est. Et licet variæ sint in iure denunciationis species, vt declarat Henri. in capi. Nouit. de iudic. fin. col. Et latius ibi prosequitur Abba. & diffusius Præp. in capit. de accusatione. ij. quæst. viij. im colum. lvj. & pluribus aliis. Illa tamen quæ materiam nostram complectitur est denunciatio, quæ dicitur publica, quam sic diffiniuit seu descrisit Præpo. vbi suprà, in colum. lxiiij. Est enim denunciatio, criminis alicuius apud competentem iudicem, per officialem ad hoc deputatum facta delatio, ad pœnam eidem inferendam. Competit namque hæc ex mero iudicis officio procedentis in ea ad denunciationem seu promotionem suorum officialium: secundum prædictos doctores vbi suprà, & fundatur ex l. ea quidem. C. de accusation. & c. Episcopus in synodo. xxxv. quæst. sexta. & l. diuus. ff. de custodia & exhibitione reorum. cap. prætereà. de testibus cogendis. Et nota quòd ab ista denunciatione repelluntur officiales, si sunt criminosi, vel infames, notat Henricus d. colum. fi. allegat textum. & quod ibi notat Bernard. in dicto cap. Præterea. Et licet in hac materia denunciationis publicæ Doctores, communiter scripserint in d. cap. nouit, & in dicta l. Ea quidem. quòd notoria tantum crimina denunciari possunt. Communis tamen stylus curiarum ecclesiasticarum admisit, vt indistinctè illarum fiscales, seu promotores accusationes suas, vel propriùs denunciationes instituant, in quo videtur recepta opinio Saliceti in dicta l. Ea quidem, dum dicebat, quòd etiam non notoria denunciari debent, dummodo probari possint, quod æquum videtur: nam si de solis notoriis criminibus clerici per fiscales accusandi essent, plura alia, quæ sæpius occulta, & si probabilia sunt, impunita manerent. Vnum autem consulendum se offert iudicibus ecclesiasticis, vt non permittant de aliquo occulto crimine accusari clericum apud eos per fiscales, nisi delatorem sibi prius obtulerint, aut videant, quòd dicti officiales sufficienti probatione, aut legitimis indiciis muniti causam ipsam aggrediuntur. Si enim Reges nostri suis fiscalibus iniungunt vt habeant delatorem, cur & iis qui ad accusandos clericos creati sunt officiales per episcopos hoc non præcipietur? Et quia de delatore mentionem fecimus, & hæc materia Canonistis non est familiaris, ideò circa eam notari debent sequentes conclusiones. Quòd quando iudex delatorem admiserit, ille se obligare debet de probando quod denunciat, ita quòd fiscus obtineat: vt probatur in auctentica, de exhibendis reis. §. j. per quem ita determinat Lucas de penna, in rubr. de delatoribus. lib. x. colum. ij. versic. Ad deferendum. Postquam verò obligauit se probare quod detulit, si semiplenè probauit, nom sufficit quò minus condementur ad pœnam, ad quam se astrinxit si non probaret, vt concludit dictus doctor in l. ij. eiusdem tituli, in iij. column. versic. Sed pone. Si autem delator probauit crimen, & reus defensiones iustas, tunc si tales erant adeo notæ, quòd delator habuit iustam causam credendi quòd iniquè procedebat ad delationem, tunc non excusabitur à pœna. Secus autem quando detulit crimen quod erat publicè notum, & defensiones totaliter occultæ, & fama in contrarium habebatur, quia tunc delator excusabitur à pœna, si suam, vel suorum iniuriam prosecutus est. Si autem deduxit crimen in delationem, cuius vindicta sua non intererat, tunc puniendus est, quia se ad id astrinxit, quod sua non intererat. Ita concludit idem lucas in d. col. iij. & sequen. Ego tamen crederem in hoc secundo membro mitius puniendum delatorem cui delictum fuit notum, & defensiones occultæ, quàm in casu præcedenti, quia licet eius non interfuerit ratione suæ vel suorum iniuriæ, potuit moueri zelo iusticiæ & publicæ vtilitatis, quæ versatur in expurganda prouincia malis hominibus. Quando verò reus absolutus fuit, quia testes fuerunt reprobati, propter delictum delatoris producentis, vt quia corrupti precio, vel aliâs falsum dixerunt, tunc bene credit Lucas, vbi suprà, in iiij. collum. puniendum esse delatorem. Et idem dicit, si probatum fuit testes esse inhabiles, aut criminosos, & hoc esse publicè notum delatori. Secus tamen sil sunt repulsi ex alia causa, sine culpa delatoris, vel quà ipse potuit ignorare: quia tunc non tenetur delator ad pœnam, secundum eum. Quod tamen credit verum, vbi delator suam, vel suorum iniuriam prosequitur, aliâs videtur sibi dicendum quòd teneatur, quia non satisfecit ei ad quod se spontè obligauit. Sed ego etiam in hoc casu crederem, arbitrio boni iudicis relinquendum, vt consideret, an delator habuerit iustam causam ignorandi defectus testium, & an publicum fuerit delictum, & numerus testium sufficiens, aliter enim nullus audebit crimina iudicibus referre, quantumcunque illa probare possit timore alicuius occultæ defensionis competentis reo accusando. Placet prætereà dicti doctoris sententia in d. l. ij. col. v. versic. Item quid sit, dum tradit, quòd si quis denunciat plura crimina capitalia, quæ se obligat probaturum sub aliqua pœna, & ex illis vnicum probat sufficiens ad condemnationem capitis, quòd non euitabit pœnam, quia non compleuit quod promisit, & sibi imputet, qui se onerauit ad superflua comprobanda, quod posset practicari in materia nostra, quando quis detulisset plura crimina depositione, vel aliqua pœna canonica digna, & vnum solum probaret, immò plus asserit dictus doctor, quòd qui se astrinxit probaturum crimen sub certa qualitate in denunciatione deducta, quòd non excusatur à pœna, si non probauit crimen cum eiusdem circunstantiis, & qualitatibus, prout detulit, quamuis crimen probauerit fuisse commissum, vnde in hac materia delatorum iudicibus ecclesiasticis consulo, vt cùm eos acceperint, denunciationem ab illis factam in scriptis redigant, eòsque astringant ad probandum omnia crimina ibi descripta, cum suis qualitatibus sub pœna in obligatione declaranda, monendo eos vt crimina, quæ probare non possunt, in delatione non inserant, nulla in eis post monitionem & obligationem pœnitentia recepta: quia aliâs clerici accusati de variis criminibus, infamati manent apud populum, qui cùm accusationis noticiam habet, non semper defectum probationis aliquorum capitulorum intelligit. Nec decipiat quosdam iudices pietas quædam nociua, quæ eos retrahit à condemnatione expensarum & pœnæ, quia vident delatores aliqua ex his quæ detulerint probasse, magis in hoc amantes susurrones & maleuolos fouere, quàm clericorum honori & famæ consulere. Nec præterea ob id quòd delatores habeant obligatos ad probandum crimina quæ deferunt, faciles debent esse iudices in captura clericorum, maximè in grauibus delictis, nisi prius sufficientem habeant informationem, quia si postea deficit illa, non satisfactum est captorum clericorum honori, relaxatione à carceribus, & condemnatione expensarum & pœnæ facta contra delatores: cùm infamia carcerationis ob famosum crimen vix aliqua relaxatione quantumuis honorabili, possit bene dilui, seu purgari. Et nota prætereà in proposito quòd sententia absolutoria lata super denunciatis, prodest sicut lata super accustis. ita notat Præpo. in cap. de accusatione. ij. quæ. viij. in col. lxviij. vers. quæro an absolultoria. allegat Sali. in l. Ea quidem. vers. decimoquintò quæro. de accusationib. An autem iudex ecclesiasticus debeat statuere terminum accusare volentibus? Abb. in cap. inter. de purga. cano. col. ij. distinguit, videlicet quòd si Episcopus vel superior habet probationes promptas contra infamatum, tunc non est necesse, neque vtile statuere terminum accusare volentibus, quia posset supponi amicus, & fieri colludium, & alia ratione de qua per eum. Si tamen non habet illas promptas, potest, si vult, sed non est necesse, sufficit enim quòd accusator se nó offerat. Ego semper tamen intellexi dictam conclusionem Abba. in delictis in quibus non constat quòd aliqua persona sit offensa ex eis. Aliter enim bene crederem iudicem ecclesiasticum debere illam requirere, an velit accusare antequàm ex officio, vel ad petitionem fiscalis procedat. Nam si inquisitionem ex officio formauerit, vel ad fiscalis petitionem processerit, non requisita parte offensa, & posteà superueniat accusator, tunc seruanda esset distinctio Sali. in l. Ea quidem. ver. Quia propter. C. de accus. quam refert, & sequitur Angel. in tractat. maleficiorum. in parte, hæc est quædam inquisitio. fol. xvj. in parua impressione. Cuius etiam opinionem dicit communiter teneri Fel. in. cap. Qualiter, & quando. el ij. in §. licet, in fin. de accus. quam distinctionem hîc transcribere nolo. V num tamen non obmittam in proposito, quòd si offensus dixit se nolle accusare, & ideò iudex formauit inquisitionem, vel fiscalem audiuit, & posteà offensus producat accusationem, tunc accusatio illa non debet audiri nec recipi, quia iudex præuenit eum antequam reuocaret voluntatem suam, vt notat Bal. in l. Accusationem. C. qui accus. non pos. quem refert Aug. in addi. ad Ang. in d. fol. xvj. Et quia posset aliquis dubitare, vtrum promotor aut fiscalis de quo in huius nostri operis denunciatione meminimus, possit clericum accusare de quocunque crimine, nulla facta distinctione priuatum sit an publicum, videtur in hoc dicendum, quòd sic: quia de iure canonico omne crimen est publicum vt notat glo. in cap. infames. vj. quæ. j. & sequitur Bal. in rub. C. qui accu. non pos. in. pen. col. & Rom. in singulari Dclxxxj. Tu audiuisti, & talis est publici criminis natura, quòd cuiuis ex populo competat ius accusandi, vt probatur in princip. inst. de publicis iudiciis, quantò magis competere deberet officiali publico ad accusandum, vel denunciandum crimina deputato? {& quia in materia huius capituli placet mihi constitutio prouincie Cæsaraugustanæ, quæ habetur in tit. de accusationi. prima in ordine, libuit eam transcribere, cuius tenor talis est: Procurator fisci noster, seu suffrageneorum nostrorum nequaquam ad agendum, seu denunciandum, prætextu officij sui contra aliquem admittatur: donec proposita, seu denunciata credere esse vera. & se posse probare firmauerit iuramento. Quòd si aliquo instigante per se, vel cum eo processerit ad prædicta instigator ad expensas se obliget, vel det inde quam poterit cautionem: reus autem & citatus respondere minimè compellatur, donec iuratum, & cautum fuerit, vt prefertur. Contrà factum sit irritum ipso iure. Consuloque omnibus Episcopis vt in omnibus suis curiis hoc idem seruari præcipiant, iusta est enim prædicta decisio & quæ honori prospicit subditorum, & fiscales omnes vigilantiores reddit, eorúmque leuitatem in accusando compescit.} # 7 Quòd Coluberius & Serpelio. Capvt vii. Cvm in hac ficta denunciatione tot scelera aliquibus imponenda essent, qui ex illis inculparentur, placuit etiam hæc nomina fingere, quæ à colubro & serpente deriuarentur. Qui enim tantis criminibus irretiti essent, non hominum quidem, nec quorumuis etiam animalium, sed deteriorum nomen promereri par est, illorum præcipuè cuius effigiem dæmon assumens (qui autor est malorum omnium) parentes primos decepisse, ac vicisse comperimus: libuit hoc etiam & ea ratione, quia & nostri iuris interpretibus placet, effectus aliquos tradere, ex eo quòd quis malum nomen habeat, vt per Fran. Bru. in tractatu de iudi. & tor. xij. car. in iij col. & per Hippoly. in l. j. in princ. colum. xvj. ff. de quæstio. quàmuis ego semper credidi doctores prædictos intelligendos esse de malo nomine malis moribus adquisito, non verò de eo quod licet sit malum, qui habet illud non elegit, sed suscepit tempore quo non fuit in eius arbitrio vel potestate repellere, Duo prætereà clerici & non vnus in hac denunciatione positi sunt, vt per hoc compertum habeat iudex ecclesiasticus plures eodem libello accusari posse de eisdem criminibus, vt in l. j. & ibi Bald. C. Si reus vel accusat. mort. fuer. & in l. Vim passam. §. incestil. ff. de adult. Et notat Specul. in tit. de accusatore. in princ. in versic. item quòd non potest. # 8 Huius diœcesis originarij. Capvt viii. Originis propriæ ratione sortitur quis forum, vt probatur in l. j. C. de munic. & origi. {libr. x.} iuncta glos. fin. & in l. origine. iuncta etiam glos. ibi eod. tit. & in l. j. in princ. & notatur in l. assumptio. ff. ad municip. Specul. in tit. de compe. iudi. adi. in versic. xlij. & ibi Barth. in. d. l. Assumptio. §. filius, quasi ad fin. vbi post Iacobum de Aret. quem refert, concludit, quòd potest quis conuleniri in loco originis propriæ vel paternæ, per l. incola. ff. eo. si ibi inueniatur. & ita tenet Baldus in rubr. C. Sinon à comp. iudi. in fin. loquendo simpliciter de loco originis. & quòd ratione originis suæ sortiatur quis forum, notat Bald. in l. fin. col. j. C. Si non à compe. iudi. Allegat text. in cap. ex parte, de for. compet. & talis dicitur subditus secundum eum, ratione personæ tantum. & vide Alexand. in d. l. Assumptio. in addit. ad Bart. qui dicit hanc esse communem sententiam, videlicet quòd si ibi non inueniatur, non potest conueniri, nisi quò ad finem distribuendi bona ibi sita. In criminalibus autem causis Bald. in sua margarita, in vers. iudex. in v. col. dicit, quòd iudex originis potest procedere contra suum subditum de delicto alibi commisso, per l. iij. cum l. sequenti. ff. de interd. & allegat Bart. in l. Sepulchri. ff. de sepulc. violat. & glos. singul. in l. relegatorum. §. interdicere. ff. de interd. & relegat. Idem voluit Bart. in l. si cui. §. fin. ff. de accusat. per l. j. C. vbi de crim. agi opor. Vide etiam Alciat. in cap. j. de offic. ordin. super glos. in verbo iudicare. in princ. vbi dicit quòd communis opinio est, quòd si quis non puniatur in loco delicti, poterit puniri in loco originis secundum formam statutorum loci, in quo deliquit, per l. Saecularij. §. sunt quidam. ff. de extraordina. crim. Et pernotata per Moder. in l. cunctos populos. C. de summa Trinit. & fid. cath. Ex quo videtur inferri posse, quòd iudex ecclesiasticus originis propriæ, vel paternæ potest procedere contra clericum originarium, si ibi repertus fuerit ratione delicti alibi commissi. Pro quo etiam facit text. in cap. Cum nullus, de tempo. ordin. lib. vj. vbi probatur quòd Episcopus loci originis, dicitur proprius, vt quis possit ab illo ordines recipere. Quod procederet siue per viam accusationis, siue inquisitionis agatur contra clericum, per ea quæ infrà dicentur in seq. §. # 9 In ea domicilium habentes. Capvt ix. Domicilii forus generalior est omnibus aliis. vnde Card. Anton. & Abb. in cap. Cùm conting at. de foro comp. concludunt, quòd iudex domicilij potest cognoscere de delictis suorum clericorum etiam alibi commissis. & idem tenet Ioan. Calde. in repet. cap. de illis. de rapto. in col. vj. in quæstio. vj. qui respondet ad fundamenta, quæ in contrarium videbantur vrgere. & vide Bart. in l. Relegatorum. §. interdocere. ff. de interd. & relegat. qui notat ex text. quòd iudex loci vnde quis est incola potest quem punire de delicto alibi commisso. quod dicit esse notandum. & vide Abb. in cap. fin. de foro compet. in col. xiij. versic. Sed circa primam. Vbi concludit, quòd iudex domicilij potest exercere omnimodam iurisdictionem in sibi subditum ratione domicilij, si ibi reperitur, etiam in criminibus alibi commissis. Et vide Ioan. Andr. in cap. Vt animarum. de constitut. in vj. qui dicit quòd siue subditus delinquat extra diœcesim, siue in loco exempto diœcesis, potest ratione fori conueniri coram iudice suo. & idem tenet Ioan. de Ligna. in clem. pastoralis. de re iudi. quod refert Andr. Siculus in d cap. Cùm contingat. in col. v. vbi respondet ad d. c. Vt animarum. qui huic sententiæ videtur aliqualiter aduersari. Et tandem refert Ioan. Andr. post Odofr. in addi. ad Specul. tenentem quòd hæc sententia procedat, quando proceditur per viam accusationis, secus si per viam inquisitionis quia tunc iudex agit ad vindictam, & sua non interest, ex quo non deliquit in suo territorio, & hoc attento iure ciuili. Secundùm verò iura canonica vtraque via iudex procedere poterit, & posteà refert Anton. Cinum, & Bart. volentes quòd etiam de iure ciuili hoc procederet, & Abba. in consil. {xxiiij. volum. j. incipienti Rodulphus. num. j.} qui in contingentia facti ita consuluit fieri posse. & vide Abb. in col. ij. in d. c. Cùm contingat, qui tenet opinionem Anto. & Bart. & tandem Barba. ibi, in col. vij. & viij. sustinet opinionem Ioan. Andr. & Odofr. contra Cinum & Barth. & residet in eorum opinione, & credit quòd in practica sua tenetur opinio, quia æquior, & fortioribus innititur rationibus. Et vide Gandin. in tractatu maleficiorum. in fin. vbi hanc quæstionem disputat, & tandem concludit quòd iudex domicilij non potest procedere per inquisitionem contra delinquentem propter delictum alibi commissum, & in fin. col. dicit quòd licet aliud obtineat de iure canonico, tamen hoc procedit de iure ciuili, & sic videtur tenere opinionem Ioan. And. de qua suprà, in additio. ad Specul. licet eum non referat. Et vide Hippol. in sua practica criminali, in §. Constante. in col. xiiij. vbi mouet hanc quæstionem, & dicit quòd doctores in ea sunt varij, & pro vtraque parte remissiuè refert plures doctores, & tandem dicit quòd magis communis opinio est, quòd iudex originis non possit inquirere, & sic opinio Ioan. Andr. de qua suprà, quem ipse allegat in primo loco pro ista sententia. Et aduerte quòd quando fit mentio de domicilio in dubio, intelligitur de domicilio habitationis, per glos. notabil. in cap. Statutum. §. Cùm verò. in verbo, vnam dietam. de rescript. libr. vj. Notant doctores in c. fin. de. for. compet. Bald. in l. fin. col. xj. C. de edict. diui Adrian. Iason in l. Cunctos populos. C. de summa Trinit. & fide cathol. in col. vj. Si tamen clericus est vagabundus, tunc videtur quòd vbicunque fuerit repertus poterit puniri, iuxta glos. in l. j. C. Vbi de crimi. agi oport. quam allegat Gandi. in tracta. maleficiorum, in rubr. vbi puniatur delinquens, circa principium. # 10 Et beneficia. Capvt x. An clericvs, ratione beneficij, quod habet dicatur habere domicilium in loco illius? Sufficiat referre breuiter, quæ tradit latè Felin. in cap. Dilectus. el ij. de rescript. in j. col. vbi materiam istam, more suo, per conclusiones resoluit, videlicet quòd si clericus habet beneficium, non requirens residentiam, non censetur illic habere domicilium secundum Innocen. Anto. & Abb. in c. Ex ore, de priuilegiis. Si verò requirit residentiam sortitur ibi domicilium secundùm omnes doctores ibi, & in d. c. Ex ore. & alios quos ibi refert: quod procedit, licet ibi non resideat, si secum non est dispensatum super residentia, vt per eundem Felin. ibi in ij. col. in iiij. conclusione. Qui post multa concludit quòd talis de facto non residens, fingitur ibi habere domicilium in loco beneficij in onerosis: Vnde habens plura beneficia requirentia residentiam, dicitur habere plura domicilia secundùm eum ibi, in tertia conclusione, allegando glos. in cap. Primatus. lxxj. distin. & in cap. Quoniam. xxj. quæstio. ij. Et in cap. Quia in tantum. de præbend. quod intelligit quando quasi æqualiter in vtroque residet, secus tamen si in altero seruit vicarius eius, quia tunc habet domicilium tantum vbi residet. & hoc etiam tenet Abb. in cap. Postulasti. de foro competen. col. j. Imò plus dicit idem Felin. Vbi suprà in iij. col. in vj. conclusione, quòd licet clericus possit habere domicilium alibi, tamen principale dicitur esse in loco beneficij, pro quo refert Innocen. in d. c. Ex ore, & alios, & idem not. ipse in d. c. Postulasti. in princip. Ex quibus omnibus sic breuiter collectis, & si diffusius illa prædictus doctor scripserit, videtur quòd possit inferri ad nostrum propositum, quòd prælatus diœcesis (in qua quis habent beneficium, in quo tenetur residere, licet non resideat) potest punire talem clericum inuentum in sua diœcesi, de delicto alibi commisso, tanquam sibi subditum ratione domicilij, quàmuis nullum aliud domicilium in sua diœcesi habeat. {Et in materia huius capituli, vide Decium in cap. Quia in tantum, de præben. circa finem. vbi inter alia ponderat text. in cap. iij. de tempo. ordin. in vj. contra communem conclusionem & tandem in fine respondet.} # 11 Grauia & plura perpetrarunt facinora. Capvt xi. Qvia ex qualitate delictorum in dispositione sacrorum canonum pœnæ minuuntur, vel augentur, & in his quæ adiudicis arbitrium relinquuntur, pari modo aggrauari vel moderari debent: ideo de clericorum delictis tractaturi opportunum est, vt aperiamus quæ leuia, grauia, grauiora, seu grauissima iudicentur. Et in hoc Panor. in cap. Tuæ. de pœnis. scripsit, quòd leuia dicuntur, vbi dolus non requiritur, vt quando aliquid contingit per imperitiam, vel culpam sine dolo: vel quando dolus interuenit circa rem modicam. Cui adde Angel. in l. Non solùm. §. Si mandato. ff. de iniur. & in l. leuia. ff. de accusat. ad hoc videlicet quæ dicantur crimina leuia, vel non. Et vide August. in addi. ad Angel. de Areti. in verbo, hæc est quædam inquisitio. in addi. v. in fi. quæ per gloss. in cap. Cùm illorum, de senten. excommunica. dicit quòf hoc relinquitur arbitrio iudicis: & quòd secundùm vulgi opinionem ista veniunt in consideratione. Item quòd grauia sunt in quibus exigitur dolus, & tendunt in graue præiudicium alterius, seu reipublicæ: & magna pœna imponitur, vt in furto, periurio, & similibus. Grauiora sunt publica, & quando non imponitur pœna mortis. Grauissima vbi imponitur pœna mortis. Pro leuibus secundùm eundem Panorm. non debet deponi clericus, nec priuari beneficio, sed poterit ad tempus suspendi, vel aliter corripi ad arbitrium superioris. Pro grauibus potest deponi. & adde Felin. in cap. At si clerici. de iudi. in princip. in col. pen. qui dicit quòd quæ dicantur crimina grauia statur arbitrio iudicis, & refert ad hoc Abba. vbi suprà. Pro grauioribus quanquam non sint publica, poterit vltra depositionem detrudi in monasterium. Pro grauissimis vbi de iure ciuili puniretur pœna mortis, potest deponi, & damnari ad perpetuum carcerem. Et quia qualitas cuiusque criminis latius in quolibet eorum infrà declarabitur, ista sufficiant pro commento huius particulæ. # 12 Cùm laici essent, sine ordinibus ministrare ac celebrare sunt ausi. Capvt xii. Qvae pœna sit imponenda laicis missam vel aliud sacrum ministerium celebrantibus hucusque canonica Iura non statuerunt: forsan enim antiqui illi patres non crediderunt tantam futuram esse aliquorum hominum temeritatem, vt tantum nephas (quale est sine ordinibus missam celebrare) committerent, & si iam hodie dignum esset hoc speciali sanctione punire, cùm temporibus istis hoc aliquando accidisse comperimus. Cùm ergo casus acciderit, hoc arbitrio iudicis puniendum videtur, in quo oportebit considerare ea, quæ in arbitrariis inferius suo loco consideranda describimus. Bal. tamen in l. Qui sub prætextu. C. de sacrosanct. Eccles. notat, quòd dicens se clericum, & ingerens se actibus clericorum, cùm non sit, est falsarius, quem refert Felin. in c. Tertio loco. de probat. in princ. {v j. etiam Felin. in proœmio decreta. in num. xxxvij. vbi dicit quòd mentiens se clericum punitur arbitrio iudicis. & vltra hoc faciens actus clericales punitur pœna falsi.} Et vide Præpos. in cap. Quod interrogasti, xxvij. distinct. Clericus autem ministrans in ordine quem non habet, deponendus est, & amplius non ordinandus. text. in c. j. de cle. non ordin. minist. qui sic summatur. Diaconus missam celebrans ad sacerdotium non potest promoueri, à diaconatu suspenditur biennio vel triennio, vt in c. ij. eo. tit. Clericus prætereà qui cùm non esset ordinatus ministrauit in aliquo ordine in apparatu, incurrit irregularitatem, cum quo solus Papa dispensat, tenet Lapus in allegatione xxix. incip. An dispenset, referendo Calderi. in c. Si celebrat. de cle. excommu. Idem tenent Hostien. & Gofre. vt ad maiores ordines ascendat, sed in susceptis dispensat episcopus, vt notant Angel. in summa, in §. xxxviij. incip. Duodecimò incurritur, in verbo, irregularitas, & Syluester in eod. verbo, in §. Duodecimò quæritur. # 13 Excommunicati. Capvt xiii. Poena clerici secularis recipientis ordinem dum existit in excommunicatione est, quòd deponatur ab illo ordine. Notat Abb. ex tex. ibi in c. Cum illorum. in ij. nota. de senten. excom. cum quo solus papa dispensat, vt ibi. Quod procedit, etiam si ab excommunicatione, qua erat ligatus, poterat ab aliquo inferiori citra papam absolui, vt concludit Abb. post Ioan. Andr. vbi suprà, ex ratione quia fuit effectus irregularis, & cum irregularibus solus papa dispensat. Et idem voluit Ang. licet Abb. non referat, in sua summa, in verbo, irregularitas, in §. xxij. incip. Secundò contrahitur. & Syluester in eodem verbo, in versic. Secundò quæritur, Hostien. verò in sua summa, tit. de cler. excom. minis. dicit quòd videtur sibi quòd quando exommunicatus ab ordinario incurrit irregularitatem, quia sententiam eius violauit, posset ordinarius secum dispensare, dicit tamen quòd consuetudo refragatur. Et aduerte quòd idem est in clerico qui suspensus vel interdictus ordines recipit, vt firmant Angel. & Syluest. vbi suprà, referendo Rai. # 14 Illegitimi. Capvt xiiii. Vt ab illicita copula retraherentur, seque iustis nuptiis alligarent homines, ex quibus prolem legitimam su sciperent, meritò etiam apud ethnicos sancitum ac obseruatum est, vt filij illegitimè nati quantumcunque sine sua culpa labem ipsam contraxissent, honoribus & dignitatibus indigni iudicarentur. Quod nempe & si consideratione prædicta, vt sic fiat non reputetur iniquum, licet filiis ipsis (quibus natura negauit ortum suum eligere posse) crudele quodammodo ac durum videatur. Cum illis tamen illegitimè natis viris, qui propria virtute ac bonis actibus paternam culpam in seipsis abstergunt, plurésque legitimè natos moribus ac meritis antecellunt, ac reipublicæ seipsos reddunt vtiliores, talis iuris asperitas liberaliter & sine pecuniarum exactione temperanda esset, vt sicut parentes ab illicita copula retrahit (si forsan retrahit) filiorum damnum futurum, sic iam natos contra leges filios, spes recuperandi honores, ad virtutem sequendam impellat. Iustum est enim vt quos aliena culpa honore destituit, propria virtus, & si pauperrima sit (vt ferè semper esse solet) ad honores restituat. Quid enim crudelius, ac iniustius quàm quòd naturalis quidam parentum excessus, virtute sola, quantumuis clara filiorum, in pauperibus reparari non valeat, in diuitibus tamen qui patrum suorum reatui plura propria addiderunt scelera, hoc facillimè deleat sola præstatio pecuniæ? Prædicta igitur consideratione, etiam sacri canones quibus maxima cura est sancto fauere instituto matrimonij, ac illicita punire connubia, illegitimos quosque à clericali tonsura, cæterísque ecclesiasticis ordinibus arcet prohibétque, vt in c. j. de fil. presbyt. Et in cap. j & ij. lvj. distinct. & hoc per sex rationes, quas describit Præpo. in d. cap. ij. licet Hosti. in summa, de fil. presbyt. in §. Quæ est causa. solùm tres scripserit. Si quis autem illegitimè natus promotus fuerit, licet recipiat characterem, non habet tamen executionem ordinis. probat text. in cap. fin. lvj. distin. Ex quo notant ibi Domini. & Præpo. quòd licet illegitimitas non inficiat habitum ordinis, sed executionem, sed talis ordinatus recipit characterem. {& aduerte quòd tales illegitimi ordinati non incurrunt nouam irregularitatem, si ante obtentam dispensationem celebrant, vt notat Nicolaus Plouius in tractatu de irregularitate, in xl. regula, referendo Guillel. & Archidi. & hoc dicit seruare curiam.} # 15 Rebaptizati. Capvt xv. Rebaptizati in tantum odio habentur ab Ecclesia, quòd qui non ignari rebaptizantur, dicuntur quasi iterum crucifigere Christum, vt in cap. Qui bis. de conse. dist. iiij. & ideò non sunt ordinandi ad clericatum, vt in cap. Confirmandum. l. distin. {& habetur in Concilio Carthagi. Quinto, Can. xj.} quod adeò est verum, quòd dicit tex. in d. cap. Qui bis. quòd etiam si ignoranter rebaptizati fuerint, ordinari non possunt. vbi gl. hoc intelligit de ignorantia iuris, quæ non excusat, non autem de ignorantia facti: quia talis rebaptizatio non impediret promotionem. Qui autem ex rebaptizatis ad sacerdotij gradum indignus aspirare contenderit, cum ordinatoribus suis adepti honoris periculo subiacebit. ita disponit Concilium Toletanum iiij. de quo in c. fin. lj. distin. quamuis ille text. non intelligatur de ordinatione ad sacerdotium, sed ad episcopatum, secundum Archi. ibi, quem vide notantem quòd tales scienter rebaptizati censentur perpetuò irregulares, qui respondet ad argumentum quod potest obiici, qualiter actus qui non habet effectum, sicut rebaptizatio inducat irregularitatem, & vide glos. in dicto capitulo. Quibis. # 16 Bigami. Capvt xvi. Praemisso prius quòd bigamia pluribus modis contrahitur, vt per Archi. Florent. in iij. parte, titu. xxviij. cap. iij. vbi octo modos illius scripsit, quos hîc referre non curo: transcripsit enim illos Sylues. in sua summa, in verbo bigamia, in princip. bigamos ordinari non posse ex pluribus capitulis, in distinctio. xxxiiij. à Gratiano collectis comprobatur, præcipuè in cap. Curandum, & in cap. Præcipimus, & in cap. Si quis viduam. el j. cum duobus sequentibus. Si verò de facto fuerint aliqui ad sacros ordines promoti, illis priuandi sunt, quia in bigamia contra Apostolum dispensare non licet, vt in cap. Super eo. de bigamis. ex quo patet, quòd bigami recipiunt characterem ordinis. quod etiam probat text. & ibi notat Præpo. ex eo, in cap. Si quis viduam. l. distinctio. Et inter alios casus bigamiæ aduerte ad vnumquod pluries contingit, quòd si maritus adulteræ post adulterium illam cognouit, non potest ordinari. ita probat tex. {in Can. viij. Concilij Neocesariensis in ij. edictione, & est text.} & illum sic summat Præpo. in c. Si cuius. xxxiiij. dist. Cuius ibi bonam distinctionem vide, videlicet quòd cognoscens adulteram scienter, siue ignoranter, repellitur à suscipiendis ordinibus: ab executione verò susceptorum non repellitur, si ignoranter cognouerit, dum tamen possit vxorem de adulterio conuincere, & eam dimittere. Immò fortiorem affirmat sententiam ibi Præposi. post Bart. Brixi. Ioan. de fan. & Hosti. quòd licet maritus cognoscat adulteram ad mandatum iudicis, sibi præiudicat, licet Inno. in cap. Inquisitioni. de sent. excom. in hoc aliter distinguat. # 17 Serui sine dominorum suorum licentia. Capvt xvii. Qvod nulli de seruili conditione ad sacros ordines promoueantur, nisi prius à propriis dominis libertatem consequantur, cautum est in conciliis Triburiensi, & Toletano, de quibus in capitulo, Nulli. & in capitulo, De seruorum. liiij. distinct. & in capitulo j. & ij. de seruis non ordinandis. {est enim irreligiosum obligatos existere seruituti, qui sacri ordinis suscipiunt dignitatem. vt sunt verba Concilij quarti Toletani in Can. lxxiij. Adeò prætereà ecclesia olim abhorruit promouendos ad Clerum, alicui subesse seruitutis speciei, vt etiam libertos secularium promoueri vetuerit, vt in Concilio Elibertino Cano. lxx. sub his verbis: Prohibendum vt liberti, quorum patroni in seculo fuerint, ad clerum non prouehantur,} Et nota quòd in hac materia appellatione sacrorum ordinum comprehenduntur etiam minores, vt firmat Præpo. in d. c. Nulli. Aduerte tamen quòd seruitus non impedit ordinis susceptionem de facto: quia si seruus ordinetur, verè ordinem suscipit. Istam conclusionem ponit Præpo. in summa, liiij. dist. post Cardin. ibi. Attamen si seruus aliquis fugiens dominum suum qualibet calliditate, aut fraude ad gradus peruenerit ecclesiasticos, decretum est vt deponatur, & eius dominus eum recipiat, vt in cap. ij. de seruis non ordin. Vbi vide bonam distin. quam descripsit Abb. post glos. quam nec in substantia referre libet, nec transcribere decet, quia temporibus istis casus hic rarissimè contingit. {Qua autem pœna puniatur Episcopus, qui sciens seruum ordinauit, aut qui illi nescienti testimonium perhibuit, de eo, vide Concil. Aurelianen. j. in Cano. x. vbi illa Describitur in hæc verba: Si seruus absente vel nesciente Domino, Episcopo sciente, quòd seruus, Diaconus aut presbyter fuerit ordinatus, ipso in Clericatus officio permanente, Episcopus eum Domino duplici satisfactione compenset. Si verò Episcopus eum seruum nescierit, qui testimonium perhibent, aut supplicauerint ordinari, simili redhibitioni teneantur obnoxij. Quod Concilium transcripsit Gratianus in c. Si seruus. liiij. distinct.} # 18 Illiterati. Capvt xviii. Posteaqvam almus ille paracletus Apostolos ac omnes alios, qui primùm mundo orthodoxam fidem nostram annunciaturi erant, doctrina sacra perdocuit, ac diuinis imbuit mysteriis, aliósque Ecclesiæ doctores illuminauit, qui doctrinam ab eo inspiratam suturis temporibus pro salute fidelium in scriptis redigerent, iam non sic in quacunque seculi ætate, nouos edocet Apostolos, aut doctores illuminat. Vnde ecclesiam sanctam gubernaturis onus cernitur iniunctum, vt proprio discant labore, quæ populis valeant prædicare, quóve ignorantes in fide instruant, ac omnes ad Christianos mores obseruandos persuadeant. Piéque constitutum est, vt qui addiscendi laborem non sunt perpessi, gubernandi, ministrandíque in ecclesia Dei honore non fruantur, præmaximè quidem ad sui regimen viris literatis Ecclesia noscitur indigere, vt inquit text. in c. Cum ex eo. de elect. in vj. Vnde meritò Gregorius prohibuit ignorantem literas ordinari, vt in c. Præcipimus. xxxiiij. dist. & idem censuit de illiteratis Gelasius, vt habetur in c. Illiteratos. xxxvj. dist. {& in c. j. lv. distin. & Hilarius papa in c. pœnitentes. ea. dist.} Præterea Iustinianus Imperator in auth. de Sanctis. Episcopis. §. Clericos, col. ix. nisi literas scirent, non permisit clericos ordinari, & hodie etiam neque ad primam tonsuram illiterati viri promoueri possunt, vt in cap. fin. de tempor. ordi. in vj. quòd ibi intelligunt Domin. & Philip. in penitus illiterato, per tex. iunctis glos. in d. cap. Præcipimus, & in dicto cap. Illiteratos, cum quo non possunt dispensare Episcopi vt fiat clericus, vt notat Inno, in cap. Dilectus. de tempo. ordin. cui assentiuntur Domi. & Philip. vbi supra, {& Phil. in c. per tuam. de Simon. num. iij.} & vide Cardi. de Turre cremata, in c. Si in laicis. xlviij. distin. vbi facit firmam conclusionem, quòd super omnimoda ignorantia in sacerdote, nulla potest cadere dispensatio: quia de iure diuino est, quòd sacerdos habeat scientiam, vt habetur Osee iiij. cap. Si autem carens literis omnino fuerit ordinatus, recipit characterem, vt firmant Innocen. & Ioan. Andr. in cap. Cum in cunctis. de electio. quod refert à Turrecremata, in dicto cap. Illiteratos, & idem tenet Cardi. post Lauren. in clem. j. in fin. verbis. de æta. & qualit. qui asserit quòd etiam puer vnius diei baptizatus si ordinetur, recipit characterem. Pœna autem illiterati, qui ad sacros ordines fuerit promotus, cùm in iure non sit statuta expressè, arbitrio iudicis relinquitur, quæ videtur esse conueniens, vt ab ordinibus suspendatur, donec sufficientiam tali ordini requisitam habuerit. {Practica prætereà prælatorum & suorum officialium, qua solent ignorantes clericos semipromotos, pœnis condignis, vt studio vacent, compellere, fundamentum habere potest, ex his quæ disposita sunt In Concilio Toletano viij. in Cano. viij. Sub his verbis: Illi sanè qui iam honore dignitatum funguntur, huiusce tamen ignorantiæ cæcitate vexantur, aut sponte sumant intentionem necessariam perdiscendi, aut à maioribus ad lectionis exercitia cogantur inuiti. Absurdum siquidem est eos, qui ceteros simpliciores & laicos habent docere, quibus & disciplinæ & vitæ debent esse, veluti quoddam speculum, ad alicuius ordinis promoueri statum, qui legem Dei ignorant, nec literarum saltem mediocritate sunt insigniti.} Si verò omnino illiterato vltra prædictos ordines benesicium fuerit collatum, eo dignè priuari potest: quia collatio beneficij facta tali non tenet: vt notat Philip. in dicto cap. fina. de tempo. ordi. in vj. referendo Innocen. & Ioan. Andr. in cap. Cùm nostris. de conces. præben. æquiparat enim Inno. ibi illiteratum mulieri ac infanti. {Et facit quod Feli. tenet in c. inquisitioni, de sententia excommu. vbi dicit quòd si papa scribat, etiam ex certa scientia pro illiterato, credit, quòd non est ei obediendum: quia vitium illiteraturæ est de iure diuino. c. nisi cum pridem, de renuntia. c. literaturæ, 38. dist. Et confirmat hoc, quia ius canonicum magis abhorret illiteratum, quam homicidam, quia collatio facta homicidæ tenet: secus si fiat illiterato, quia est ipso iure nulla, & refert ita tenere expressè Imol. in d. c. cùm nostris. Per quæ verba dicit etiam idem Feli. in. c. si quando, col. 10. nu. 30. de rescript. quòd omnino illiteratus est incapax dignitatis ipso iure, sicut infans, furiosus, & similes. Et paulò inferius tractando de sufficientia requisita in prælatis, dicit, quòd vbi concurrit totalis illiteratura, credit quòd si papa dispensaret, esset dispensare directe contra ius diuinum. Penitus autem illiterati illi dicuntur, qui nesciunt facere officium ad quod tenentur, vt dicit Domini. in c. sedulo, 38. dist. col. 2.} # 19 Post peractam pænitentiam solennem. Capvt xix. SOlennis pœnitentia ab antiquis patribus inducta est, vt grauia & scandalosa in populis crimina euitarentur, quæ quidem ætate nostra in vsu non est, non peccatorum defectu, sed prælatorum incuria. Quia tamen futuris seculis ecclesia ad pristinum decorem restituta, & ipsa pœnitentia solennis restituenda erit, placuit effectum, quem operatur in nostra materia, in præsenti describere, qui talis est: Vt qui sic solennem pœnitentiam egerunt, non admittantur ad clerum, vt disponit Siricius papa in cap. Illud. l. distin. & statutum fuit in concilio Toletano {primo in Canone ij.} de quo in c. Placuit. ea. distin. Si tamen necessitas aut vtilitas Ecclesiæ exegerit, tunc deputari possunt inter ostiarios vel lectores, ita quòd epistolam vel Euangelium non legant, vt in dicto cap. Placuit. Quod ideò sancitum est propter quatuor rationes. Primò, propter dignitatem sacrorum ordinum. Secundò, propter timorem recidiui. Tertiò ob scandalum vitandum, quod posset oriri ex memoria pręcedentium peccatorum. Quartò, quia ille qui sic solennem pœnitentiam egit, non haberet frontem alios corrigendi, cùm peccatum eius fuerit publicum, quas scripsit Archi. in dicto capitu. Placuit. Si quis autem ordinatus fuerit, Episcopo ignorante, à clero deponendus est, quia ordinationis tempore non prodidit se fuisse pœnitentem, vt in Concilio Carthaginien. iiij. Canone lxviij. de quo in cap. Ex pœnitentibus. eadem distinct. Episcopus autem qui sciens ordinauerit, non manebit impunitus, quia etiam ipse ab episcopatu suo ordinandi duntaxat potestate priuatur, vt ibi. Quod intellige, quando ordinauit scienter absque dispensatione, vel cùm indiscretè dispensauit, secundum Archi. in dicto cap. Placuit. Poterit tamen Episcopus dispensare cum prædictis ad minores, non autem ad sacros: vt notat Syluest. in summa, in verbo pœnitentia, versic. Tertiò quæritur, per text. in dicto cap. Placuit. qui text. de Eqiscopo nihil dicit, videtur tamen probare opinionem syluest. dum dicit, quòd propter necessitatem vel vtilitatem possunt inter lectores vel ostiarios deputari. Ex quibus verbis posset etiam dici, quòd Episcopus pro libito voluntatis suæ, non poterit dispensare extra dictos duos casus. Et quòd in tali casu posset dispensare, notat Arch. in dicto capitu. Placuit, referendo Lauren. & Rai. licet ipse hoc simpliciter dicat, non distinguendo inter maiores vel minores ordines. {In materia insuper huius capituli, vt melius appareat, quantum impediebat antiquis illis & sanctis temporibus, quemquam promoueri ad Clericatum, quòd publicam receperit pœnitentiam, consideranda sunt verba notanda Concilij Toletani 4. in Canone liij. Quæ sunt tenoris sequentis: si qui in discrimine constituti pœnitentiam accipiunt, nulla manifesta scelera confitentes, sed tantum se peccatores esse prædicantes, huiusmodi si reuelauerint, possunt etiam per morum probitatem ad gradus ecclesiasticos peruenire. Qui verò ita pœnitentiam accipiunt, vt aliquod mortale peccatum perpetrasse publicè fateantur, ad Clerum vel honores ecclesiasticos peruenire, nullatenus poterunt: quia se confessione propria notauerunt.} # 20 Per saltum. Capvt xx. Clericis prohibitum est per saltum ordines recipere, vt in cap. Solicitudo. lij. distin. & in c. Vno, de cle. per sal. promo. tenet tamen collatio ordinum præposterè facta, licet fieri non debeat, vt not. Abb. in dicto cap. Vno, ex text. ibi, in j. notabi. & vide Hostien. in summa eiusdem titu. in §. j. asserentem quòd qualiscunque ordo coferatur siue gradatim, siue per saltum, character cofertur, non tamen executio. Quod tamen omissum fuit, est cautè supplendum, vt probatur in dictis iuribus. Pœna autem quam patitur recipiens ordines per saltum est, quòd interdicitur sibi executio ordinis quem suscepit, donec omissum suppleatur, probat text. in dicto cap. Solicitudo. & ibi notant Domi. & Præpo. in j. nota. Imò plus dicit Domi. ibi in vltimo nota. quòd est ibi argu. quòd recipiens ordinem per saltum videtur esse inhabilis, vt non possit ad maiores ordines promoueri, etiam post suppletionem ordinis omissi, nisi secum dispensetur, etiam vt maiores possit suscipere. Et vide posteà eundem Domi. ibi in j. q. vbi concludit post Archi. quòd talis non est ipso iure suspensus ab ordine sic recepto, sed per sententiam suspendendus, quod ibi etiam sequitur Præpo. Vide tamen eosdem Domi. & Præpo. ibi, qui post Hugo. & Archi. tenent, quòd si quis se faceret ordinare scienter per saltum, vel ambitionem, vel superbiam, debet omnino deponi, nec secum dispensaretur, vel saltem non de facili. Nec potest insuper per saltum promotus in ordine sic suscepto ministrare sine dispensatione, vt probat text. in d. c. Vno. & ibi notat Abb. in vltimo nota. Quæ dispensatio potest fieri per Episcopum, quando scienter fuit promotus per saltum, & non ministrauit, iniuncta sibi pœnitentia, & facta cauta suppletione eius, quod omissum est: vt notat Hosti. vbi suprà, in §. fina. & sequitur Domi. vbi suprà post Archi. Domi. tamen refert ibi eundem Hostien. in d. c. Vno. tenentem in hoc contrarium, imò quòd scienter recipiens ordinem per saltum, quia dolosè offendit mentem tituli, de cle. non ordi. minis. & de eo qui fur. ordi. rece. dato quòd in illo non administret, cum tali solus papa dispensat. Et vide Præpo. ibi, qui eadem verba Hostien. refert, & addit quòd non potest administrare in ordine sic suscepto, & est deponendus. Sed si ministrauerit, credens se promotum fore gradatim, licet vicini contrarium asserant, cùm talis fuerit promotus in minori ætate dispensat Episcopus secundum Hosti. in dicta summa. Si tamen scienter promotus per saltum ministrauerit in ordine non gradatim recepto, non potest cum eo nisi per sedem Apostolicam dispensari, vt per eundem Hosti. ibi. quia incidit in pœnam tituli de cleric. non ordin. minis. quod sequitur Domi. vbi suprà. Et vide Sylues. in summa, in verbo irregularitas. in §. Vndecimò quæritur. vbi facit bonam distinctionem sequendo Hostien. Bonauen. Raimun. & Supplemen. & tenent contra summas Angelicam & Rosellam. # 21 Furtiuè. Capvt xxi. FVrtiuè dicitur quis ordinem recipere, quando sine ordinatione & sententia superioris, & sine examinatione quis ingerit se cum multitudine ordinandorum, ignorante ordinatore, & sic ordines recipit, vt per glos. in c. j. in verbo, furtiuè, eiusdem tit. & per Hostien. in summas. §. j. & latius per Abb. in rub. eiusdem tit. Qui autem tali modo receperit, si erat lata excommunicatio contra illud facientes, non potest in ordine sic suscepto ministrare, vel ad superiorem ascendere sine dispensatione papæ. Si tamen excommunicatio lata non erat, Episcopus & Abbas poterunt dispensare: vt patet in cap. j. cum duobus sequentibus eiusdem titu. de quo per Angel. in summa, in verbo, irregularitas. in §. xxiij. & per Syluest. in summa, in eodem verbo, in §. Tertiò quæritur. Item nota quòd dicitur quis furtiuè ordinem recipere, quando recipit quatuor minores ordines & subdiaconatum in vna eadem die, vel quando recipit duos ordines sacros simul, vt probatur in c. ij. & fin. de eo qui ordi. furti. suscepit, & notat Hostien. in d. §. j. # 22 Extra tempora & ante ætatem legitimam, & ab alieno Episcopo. Capvt xxii. ORdinatus extra tempora suspenditur, donec cum eo dispensetur, vt in capit. Cum quidam. de tempo. ordin. Item ordinatus ante legitimam ætatem suspenditur vsque ad eius aduentum, vt in cap. Vel non est compos. eodem tit. Non tamen est ipso iure suspensus, vt notant Bernar. Rai. Guiliel. Archi. Anto. Paul. de eleazar. & Zabel. in variis locis relatis per Archiepiscopum Florent. in iij. parte. tit. xxviij. cap. j. in fin. Ordinato insuper sine licentia sui præsulis ab alieno Episcopo, interdicitur ordinis executio, vt in cap. Quod translationem, eodem titu. Hodie verò ordinatus aliquo de prædictis tribus modis est suspensus ipso iure, & celebrans efficitur irregularis, à solo papa absoluendus, & benesiciis potest iure priuari: vt habetur in extrauag. Pij ij. quæ incip. Cum ad sacrorum ordinum. de qua ad istud propositum meminit celebris memoriæ doctor Hispanus Didacus de Villadiego in tracta. de irregularitate, in c. de suspensione. in ij. col. & refert etiam eam ad hoc Sylues. in sua summa, in verbo, irregularitas, in §. Decimò quæritur. qui allegat regulas Innocen. viij. & Alexan. vj. Roma. Pontisicum, quam etiam extrauagantem seruari præcepit Leo x. in suis regulis Cancellariæ, in regula xxij. incip. Item de clericis extra tempora. Et Paulus papa iij. in suis regulis, in regula quæ etiam incipit: Item de clericis, quæ est xxiiij. in ordine. {Vt autem illius extrauagantis plena notitia habeatur, libuit illam inserere: maximè cùm soleat ab aliquibus referri additis quibusdam verbis, quæ in ea non sunt: cuius tenor talis est, Pius & c. Ad futuram rei memoriam. Cùm ex sacrorum ordinum collatione character inuisibilis animæ imprimitur sacra mysteria dispesantur, vt ipsarum cura tribuatur animarum in eorum susceptione excessus grauius tanto magis plectendi sunt, quanto ex illis maiora in mentibus fidelium scandala generantur. Cùm itaque sicut side dignorum relatione non nisi molestè accepimus, nonnulli clerici extra tempora à iure statuta quidam ante ætatem legitimam: aliqui verò sine dimissoriis literis, contra sanctiones canonicas, se faciant ad sacros ordines promoueri: Nos eorundem temeritatem tali castigatione reprimentes, vt alij in posterum committendi similia aditus præcludatur, autoritate Apostolica præsenti constitutione perpetuò valitura statuimus, & ordinamus quòd omnes & singuli, qui absque dispensatione canonica aut legitima licentia, siue extra tempora à iure statuta, siue ante ætatem legitimam, vel absque dimissoriis literis, etiam citramontani à citramontanis, præterquàm si in hoc vltimo casu per cameram Apostolicam, iuxta ipsius stylum ordinati fuerint ad aliquem ex sacris ordinibus se fecerint promoueri, à suorum ordinum executione ipso iure suspensi sint: & si huiusmodi suspensione durante, in eisdem ordinibus ministrare præsumpserint, eo ipso irregularitatem incurrant, propter quam vltra alias pœnas in tales generaliter à iure inflictas, beneficiis ecclesiasticis, quæ obtinent, possint iure priuari. Volumus autem quòd præsens nostra constitutio in Romana curia existentes post quindecim dies: Absentes verò Italicos post duos, alios autem etiam vltra montanos post sex menses ab ipsius in audientia contradicti & cancellaria Apostolica publicatione ac affixione ligare incipiat. Nulli ergo si quis &c. Datum Romæ apud sanctum Petrum Anno incarnationis dominicæ 1461. quintodecimo Kal. Decembris Anno quarto. Aduertendum prætereà est, quòd cùm nouissimè in concilio Tridentino (cui ego etsi indignus Episcopus Calagurritanus interfui) fuerit inhibitum capitulis Cathedralium ecclesiarum, ne sede vacante licentiam recipiendi ordines concedant infra annum aliquibus, sub pœna inibi contrafacientibus imposita, vt habetur in septima sessione illius concilij in canone x. tenoris sequentis: Non liceat capitulis ecclesiarum sede vacante infra annum à die vacationis ordinandi licentiam, aut literas dimissorias, seu reuerendas (vt aliqui vocant) tam ex iuris communis dispositione quàm etiam cuiusuis priuilegij, aut consuetudinis vigore, alicui qui beneficij ecclesiastici recepti siue recipiendi occasione arctatus non fuerit concedere: si secus fiat, capitulum contraueniens ecclesiastico subiaceat interdicto: & sic ordinati, si in minoribus ordinibus constituri fuerint, nullo priuilegio, clericali præsertim in criminalibus gaudeant: in maioribus autem ab executione ordinum ad beneplacitum futuri prælati sint ipso iure suspensi. Si quis esset promotus ad aliquem sacrum ordinem contra dispositionem concilij, cùm ex hoc fuerit ipso iure suspensus ad beneplacitum futuri prælati, si posteà celebraret ante obtentum illius beneplacitum, esset irregularis: quamuis suspensionis pœna fuerit ad beneplacitum eligendi Episcopi, & ab illo posset relaxari. Cùm enim suspensio hęc sit imposita propter delictum (propter inobedientiam videlicet factam decreto concilij) tunc conclusio communis est, quòd celebrans est irregularis secundum Panor. in cap. si celebrat. de cleri. excommuni. in col. fina. per text. in cap. primo, de senten. excommu. in vj. & in cap. cum æterni. de re iudic. eod. lib. licet quidam contra tenuerint secundum eum. Facit quod notat Feli. in c. Apostolicæ. de except. col. 3. & melius in col. 7. nu. 17. vbi scripsit quod suspensus ab officio celebrans est irregularis siue suspensus sit à canone, siue ab homine. allegat glos. ij. & iij. & ibi Paul. col. 4. in cap. is cui. de senten. excommu. lib. 6. & decis. Rotæ iij. in antiquis. eo. tit.} An autem promotus ad sacros ordines ante xiiij. annum cogatur continere, si postquàm peruenerit ad ætatem legitimam vult contrahere matrimonium, vide Hostien. in summa. de cle. per sal. promo. in §. j. in fi. qui mouet quæstionem, refert opiniones contrarias, & in ea quam vltimo loco scripsit, videtur tenere quòd talis non cogitur continere. Contrarium tamen videtur tenere glos. in cap. Vno. de cle. per sal. promo. in verbo, discretionis, quæ mouet istam quæstionem, vbi tamen Abb. referet Archi. post Hugo. in cap. Pueri. j. quæstio. j. tenentem quòd si ordinatus ante pubertatem illa adueniente vult tenere clericatum, & gaudere priuilegio clericali, tunc tenetur continere, aliâs secus: quam opinionem approbat, & dicit hoc fuisse de mente Innoc. & Hostien. & vide Præpo. in cap. Subdiaconus. lxxvij. distinct. tenentem quòd Docto. communiter in dicto cap. j. notant quòd si factus maior contradicit non acceptans ordinem, non tenetur continere, ex quo dicit ipse quòd resultat monstrum, videlicet quòd minor recipit characterem ordinis sacri, & tamen si contradicat maior factus, non tenetur continere, licet Cardin. in clemen. fin. de æta. & qualita. in j. questio. teneat quòd si talis erat doli capax, tenetur continere, per glos. in d. c. Pueri. j. quæst. j. Et idem dicit, si quamprimùm peruenit ad doli capacitatem non reclamauit, quia tunc incipit obligari. Et vide in hoc proposito quod notat Nicolaus de Millis in suo repertorio, in verbo, Clericus promotus, vbi referendo Hosti. & Inno. in c. vel non est compos. de tempo. ordi. Et Compostella. & Ioan. Andr. in c. Vnico. de cle. per sal. promo. Et in d. c. vel non est compos. & Archi. in c. Pueri. j. quæst. j. dicit quòd promotus infra pubertatem inuitus & coactus potest contrahere matrimonium, per glo. in d. c. Vnico. & quòd idem est, si non fuerit coactus, dum tamen infra pubertatem contradicat, & perseuerat in contradictione vsque ad pubertatem, vel si infra pubertatem non contradicit, & statim dum cœperit peruenire ad pubertatem contradicat: & quòd illud statim intelligitur intra triduum, & quòd aliâs non auditur, licet glos. in dicto cap. Vnico. & in d. c. vel non est compos. aliter teneat secundum eundem. # 23 Ac simoniaco. Capvt xxiii. REcipiens ordines ab eo quem scit simoniacum, non recipit executionem, cùm ordinator non habeat, nec etiam si ignoranter, nisi dispensetur cum eo. ita dicit glos. in capitu. Per tuas. lo ij. de simo. in glos. fina. in fine. Et notar Hostien. in summa, de tempo. ordin. §. A quo, versicul. Quid si episcopum. & tenent etiam Angelus & Syluest. in suis summis, in verbo, irregularitas, in versi. Septimò quæritur. Tu verò vide notabilem distinctionem, quam facit Præpo. in capit. Statuimus. lo j. in fin. prima quæstione prima, vbi secundum eum multùm refert, an quis ordinetur à simoniaco tolerato, quia tunc non est quod imputetur illi, quia licet sciat eum simoniacum, debet sacramenta ab eo recipere, nisi esset notorium, vel testibus hoc posset probari. An à simoniaco præciso, quia si ignoranter ex pietate ecclesiæ habetur rata. Si scienter & spontaneè, irrita est eius ordinatio. Si coactè, reus erit vsurpatæ dignitatis, si intra mensem cùm poterit, ad ecclesiam non redierit. Et vide Hostien. in dicto §. A quo. tenentem, quòd si credo vel scio Episcopum simoniacum, non in suo ordine, sed in collatione ordinis, seu benesiciorum, si possum obtinere quòd ab alio ordiner, hoc debeo facere, alioquin quamdiu toleratur ab ecclesia, & est occultus, securè recipio si compellat me non obstante, conscientia repugnante. # 24 Excommunicato. Capvt xxiiii. EXcommunicati vera conferunt sacramenta, dummodo in forma ecclesiæ gerant quod agunt, notat Hostien. in summa, de tempo. ordin. §. A quo, versiculo, Hæc igitur. & ordinationes factæ ab eis, si in forma ecclesiæ fiant, ratæ sunt, quò ad characterem, irritæ verò quò ad executionem secundum eum. Et vide eundem in summa de ordina. ab episcopo qui renuncia. §. fina. vbi notat, quòd si scienter quis recipit ordines ab episcopo excommunicato, indignus est dispensatione. {vj. gl. in c. fi. de ordi. ab episcopo qui renun. episc.} Si ignoranter, potest cum eo per proprium episcopum dispensari quò ad executionem quam in eum non transtulit episcopus excommunicatus. Et vide Angel. in sua summa, in verbo, irregularitas. ver. xxx. incip. Septimò quæritur. & Syluest. in sua summa, in eodem verbo, in §. Septimò quæritur, vbi tenent quod ordinatus ab excommunicato incurrit irregularitatem, & quòd si fuerit ordinatus ignoranter, dispensat episcopus tam in susceptis, quàm in suscipiendis. Si verò scienter, solus papa, & idem dicunt de ordinatis à schismaticis. Aduerte tamen, quòd si proprius episcopus fuit ordinator, tunc videtur quòd etiam cum ignorante non posset ipse dispensare, quia dispensaret super defectu proprio, & ideo etiam tunc videtur esse recurrendum ad papam, vel ad Metropolitanum. # 25 Hæretico. Capvt xxv. ORdinatus ab episcopo hæretico, forma ecclesiæ seruata, licet recipiat ordinis characterem, non tamen executionem, neque sacramenti gratiam recipit, Vnde tales non sunt ordinandi de nouo, sed habita dispensatione possunt in ordinibus ministrare, nisi quis ignoranter ordinetur. Si verò forma ecclesiæ non seruatur, neque ipsum characterem recipit. Probantur ista ex text. & gloss. quæ ibi notat Præpo. in cap. Qui perfectionem. j. quæst. j. Et vide Hostien. in §. A quo, suprà allegato in cap. proxi. ex quo etiam idem poteris colligere. {Et vide Inno. in c. j. de schismaticis. & in c. fraternitatis. de hæreti. num. ij. & iiij.} # 26 Et à collatione ordinum suspenso. Capvt xxvi. ORdinatus à suspenso non recipit executionem ordinis, licet verè ille det ordines, si seruat formam ecclesiæ. ita voluit Hostien. in summa, de tempo. ordi. in d. §. A quo, in d. versicul. Hæc igitur. {Et Inno. in cap. fraternitatis. nu. 4. de hæret.} & Ang. in sua summa, in verbo irregularitas, in §. xxx. incip. Septimò quæritur, quod transcripsit Syluest. in sua summa, in eodem verbo, in §. Septimò quæritur. # 27 Et qui episcopatui renunciauerat. Capvt xxvii. SVscipiens scienter sacros ordines ab eo qui loco simul & dignitati episcopali renunciauit, executionem officij non habet, vt in cap. j. de ordi. ab episcopo qui renuncia. episc. Quando verò non scienter id fecerit, discretus pontifex poterit dispensare, nisi crassa & supina fuerit ignorantia, vt ibi: quia tunc si talis ignorãtia præcesserit, vel scientia, solus papa dispensat, secundum Abb. ibi. Si verò ignorantia est probabilis, inferior potest dispensare, secundum eum. Est autem probabilis ignorantia in ordinato, quando episcopus renunciauit in curia, & veniens dixit, quòd non renunciauit dignitati, vel omnino tacuit renunciationem, vt notat Hostien. in summa, de ord. ab episcopis qui renuncia. in §. j. ver. Quid si à tali. per quem etiam vide quid iudicabitur in dubio, quando simpliciter renunciauit, de quo etiam per Abb. in dicto capitu. primo. prope fin. qui referendo Philip. & Hostien. concludit quòd tunc in dubio præsumitur renunciasse loco tantùm, & non dignitati. Et vide Angel. & Syluest. in suis summis, in verbo irregularitas, in versi. Octauò quæritur. # 28 Suspensionis, excommunicationis, ac interdicti censura nodati. Capvt xxviii. EXcommunicatus maiori excommunicatione, vel interdictus, aut suspensus ab homine, diuina officia celebrans in ordine suo degradandus est. Hanc conclusionem ponit Hostien. in sua summa, in tit. de cleri. excom. minist. in col. j. allegando text. in cap. Latores, eodem titu. ex quo text. ibi Abb. in ij. nota. colligit argumentum, quòd omne crimen inducens irregularitatem est depositione dignum, de quo se remittit ad notata in capitu. Cum non ab homine, & in cap. At si clerici. de iudi. Suspensi verò à canone, puta minori excommunicatione nodati, vel suspensi à benesiciis, & non ab officiis celebrantes non incurrunt irregularitatem, etsi grauiter delinquant. Idem Hostien. vbi suprà, columna secunda. Et quia suspensio se habet multipliciter, vide bonam distinctionem Abb. in cap. fina. de cle. excom. depo. minis. Ex qua colliges quando suspensus celebrans sit irregularis, vel non. Et vide etiam Archi. Floren. in iij. parte, titu. xxviij. cap. j. in §. j. vbi hoc bene examinat. Et nota quòd licet irregularitas contrahatur in casibus ipso iure, tamen pœna depositionis qua punitur irregularis infligitur per sententiam, vt notat Ioan. And. in cap. iij. de cleri. excommunica. minis. quem sequitur Turrecrema. in capit. Si quis episcopus. xj. quæstione tertia. # 29 Non ieiuni. Capvt xxix. SAcramenta altaris non nisi à ieiunis hominibus celebrari à Carthaginiensi concilio prohibitum est, quod fuit transcriptum à Gratiano in cap. Sacramenta. de conse. distin. j. Contrafacienti autem nulla ibi pœna statuta fuit. Qui autem post cibum & potum etiam minimum diuina celebrauerit, excommunicationi subiacebit: {vt in concilio Toletano vij. in canone ij. quem retulit Gratia. in cap. nihil. vij. q. j. in §. nullus post cibum. Concilium tamen Bracharense secundum in Canone x. seuerius animaduertit disponens, quòd presbyter in hoc delinquens continuò ab officio suo priuatus à proprio deponatur Episcopo. Item talis celebrans,} nisi præmissa dormitione, priuandus est beneficio suo, vt in capitu. Si constiter it. de accusa. secundum Hostien. in summa, in tit. de conse. eccle. vel alta. in §. Et qualiter ieiuno. Vide tamen Cardi. in cap. Ex parte. de celebra, missa. in iiij. quest. vbi dicit quòd celebrans post cibum vel potum potest deponi. allegat d. c. Si constitierit. & quia in illo tex. nulla fit mentio de depositione, intelligenda sunt verba Cardi. iuxta id quod notat Areti. in d. cap. Si constiterit. in iij. nota. dum dicit, Tertiò tene menti hune tex. quòd si presbyter celebrat post cibum sumptum ante dormitionem, istud dicitur crimen graue, & dignum depositione à beneficio. Sed aduerte quòd ego credo quòd per illum text. non posset dari pœna priuationis beneficij clerico non ieiuno celebranti, quia secundum Abba. ibi post Hostien. vera causa priuationis fuit, quia ebriosus celebrauit, quod præsumitur, quia per totam noctem stetit in potatione, & mane incontinenti celebrauit. Iudex ergo attenta personæ & excessus qualitate, ac facti publicitate, pœna carceris aut suspensionis in delinquentem circa hoc poterit animaduertere. {Quia hodie seruari concilium illud Bracharense, esset nimis rigidum.} Vnum tamen nota in isto proposito, quòd somnus non est de sub stantia digestionis, vt quis dicatur ieiunus, sed satis est quòd sit perfecta digestio, notat Abb. in d. c. Si constiterit. circa finem. Vide Card. in d. c. Ex parte. qui dicit sufficere digestionem secundùm qualitatem cibi sumpti: & quod dicunt Physici, quòd digestio perficitur in septem horis. Credo tamen quòd istæ septem horæ computandæ sunt ab hora duodecima mediæ noctis, aliâs autem qui cœnasset hora prima vel secunda post duodecimam, non posset celebrare, etiam in vndecima ante meridiem, quia licet cibus sit digestus, ille tamen non dicitur illo die ieiunus. {Et vide gl. in d. c. Nihil. in gl. fi. volentem, quod licet aliquis comederet ante medium noctis, & sentiret adhuc eructationes, quia nondum est cibus digestus, & quamdiu sentit cibum, abstinebit.} # 30 Ac in die sæpius. capvt xxx. Clericis in die sæpius celebrantibus nulla pœna in sacris sanctionibus constituta est, sed nec illis hoc expressè prohibetur. {Imò potius in concilio celebrato per Archiepiscopum Maguntinum & aliquos Episcopos, anno Domini millesimo vigesimo tertio in loco Salegunstat in canone quinto, decretum fuit vt vnusquisque presbyter in die non amplius quàm tres missas celebrare præsumat. vnde vsque ad illum numerum licitum erat, illo tempore in paribus illis. Quod concilium habes in fine libri Decretorum diui Burchardi Episcopi Vuormaciésis qui interfuit in illo:} Iura namque canonica sufficere sacerdoti vnam missam celebrare solùm affirmant, vt in cap. Sufficit. de conse. distin. j. & in cap. Consuluisti. & in cap. Tereferente. de celebra. missa, non tamen plures dicentibus pœnam aliquam comminantur: licet text. in d. c. Suffic it, in fin. vers. dicat quòd pro pecuniis, aut secularium adulationibus pluries celebrans vna die non existimat euadere damnationem, quòd magis æternam quàm temporalem pœnam videtur respicere. Sed quia tale facinus in conspectu populi graue solet iudicari, ídque aliquando auaritię caufa à pauper culis & parum doctis sacerdotibus perpetratur, non debent Ecclesiastici iudices illud leue reputare, sed attenta facti notorietate, populíque scandalo, personæq́ue perpetrantis moribus & qualitatibus consideratis sic in hoc errantes corrigere, vt cæteri pœnæ metu à similibus cohibeantur. Adeò enim amor viuendi in ocio, clericorum bonam partem inuasit, vt hac tempestate vt laborem fugere possint, sacri ordines suscipiantur: euenit insuper vt iam pauperculi sacerdotes, eo solo tempore, quo sacrisicio missæ vacant, totius diei sumptus necessarios promereri, ac deberi sibi contendunt, atque ob id vna solo celebratione, pluribus qui plures eleemosynas præstiterunt satisfecisse arbitrantur: quod mihi semper iniquum visum est. Nullo enim iure, nullàque ratione astrictus est qui sacerdotem occupat per spacium vnius missæ ad eum in ocio alendum per totam illam diem, quin potius hoc aduersari videtur antiquis illis sanctorum patrum decretis, quibus statuerunt clericos quantumuis verbo Dei eruditos artificio sibi victum & vestitum quærere, artificioloque præter offensam suæ professionis debere sibi parare vestimentum. Vt notanter inuenies in concilio Carthaginiensi iiij. in Capitulis. lj. lij. liij. & in cap. Clericus victum. cum c. seq. xcj. distinct. # 31 Et sine aqua & igne, vel in pane fermentato, & calice ligneo. Capvt xxxi. Poena sic celebrantis est, quòd deponatur ab officio & benesicio, vt in cap. fin. de celebr. missa. vbi Abb. dicit quòd doctores non exprimunt, an debeant concurrere omnia suprà dicta ad hoc vt presbyter deponatur, & quòd credit ipse procedendum secundùm qualitatem loci, & contemptum presbyteri confiderandum an habuerit illud in consuetudine. # 32 Et super altari non consecrato. Capvt xxxii. Pie quidem ab Ecclesia constitutum est, quòd Eucharistiæ sacramentum non nisi super consecratum altare celebraretur, non autem contrafacienti sacerdoti pœna descripta reperitur: vnde Card. in d. c. fin. de celebra. missa. meritò quæstionem mouet. Si quis celebrat super altari non consecrato, qua pœna sit puniendus? & dicit quòd si ex malitia, vel nimia desipientia, punitur pœna illius text. quam in c. præcedenti descripsimus, & hoc propter identitatem rationis, & vlterius procedendo dicit, quòd idem videtur in omnibus aliis excessibus commissis circa cultum sacramentorum. Postremò tamen dicit quòd quia pœnæ sunt restringendæ, locus erit pœnæ arbitrariæ: & hoc credit verius, nisi tanta esset identitas rationis, quòd posset esse locus pœnæ illius text. & in proposito huius c. vide text. in c. Nullus {presbyter. lo ij.} de consecr. distinct. j. qui dicit, quòd nullus presbyter in Ecclesia consecrata aliud altare erigat, nisi quod ab Episcopo loci fuerit sanctificatum vel permissum: & si clericus contrarium fecerit, degradetur: quod ego intelligerem, quando clericus erigeret illud tanquàm consecratum, & vt in eo celebraretur sine aliqua ara consecrata. # 33 Sine orario seu stola, & alijs vestibus sacris. Capvt xxxiii. Sacerdos cùm ad solennia missarum accedit, non aliter accedere debet, quàm orario vtroque humero circunseptus, sicut tempore ordinationis suæ dignoscitur consecratus, ita vt de vno eodemque orario ceruicem pariter & vtrunque humerum premens, signum in suo appareat pectore crucis. ita disponit concilium Bracarense {tertium, in Can. iij.} quod transscriptum est in c. Ecclesiastica. xxiij. distinct. Si quis autem aliter egerit, excommunicationi debitæ subiacebit: vt ibi, de quo text. meminit Durand. in Rationali diuinorum officiorum. c. de stola, vbi dicit quod fortè quis diceret illud decretum effe abrogatum per contrariam generalis Ecclesiæ consuetudinem: nam non vbique partes stolę reducuntur ante pectus in modum crucis. In his tamen regnis consuetudo seruat decretum illius concilij: & licet ille tex. solùm de orario siue de stola disponat. Si clericus sine casula, aut aliis vestibus sacris celebraret, nihilominus puniendum credo superioris arbitrio. Et aduerte quod dum text. in d. cap. Ecclesiastica. dicit quòd clericus propter hoc excommunicationi subiaceat, exponit ibi Archidia. dupliciter, Primò si admonitus non vult cessare. Secundò excommunicationi, id est suspensioni ad tempus pro arbitrio iudicis, cùm ibi non determinetur tempus: & hanc secundam expositionem credo veriorem. # 34 Ac in priuatis locis sine Episcopi licentia celebrarunt. Capvt xxxiiii. Sicvt non alij quàm sacrati Deo sacerdotes debent missas celebrare, nec sacrificia super altare offerre, sic non in aliis quàm in domino consecratis locis, id est, in tabernaculis, diuinis precibus à pontificibus delibatis, missas cantare, aut sacrificia offerre licet, nisi summa coëgerit necessitas. verba sunt singularia text. in cap. Sicut. de consec. distin. j. Et in concilio Triburiensi, de quo in c. seq. disponitur, quòd missarum solennia non nisi in locis ab episcopo consecratis, vel vbi ipse permiserit celebranda sunt: idem etiam disponitur in cap. Hic ergo, eadem distinct. quæ iura sacerdotibus contrarium facientibus pœnam non statuunt. text. autem in cap. Nullus presbyter. el j. eadem distin. idem prohibet illis, qui de cætero participes voluerint esse sacerdotij. per quæ verba videtur comminata talibus pœna amittendi participationem sacerdotij. {Facit etiam concilium Carthagi. fecundum in Canone ix. vbi ita disponit, Quisquis presbyter inconsulto Episcopo, agenda in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo sibi contrarius existit.} Sexta autem synodus de qua in c. Clericos, ea. distin. dicit, Clericos qui ministrant in oratoriis quæ intra domum sunt cum consensu episcopi loci hoc facere præcipimus. Si quis verò hoc non obseruauerit, deponatur. Vnde fortè sumpta occasione acerrimam pœnam talibus imponendam scripsit lex nostri regni, videlicet quòd clerici qui taliter celebrant, deponantur, & in perpetuum carcerem damnentur. ita disponit Lex iiij. tit. x. parti. j. de qua nempe grauitate pœnæ summè mirandum est, cùm hoc iure canonico non sit expressum, parque per hoc fiat delictum hoc pluribus aliis grauissimis, pro quibus pœna similis imponitur. At ne quisquà sibi suadeat hoc non esse tam graue iudicandum, ex eo quod pium & Christianum videatur, vbi libet velle videre corpus redemptoris nostri, & quia plures propter hoc sæpius audiunt missam, qui aliâs non audirent: nam contrarium apertè dicit text. in d. c. Sicut. per hæc verba, Satius est enim missam non cantare, vel audire, quàm in his locis vbi fieri non oportet, nisi pro summa necessitate contingat. Quis enim dubitat antiquos illos sanctissimos Ecclesiæ patres plus dilexisse quàm nos redemptorem nostrum, eiúsque aspectu delectari magis, & flagrare desiderio, & tamen non nisi in ecclesiis illum videre, seu si sacerdotes erant in eis tantummodo de cœlo illum ad manus proprias (admirandis illis consecrationis verbis) aduocare audebant. Nos verò ad cubicula seu cœnacula nostra illum quotidie trahimus, nulla necessitate vrgente, sed aut desidia quadam ad ecclesiam eundi, aut superbo quodam fastu, quasi iam parum sit solis hominum obsequiis coram hominibus venerari, nisi etiam inter nostram mundi pompam connumerare liceat, quòd adhuc ipse filius Dei ad domus nostras nobis ministraturus ac cedit. Ad domus inquam, ludis, blasphemiis, ebrietatibus, ac luxuriæ actibus obscœnis sæpissimè violatas, cùm Ecclesias sanctas Dei sola vnius coniugalis actus pollutio sine peccato facta contaminet, {vt per Syluest. in summa, in verbo consecratio, lo ij. §. Quintò quæritur, vers. Tertius casus.} Si honorabilior nobis aliquis ad nos accedere vult, summum dedecus arbitramur, si non præueniamus eundem ad eius hospitium euntes. At quem credimus Deum, quem confitemur redemptorem, quem tremendum iudicem expectamus, angelicis constipatum choris ad sordida nostra receptacula non modò venire permittimus, sed, si fas est dicere, compellimus. Aduertant quæso vniuersi Christiani, & tempestatis huius calamitatem considerent, & aliqua Germaniæ oppida tam cœlesti hoc munere (corpore videlicet filij Dei) orbata cognoscant, quum in omnibus retro actis seculis nusquàm id contigisse legamus: quàmuis Deus ipse summus plures hæreses in sui offensam prædicari & recipi permiserit, & quod hoc miserrima nostra ætate successerit, ad irreuerentiam erga dominicum corpus referamus. Constat enim nusquam sacerdotes maiori habitos contemptui, & Eucharistiæ donum maiori ingratitudine susceptum, & irreuerentia tractatum fuisse. Timeántque qui talia contemnunt, tam graue Dei subire iudicium, tantíque muneris priuationem sibi & posteris promereri. Satis enim securi viuebant (paucis elapsis annis) qui talem nunc patiuntur animæ morbum, & salutis æternæ dispendium. Vt autem magis pudeat Christianos hanc redemptori suo irreuerentiam facere, legant obsecro Æmilium Probum in vita Alcibiadis scribentem, aspersum fuisse infamia quod in domo sua facere mysteria dicebatur, quod nefas erat more Atheniensium. Et si inter Ethnicos(qui lapidibus & dæmonibus immolabant pecudes) nefas esse hoc domi agere perpenderint, quàm sit indecens intelligant omnipotenti Deo patri, & creatori omnium vnigeniti filij sui Saluatoris nostri corpus & sanguinem virgineis visceribus compactum, cum ipsa diuinitate vnitum in impuris domibus offerre. Ad tantæ igitur irreuerentiæ damnum minuendum, oporteret episcopos omnes deprecari summum Pontificem, vt altaris portatilis facultates nullatenus concederet, & concessas reuocaret, ac interim in suis diœcessibus prohiberet, ne quisquam sacerdos in priuata domo celebraret, nisi prius decentia loci per eos, aut suos vicarios examinata fuerit, dum tamen hoc in iudicum seu notariorum lucrum non cedat. Prohibere insuper, ne ornamenta ecclesiarum alicui extra illas commodentur. Deceret insuper ipsosque præsules ad aliorum exemplum nunquàm nisi in ecclesiis celebrare, aut missam audire, nam ipsis etiam episcopis in domibus nullatenus licere celebrare, disponit text. prædictus inc. Sicut. {quod ante disposuerat Concilium Laodicense, Can. viij. in hæc verba, videlicet, Non oportet in domibus oblationes ab Episcopis siue presbyteris fieri.} # 35 Missamque pro requie defunctorum promulgatam, pro viuis celebrarunt hominibus, vt illi mortis incurrerent periculum. Capvt xxxv. POena huius criminis est, vt talia perpetrantes à proprio ordinis gradu deponantur, & exilij perpetui ergastulo relegentur, vt cautum est in concilio Toletano, quod refertur in cap. Quicunque sacerdotum. xxvj. quæst. v. de. quo tex. meminit Hostiens. in cap. fina. de sortile. & ibi Ioan de Ana. in fine. meminit etiam Paul. Grillandi in tract. de sortilegiis, in xiiij. quæstio. & in xvij. & habetur ille tractatus & alij sui in iiij. volu. tractatuum huius nouæ impressionis, in qua fuerunt redacti plures tractatus ad volumina decem. Et quia Gratianus refert breuiter verba illius concilij Toletani, Si quis cupiat illud originaliter legere. inueniet in synodo xvij. Toletana celebrata Era. Dccxxxij. in c. vj. sub rubr. de his qui missam defunctorum audent pro viuis maleuolè celebrare. Quæ synodus hucusque non est impressa. # 36 Eucharistiam ob ebrietatem ac voracitatem euomuerunt. Capvt xxxvi. Clerici vel monachi, seu diaconi, presbyteri quibus tale contigerit, lxx. diebus debent pœnitere, vt in cap. Si quis per ebrietatem. de conse. dist. ij. vbi vide Card. de Turrecremata, qui dicit quòd considerata causa vomitus, quæ ponitur in tex. scilicet ebrietate & voracitate, & circunstantiis, non videtur quòd pœna taxata excedat, & ideo securè iniungenda est. Cùm autem text. non aperiat qualitatem pœnitentiæ, quæ debet fieri in illis diebus, videtur relicta arbitrio iudicis. Ratio huius pœnæ est, quia secundùm veriorem & securiorem opinionem quandiu species sacramentales remanent in suo vero esse, sub eis consistit inseparabiliter corpus Christi, & sic si prædictæ species eiiciuntur per vomitum, ipsum corpus similiter eiicitur: quem sequitur Cardin. vbi suprà, quem etiam vide in §. final. dicentem quòs tunc si species euomite discerni possunt, & sunt sumptibiles, debent exsiccari & sumi per se, si potest fieri, vel cum vino vel alio liquore. Si non sunt sumptibiles, tunc reponantur in aliquo honesto loco iuxta altare. Si species non possunt discerni, præsumuntur digestæ, nisi statim sint euomitæ, quo casu reponuntur in aliquo honesto loco. {De quo etiam vi. per Syluest. in Summa verbo Eucharistia. lo ij. §. Nono quæritur. versiculo Quartum.} # 37 Ac ob negligentiam ipsorum aliquid sanguinis stillauit in terra & in altari. Capvt xxxvii. POena huius excessus ponitur in cap. Si per negligentiam. de conse. distinct. ij. per hæc verba, Si per negligentiam aliquid de sanguine stillauerit in terram, lingua lambatur, tabula radetur, si non fuerit tabula, vt non conculcetur, locus, conradetur, & igne consumetur, & cinis intra altare condatur, & sacerdos xl. diebus pœniteat, si super altare stillauerit calix, sorbeat minister stillam, & tribus diebus pœniteat. Si super lintheum altaris & ad aliud stilla peruenerit, iiij. diebus pœniteat, si vsque ad tertium, ix. diebus, si vsque ad quartum, xx. diebus pœniteat: & lintheamina quæ tetigerit stilla tribus vicibus minister abluat calice supposito, & aqua absolutionis sumatur, & iuxta altare recondatur. Quæ pœna cùm sit canonis antiqui, & que magis videtur pœnitentiæ foro, quàm iudiciali prouidere, si casus occurrerit, & in iudicium deducatur, tunc iudex attenta facti qualitate & astantis populi noticia vel scandalo, & sacerdotis culpa vel negligentia pœna moderabitur vel augebitur, prout æquius sibi visum fuerit. # 38 Aliquotiens insuper celebrando corpus & sanguinem domini non percipiebant. Capvt xxxviii. HOc enim licet temporibus nostris rarò accidat, quia semper qui celebrat saltem publicè, sumit corpus & sanguinem domini, Concilio tamen Toletano xij. quod habetur de conse. dist. ij. c. Relatum, cautum est, quòd quicunque sacerdos diuino altari sacrificium oblaturus accesserit, & se à communione suspenderit, ab ipsa qua se indecenter priuauit gratia communionis, anno vno repulsum se nouerit. # 39 Super rebus aptis ad faciendum sortilegia, & ad illum effectum vnam vel plures missas scienter celebrarunt, adhibitis nefarijs precibus & verbis superstitiosis. Capvt xxxix. Qvam graue sit rebus sacris vti ad committenda scelera, nemo non nouit: & si hoc in quocunque grauiter puniendum est. quantò magis id faciendum erit, si talia perpetrans, cultui ac ministerio sacrarum rerum est ordinatus? Vnde sacerdos qui in hoc deliquerit, deponi debet ex sententia Pauli Grillandi in tracta. de sortilegiis. {quod est volu. v. tracta. diuersor. doctor.} in quæst. xiiij. qui etiam describit aliquas res super quibus solent prædictæ missæ celebrari ad dictum effectum, mouetur per tex. in cap. Si quis episcopus. xxvj. quæst. v. qui hoc non probat, quia nihil de hoc delicto dicit, nec imponit pœnam depositionis. Mouetur etiam argumento text. in cap. Quicunque, eadem cau. & quæst. qui leuius crimen graui pœna castigat. Et dicit tandem quòd quidam dixerunt esse pœnam arbitrariam: quod dicit tolerari posse, quando factum non esset valde turpe, vel persona sacerdotis simplex. {Et vi. Abba. in c. quidam. ad finem. De celebra. missa. vbi dicit quòd sacerdos missam celebrans, vt Deus perdat aliquem, licet conficiat, debet hoc comperto deponi: quia abutitur tanto Sacramento. Superstitiosum autem clericum deponendum & in monasterio detrudendum dicit Syluest. post Hostien. in locis per eum relatis in sua Summa verbo, superstitio, §. vndecimò quæritur.} # 40 In custodia Eucharistiæ desides. Capvt xl. Hvivs desidiæ pœna ex dispositione concilij Arelaten, de quo in c. Qui bene. de consec. distin. ij. talis est, quòd qui bene non custodierit sacrificium, & mus vel aliquod aliud animal illud comederit, xl. diebus pœniteat. Qui autem perdiderit illud in ecclesia, aut pars eius ceciderit, & non inuenta fuerit, xxx. dies pœniteat. Nouissimè autem taliter delinquentes ab officio tribus mensibus suspenduntur, vt in c. j. de custo. Eucharistiæ. Grauiori pœna puniendi, si aliquod nefandum inde contigerit, quæ videtur relicta iudicis arbitrio, argumento text. in cap. de causis. de offic. deleg. Quali autem decentia seruari debeat Eucharistia, bene ordinauit Honorius iij. in cap. Sane. de celebra. missa. sub talibus & notandis verbis: Ne propter incuriam sacerdotum diuina indignatio grauius exardescat, districtè præcipiendo, Mandamus quatenus à sacerdotibus Eucharistia in loco singulari, mundo, & signato semper honorificè collocata, deuotè ac fideliter conseruetur. # 41 Commendatúmque sibi infirmum baptizare noluerunt. Capvt xli. PResbyter qui in prouincia propria, vel alia, vel vbicunque inuentus fuerit, commendatum sibi infirmum baptizare noluerit pro intentione itineris, vel aliqua excusatione, si sine baptismo moritur, deponendus est, ex decreto Martini papæ, in c. Quicunque. de conse. distin. iiij. # 42 Beneficia plura poßident. Capvt xlii. Habere plura beneficia inter crimina referre volui: quia licet in nostris temporibus non modò non iudicetur criminosum, verùmetiam is sapientior habeatur, maioríque dignus honore qui plura beneficia aggregare, & acquirere sciuerit: hoc perniciosissimum Christianæ reipublicæ, ecclesiæque vniuersalis statui, animarúmque saluti fore censeo. Idque rationi naturali obuiare, ac sanctis ecclesiæ constitutionibus, pluriúmque sanctorum doctorum opinionibus contradicere. Quid enim rationi naturali aduresum magis, quàm quòd vnus & idem homo varia ecclesiæ stipendia in variis & distantibus sæpe loci, & quibus varia incumbunt onera, in seïpso suscipiat? Quæ est enim humana respublica quæ suos iudices, rectores, tabelliones, & alios officiarios stipendiis in absentia frui & vagari permittat? Quis in sua quantumuis ampla & ditissima domo, vni ministro absenti salaria plurium ministrorum persoluit, ac ab eo quoscunque suo nomine subrogatos admittit? Sola domus Dei ecclesia sancta tali inordinatione suo priuatur ministerio, ac debitis fraudatur obsequiis. {Vnde verissima sunt beati Bernardi verba in declamatione super euangelio: Dixit Simon Petrus ad Iesum. in col. lj. dum dicit quòd sola bona domini ex omnibus hodie inueniuntur exposita.} Quid debet ecclesia Dei plurium nobilium vanitati. vt patrimonio Iesu Christi dilectissimi sponsi sui, quod flagellis, alapis, sanguinis effusione quæsiuit, eorum alat accipitres, educat canes, saginet epuos, nutriat lenones ac seditiosos homines qui passim rempublicam turbent? Quid nempe debere potest pluribus aliis rusti corum filiis, ac suis parentibus indoctioribus, à quibus solum (immò vix) aratra & boues in successionem habere potuerunt, qui illicitis mediis plura occupant beneficia, vt cum illis amplam sibi parent supellectilem, varios aptent cibos, ac pro pluribus illicitis sumptibus pecuniam habeant? Quid denique ecclesia eadem, quantumuis peritissimis ac literatissimis viris debere iudicabimus, vt beneficiorum congerie suæ ambitionis insatiabilem sitim extinguere debeat, præcipuè his qui doctrina sua nunquàm ecclesiæ catholicæ profuerunt, nec prodesse curant? Dic mihi quicunque es, quantacunque polleas eruditione, an eo solo quòd vigilias sustinueris, studio vacaueris, tibi astricta est ecclesia Dei, vt te in statu grandi, ac pompa magna sustineat? Vidistíne aliquando artificem aliquem eo solo quòd artem didicerit optimè à Reip. alimenta suscipere? An ex eo quòd arte sua Reipub. vtilis est? Quid igitur tibi suades, eò quòd studueris licere tibi plura ecclesiæ beneficia retinere, cum nec vnius eorum onera subeas? Aduerte quæso, quòd literatis viris non plura beneficia, sed maiora concedi sanxerunt Canonica iura. Si quando verò vt plura habeant beneficia cum peritis dispensare conceditur, ob ecclesiarum vtilitatem, non eorum, id effici debet. Quid enim prodest studium tuum ecclesiæ sanctæ, si id solùm operatur, vt plura occupes loca in quibus plures possent eidem deseruire, qui sufficienti peritia, & maiori charitate seu virtute iniuncta onera subirent? Quid prodest illi doctrina tua, si oues Christi tibi commissas, imperito mercenario cum tenui salario pascendas committis? Quis ergo inficiabitur hoc aduersari naturali rationi, si eadem ratione non caret? Quod nempe apertissimè comprobant leges antiquæ gentilium (qui solo naturali lumini regebantur) in quibus prohibitum erat expressè, vt apud eos non esset vir duplex, aut multiplex, sed quòd singuli singula facerent, vt in Socraticis legibus cauebatur. Confirmant hoc etiam notanda verba Iustiniani, in l. Nemo. C. de assesso. dum dicit, Neque enim facilè credendum est duabus necessariis rebus vnum sufficere: Quódque id sanctis obuiet canonicis institutis, apertè monstratur. Primò quidem contrarium dispositum est in vij. Synodo, vt refert Gratianus in c. j. xxj. quæst. j. vbi dicitur, Clericus ab instanti tempore non connumeretur in duabus ecclesiis, negociationis enim hoc est & turpis lucri proprium commodum. Statuit hoc etiam sancta vniuersalis ecclesia spiritu sancto congregata in concilio illo Calcedonen. celeberrimo à sexcentis & triginta episcopis celebrato, in c. x. illius concilij, vbi definitum est non licere clericis in ecclesiis duarum ciuitatum ordinari. Si quis verò iam translatus est ab alia in aliam ecclesiam, nihil habeat commune cum priore. Illos verò qui ausi fuerint post ordinationem illius vniuersalis synodi agere contrarium, statuit sancta synodus cadere à proprio gradu. De qua decisione concilij breuiter meminit Gratianus non referendo dictæ pœnæ appositionem in c. Clericum. xxj. quæst. j. Hoc præterea aduersatur dispositioni concilij Placentini per Vrbanum papam celebrati, de quo in c. Sanctorum. lxx. distin. vbi hæc pluralitas beneficiorum prohibita est, per hæc verba, Omnino autem in duabus ecclesiis aliquem intitulari non liceat. Hoc etiam improbat Toletanum concilium, de quo meminit Gratianus in c. Vnio. x. quæst. iij. in vers. Sed & hoc, per hæc verba, videlicet, Sed & hoc necessarium instituere duximus. vt plures ecclesiæ vni nequaquam committantur presbytero, quia solus per totas ecclesias nec officium valet persoluere, nec rebus earum necessariam curam impendere. {Cuius concilij verba originaliter legere desiderans inueniet in concilio Toletano xvj. celebrato sub principe Flauio Egicano anno vj. sui regni à sexaginta & vno episcopis, in c. de reparatio. Ecclesi. præcipuè, quia paucula etiam verba & vtilia in hoc proposito transcribere neglexit Gratianus quod tamen concilium hucusque non habetur impressum.} Celebre etiam illud Lateranense concilium cui Alex. tertius interfuit, de quo c. Quia in tantum, de præb. Præbendarum multitudinem Canonibus inimicam, materiam dissolutionis & euagationis inducere, ac certum periculum animarum continere expressè attestatur: {Prohibuit hoc etiam Alex. secundus, qui disposuit quòd nullus presbyter habeat duas Ecclesias, vt in cap. per laicos. xvj. q. vij.} Vnde dicit Abb. in c. Conquerente. de cler. non resid. in iij. nota. allegando glo. in c. Dudum. el ij. de elect. in verbo intitulatam, quod sine peccato mortali non potest quis habere plura beneficia, quando alterum per se sufficit. Et vide etiam Ioan. de Lignano in tractatu de pluralitate beneficiorum, maximè in col. ij. vbi concludit quòd de iure communi vnus non potest habere duos titulos beneficiales ecclesiasticos extra casus in iure expressos, & adducit optima fundamenta in proposito. Extant insuper sanctorum ac grauium virorum commentaria, quibus hanc pluralitatem beneficiorum damnant, eamque animabus periculosissimam esse demonstrant optim is ac vrgentibus rationibus, quas hîc transcribere nolo:patent enim volentibus legere eas in tractatu contra pluralitatem beneficiorum, quem edidit singularis vitæ, ac magnæ doctrinæ vir Diony. Cartusien. præ maximè in vij. articulo vsque ad totum xj. Posuit etiam aliqua notanda in proposito alter Cartusiensis antiquior Dionysio in lib. suo de vita Christi, in c. lx viij. de ambitione, & quibusdam aliis defectibus clericorum. Firmat hoc etiam apertè diuus Bernardus in epist. cclxxj. ad Comitem Theobaldu, vbi tradit honores & dignitates ecclesiasticas debere dari iis qui eas dignè ac secundum Deum administrare velint & possint. Neque licere cuiquam habere plures in pluribus ecclesiis, nisi dispensatoriè ob magnam vel ecclesiæ necessitatem, vel personarum vtilitatem. Et vide in proposito beatum Thomam in quolibe. ix. in artic. xv. Ioan. Maioris in iiij. dist. xxiiij. in q. vj. & vij. vbi inter alia concludit quòd tenens plura beneficia cum dispensatione, in qua non est rationabilis causa dispensandi, non est in statu salutis. {Et vi. Feli. in c. j. nu. xxx. de const. vbi dicit quod licet Papa habeat potestatem dispensandi in omnibus statutis Ecclesiæ, sola voluntate tamen illud intelligitur, nisi lex positiua habeat in se quandam rationem diuinam vel naturalem, vt est lex prohibens pluralitatem beneficiorum, illic Abb. & alios.} Scripsit etiam aliqua Gabriel in expositione Canonis, in lectione xxviij. in duabus vlt. col. vbi etiam ostendit quomodo dispensatio Papæ in hoc non suffragetur, nisi fiat ob necessitatem vel vtilitatem ecclesiæ. Et vltra opiniones grauium & singularium doctorum in ista materia miracula quædam referuntur per suprà dictos doctores Cartusien. per quæ periculum habentium plura beneficia dignoscitur, quæ quidem à Christiano viro contemnenda non sunt. Nec enim æterna salus propter delicatiorem victum, & ornatiorem vestitum, seu ampliorem familiam, in dubio ponenda est: essetque consentaneum, vt sicut patimur ob solam opinionem eorum qui medicinam scripserunt, sanguinem minui, pluráque alia nobis insipida & satis fastidiosa propinari, ne salus corporis periclitetur (cùm sæpius eueniat ipsis Medicis scriptoribus, aut aliis viuis qui ipsorum opinionem in nobis experiuntur, errantibus, non solùm non liberari à morbo, sed eadem phlebotomia qua sanari credebant, mori ac periclitari infirmos) sic sequendo opinionem sanctorum, vel insignium doctorum ob salutem animæ pecunias minui, aliquaque & si corpori molesta, tolerare. Cùm ex hoc nullum nobis corpori nec animæ timeri possit periculum, sed animæ post obitum, & corpori post resurrectionem certior & securior salus æterna promittatur. Relicta igitur animæ pœna supremo illi mortuorum ac viuorum iudici, qui solua intelligit delicta cunctorum: prima pœnarum quæ se offert in huius seculi contentioso foro est, quod habens plura beneficia, quàmuis simplicia, quorum alterum sufficit per se ad vitam beneficiati, potest legitimè altero priuari. hoc probat tex. in c. Conquerente. de cler. non resid. secundùm Abb. ibi, in iij. not. quod dicit valde notabile, & nunquàm obliuioni tradendum, & dicit esse casum solennem priuandi aliquem beneficio suo, licet velit in eo residere. Iustissima quidem est pœna ista, licet his temporibus infelicibus inusitata, non quia vires amiserit, sed ex negligentia aut auaritia superiorum, quorum aliqui in sacrorum Canonum executione torpescunt, reliqui verò cùm plures ecclesias episcopales simul aliquando, aut cum vna episcopali plura alia beneficia retineant, suique officiales aut habeant aut ambiant plures dignitates siue beneficia, auaricia cæci aliorum cupidinem (& si ecclesiis, clero ac diuino cultui perniciosam) refrenare non satagunt. Secunda est quæ in Concilio generali statuta fuit, vt habetur in c. De multa, de præb. cuius verba sunt. Quicunque receperit aliquod beneficium curam habens animarum annexam, si prius tale beneficium habebat, eo sit ipso iure priuatus, & si fortè illud retinere contenderit, etiam alio spolietur: is quoque ad quem prioris spectat donatio, illud post receptionem alterius liberè conferat, cui meritò viderit conferendum. Et vlterius decernit text. idem esse obseruandum in personatibus. Fuit etiam extensa pœna ista per iura Sexti & Clementin. primò ad regulares dignitates, vt in c. Cum singula, de præb. libr. vj. Secundò ad prioratus, vt in clem. j. de supplenda neglig. præla. Tertiò ad vicarias perpetuas ecclesiarum parochialium, vt in Clem. vnic. de offic. vicar. Aduerte tamen quod si alicui conferantur duo curata simul & semel, tunc datur sibi optio secundùm Abb. ibi, col. iij. versic. In ea glos. licet alij secundùm eum tenuerint quòd non valet collatio. Quando verò aliquis calore iracundiæ reciperet secundum beneficium curatum, non vacaret primum, si incontinenti pœnituit eum, secundùm eundem ibi. d. col. iij. versic. Extra casum. Pœna verò ista vacationis primi beneficij non vendicat sibi locum, nisi post habitam possessionem pacificam secundi beneficij. ita credit Abb. indistinctè vbi suprà, col. iiij. vers. in ea glo. Sed hæc quidem pœna de qua in d. c. De multa, nouissimè & singulari zelo adaucta est per Ioan. xxij. in sua Extrauaganti Execrabilis. quæ sub tit. de præb. collocata est, in §. qui verò. vbi cauetur quòd qui receperint deinceps dignitatem vel personatum, seu officium, aut aliud beneficium animarum curam habens annexam, si anteà habeat aliud simile beneficium, si illud primum (quo noscitur esse priuatus ipso iure, postquàm habuerit possessionem secundi, vel per eum steterit quòminus habeat omni fraude & dolo cessantibus) non dimiserit in manibus ordinarij absque moræ dispendio verbo & facto sine fraude, & sub publico testimonio, ipso iure & ex tunc est priuatus dicto secundo beneficio quod recepit, & quod durius est, reputatur inhabilis ad sacros ordines suscipiendos, & ad habendum quodcunque beneficium ecclesiasticum, quas duas pœnas inhabilitatis ad ordines sacros & beneficium incurrit etiam ipso facto: vt voluit ibi glo. Zenze. in verbo ipso iure. in fin. verbis. {Et vide quatuor requisita vt procedant pœnæ dictorum iurium, videlicet c. De multa. & extrauagantis execrabilis. per Staphileum in tract. de gratiis expectatiuis, in tit. de qualitate & statu benefi. in §. quartò requiritur. vsque ad §. iiij. & vlti. & habes nunc illum tractatum in tomo quarto sexdecim voluminum impressorum Venetiis. # 43 Quorum aliqua patres eorum nullo mediante possederunt. Capvt xliii. Adeo enim sacrorum canonum conditores successionem seu hæreditarium ius in ecclesiis Dei abhorruerunt, vt Innocentius Papa II. apostolica autoritate prohibuerit, ne quis ecclesias, præbendas, præposituras, capellanias, aut reliqua officia hæreditario iure valeat vendicare, aut expostulare præsumat, statuens quòd si quis improbus aut ambitionis reus hoc attentare præsumpserit, debita pœna mulctaretur, & postulatis careret, vt habetur in c. Apostolica. viij. q. j. Si verò aliquis ista contemnens adhuc in ecclesia in qua pater eius ministrauit, instituatur, pœna eius est vt ab ea amoueatur: vt statuit Alex. tertius in cap. Ad præsentiam. cum duob. seq. & in c. Quoniam. & in c. Ad extirpandas. de sil presbyt. nisi media intercesserit persona, vt in d. c. Ad extirpandas. & in cap. ex transmissa eo. tit. Aduertendum præterea est quòd licet isti clerici contra quos hæc denunciatio facta est dicantur effe illegitimi, tamen quò ad nostrum propositum, etiam si quis sit legitimus non potest succedere patri in beneficio quod ipse possedit nulla persona mediante, vt per glo. Archi. Domi. & Præpo. in d. c. Apostolica. & probat etiam text. quem ibi dicit ad hoc casum expressum Anto. in v. not. in d. c. Ad extirpandas. & notat Anto. post Host. in c. Ad hæc. eo. tit. {& Dec. in c. inter cęteras. col. ij. nu. iiij. de rescr. vbi in hac materia bene loquitur.} Differunt tamen in hoc proposito quò ad alium articulum: quod illegitimus filius non potest præfici in ecclesia in qua præest pater de præsenti, vt habeat alium canonicatum vel prębendam, licet possit eo mortuo habere, dum non succedat in beneficio paterno: legitimus verò potest institui in ecclesia in qua pater præeſt etiam eo viuo in diuerso beneficio, vt not. in d. gl. & per Domi. & Præposi. ibi. Si autem isti immediatem succederent in beneficiis filiorum suorum, non priuarentur eis, cùm non reperiatur prohibitum patrem filio succedere in hoc casu, prout communiter in hoc resident Doct. in d. c. ex transmissa. vt Præpos. asserit in d. c. Apostolica. licet contrarium tenuerint Hostien. & Archid. # 44 In pluribus eorum intrusi sunt. Capvt xliiii. Intrvsvs in beneficio ille dicitur qui obtinet illud sine autoritate eius ad quem de iure spectat collatio, notat Abb. ex text. ibi in c. Quia diuersitatem. in ij. not. de conces. pręben. Et allegat text. ad idem in cap. Ex frequentibus. de institu. & ponit Felin. in cap. in nostra, in ij. corollario, de rescrip. qui idem dicit in eo qui intrat cum titulo habito à superiore excommunicato vel interdicto, vel publicè suspenso, allegat text. in cap. Tanta. de exces. pręlat. & allegat Dominic. in c. Propter, vlti. col. xix. distin ponentem sex modos quibus quis dicitur intrusus in beneficio. {& vide eundem Felin. ponentem septem in c. Veniens. num. iij. de accusa.} Clericus autem qui scienter iniustè intrudit se in beneficio habente curam animarum, ipso iure priuatus est beneficio simili cum cura quod habebat, vt in c. Eum qui. de præben. in vj. # 45 Viuis possessoribus eorum. Capvt xlv. Qvi in viuorum sacerdotum loco ponuntur, hoc ipso sunt ecclesiastica communione pellendi, qui se passi sunt successores viuis sacerdotibus adhiberi. verba sunt text. in capit. j. de conces. præbend. Vbi vide gloss. tenentem quòd vltra hoc debet deponi, allegat text. in cap. In primis. ij. quæst. j. sequitur Abb. ibi per eundem textum, qui tamen loquitur in eo qui in locum viuentis episcopi procurauit subrogari, vnde non videtur generaliter inducendus contra quemlibet clericum qui viuentis obtinuit benesicium. Longè enim grauius deliquit qui episcopatum, quàm qui beneficium viuentis ambit & vsurpat. Allegat prætereà glos. in d. c. j. ad hoc, text. in c. Non furem, & in c. Eum qui. vij. quæst. j. sed text. in d. c. Non furem. nihil probat de depositione. Et text. in cap. Eum qui. solùm dicit, quòd qui recipit archidiaconatum viuentis, eiusdem Archidiaconatus honore deponitur, & si vlterius in loco eodem ministrare præsumit, priuatus est participatione sacræ communionis. Vnde non probat quòd deponatur nisi à beneficio quod recipit: non ergo intelligat iudex, dum glos. & Abba. simpliciter dicunt quòd est deponendus, quòd deponatur ob officio, quia hoc nullibi probatur iudicio meo. Patitur prætereà & aliam pœnam occupans viuentis beneficium, quòd efficitur infamis. ita Abba. vbi suprà, per tex. in c. Audiuimus. iij. quæst. ij. Sed salua eius autoritate, ille etiam text. loquitur in eo qui inuasit episcopatum viuentis, non verò in casu nostro. Et subdit prætereà Abb. ibi, quòd talis clericus non potest amplius illud beneficium obtinere, & quòd credit quòd solus papa potest cum eo dispensare. Immò plus dicit notandum, quòd taliter occupans beneficium viuentis scienter faciendo se institui, si posteà vacante tali beneficio impetrat illud à papa, non facta mentione de inuasione præterita, non valet collatio tanquam subreptitia. {ad quod etiam facit quod dicit Felin. in c. In nostra. ij. corollario. nu. xxvj. de rescrip.} Et vide tu Hispane legem xiij. ti. xvj. parti. j. quæ disponit quòd recipiens beneficium viuentis perdit illud, & nunquam debet aliud habere, & iudex qui priuat eum beneficio, & restituit viuenti, potest pronunciare illum infamem, & postea ponit duos casus in quibus impunè recipit quis beneficium viuentis. # 46 Et occasione laicæ recognitionis non requisita episcopi audientia beneficia ecclesiastica sibi præsumpserunt vendicare. Capvt xlvi. Clerici taliter habentes beneficia, si commoniti illa non resignauerint, ab officio & beneficio reddendi sunt alieni, vt sancitum est in cap. Relatum. de iure patronatus. {Olim præterà erat hoc per antiquos canones inhibitum, vt patet ex text. in c. per laicos. xvj. q. vij. vbi Alexander secundus disposuit, quòd per laicos nullo modo quilibet clericus vel presbyter obtineat ecclesiam. Gregorius prętereà septimus & Paschalis Romani pontifices hoc ipsum etiam damnauerunt, disponentes quòd qui contrarium faceret, excommunicationi subiaceret, præter id quòd talis inuestitura irrita esset, vt Gregorius idem decreuit. & habetur in c. quoniam. & in c. si quis clericus. eadem causa & q.} Hodie verò in Concilio Lateranensi sub Leone x. celebrato, in sessione x. in bulla contra exemptos edita, in §. Et quia sæpius dispositum est quòd collationes beneficiorum factæ à domicellis principibus, & nobilibus sub colore iuris patronatus quod habere confingunt in beneficiis ecclesiasticis nullo priuilegio apostolico suffulti, sine ordinariorum collationibus, & literis, & absque aliquo saltem colorato titulo, nullæ & irritæ esse decernuntur. Et quòd illis vtentes reddantur inhabiles ad alia beneficia ecclesiastica obtinenda, donec cum eis super hoc per sedem Apostolicam fuerit dispensatum. # 47 In nullo beneficiorum resident. Capvt xlvii. Beneficia omnia tam ratione naturali (quæ dictat homines illis obsequia præstare à quibus ob id stipendia recipiunt) quàm communis iuris dispositione residentiam requirunt, de his enim quæ animarum curam exigunt, planum est. De beneficiis verò simplicibus idem esse firmat Panormi. in cap. Quia nonnulli. de cleri. non residentibus, per tex. in cap. Super inordinata. de præben. Consuetudo autem quæ ferè semper bona opera minuit, & secordiam ac inertiam in hominibus alit (cùm à maiori parte eorum quæ non semper iustior est oriri ac foueri soleat)iam inualuit, vt hæc simplicia beneficia residentiam non requirant, quam in his doctores admittendam scribunt, ab illàque excusari beneficiator tradunt, cùm per alios ecclesiis debita præstentur obsequia. {Generaliter autem vide quinque casus in quibus nulla consuetudo excusat non residentem per Felin. in c. Cùm omnes. col. xvij. & xviij. de consti. num. liiij.} Pœna autem clerici non residentis in beneficio (etiam modicæ æstimationis) est, quòd illo priuetur, vt in capitulo Conquerente. de clericis non residentibus, Et ibi Innocent, & Abba. notant ex eo. Quod procedit etiam in casu quo abesset clericus ex iusta causa, quia posset priuari si monitus pro necessitatibus vel vtilitatibus ecclesiæ suæ venire recusaret. Notat Inno. in c. Ex tuæ. de cler. non resid. argumento tex. in c. Sicut autem. Et in c. Absit. xj. q. iij. Quando verò beneficia non requirunt residentiam, si clerici vagantur, sufficit delictum vagationis ad priuationem, notat Inno. in d. c. Ex tuæ. allegat text. in c. Non oportet. cum sequenti. vij. quæst. j. pro quo facit gl. in c. Non oporter. de conse. dis. vlti. quam dicit singularem & alibi non repertam Corse. in sing. in verbo vagabundus, ad hoc quòd si beneficiatus est vagabundus, & tandiu absit, & dubitetur an viuat, an mortuus sit, poterit beneficium eius conferri alteri, quod corroborat pluribus notandis conclusionibus, quæ procedunt in vagabundis. Modum autem procedendi ad priuationem in hoc casu breuitatis affectu hîc tradere prætermisi, facilè erit requirentibus inuenire. # 48 Cùm parochiales ecclesias habeant, intra annum non fuerunt promoti. Capvt xlviii. Tales sunt priuati ipso iure, nulla præmissa monitione, ecclesia vel beneficio parochiali, vt in cap. licet canon, de elect. in vj. quod adeò procedit quòd non potest mora purgari anno elapso: quia pœna infligitur ipso iure, vt notat glos. antepe. ibi, quam dicit notabilem Ancharan. j. colum. & posteà in colum. final. versi. quartò quæro, & voluit ante eum Ioan. Mo. ibi. vers. Sed nunquid, & idem tenet ibi Philip. col. ij. Annus præterea de quo in præsenti incipit ab eo tempore quo ipsius ecclesiæ regimen commissum extitit, & possessionem eius pacificam habuit prouisus, vel per eum stetit quò minus habuisset, probat text. in capitu. Commissa, eod. titul, Si autem iusto impedimento non potuit clericus intra annum promoueri. non patitur istam pœnam, vt ibi per tex. Et vide Ioan. Mona. in d. c. licet canon. versic. Sed quid, vbi notat esse legitima impedimenta ad excusandam pœnam priuationis, quòd Episcopus fuerit impeditus, vel non fuerit qui ordinaret eum, vel si Episcopus noluit eum ordinare. Crederem tamen, quòd si episcopus proprius qui non potuit vel noluit ipsum ordinare, dabat ei facultatem vt ordinaretur ab alieno episcopo, quòd esset in culpa si non promoueretur. Consulerem prætereà clericis in casibus huiusmodi, quando impedimenta proueniunt ex persona episcopi, quòd protestarentur se esse paratos ad ordines suscipiendos, vt euitemus doctrinas & opiniones doctorum in similibus traditas, de quibus per Feli. in cap. Ex transmissa. de præscrip. in col. j. & iij. Alex, & Ias. in l. ij. §. quod diximus. ff. Si quis cautio. Et vide etiam notabiliter per Io. Mona. vbi suprà, qui distinguit quando quis incurrit irregularitatem, propter quam non potest promoueri, an debeat priuari, quia si hoc est sine culpa sua, non priuatur, vt potè li amittat oculum vel manum. Si autem culpa sua, debet beneficium amittere, allegat tex. in cap. j. de æta, & quali, Aduerte præterea quòd Ancha. in d. cap. licet canon. col. fina. versic. quintò quæro, notat post glo. antep. ibi, quòd etiam stante dispositione dicti tex. potest episcopus monere promotum vt ordines suscipiate etiam intra annum: quia illa constitutio venit ad corroborationem iuris antiqui, non ad diminutionem:vnde si voluntate sola renuit clericus ordinari nihil prætendens, nisi quia non vult, debet compelli appellatione remota per subtractionem beneficij & officij, secundùm gloss. ibi. Nota tamen, quia si quis habeat capellaniam requirentem ordinem sacerdotalem, non est priuatus illa, si non fuit monitus vt promoueretur. ita firmarunt Domi. de Rota in deci. antiquis. D xx. incip. Nota quòd tenens capellaniam, ex ratione quia dispositio illius capitu. Licet canon. tanquam pœnalis non debet extendi. # 49 Officium insuper diuinum vt tenentur non recitarunt. Capvt xlix. EX dispositione Lateranensis Concilij tempore Leonis x. celebrati in sessione nona, in cap. de reformationibus curiæ & aliorum, delictum hoc tali pœna punitur: videlicet quilibet habens beneficium cum cura. vel sine cura, si post sex menses ab obtento beneficio diuinum officium non dixerit, legitimo impedimento cessante, beneficiorum suorum fructus suos non faciat, pro rata omissionis recitationis officij & temporis, sed eos tanquam iniustem perceptos in fabricas huiusmodi beneficiorum, vel pauperum eleemosynas erogare teneatur. Si verò vltra dictum tempus in simili negligentia contumaciter permanserit, legitima monitione præcedente, beneficio ipso priuetur, cum propter officium detur beneficium. Intelligatur autem officium omittere, quò ad hoc vt beneficio priuari possit, qui per quindecim dies illud bis saltem non dixerit, Deo tamen vltra præmissa de dicta omissione reddituri rationem. Quæ pœna in habentibus plura benesicia reiterabilis toties sit, quoties contrà facere conuincatur. Hec sunt verba concilij. An autem ante eius declaraionem clericus non recitans officium diuinum teneretur ad restitutionem fructuum, vide Docto. in capit. j. de celebra. missa. Domi. & Phili. in cap. fin. de reseri. lib. vj. Syluest. in verbo clericus. lo iiij. in xxiij. quæ. {Phili. in c. postulasti. col. ix. nu. xxxiij. De rescrip.} # 50 Negociatores ac alienæ rei conductores. Capvt l. Negociari lucri causa prohibitum est clericis, vt in cap. Secundum. ne cleri. vel mona. Vnde in Concilio Carthaginiensi vj. cap. xvij. sancitum est quòd clericus aliquid excogitans turpis lucri gratia, abiiciatur à clero ac à communione alienus sit. {Eisdem præterea prohibitum fuit inter alia in Concilio Calcedonensi in Cano. iij. conducere possessiones. Qui verò hoc fuisset transgressus correctioni ecclesiasticæ subiacere decreuit. Posteà etiam in Concilio Carthaginiensi iij. in Cano. xv. clericis fuit prohibitum vt non essent conductores nec turpi vllo lucro vel inhonesto negocio victum quærant. Nulla etiam alia inflicta pœna. Tandem, in concilio Arelatensi ij. in capitulo xiiij. dispositum est quòd si clericus conductor alienæ rei voluerit esse, aut turpis lucri gratia aliquod genus negociationis exerceat, depositus à clero, à communione alienus habeatur. {Facit etiam in proposito materiæ huius capituli Concilium Tarraconense, Canone ij. Cuius verba sunt: Canonum statutis firmatum est vt quicunque in clero esse voluerit, emendi vilius vel vendendi carius studio non vtatur. Certè si voluerit exercere cohibeatur à clero. cuius Concilij dispositio à Gratiano refertur in c. canonum. xiiij. q. iiij. vbi etiam vide bonum text. Iulij papæ. in c. quicunque. in hoc proposito.} Aduertendum est præterea, quòd quesita per clericum ex illicita negociatione danda sunt pauperibus, vt notat Matthæus, quem ibi refert Card. in clement. j. in fin. de vi. & honest. cleric. Et notant Zenze. & Rai. ibi, quos refert Imo. ibi, in ij. col. Si tamen totum non reddiderint, non sunt in statu damnationis, vt notat Card. vbi suprà, referendo fratrem Aluarum, & Zenze. & tenet etiam Imo. ibi referen. do solum Zenze. Et vide Archi. Floren. in sua summa, in iij. parte, tit. xiij. cap. ij. §. fin. vbi scripsit quòd in foro pœnitentiali debet clericis iniungi, vel saltem consuli quòd ea quæ taliter lucrati sunt studeant pauperibus erogare, qui solùm allegat ad hoc text. in cap. Qui habetis. xiiij. quæst. v. Ex quo videtur velle, quòd non tenentur clerici ad restitutionem taliter acquisitorum. # 51 Proxenetæ illicitorum contractuum. Capvt li. Clericvs proxeneta illicitorum contractuum à proprio gradu debet deponi: hæc est sententia Rom. in singu. Dccxxij. incip. Proxeneta, allegat text. in capitu. Si quis episcopus. j. quæstio. j. Sed ex illo text. iudicio meo non potest elici tam generalis propositio, quia solùm disponit in mediatore ordinum precio susceptorum:quo casu præcipit tex. ille quòd clericus mediator à proprio gradu decidat, & sic deponatur, secundum Docto. ibi. Vnde ego non auderem pœnam inflictam clerico mediatori in crimine simoniæ per illud Concilium Calcedonense extendere ad proxenetam, seu mediatorem illicitorum contractuum, nulla facta distinctione: sed crederem pœnam illius text. in suo casu practicandam, & clericum alterius contractus illiciti mediatorem pœna arbitraria puniendum, attenta contractus initi prauitate, & participatione lucri per clericum facta, & exemplo vel scandalo inde suborto. Posset tamen corroborari opinio Roma. de qua suprà per text. in capitulo primo, de testibus, in vj. vbi probatur quòd etiam mediator criminis dicitur ipsum delictum committere. ex quo ibi hoc notant Ancha. & Philip. & inferunt ad statuta imponentia pœnam committentibus delictum, quòd videntur includere etiam mediatores, facit glos. notabilis in l. Si sciente. ff. de parrici. quæ proba quòd proxeneta in contractibus vsurariis potest dici vsurarius, dum dicit quòd proxenetæ in talibus contractibus tenentur reddere vsuras, ac si ipsi accepissent, quam allegat Philip. in d. cap. j. # 52 Ministri laicorum, ac in rebus eorum procuratores existentes. Capvt lii. CLericis qui talia agunt, & occasione huiuscemodi administrationis, propter pecuniariam causam deprehenduntur in fraude non subuenitur ab ecclesia, vt disponit text. in cap. Sacerdotibus. ne cleri. vel mona. quod intellige de clericis constitutis in sacris, vel benesiciatis, fecundum Abb. ibi, per ea quæ ipse natat in cap. j. eod. titu. vbi in sina. verbis concludit quòd clericis in minoribus non benesiciatis non prohibentur negotia secularia aliâs licita. Et nota secundum eundem Abb. post Inno. quòd ille text. in c. Sacerdotibus. dum prohibet clericos esse procuratores rerum laicorum, intelligitur in procuratore generali:nam procurare vel administrare vnum negotium laicorum non est clericis prohibitum, quod dicit menti tenendum. & idem tenet Abb. post Innocen. & Ioan. Andr. in cap. Sed nec. in col. j. eod. titu. {idem tenet Inno. in c. j. de obliga. ad ratio. quem sequuntur plures doct. relati per Phil. in c. cum I, & A. col. 6. nume. 17. de re iudi. quod tamen limita, nisi illud vnicum negotium ita multum esset arduum & diffusum, quòd haberet distrahere clericum, sicut multa negotia secundum Phili. in c. ij. de iudi. col. ij. nu. 4. Item limita vt infrà in c. 55.} Item aduerte quòd inquantum dicitur in d. c. Sacerdotibus, quòd talibus clericis non subuenitur ab ecclesia, intelligunt Docto. communiter secundum Abb. ibi, quòd non per hoc datur autoritas Iudici laico capiendi eos. Sed dicit quòd clerici non debent eis subuenire, dando illis pecuniam ad satisfaciendum de fraude, vel dando fauorem eis vel auxilium, quòminus debeant respondere in loco in quo gesserunt administrationem. {Quomodo autem fuerit olim clericis prohibitum similibus vacare, vide in concilio Carthaginensi primo, Cano. 6. Cuius verba sunt: Nicasius episcopus Culustitanus dixit, Credo placere suggestionem meam sanctitati vestræ: & displicere vobis, vt qui seruiunt Deo, & annexi sunt clero, non accedant ad actiones, seu administrationem vel procurationem domorum. Grationus episcopus dixit, Et Apostolorum statuta sunt, quæ dicunt, Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus, próinde aut clerici sint sine actionibus domorum, aut actores sine officio clericorum. Vniuersi dixerunt, Hoc obseruemus. cuius canonis verba referuntur in c. credo. xxj. q. iij. licet eius suprascriptio corrupta sit.} # 53 Tabellionatus officium exercentes. Capvt liii. CLerici in sacris ordinibus constituti, tabellionatus officium exercere non debent, & si aliter fecerint, prælati debent hoc illis interdicere, per beneficiorum subtractionem. Ita disponit text. in capitu. Sicut. ne cleri. vel mona. Assignat Abb. ibi duas rationes, scilicet quòd officium est vile & sæculare. In causis verò spiritualibus & ecclesiasticis, clericos indigentes ad id officium admittendos esse arbitratur Abb. ibi, col. iij. Et aduerte quòd hoc etiam habet locum in clericis in minoribus beneficiatis, secundum Anto. ibi, cui assentitur Abb. d. colum. iij. post Hostien. Clerici verò in sacris non beneficiati possent vti isto officio, voluit Hostien. ibi, quem sequitur Abb. {de quo vide, latè per Iaso. vbi hoc limitat nouem modis, in l. j. §. huius studij. ff. de iusti. & iure. nu. 8.} Vnum est præterea aduertendum in hac materia, quòd licet clerici non possint recipere nouas rogationes tanquam tabelliones, veteres tamen poterunt complere, probatur ex glos. in cap. Vt officium. in verbo, præmissa. de hæred. in vj. quæ hoc determinauit in monacho, quam ibi dicit singularem & menti tenendam Phil. qui dicit, quòd ratio huius est, quia complere veteres rogationes non est originale officium, sed executio rogationis iam factæ, & trahitur retro ac si à principio fuissent extensæ: dicit tamen vlterius vnum quod est notandum, quòd non debent hoc facere sine licentia superioris, secundum Ioan. de Lignano, & Domi. Item nota quòd clericatum vel beneficium non perdunt clerici per superuenientiam tabellionatus. ita concludit Abb. ibi, colum. ij. licet Vincen. voluerit quòd clericus in minoribus, suscipiendo tabellionatum cedit clericatui & benesicio: quod ibi intelligit Ioan. And. & placet Abb. quando tale officium reciperetur à principe, & deputaret eum ad publica & criminalia officia. Quod ego adhuc subintelligerem, quando talis cœpisset vti officio in criminalibus, antè verò non. Quæri præterea potest non ab re in materia huius capituli, Si clericus tabellio fuit condemnatus de falso per Episcopum suum, & postea per eundem restitutus in integrum, & conficiat instrumenta tanquam publicus notarius, an valeant? quam quæstionem mouet Bold. in j. volum. consil. eccl. proponitur quòd quidam, & concludit quòd non: quia episcopus non potest restituere infamem, cùm hoc sit reseruatum principi, vt per Innocen. & alios in cap. Cùm t. de re iudic. # 54 Ac leges & physicam audientes. Capvt liiii. ARchidiaconi, plebani, præpositi, contores, & alij clerici personatus habentes, necnon presbyteri audientes seu studentes, addiscendo leges vel physicam post duos menses à tempore quo audire inceperint computandos, quatuor pœnis sequentibus subiacent: videlicet quòd sunt ipso facto excommunicati, ac in nulla causa si patrocinium præstare voluerint, audiantur. Et reuersi in choro, mensa & capitulo, & cæteris vltimi fratrum habeantur, & totius promotionis ad ordines vel beneficia spem amittant, nisi ex misericordia Apostolicæ sedis. Ita colligitur ex tex. & quæ ibi notant Doct. maximè Abb. in cap. Non magno opere. & in c. fi. ne cleri. vel mona. similibus etiam pœnis puniuntur obtinentes parochiales ecclesias, quæ sunt plebaniæ, habentes sub se capellas in quibus instituuntur clerici perpetui, nequeuntes ab ipsis absque causa rationabili amoueri, si leges vel physicam audiunt, vt habetur in c. j. eo. tit. lib. v}. # 55 Uillarum procurationes suscipientes. Capvt lv. SAcrosancta {illa Calcedonensis Synodus, in Canone iij. Clericos misceri secularibus procurationibus prohibuit, nisi fortè qui legibus ad minorum tutelas, siue curationes inexcusabiles attrahuntur, aut quibus ipsius ciuitatis Episcopus ecclesiasticarum rerum commiserit gubernacula, vel orphanorum, aut viduarum, quæ indefessa sunt, aut earum personarum, quę maximè ecclesiastico indigent adminiculo. Transgressori autem nullam aliam pœnam irrogat, nisi quòd correptioni ecclesiasticæ subiaceat. Concilium præterea Carthaginense tertium eos esse procuratores, simpliciter prohibuit Cano. xv. Postea verò Alexan. iij. in concilio Lateran. inhibuit clericis procurationes villarum exercere, pœna contrafacienti posita, quòd ab ecclesiastico ministerio fiat alienus. Vnde colligitur, quod} clericus generalis procurator deponendus est, vt in cap. Sed nec. ne cle. vel mona. Et licet ille tex. simpliciter prohibeat clericis procurationes: Inno. tamen quem ibi sequitur Abb. intelligit de procuratione generali, quasi sentiat, quòd possit clericus vnum negotium procurare etiam laici: quod latius sequitur idem Abb. in cap. ij. eod. tit. dummodo clericus non suscipiat illud negotium ex cupiditate, quia tunc nec vnum negotium licet clerico procurare, secundum eum. Et sic intelligit sententiam Collectarij in locis per eum relatis, quæ aduersabatur doctrinæ Inno. {Intellige etiam dummodo illud vnum negotium non ita multum sit arduum ac diffusum quòd haberet distrahere clericum sicut multa negotia vt tenet Philip. in cap. ij. de iudi. colum. ij. nume. 4. & dixi suprà in cap. 52.} quantum verò ad pœnam depositionis, de qua hîc vide quod dicam in capitu. sequen. # 56 Ac principum & secularium virorum iustitiarij. Capvt lvi. HVius excessus est eadem pœna de qua in casu præcedenti, & per eundem tex. Aduerte tamen, quòd Abb. in d. cap. Sed nec. versi. Sed quæritur. dicit quòd sibi videtur valde graue quòd clericus deponatur propter exercitium istorum officiorum, scilicet procuratoris, de quo in c. præcedenti, & Iustitiarij. de quo hîc, maximè hodie: cùm non ita acerbè debeant puniri delicta, vt in c. fraternitatis. xxxiiij. distin. Vnde plus sibi placet quòd tales clerici debeant excommunicari, & non deponi, nisi essent incorrigibiles: quia tex. solùm dicit quòd delinquens in hoc ab ecclesiastico fiat ministerio alienus, & per excommunicationem satis fit alienus: licet Ioan. Andr. intelligat de pœna depositionis. {Pro cuius opinione videtur facere decretum concilij Toletani iiij. cuius verba sunt: Sæper principes contra quoslibet maiestati obnoxios sacerdotibus negotia sua committunt. Et quia sacerdotes à Christo ad ministerium salutis electi sunt, ibi consentiant regibus fieri Iudices, vbi iureiurando supplicij indulgentia promittitur, non vbi discriminis sententia præparatur. Si quis ergo sacerdotum contra hoc commune consultum discussor in alienis periculis extiterit, sit reus effusi sanguinis apud Christum, & apud ecclesiam perdat proprium gradum. est Cano. xxx. dicti Concilij. & habetur 23. q. 8. cl. sæpe principes.} An autem clericis in isto casu sit prohibitum quodlibet officium iustitiæ exercendæ. Abb. in d. c. Sed nec. credit quòd sic, quia verba text. sunt multùm generalia, & ratio generalissima, quia nemo militans Deo &c. Vnde dicit per illum tex. quòd clericus non posset esse Vicerex, vel Vicecomes, vel locumtenens alicuius principis secularis, nec habere sub sua cura aliquam ciuitatem seu locum temporalem. pro quo allegat text. magis specificum in c. clericis. §. j. eo. tit. Videtur tamen sibi quòd clerici possunt esse consiliarij principis: quod dicit etiam sentire Ioan. Andr. in d. c. clericis. quod notat etiam Bal. ex text. ibi, in auth. Habita. in princ. C. Ne filius pro patre. Et vide Abb. in dicto capit. clericis. vbi notat quòd prælatus potest esse consiliarius principis secularis, licet non debeat esse officialis iustitiæ exercendæ. Debent tamen cauere secundum eum, ne consulant in criminali causa etiam reum absoluendum, quando ex hoc immineret actori pœna mortis, vel mutilationis membri in pœnam talionis. Possunt præterea clerici sine metu irregularitatis interuenire in lege condenda, per quam pœna mortis imponitur, quando non imminet casus, propter quem efficitur lex, sed fit generaliter, licet postea casus occurrat, vt quis interficiatur: quia tunc clericus consules non animaduertit in certam personam, sed prouidet vt homines se abstineant à delicto. vt notat Domi. in c. fi. iij. dist. Vbi dicit hanc esse conclusionem Archi. in c. officia. xxiij. quæst. v. licet re vere Archi. ibi nihil scripserit de clerico, sed solùm afferit quòd princeps qui legem condidit, cuius autoritate homines sunt traditi morti, non est factus irregularis: & non infertur, princeps ad cuius officium spectat tales leges condere, non efficitur irregularis, ergo nec clericus qui consuluit ei vt illas condat: poterat tamen quòd melius allegare Bal. vbi suprà expressè tenentem quòd clerici possunt dare consilium in legibus condendis: & licet ex hoc sequatur per accidens mors alicuius, non sunt irregulares, quem refert Ioan. de Ana. in c. Ad audientiam, in iij. col. versi. Tertiò quæritur. de homici. Pro quo etiam facit quod notat Bal. in c. ij. in si. de maio. & obed. post Innoc. quòd papa potest imponere pœnam mortis statuendo, sed non exequendo, quia si propriis manibus occideret aliquem, fieret statim irregularis. # 57 Contra ecclesias à quibus beneficia obtinent, aduocati vel procuratores extiterunt. Capvt lvii. POena huius criminis est, quòd tanquam ingratus potest eiusdem ecclesiæ beneficio spoliari: vt in cap. fina. de postu. in fi. Notat hoc etiam glos. in c. Nulli. iij. quæst. j. Tradit etiam Lucas de Penna in l. milites. in fin. de re mili. lib. xij. Quod adeò procedit, quòd si quis est beneficiatus in duabus ecclesiis non potest prestare patrocinium vni contra aliam, notat glo. inc. Si qui sunt presbyteri. j. quæs. vij. quod limitat eadem glos. nisi habeat administrationem in altera earum. Si verò necessitas officij quo fungitur cogat illum ad aduocandum contra ecclesiam, vt quia tutor est, vel prælatus, excusatur secundum Inno. ibi. Vel si hoc agat pro strictè coniunctis, vel miserabilibus personis, secundum Abb. ibi post Hosti. An autem clericus in isto casu qui prohibetur aduocare contra ecclesiam, si in camera consulit contra eam, incurrat pœnam, de qua suprà. Videtur dicendum quòd non, si sequimur doctrinam Bar. in l. j. §. postulare. ff. de postul. vbi tenet quòd Doct. promittentes non aduocare, possunt in camera consulere: quod ibi sequitur Alex. in addit. & quod notat idem Bar. in l. Paulus. §. j. ff. de legat. videlicet quòd Docto. qui non possunt esse aduocati, non dicuntur aduocare si mittunt vnam cedulam iudici, vel si ei loquuntur: quod refert & sequitur Præpo. in c. Solicitudinem. de appel. col. x. qui etiam allegat Ang. in d. §. postulare. tenentem quòd prohibitus postulare, non prohibetur allegare in camera, vel in seriptis, notat etiam Ias. in l. j. in prin. in iij. col. ff. de verb. obl. referendo Bar. vbi suprà. {Et Decius in l. fæminæ. nu. II. ff. de reg. iur.} Sed prædictis doctrinis non refragantibus (saluo meliori iudicio) contrarium crederem in casu nostro, imò quòd clericus consulendo in camera, vel faciendo in scriptis allegationes iuris contra ecclesiam incurrat pœnam: quia tex. in d. c. fi. eam imponens fundatur in ingratitudine, quę resultat ex eo quòd clericus sit aduocatus vel procurator contra ecclesiam, in qua habet beneficium: quæ quidem ingratitudo ita consistit in consulendo in camera, vel scribendo in iure contra eam, sicut si esset aduocatus: quia pari modo possunt nocere ecclesiæ consilia clerici in camera, vel allegationes iuris ab eo seripte, sicut si contra illam aduocatus existeret: quæ paritas rationis non sic procedit in doctrinis doctorum suprà relatis. # 58 Instituti hæredes rogati de restituendo hæreditatem incapaci tacitam fidem dederunt. Capvt lviii. CLericus qui in hoc deliquerit perdit hæreditatem, quæ aufertur ab eo tanquam ab indigno, & applicatur ecclesiæ: notat Bal. in l. Si quis presbyter. C. de epis. & cle. quod confirmari potest his quæ not. Feli. post Abb. in c. ecclesia sanctæ Mariæ. de consti. col. xxiij. ver. Sequuntur etiam. vbi dicit quòd in casibus in quibus quis priuatur vt indignus hereditate, priuabitur & clericus: & quòd si clericus hæres non adimplet voluntatem defuncti priuabitur hæreditate, iuxta auth. Hoc amplius. C. de fideicom. & quòd si non petit tutorem pupillo, priuabitur successione, per l. Sciant. C. de legi. hær. Que etiam refert Barba. in consi. xxviij. incip. Scripsit bellissimè. in j. volu. in col. pen. referendo Ancha. in c. j. de constit. in vj. char. versi. Primò principaliter quæritur. facit etiam quod tradit Ioan. Baptist. in repe. l. Cunctos populos. C. de summa trinit. & side catho. in col. antepe. nu. clxxv. dum ex conclusionibus per eum præmissis dicit inferri, quòd clerici priuantur vt indigni, iuxta tit. ff. & C. de his qui. vt indig. Auseruntur præterea à tali clerico qui tacitam fidem dedit, fructus quos percepit ante litem motam, vt in l. Eum qui ta citum. ff. de his qui. vt indig. Dicitur autem tacitam fidem accomodasse, siue chirographum eo nomine dederit, siue nuda repromiserit pollicitatione, vt in l. In fraudem. in prin. ff. de his qui. vt indi. Idem etiam est si fiat instrumentum coram notario & testibus, in quorum fide ponitur vt hoc habeant in secreto. ita Bart. ibi. & in l. Non intelligitur. §. tacita. ff. de iure fif. Et vide glo. in. d. §. tacita. in verbo, probationibus, quæ vult, quòd per confessionem rogati probatur tacitum fideicommissum: quam ibi sequitur Bart. ex qua notat vnum quod est in hac materia singulare, quòd tenetur quis respondere positioni, an fuerit rogatus de restituendo incapaci: quod scripsit etiam Bart. latius in l. fina. colum. iij. ff. de his quib. vt indig. Et in ista materia taciti fideicommissi vltra ea quæ tradunt Docto. in locis communibus vide bonum consilium Barba. xlvj. incip. Præclarè scribitur, in j. volu. Posset etiam dici in hoc proposito quòd cùm Barto. in d. iij. col. d. l. fina. tradiderit quòd taliter rogatus debet secundum conscientiam fisco dare talem hæreditatem, & non potest dare incapaci, nec sibi retinere: quem refert & sequitur Rosella in verbo filius. in iiij. col. versi. quæro quod debet, & Segura in repe. §. cum filiæ. l. Cohæredi. ff. de vulg. & pup. xlv. col. versic. Tertium est notandum. Sic & eodem modo clericus teneatur restituere ecclesiæ bona illa: quod non est parui momenti. {Et an iuramentum prestitum arrogato & testibus de nunquam id reuelando valeat, vide consi. elegans Cardi. xxxviij. qui concludit quòd non, & eum refert & sequitur Feli. in c. intimauit. nu. 5. de testi.} # 59 Calumniatores. Capvt lix. PRæmisso prius quòd ille dicitur calumniator qui falsa crimina proponit, vt in {c. si quem.} §. notendum. ij. quest. iij. & per Anto. in rub. eiusdem titu. Et quòd regulariter si succumbit in causa, punitur eadem pœna qua veniebat puniendus accusatus, vt in c. ij. eadem causa & quæst. {& in c. ij. v. q. vj.} Et per Anto. & Abb. in d. rubri. Clericus calumniosus accusator priuatur officio, & verberatus publicè in exilium mittitur, vt in capi. j. de calumn. {facit etiam tex. in c. quia iuxta. v. q. vj.} Aduerte tamen quòd hæc non est ordinaria pœna clerici calumniatoris, sed illa eadem qua puniendus erat accusatus, & ideo in d. c. j. fuit imposita illa verberum & exilij, quia non erat proportionabilis accusatori pœna qua erat puniendus accusatus, secundum Anto, & Abb. ibi. ideo caueat iudex ne erret, credens hanc esse ordinariam pœnam calumniatoris. Sed sequendo doctrinam Anto. ibi, in iiij. nota. quatenus pœna accusati congruit accusatori, eatenus est imponenda, & quatenus ei non proportionatur, alia corporalis loco eius subrogatur. Clericus tamen denunciator criminis, & in probatione deficiens ab officio & benesicio suspenditur, donec innocentiam suam purget, vt in c. fi. eo. tit. Et hoc ex ratione, quia denunciator dicitur impropriè calumniator, quia aliâs similitudine supplicij puniretur secundum glo. & Anto. ibi, per quos etiam vide qualiter tunc innocentia denunciatoris purgari debeat. Et procedit dicta pœna suspensionis, etiam si denuncians intenderet pœnitentiam tantùm, & non pœnam imponendam esse, vt per Abb. ibi, in si. Dicitur præterea & alio tertio modo clericus calumniator, quando in personam electi vel postulati aliqua obiicit, & deficit in probatione, vt probat tex. in cap. j. de elect. in vj. Ex quo notat ibi glo. in verbo calumniæ, quòd in excipiendo, accusando & denunciando dicitur quis calumniari: pœnam verò eius qui calumniatur hoc modo descripsit text. ibi, videlicet quod à benesiciis ecclesiastic is triennio se nouerit esse suspensum, ad quæ si intra illud tempus propria temeritate se ingesserit, eis ipso iure perpetuò sit priuatus, nisi manifestissimis constiterit documentis quòd ipsum à calumniæ vitio causa probabilis & sufficiens excusaret. Aduertendum autem est, quòd cum ille tex. imponat pœnam calumniatori obiicienti in personam electi, non videretur extendenda ad quem cunque clericum calumniam committentem in excipiendo contra alium in alia materia, sed tunc arbitrariem puniendum existimo, eo pręcipuè, quia crimina in modum exceptionis probata non sic nocent criminoso, iuxta not. in c. j. de exceptio. {Qua autem pœna punierint antiqui Canones falsa crimina obiicientes, vide concilium Arelatense secundum in Canone 24. vbi disponitur eos qui falsa fratribus obiecisse conuicti fuerint, placuit vsque ad exitum non communicare sicut magna Synodus ante constituit, nisi digna satisfactione pœnituerint.} Quæ sint verò causæ iustę excusantes aliquem à calumnia, vide glo. in d. c. j. de elect. in vj. in verbo sufficiens, quæ ponit duo exempla. Et vide Bart. in j. Cum quidam. §. quod dicitur. ff. de acquir. hære. vbi per illum tex. dicit, quòd quando esset publica fama, excusatur qui fuit credulus, & accusauit vel denunciauit aliquem de maleficio, de quo erat publica fama, & non potest puniri pœna quæ imponitur proponenti falsas accusationes, & dicit sæpius fuisse de facto obtentum. Idem voluit Bal. in l. si. C. si seruus aut liber. lib. x. quor refert Ias. in prædictis & aliis locis, in l. j. in prin. ff. de eo per quem factum erit. An autem præsentatio vnius testis releuet à pœna calumniæ, vide Ana. in c. ij. de calumnia. in iiij. col. ex quo colliges quòd releuat, nisi aliâs esset consuetus calumniari, & in alio casu, quando reus nihil probat, pro quo allegat Anto. ibi, & Bald. in. fina. C. de probat. Et nota quòd eadem sententia est condemnandus calumniator, qua reus absoluendus: vt notat idem Anto. in d. cap. j. in iij. nota. & Abb. in ij. nota. qui etiam addit quòd si calumniator non est puniendus tempore suo, & reus fuit absolutus, potest posteà puniri ex nobili officio iudicis: quod no. ex text. ibi, regulariter autem præsumitur calumniari, qui nullas probationes producit, nisi in casibus not. per Anto. in dicto capit. j. quos transcripsit Panormita. ibi. Vnum præterea quod est notabile aduertat Iudex in hac materia, quòd non solùm propter veram calumniam commissam in causa criminali potest imponi pœna corporalis de iure canonico, sed etiam propter præsumptam calumniam in causa ciuili. Probat hoc singulariter tex. iuncta glo. fin. in c. fi. de do. & contumacia. qui non est alibi, secundum Inno. vt refert Ioan. de Ana. in capitu. j. de calumnia. in col. iij. Crederem tamen quòd quamuis hoc verum sit, mitiori tamen pœna licet corporali puniendus est calumniator in ciuili, quàm in criminali causa. # 60 Maledici. Capvt lx. CLericus maledicus maximè in sacerdotibus cogatur ad postulandum veniam, & si noluerit, degradetur, nec vnquam absque satisfactione ad officium reuocetur. Ita placuit patribus Carthaginien. Concilij iiij. vt habetur in cap. clericus maledicus. xlvj. distinct. Si autem clericus verba aliqua in depressione officij & beneficij Romani pontificis portulerit, tunc text. in cap. j. de maledi. præcipit illum à temeritate tali compescendum per iudicem nulla pœna declarata, ex quo videtur illum reliquisse arbitrio suo: cùm enim verba quæ maledici dicere possent in detrimentum Romani pontificis & sedis apostolicę essent varia, & non æqualis grauitatis & culpæ, meritò non potuit certa pœna declarari. Iudex ergo consideratis qualitatibus personæ, verborum, & loci, & aliis quæ in arbitrariis consideranda veniunt, clericum in hoc delinquentem punire debet, dum tamen aduertat, quod si verba clerici contra Romanam sedem prolata habent in se speciem hęresis, puta si dixerit papam non posse condere canones, tunc punire debet illum tanquam hæreticum, vt notat Ioan. de Ana. ibi, in col. ij. in prin. allegando glo. nota. in cap. generali. in versi. Inhibemus. de elect. lib. vj. quæ licet hoc in terminis non dicat, tamen optimè facit in argumentum. {Pro quo faciunt notata per Feli. in cap. j. de constit. col. iij.} Et quamuis idem {Io. de Ana. vbi suprà} in iij. col. audeat affirmare quòd pœna text. in c. felicis. de pœnis, lib. vj. habeat locum contra illum qui contra Cardinalem verba iniuriosa protulit, motus principaliter, quia dictus tex. punit percutientem Cardinalem: & verbum percussio comprehendit verbalem percussionem, secundum Bart. in loco per eum allegato. Et motus etiam ex eo quòd dispositio dicti text. est inducta principaliter fauore ecclesiæ Romanæ, & pro ipsius quiete, & ideo potest extendi, licet sit facta in odium delinquentium. Hoc tamen non videtur mihi salua eius autoritate posse iure sustineri: nam licet verum sit quòd verbum percutere comprehendat verbalem iniuriam: quis audebit ex hoc inferre, quòd pœna grauis imposita percutienti comprehendat verbis iniuriam inferentem? Quantò minus credendum est Romanum pontificem, qui tot & tam graues pœnas inflixerit insequentibus hostiliter, vel percutientibus Cardinalem voluisse eas omnes pati illum, qui solùm verbis quantumuis contumeliosis Cardinalem offenderit: cùm verbalis iniuria quantumuis grauis Cardinalibus illata, mitioribus pœnis & satis condignis possit sufficienter emendari. Religiosi autem qui in sermonibus suis prælatis ecclesiarum detrahunt, per duos menses subiacere debent illis pœnis, quæ secundùm eorum regulam vel statuta, pro grauibus criminibus seu culpis eis consueuerunt imponi, super quibus absque manifesta necessitate cum eis non valet dispensari, vt statutum est in Concilio Viennensi, de quo in Clem. j. in §. Quibus. de priuileg. Clericus verò qui murmurat alienus sit à fratrum vnitate, & opus eius abiiciatur, itaque iuxta mensuram operis in hoc peccans sacerdotis iudicio pœniteat. ita cautum est in viij. synodo Gratiano referente in cap. Alienus. xc. distin. Si tamen clericus aliquem iniuriosis verbis diffamauit, poterit ille contra ipsum clericum agere actione iniuriarum, & si fuerit condemnatus, efficitur infamis: vt probat text. & ibi notat Abb. in c. Cum t. de re iudic. qui dicit illum text. procedere etiam in clerico, secundùm vnum intellectum: quod procedit siue agatur contra eum criminaliter, siue ciuiliter: quia vtroque modo damnatus actione iniuriarum incurrit infamiam, vt concludit Abb. ibi, in j. col. post glos. ibi, licet glos. contrarium senserit in c. At si clerici. de iudi. Et siue verum dixerit, siue falsum, quando id facit animo iniuriandi & sine causa, nihilominus tenetur actione iniuriarum, concludit Abb. in d. c. Cum t. in fin. col. post plures per eum relatas opiniones, & ponit etiam addi. Bart. quæ plures doctores refert in l. iij. in princ. ff. de lib. & posthu. in addi. incip. Pro statuto. Crederem præterea in his regnis Castellæ & Legionis posse clericum condemnari ad petitionem iniuriati, ad hoc vt in præsentia iudicis & bonorum hominum dicat se mentitum fuisse, quum ita cautum fit, & seruari soleat in laicis, per l. ij. titu. iij. libr. iiij. fol. l. quæ lex & si posset dici clericos non comprehendere: tamen ex æquitate quadam videtur quòd Iudex ecclesiasticus possit imitari illam, cuius arbitrio pœna in hoc casu relicta est, præcipuè attenta doctrina Doctoris de Pala. Ruuios. in Repe. rub. de donat. int. vir. & vxor. in col. v. vbi post Didacum de villadiego Doctorem etiam Hispanum in loco per eum relato tradidit quòd deficiente iure canonico recurrendum est ad iura & consuetudines regni, non autem ad iura Imperatorum, vel Iuris consultorum. Et licet Præpos. in c. Consuetudo. j. distin. in iij. col. & Petrus de Rauenna in Alphabeto aureo, in allegationibus in materia consuetudinum, in prin. in v. col. ad fin. teneant contrarium, & sic quòd in Hispania iudex ecclesiasticus potius debeat iudicare secundùm leges Imperiales, quàm secundùm leges Regni: tamen hanc meam conclusionem corroborat opinio Præpos. ibi, dum tenet, quòd deficientibus iure canonico & ciuili, recurrendum est ad ius municipale, vel ad particularem loci consuetudinem, vt accidit in casu nostro, in quo leges ciuiles deficiunt, nihil prouidentes in hoc casu, prout est specialiter prouisum per legem Regni. Pro qua etiam opinione mea facit doctrina Abb. in c. Ecclesia sanctæ Mariæ. de consti. col. v. videlicet quòd vbi lex esset fundata super ratione naturali, potest Iudex ecclesiasticus illam seruare non ratione legis, sed ratione naturali. Sed quis dubitat quod iustum sit, & rationi naturali congruum, quòd clericus qui falsum crimen alicui imposuit, ex quo læsa est fama illius dicat se mentitum esse, vt per hoc fama illi restituatur, maximè cum ad hoc teneatur tanquam christianus, & ad id à confessore, etiam non petente iniuriato, cogendus sit. Quod tamen procedere posset, quando conuicium esset falsum, quia tunc verum esset conuiciantem mentitum fuisse: & tali casu illa est potior satisfactio quæ præstari potest iniuriato, neque ex eo refutanda est: quia videtur illam satisfactionem facientem infamem effici, quum iam ex ipsa condemnatione, etiam si non damnetur ad verborum retractationem, infamis remaneat, neque enim Iudex vt pius sit iniurianti, crudelis debet esse iniuriato, qui tali modo honori suo satisfieri petit, cùm aliâs si in sola pecuniarum pœna, vel alia condemnaretur, semper crederent aut saltem suspicarentur illi qui verba iniuriosa audierunt illum dixisse verum, nisi eum se retractantem, & palinodiam decantantem audierint. # 61 Venatores. Capvt lxi. Presbyter in voluptate venandi sæpius detentus suspenditur duobus mensibus. Diaconus verò ab omni officio suspenditur: vt in c. j. de cle. vena. quæ pœna habuit originem à Concilio Aurelianen. de quo in c. Episcopum. xxxiiij. distin. {Qui tamen text. est in Concilio Agathen. Canone lv. qui incipit, Episcopis, & non inuenitur in Concilio Aurelianensi.} Et aduerte quòd dicta suspensio presbyteri debet esse ab omni officio, sicut & suspensio diaconi secundùm Abb. in d. c. j. in fin. post Ioan. Andr. licet text. hoc ita clarè non dicat. Et nota magnam differentiam inter pœnam presbyteri, & diaconi. de qua hîc, nam cum presbytero (cùm sit præfinitum tempus suspensionis) non dispensabitur, cum diacono autem intra duos dies, vel tres, vel quando placuerit, poterit episcopus dispensare, secundùm Henric. in d. c. j. circa fin. & Ioan. de Ana. in iiij. col. ad fin. post Hostien. in summa. eo. tit. §. fin. Subdiaconus præterea hoc delictum perpetrans eadem pœna qua & diaconus puniendus est, secundùm glo. in d. c. j. quod etiam tenent Hostien. & Henric. vbi suprà. Quid autem si alij clerici in minoribus constituti in hoc delinquerent? Ioan. And. post Hostien. in d. c. j. dicit quòd puniuntur arbitrariè, ex quo pœna non est statuta per text. in cap. De causis. de offic. deleg. quod sequitur Henric. ibi, & voluit Hosti. in summa eiusdem tit, in §. fin. quorum opinionem videtur magis sequi Ana. in d. c. j. in fin. verbis, dum dicit, considerandum quòd venatio est prohibita clericis in minoribus per c. ij. eo. tit. Anto. tamen in d. c. j. credit quòd hoc non sit clericis in minoribus prohibitum, per quod videtur tenere quòd propter hoc non sunt puniendi. vnde Abb. ibi, pro concordia dicit, quòd aut omiserunt tonsuram, & tenentur, aliâs secus. Et allegat Clem. ij. de vit. & hon. cler. in verbo, Et si tonsuram. Sed ego credo quod opinio Hostien. Ioan. And. & Henri. sit verior, & quòd concordia Abb. quam subdictis breuibus verbis tradit, non procedat, nam videtur velle, quod si dicti clerici in minoribus tonsuram omiserunt, & in hoc venationis delicto deliquerunt, quòd tunc puniendi sunt, aliâs hoc est si non dimissa tonsura venatores sunt, quod tunc non tenentur aliqua pœna. In hoc secundo membro videtur assentiri opinioni Anto. Sed salua eius autoritate hæc concordia non videtur bona: quia si actus venationis clericis in minoribus est licitus, omissio tonsuræ non debet eum facere illicitum: & tunc magis puniendus est talis clericus propter omissam tonsuram, quàm propter venandi delictum: & text. in Clem. ij. per eum adductus non suffragatur eius opinioni, quin potius videtur contra illam vrgere: quia ibi clerici in minoribus puniuntur si simul cum tonsura deferant vestes virgatas vel partitas, quasi magis delinquat clericus qui tonsuram deferens rem facit indecentem clericali ordini, quàm si illam faciat tonsura neglecta. Vnde si in casu nostro de tonsura esset habenda ratio, magis puniendus esset, argumento dictæ Clem. clericus tonsuram deferens, & venationi vacans, quàm si illa deposita hoc ageret: cuius fortè ratio posset esse, quia clericus tonsuram deferens, & prohibitis vestibus vtens, vel venationi intendens magis offendit clericalem ordinem, quàm si vt laicus incedens hoc admittat. Quippe cùm clericus qui cunctis apparet clericus magis populum scandalizat, si rem illicitam faciat, quàm aliâs: quia tunc qui illum non cognoscunt, eum laicum & non clericum reputant, & sic non iudicant illum facere rem prohibitam nec in honestam. Prætereà in hoc proposito notant vnum quod esset magni effectus, si verum Hosti. in d. §. fin. & Henric. & Ana. in d. c. j. quòd in omnibus suprà dictis monitio trina debet præcedere vindictam, per text. in c. Indignè. xij. q. ij. qui tamen text. iudicio meo hoc non probat: quia nihil de trina monitione dicit, & licet in casu quo loquitur disponat quòd debet esse tanta prouisio, quòd vindictam admonitio præcedat, non sequitur quòd debet monitio precedere in casu nostro & trina. Præterea eorum opinioni in hoc aduersatur aurea illa doctrina Innoc. in c. Extirpandæ. ante fin. de præb. quam celebrant Doctor. plures per me relati in regula mea: ccxcviij. incip. Monitio, in qua tradidit, quòd quando lex loquitur affirmatiuè, non requiritur monitio ad incurrendam pœnam. Cùm ergo text. in d. c. j. loquatur affirmatiuè, & statuat presbyterum vel diaconum sæpius detentum in voluptate venandi, suspendum, ergo non requiritur monitio (salua dictorum patrum autoritate) eo maximè, quia si hoc scirent clerici (attendentes nisi monitione præmissa non esse puniendos) non desisterent à venationibus illam expectantes. Fateor tamen quòd in isto proposito multùm operaretur monitio: nam si clericus monitus cessare noluerit à venatione, poterit deponi, non propter venationem, sed propter inobedientiam, vt expressè firmat Archid. per text. ibi in cap. Quorundam. xxxiiij. distinctio. quem refert & sequitur Anan. in d. c. j. in col. j. Et notat etiam Præp. sequendo Archid. in d. c. Quorundam. Præterea in hoc aduertendum est, quòd adeò clericis est prohibita venatio, quòd huic prohibitioni non potest præscribi per contrariam consuetudinem, vt per Hostien. quem alij sequuntur, in c. ij. de cle. vena. vt refert & sequitur Ana. ibi in ij. col. & vide Abb. in d. c. j. & Præpo. in d. c. Episcopum, qui ponderant illa verba, sæpius detentus, & dicunt quòd si rarissimè causa sanitatis, recreationis, vel recuperandi appetitum venationibus vteretur clericus, non esset prohibitum, & nec quando causa necessitatis hoc fecisset, puta pro carnibus vel pellibus habendis, quas de facili habere non posset, vel quando fructus sui consisterent in venationibus, prout dicitur esse in Gallia. Aliqua etiam ex prædictis tenet Ana. in d. c. j. col. iij. de cle. vena. Et vide Archid. in summa. xxxiiij. distinct. & melius in cap. Qui venatoribus. lxxxvj. distinct. vbi recreationis & necessitatis causa licitam dicit clericis venationem. {quod etiam tenet Syluest. in sua summa, in verbo Venatio.} De causa verò necessitatis potest poni optimum exemplum, quod ponunt Hostien. & Ana. in d. cap. j. videlicet, si apri, vrsi, vel aliæ feræ veniunt vastare segetes vel vineas clericorum. Et vide Card. in Clem. Ne in agro. §. porrò. ij. de stat. monac. vbi referendo Innoc. in c. dudum. el ij. de elect. Idem dicit de causa recreationis, qui prius asserit quòd ponere laqueos & retia sine strepitu, & clamore, & canibus licet clericis, allegat text. in cap. Nunquàm. de consecra. distin. v. & idem tenet Ana. in Rubr. de cleri. vena. in j. col. referendo Paul. in d. §. Porrò, quod etiam notat Præp. in c. j. xxxiiij. distinctio. & Platea in l. Venatoribus. C. de excusa. mune. lib. x. Nota tamen quòd venationem in dubio debemus interpretari, recreationis causa, vt per Alexan. in consil. lxxij. j. volum. fin. col. quod etiam notat Ana. in d. c. j. ij. col. ad fin. Et Lucas de Penna in d. l. Venatoribus. # 62 Ioculatores, Goliardi, seu Buffones. Capvt lxii. Iocvlatores dicuntur latores ioci in publicum, facientes spectaculum porprij corporis, vt per Ioan. mona. in cap. j. de vit. & honest. cler. in v j. per text. in cap. Cum decorem. eod. titu. & per l. ij. ff. de his qui not. infam. & glos. in dict. c. j. Hoc verò vocabulum Goliardos, vulgare est Gallorum, & Buffones, vulgare est Tuscorum, secundùm Ioan. Mona. & glos. ibi: hos tamen alibi appellat canon histriones. iiij. quæst. j. cap. j. de consec. distinct. ij. cap. Pro dilectione, secundùm Ioan. Andr. & Domi. ibi, tamen in illis capitulis non fit mentio de aliqua ex tribus dictionibus prædictis, sed solùm de histrione. Ex quo videntur dicti doctores intelligere, quòd idem significat hæc dictio histrio, quod tres dictiones prædictæ. Et clerici qui tales se faciunt si per annum illam artem ignominiosam exercuerint, ipso iure carent omni priuilegio clericali. Si autem breuiori tempore, tunc si tertiò moniti non resipuerint, carent etiam omni priuilegio clericali. Ita disponit text. in dict. cap. j. & facit in proposito decretum Concilij Carthaginien. iiij. à Gratiano transcriptum, in cap. Clericum. xlvj. distinct. vbi disponitur, Clericum scurrilem, & verbis turpibus ioculatorem, ab officio esse retrahendum. Annus autem de quo suprà continuus debet esse, vt pœnam prædictam quis incurrat: vt notat Ioan. mona. ibi, & Archidiaco. Ioan. Andr. & Domini. Vnde si in diuersis mensibus diuersorum annorum, qui simul iuncti vnum facerent integrum annum, quis vteretur prædicta arte, non haberet locum ista pœna, secundum Anch. & Domini. ibi Aduerte præterea quòd licet Ioan. mo. in. d. c. j. teneat quòd clerici in sacris non amittant priuilegium in isto casu, contrarium tamen tenent Arch. Ioan. And. Anch. Domin. & Phili. ibi, possunt tamen recuperare ipsum priuilegium per dispensationem episcopi, quando in hoc delinquens esset pœnitens & verè contritus secundum Ioan. And. & Anch. ibi, & Domi. Et vide Bartho. de Cassaneo in consuetudinibus Burgundiæ. fol. l. in. §. Septimò sallitur. vbi limitando regulam quòd clerici non possunt de crimine coram seculari Iudice conueniri, dicit quòd hoc fallit in clerico goliardo, buffone vel ioculatore, qui tertiò monitus non desistit, quia talis est ipso iure priuatus omni priuilegio clericali. Ex quo videtur velle quòd propter hoc crimen clericus efficitur de foro iudicis secularis. {pro quo etiam vide Stepha. Aufre. in clem. j. de offi. ord.} Et licet vt suprà dictum est Doctores teneant contra Ioan. mona. & sic, quòd hæc pœna procedat in clericis etiam in sacris, dicit Bar. vbi suprà, quòd tutius est tenere opinionem Io. mona. contra Archid. & sequaces propter actualem degradationem, quæ in hoc casu secundum eum videtur necessaria: cuius opinionem videtur sequi Phili. Probus in addi. ad Io. mona. Ego tamen credo quòd opinio Archi. & aliorum contra Io. mona. sit vera. Nec obstat illud de degradatione quod Barthol. de Cassaneo vbi suprà dicit: quia non sequitur, est necessaria degradation in casu isto, ergo bene dicit Io. mona. dum asserit quòd pœna ista non procedit in clericis in sacris. quia Doctores contrarium tenentes, non negant degradationem esse necessariam, licet de ea non faciant mentionem, & si necessaria est in casu nostro, etiam facienda esset in clerico in minoribus, quia ille etiam capax est degradationis, vt videbis infrà super verbo degradari: neque constat ex verbis Ioan. mona. quòd ideo dicar, quòd clerici in minoribus amittunt priuilegium, iuxta formam text. in dict. capitu. j. quia in eis non est necessaria degradatio. # 63 Carnificum, seu macellariorum, aut tabernariorum officium publicè & personaliter exercentes. Capvt lxiii. Clerici nominatim & tertiò moniti, vt ab huiusmodi officiis desistant, si non fecerint, aut officia illa resumpserint, coniugati omnino, non coniugati verò in rebus, & si omnino incedunt vt laici in personis, priuilegium clericale quamdiu præmissis institerint, eo ipso amittant. ita dispositum est per Concilium Viennens. vt in Clement. j. de vi. & honest. cleric. Et aduerte quòd pœnam hanc incurrunt etiam clerici prædicta officia exercentes pro vtilitate dominorum quibus seruiunt: quia in hoc non habetur respectus ad eum cuius interest, sed solùm ad eum qui talia officia exercet per se & publicè secundùm Bonifacium ibi, prope fin. post Paul. & Guilliel. Quem etiam ibi vide prius tenentem post Paul. quòd clerici puniuntur prædicta pœna, quamuis non exerceant continuè dicta officia, sed per dilucida interualla, dum tamen eo tempore quo non exercent desistant propter aliam causam, & non causa honestatis ordinis clericalis. Vt autem pœnam hanc incurrant clerici debent nominari proprio nomine & expresso in monitione illis facienda, per glos. ibi, in verbo nominatim: quæ quidem monitio debet fieri publicè in ecclesiis per presbyterum vel præconem in scriptis, vel sine scriptis, vel in locis aliis publicis secundùm Guiliel. de monte Lau. ibi: quod tamen videtur intelligere Bonifacius ibi prope fin. quando non possunt clerici apprehendi: nam si posfent, monitio debet fieri in personis monitorum, quem etiam vide dicentem quod forsan sufficeret, si fieret monitio in loco habitationis. & vide Cardi. ibi, in vij. quæst. concludentem, quòd quando monitio fieret per circumlocutiones omnino specificas: tunc æquè fit certificatio, sicut per nomen proprium: & in casu nostro talis monitio sufficeret, dum clarè constet de quibus fiat mentio. & idem tenent zenze. & Petrus de Ancha. & Bonifac. & Imo. ibi: quos sequitur etiam Ioan. de Vanchel. in suo breuiario, super dict. clement. licet Paul. & Ioan. de Ligna. teneant contrarium secundum eum. Debet etiam esse monitio trina, adeò quòd non sufficeret vnum peremptorium pro omnibus, vt not. etiam glos. ibi. Cardin. autem in viij. quæstio. concludit vnam monitionem cum tribus interuallis ęquiparari in isto casu tribus monitionibus, & sic intelligit opinionem Zenze. ne contradicat Stephano: & sic videtur, quòd possit intelligi opinio Anch. & Ioan. de Imo. ibi, qui videntur simpliciter tenere opi. glo. & Ioan. de Ligna. & Zenze. In arbitrio præterea est episcopi in his monitionibus statuere terminum quem voluerit, sed postquam statuerit, non licebit immutare prius quàm lapsus fuerit, sed cùm durat, prorogare poterit ex causa. ita Cardi. ibi post Lau. in ix. quæstio. in fin. Et aduerte quod inquantum suprà dictum est, quòd reassumens officium prohibitum ex prædictis postquàm dimisit, incurrit pœnam: limitandum est, nisi reassumens dimittat illud durante termino monitionum, vt declarat glos. ibi, in verbo resumpserint, quam sequitur Cardin. ibi post Laud. & Paul. in x. quæstion. Et idem sequitur Imol. ibi super eadem glos. Quod tamen optimè sublimitat & declarat Bonifa. ibi, in colum. iiij. versic. Sed istud. Vbi dicit quòd prædictam limitationem putat veram, quando primò dimissio fuit facta simpliciter: nam tunc quia constat de causa dimissionis, & sumus in materia pœnali, intelligendum est prout placet ipsi monito: secus autem vbi constat de dimissione propter monitionem præcedentem: tunc enim monitio fuit sortita suum effectum, & sic amplius non potest dici quòd durat terminus monitionis: & ideo reassumptio per eum facta nocebit ei, tanquam facta, expirata iam monitione, licet postea ductus pœnitentia quia reassumpsit, dimittat intra terminum sibi datum in monitione. Item nota quòd si clericus vtatur aliis vilibus officiis, vt puta aptare pelles, vel si sint lenones, vel balneorum publici custodes non incurrunt prædictam pœnam, licet videatur in talibus esse identitas rationis, & in aliquibus eorum maior ratio, vt colligitur ex glos. iiij. in d. clem. & ex his quæ no. ibi Card. quamuis contrarium teneat Zenze. ibi, quem videtur sequi Bonifa. ibi, in col. ij. ver. Conclude, qui etiam addit, quòd si clericus exerceret officium mundandi cloacas, quòd forsan haberet locum pœna d. clem. quod ego non opinor verum, sequendo dictam opinionem Cardi. post glo. quia si lenones non comprehenduntur sub ea, quia non sunt expressi, multò minus mundantes cloacas. Crederem tamen quod & si tales non comprehenduntur, quia ille text. videtur specialiter prohibere illa officia ibi expressa, ex eo fortè, quòd in illa ætare frequentius peccabatur in illis, secundùm Cardi. ibi, Si clericus vteretur aliquo ex prædictis officiis, vel similibus vilibus, vel inhonestis, si monitus non desisteret, puniendus esset superioris sui arbitrio, attenta officij & personæ qualitate, & temporis diuturnitate, & aliis quæ infrà in arbitrariis consideranda tradimus. # 64 Aleatores. Capvt lxiiii. Alea quidem (si Calepino credimus) ludus tabulæ est, & omnis ludus in varietate fortunæ consistens. Vnde aleator dicitur qui sępe alea ludit: ludere autem ad aleas & taxillos clericis prohibitum est, vt in capit. Clerici. de vita & honesta. cleri. quod ideo prohibitum videtur propter plura crimina quæ in talibus ludis perpetrari solent, quorum xvj. refert Host. in sua summa, in tit. de excessi. prælat. in §. Clericus. Et vide Florent. in ij. parte, titu. j. capit. xxiij. §. vj. col. j. & duabus sequent. vbi dicit quòd quot sunt puncta in taxillis, tot sunt scelera in ludo, & ponit xxj. peccata quæ in illo interueniunt, quæ omnia ad literam transcripsit Petrus de Rauen. in suo Alpha. aureo, in verbo, ludus. Pœna autem clerici publici aleatoris est vt repellatur ab obtinendo beneficio, etiam si nunquam fuerit monitus, vt desistat à ludo probatur. in cap. inter dilectos. de exces. præla. iuncta glos. in d. cap. Clerici. in verbo ad aleas, vnde dicit. Abb. in d. c. Inter dilectos, quòd collation facta tali est nulla, si de hoc constabat, tanquam facta vili & indigno, & si non constabat, quia erat occultus, debet irritari: quæ vltima verba Abb. displicent. Nam si hæc est pœna aleatoris publici, quomodo occultus aleator illa punietur? beneficio autem obtento non priuatur propter ludum, secundum eum, sed mitiori pœna plecti debet, ex quo videtur quòd pœna est arbitraria. Si autem monitus non se correxerit, tunc potest benesicio priuari secundum eum, qui allegat text. in cap. j. xxxvj. distin. quæ aliâs est xxxv. qui text. hoc expressè non dicit, sed quòd clericus deseruiens alæ, aut desinat, aut damnetur, & non aperit quæ sit pœna. Vnde magis mirandum est quòd Domini. & Præpo. ibi summando text. eundem videntur tenere quòd per illum textum imponitur pœna depositionis, quod etiam videtur tenere Silues. in summa, in verbo ludus, in vers. Quarrò quæritur, dum dicit quòd patet esse peccatum mortale ludere in clericis, ex pœna quæ est excòmunicatio, vel depositio, vt dist. xxxv. Episcopus, qui est idem text. de quo suprà, qui omnes Doctores solùm ad hoc moueri possunt propter illud verbum damnetur. Et prædictam tamen opinionem Abb. sequitur simpliciter Ioan. Baptista Caccialupi in tracta. de ludo. in xij. quæst. licet non referat Abb. sed allegat solùm Doctores in dict cap. inter dilectos, & idem ferè ad literam facit Paris de Puteo in tract. de ludo, in col. xj. numero xliiij. licet de Dominico & Præpo. nullus eorum meminerit. Ego verò in pœna huius delicti non facilè opinor quòd posset describi certa doctrina, quippe cum variari debeat ex circumstantiis occurrentibus quæ ad aggrauandam vel minuendam eam animum iudicis inclinabunt: deoque arbitrari eum oportebit quanta sit consuetudo ludentis, & quæ quantitas precij, & qualitas personarum, qualísve exempli pernicies, & an in hoc delinquentes occasione ludi diuina deseruerint officia, quibus interesse tenebantur, aut si sacramenta defierint ministrare. Et prout hæc omnia accidisse comperirit, sic delinquentes in hoc punire debebit. Vnum pręterea semper aduertat Iudex, quòd cùm in his præcipuè regnis longè grauius puniant eorum leges ludentes ad taxillos, quos idioma Hispanum, Dados appellat: & hoc genus ludi in oculis omnium detestabilius sit, sic debet ipse arctiori pœna clericos qui in hoc deliquerint coercere. Si verò clericus proprio ludo id adiunxerit, quòd aliis ludere volentibus mensam paratam habet, in qua alios ad ludendum prouocat ac recipit, tunc quidem grauiori pœna quàm in prædictis casibus plectendus est. Admonitos præterea velim hoc articulo omnes Iudices, horum præcipuè regnorum, quòd licet ex eorum legibus sancitum sit, quòd post duos menses non possint Iudices inquirere contra lusores, nec contra eos qui duos tantum argenteos luserint procedere: ipsi tamé contra clericos & post dictum terminum, & infra prædictam quantitatem poterunt & debebunt procedere, ex ratione: quia cùm longê inhonestius, & magis prohibitum sit clericis quàm laicis vacare ludis, non videtur decens esse dictarum legum sanctiones in clericorum ludentium patrocinium admittere. Atque ex ea crederem ratione posse firmari, quòd licet eædem leges patriæ breuem terminum præfixerint ad repetitionem amissorum in ludo, etiam eo lapso damnari poterit clericus ad restitutionem eorum quæ lucratus est, eo qui amiserit repetente. Et quòd in hoc attendendum sit tempus à iure communi præsinitum ad repetitionem prædictorum, de quo in auct. Alearum vsus. Et per Abb. in d. c. Clerici. de vi. & honest. cleri. Non solum autem Iudices ecclesiastici in puniendis clericis lusoribus debent esse peruigiles, sed & inspicientes, & participles tantùm etiam punire debent, pæna quæ ipsis condigna videbitur, imperatoriarum legum zelum imitantes, qui clericos ad tabulas ludentes, vel participles ludentium, aut inspectores tribus annis à ministerio prohiberi iubent, & in monasterio redigi, vt in auct. Interdicimus. C. de episcop. & cleric. & in §. Interdicimus. in auct. de sanctis. episcop. colla. ix. # 65 Bona ecclesiæ dilapidantes. Capvt lxv. SI quis dilapidator est bonorum ecclesiæ, hæc est manifesta & rationabilis causa quare potest à dignitate remoueri, probat text. in cap. ij. de stat. mona. circa fin. & vide text. in capitu. Si quis presbyter. l. dis. quem sic summat præpo. Presbyter vel diaconus vendens sacra vasa ecclesiæ deponendus est, poterit tamen episcopus cum eo dispensare: qui text. etiam probat quòd clericus in hoc committit sacrilegium. Patronus verò clericus qui res ecclesiæ alienat, vel illis damnum insert, si requisitus non restituit suspenditur ab officio & beneficio donec emendet, & si adhuc noluerit emendare, debet deponi. ita etiam disponit text. in l. iij. tit. xv. parti. j. Et nota quòd in isto casu dilapidationis tria specialiter reperiuntur secudùm Anto. post Hostien. in cap. Licet Heli. de simon. pen. col. primum quòd absens & contumax condemnatur etiam lite non contestata. Secundum quòd propter solam suspitionem suspenditur ab administratione is contra quem fit inquisitio. Tertium quòd quilibet auditur accusans: quæ etiam tria specialia resert & sequitur Ana. ibi, in col. vj. Prius tamen admittendi sunt quorum interest. xvj. quæst. vij. cap. Filiis. & ij. quæst. vij. Quapropter. Forma verò procedendi contra dilapidatem est, quòd formentur duo processus, primus de suspitione dilapidationis, in qua summariè procedi debet: quia timetur ne is contra quem est inquirendum de veritate officials corrumpat, & inquisitionem veritatis impediat, in qua procedi potest summatim, & sine scriptura ad effectum, vt probate suspitione detur sibi coadiutor, & interdicatur vtrique omne genus alienandi, & tunc probate suspitione licet leui, & per coniecturas debet suspendi ab administratione, quæ suspensio operatur effectum, quòd solùm perdet potestatem administrandi in temporalibus, non verò in spiritualibus. Secundus processus de veritate dilapidationis in quo proceditur plenariè, & inuenta veritate deponitur ab administratione in perpetuum, taliter quòd quo ad actum, & quò ad ius remoueatur ab administratione spiritualium & temporalium, licet non degradetur ab ordine: & sic eiicietur dilapidator ab ecclesia, & alius præficietur, & eiectus remanebit in ordine, sed non habet ordinis executionem, cùm sit effectus infamis per sententiam. Quæ omnia colliguntur ex Archid. in c. Vobis. & in cap. Vulteranæ. xij. quæst. ij. & ex Anto. in c. Venerabili. de offic. deleg. & in c. Licer Heli, de simo. & ex Ioan. de Ana. ibi, col. v. & ex Abb. in. d. c. Venerabili. complectendo substantiam dictorum suorum: Abb tamen vbi suprà, in hoc secundo processu quando de veritate agitur quò ad pœnam imponendam conuicto de dilapidatione distinguit, quòd aut fuit actum criminaliter, & debet deponi, allegat text. in. c. Apostolicos. & c. Monemus. xij. quæst. ij. cuius opinionem sequitur in hoc Præpos. in d. c. Vobis, prope fi. Aut fuit actum ciuiliter, & debet solùm remoueri à beneficio, & alius est ad illud promouendus, allegat text. in d. c. Licet Heli. quam distinctionem habuit ab Anto. ibi. licet eum non referat, qui etiam plus dicit, quòd debet deponi etiam ab ordine: & vide eundem ibi, & in d. c. Licet Heli. tenentem quòd si prælatus non potest conuinci de dilapidatione, & est infamatus, debet se purgare. Et aduerte quòd Abb. in d. cap. Venerabili. dicit quòd hic processus de quo suprà haber locum, quando proceditur per viam inquisitionis, seu denunciationis: sed si accusatur quis de dilapidatione, non est necesse vt prius inquiratur an sit suspectus, sed potest procedi super veritate. Quum autem totus hic noster libellus in denunciatione fiscalis, non in accusatione fundetur: per hoc constat quòd debebit in nostro proposito formari duplex processus. Crederem præterea quòd licet verum sit quod Abb. dicit, quòd accusationem non est necesse præcedere inquisitionem de suspitione. Si tamen accusator peteret pendente accusatione accusatum suspendi ab administratione, tunc necesse esset saltem summariè de tali suspitione cognosci, & illa probata posse procedi ad suspensionem, vt suprà: quia sola pendentia accusationis de dilapidatione non sufficeret ad suspendendum reum ab administratione, vt notat Anto. in d. cap. Licet Heli. col. pen. & Præpos. in d. c. Vobis. xij. quæst. ij. Sed in materia huius nostri cap. vide Abb. in d. cap. Licet Heli. pen col. vbi dicit quòd in veritate super modo procedendi contra dilapidatores iura loquuntur vario modo: quia principaliter habemus text. in ista materia ibi, in d. c. Licet Heli. & in d. c. Venerabili. & in c. Vobis. & in c. Vulteranæ. xij. quæstio. ij. cum aliis: & videtur quòd non possint rectè reduci ad concordiam, nisi vnum suppleatur per aliud. Vnde putat ipse propter hanc iurium varietatem esse committendum iudicis arbitrio, quam viam debeat accipere, & ideo considerata qualitate denunciantium & denunciati, & fama si qua habetur, quandoque iudex à principio interdicit à potestate alienandi, prout factum fuit in d. c. fin. de accusa. quandoque interdictione non facta procedit super suspitione, vt ibi: & probata suspitione poterit secundùm eius qualitatem & quantitatem in partem vel in totum suspendere, vt ibi: vel dare sibi coadiutorem, vt in d. c. Venerabili. & quòd sic possunt reduci ad concordiam iura & opiniones plures quæ versantur in hoc. Cuius opinionem videtur quodammodo sequi Felin. in d. c. Venerabili. dum in nostro proposito, & in materia dilapidationis videtur se remittere ad doctores, ibi, maximè ad Imo. ibi, & ad Abb. in. d. c. Licet Heli. Et nota quod dicit Anto. in d. cap. Licet Heli. in pen. col. quòd dicitur probari suspitio dilapidationis, si ecclesia habeat magnos reditus: & nihilominus prælatus est magnis debitis obligatus, & quod non poterit se excusare obtentu nobilitatis, quia quantumcunque sit nobilis, debet se restringere, & temperare, secundùm ecclesiæ facultates. Quod non videtur simpliciter tenendum: quia si prælatus dilapidat reditus annuos ecclesiæ ad suam tantùm mensam pertinentes, non dicetur tunc dilapidare bona ecclesiæ; sed reditus suos. Propter quod non videtur esse procedendum contra eum, tanquam contra dilapidantem bona ecclesiæ, nisi intelligat Anto. quando debita quibus erat obligatus prælatus essent contracta ratione ecclesiæ, nam cùm ad illa etiam teneatur successor iuxta text. in cap. j. de solu. dicetur tunc dilapidare bona dignitatis, quum per superfluitatem suorum sumptuum obligat successorem suum in ea. Insuper Barba. in d. cap. Venerabili. in vj. & vij. col. simpliciter refert plures & varias opiniones in ista materia, & post earum relationem dicit quòd magna molestia est sibi in referendis tot opinionibus, & quòd veritas non habetur ex illis, & quòd esset necessaria papalis decisio, vt tot iura varia & diuersa reducerentur ad concordiam, & postea in col. seq. refert opinionem legistarum in proposito, & dicit quòd etiam ex dictis eorum non apparet veritas, sicut neque ex dictis canonistarum, & quod soluat Apollo. Et tandem ipse pro veritate dilucidanda in isto passu suscipit duos casus examinandos. Primum an pendente lite super suspitione dilapidationis sit interdicta ipso iure potestas alienandi, an sit interdicenda à Iudice. Secundum an sit interdicenda administratio, an debeat dari coadiutor, quos duos casus prosequitur per duas col. sequentes, & tandem ex eis elicit tres conclusiones. Quarum prima est, quòd licet à iure sit potestas alienandi interdicta, pendente lite super suspitione dilapidationis, tamen requiritur factum Iudicis, quam dicit esse contra Hostien. & sequaces. de quo articulo vide Aret. in d. c. fin. de accusa. reliquas duas referre non curo, quia primam earum dicit esse contra glossas Decreti, & Decretalium, & contra omnes Docto. vsque ad suos dies. Secundam dicit esse contra scribentes, propter quod satis videntur paruipendendæ à doctoribus, qui magis veritatem, quàm superfluam subtilitatem quærunt, & aliis referre student. In tanta igitur Doctorum varietate, nimirum si nos quid verum sit non facilem possimus eligere. Vnde videtur posse teneri forma duplicis processus, de qua suprà cùm temperamento opinionis Abb. in d. c. Licet Heli. in qua multum credit in hac materia committendum arbitrio iudicis. # 66 Publicis spectaculis. Capvt lxvi. Si enim hominibus cunctis obesse plurimum, moresque corrumpere spectacula Lactantius ostendit, ob ídque fugienda consuluit in lib. vj. diuinarum institut. cap. xx. in fin. maximè sub his verbis: Vitanda ergo spectacula omnia, non solùm nequid vitiorum pectoribus insideat, quæ sedata & pacifica esse debent, sed ne cuius nos voluptatis consuetudo deliniat, & à Deo atque à bonis operibus auertat. Quis inquam ambigere potest, quàm indecens sit ecclesiarum obsequiis mancipatos viros illis delectari? Vnde meritò ministris altaris,} ac quibuslibet clericis prohibitum fuit in Concilio Laodicen. {in Canone liiij.} de quo in cap. Non oportet, {lo ij.} de consec. dist. v. spectaculis aliquibus quæ in nuptiis, aut in scenis exhibentur interesse, & sancitum fuit eos debere fugere, & abire de conuiuio antè quàm themelici ingrediantur, vt ibi. Quòdque non debeant spectaculis interesse scripsit Isidorus, vt in capit. His igitur. xxiij. distinctio. & quæ etiam turpia spectacula illis inhibeantur, habetur in cap. Presbyteri. xxxiiij. dist. quod est Concilium Agathens. {in Can. xxxix.} & insuper in antiqua illa & felici Ecclesiæ ætate, non solùm Pontifices maximi & cæteri Prælati eorum coadiutores, sed etiam Imperatores ipsi quantumuis vniuersi ferè orbis regimine præpediti, clericorum honestati ac suorum morum reformationi vacabant, gnari quidem quantum officiat à sacerdotibus & clericis in reliquum vulgus exempli mali virus efflatum: adeóque huiusce honestatis erant solliciti, vt plura clericis omnibus interdicerent, quæ infelici hac tempestate nostra leuissima fore videntur. Cuius rei exemplum est quòd Iustinianus Imperator non solùm episcopis, sed etiam presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, & lectoribus, ac omnibus aliis cuiuslibet venerandi collegij ad quodlibet spectaculorum spectandi gratia venire prohibuit. In hoc verò delinquentes, vt tribus annis à venerabili ministerio prohiberentur, & in monasterio redigerentur statuit, vt in aucten. de sanct. episco. §. Interdicimus. colla. ix. quæ quidem pœna & si vti ab Imperatore clericis inflicta videatur, non imponenda: monere tamen debet prælatos omnes, vt similia clericis prohibeant, ac contemptores pœna digna castigent. Et vide Cardi. in Clem. Ne in agro. §. Porrò. col. ij. de stat. monac. referentem Laur. qui per text. ibi, & in d. §. Interdicimus. & per text. in cap. Sententiam sanguinis. ne cleri. vel mona. dicit quòd clerici non debent interesse ludis, ostentationibus, duellis, executionibus damnatorum ad mortem, clandestinis matrimoniis, & aliis voluptuosis, seu aliis inhumanis actibus laicorum, ex quibus probabilis videtur asserentium opinio, scilicet non licere clericis, maximè sacerdotibus tauricidiis interesse. Quippe cùm inficiari nemo valeat quòd ille actus in humanus sit, & antiquam redolens barbariem, & in quo plures exinde hominum sequantur interitus, tantóque soleant iocundiora reputari similia spectacula, quantò sæuior in homines fuerit taurorum ferocitas iaculis lacessita. Vt autem ab hoc abstinerent clerici in sacris saltem constituti, honestum & æquum ducerem, vt hoc synodali decreto per omnes diœceses prohiberetur, pœna condigna contrafacientibus imposita. # 67 Clandestinis nuptijs interessentes. Capvt lxvii. Parrochialis sacerdos contemnens prohibere tales nuptias, aut quilibet alius etiam regularis qui præsumit illis interesse suspenditur ab officio per triennium, & punitur grauius, si culpæ qualitas postulauerit, vt in cap. fin. de clandest. despon. Et licet text. ibi solùm dicat quòd in hoc delinquens suspenditur ab officio, intelligendum est, quod talis suspensio inducit etiam suspensionem à beneficio, cùm hoc sit regulare, vt not. glo. in Clem. Cupientes. de pœn. in glo. magna, versi. Et nota. {& in c. Latores, de cler. exco. minist. & Doct. in c. Pastoralis. de appella. vbi etiam glo. fin.} & ita tenet Card. in d. c. fin. quem referr & sequitur Præpo. ibi, in fin. col. Tempus autem triennij poterit minui vel augeri ex causa, vt not. Hosti. ibi, quem sequitur idem Præpos. in d. fina. col. qui pro eius opinione ponderat text. ibi, dum dicit, grauius puniendus, &c. Imò plus dicit Hostien. secundum eum quòd ab hac suspensione poterit absolui ab ordinario, vel suo parrochiano, ex quo non reseruatur sedi A post. arg. text. in c. Nuper de senten. excom. nisi per constitutionem legati in prouincia de consensu synodali fuerit absolutio reseruata, nam tunc etiam episcopus non posset absoluere. Ego tamen dubito inquantum docto. dicunt quod absolui poterit à suo parrochiano, argu. d. c. Nuper. quod hoc sit verum in isto casu. quia ille text. loquitur in excommunicatione, in qua vertitur periculum animæ, quod quis sit, vel moriatur excommunicatus, quod non est in suspensione. Item loquitur quando difficile est ex aliqua iusta causa, quod ad ipsum excommunicatorem absoluendus accedat. Item ludibrio esset pœna ista suspensionis per triennium, si statim post illam incursam posset sacerdos absolui à suo parrochiano: Preterea pœna ista imponitur presbytero parrochiali, quomodo ergo poterit iste habere alium presbyterum parrochialem suum, qui illum tanquam parrochialis & proprius sacerdos absoluat. Imò quod nec ab episcopo possit absolui sacerdos qui hanc pœnam incurrit, magis in specie probat gl. in cap. Cupientes. in §. Cæterum, in verbo, suspensos. de elect. lib. vj. dum dicit, quòd text. in d. cap. Nuper. non habet locum in suspensione: & licet sequamur opi. glo. in clemen. j. de hæret. in §. verum. in verbo excommunicationis, quæ videtur extendere d. cap. Nuper. ad suspensionem, quando non fuit ad tempus determinatum, & dicit non habere locum quando tempus est determinatum, adhuc non potest procedere opin. Hosti. & Card. in casu nostro. Quum hîc suspensio sit limitata ad triennium: nec etiam procedere potest eorum opi. si obmissis glo. prædictis sequamur opinionem Pauli, in clem. j. de reb. ecceles. non alie. quam videtur sequi Domi. super. d. glos. in verbo. suspensos, dum vult quòd aut lex ponit suspensionem propter pœnam, aut propter contumaciam: primo casu, inferior non potest absoluere, nisi esset causa vrgens: secundo, inferior absoluit, & sic procedit d. c. Nuper Nam etiam secundùm istam distinctionem non potest procedere dicta opinio Hosti. & Cardi. quia apertè constat quòd in casu nostro suspensio non in contumaciam, sed in pœnam imposita est: & sic per suprà dicta videtur, quòd non sit vera opinio dictorum Doctorum quò ad casum nostrum, quam nusquam ab alio impugnatam legi. Cùm autem hodie in pluribus locis consuetudo inualuerit, vt prælati dispensent quòd sine bannis præcedentibus contrahere possint qui nubere volunt, vt facilè est videre in aliquibus diœcesibus, & vt de consuetudine eadem attestatur Petrus de Palude, in iiij. sententiarum. dist. xxviij. q. ij. arti. iij. conclu. iij. eodem modo videtur quòd ex tali dispensatione celebrandis nuptiis possint interesse. # 68 Nuptias secundas benedicentes. Capvt lxviii. Vir & mulier ad bigamiam transiens, non debet à presbytero benedici, quia cùm alia vice benedicti sint, eorum benedictio iterari non debet. verba sunt text. in cap. Vir autem, de secundis nuptiis. & sic siue vir, siue mulier aliâs receperit benedictionem, non debet benedictio iterari, quia communis est vtrique: neque vnus sine altero eam recipere potest, vt notat Hostien. in summa eiusdem titu. in §. An licitum sit, vers. In aliquibus, qui etiam notat quòd si duo transeunt ad bigamiam, qui nunquàm fuerunt benedicti, poterunt benedici. Sacerdos autem contrarium sacrens ab officio & beneficio suspensus cum testimonio literarum proprij episcopi destinandus est ad sedem Apostolicam, vt in c. j. eod. tit. Ex quo videtur secundùm Host. vbi suprà, quòd alius dispensare non potest. Quam pœnam cùm tam grauem consideret Anto. in d. c. j. pro tam leui delicto dicit quòd fortè clericus de quo ibi, benedixit secundas nuptias contractas viuente prima coniuge: quod etiam ante eum suspicatur Io. And. qui tame dicit hoc non patere in decretali antiqua: vt refert Abb. ibi, qui credit hodie imponendam esse pœnam arbitrariam attentis circunstantiis, ac consuetudine loci. Et licet quidam dixerunt quòd talis sacerdos est suspensus ipso facto, tamen Hostiens. tenet contrarium, quem videtur sequi Anto. ibi, dum refert eius opinionem vltimo loco. Et sequitur eum etiam expressè Abb. licet de Anto. non faciat mentionem. Vnde in hoc delicto cùm pœna non sit imposita ipso iure secundùm communiorem opinionem: & delictum non sit tam graue, arbitrio Iudicis erit puniendus clericus in hoc delinquens. # 69 Virgata ac partita veste publicè vtentes. Capvt lxix. ANtequàm huius excessus pœnam describamus, sciendum est, quòd virgata vestis dicitur illa, quæ est stripata per diuersos colores, vel cùm pannus de se est planus, aliquid suprà ponitur per modum virgæ vel literaturæ. Partita verò est quæ fit ex diuersis coloribus, vel quæ est scissa, vel diuisa per ferrum, vt per supradicta verba declarat Ioan. Vanchel, in breuiario Clementinarum, Clemen. ij. de vi. & hone. cler. Clericus verò tali vtens veste, beneficiatus per sex menses à perceptione fructuum est eo ipso suspensus, si non beneficiatus, sed in sacris citra sacerdotium per idem tempus redditur eo ipso inhabilis ad beneficium ecclesiasticum. Habens verò dignitatem, personatum, seu aliud beneficium, cui cura animarum imminet, ac alij in sacerdotio constituti, tali vtentes veste publicè, aut infulam, seu pileum lineum publicè portantes in capite sunt eo ipso beneficiati à perceptione fructuum per annum suspensi. Sacerdotes verò per idem tempus inhabiles ad beneficium, vt in clem. ij. suprà allegata, de vi. & hone. cler. vbi etiam vide alias vestes clericis prohibitas. & pœnas deferentium illas. Nota tamen quòd si clericus vtitur aliqua ex vestibus sibi prohibitis secretò, & subtus alias vestes, ita quòd in publicum non apparet, non incurrit hanc pœnam: & idem est si vtitur talibus vestibus domesticè, puta in studio, vel loco simili, vel si non continuè portat, sed ad momentum propter festum socij sui, qui doctoratur, vel fit rector aut miles, aut ducit vxorem. ita notat Ancha. ibi secundò nota. referendo ad hoc Zenze. & tenet hoc etiam Imo. ibi. ij. col. vers. Quæro quid. Qui præterea notat post. Zenze. quòd si clericus propter paupertatem defert vestes prohibitas non incurrit pœnam illius text. Et vide etiam Ioan. de Ana. in rub. de aposta. vbi aliqua ex prædictis refert & sequitur, & decisiones Capellæ Tholosanæ in quæst. lij. Item fuit dubitatum, si clericus, cum sua additione Stephani Aufrerij. Et vide concilium Constantiense in sessione xiiij. in tit. de vi. & honest. cleri. vbi penitus decernit abolendum quòd clerici & personæ ecclesiasticæ deferant manicas ad cubitum pendentes, & vestes longas cum magna & sumptuosa superfluitate, maximè fissas retro, & in lateribus cum fodraturis vltra oram excedentibus in fissuris, & quòd cùm talibus intersint in ecclesiis cum superpliciis, ac aliis vestibus ad cultum & officium ecclesiasticum ordinatis, maximè intra ecclesias, in quibus beneficiati existunt: & quòd contrarium facientes, vt transgressores Canonum puniantur: & specialiter statuit, vt quicunque beneficiatus, aut officium in ecclesia gerens in habitu huiusmodi diuinis officiis præsumpserit interesse, pro qualibet vice à participatione prouentuum ecclesiasticorum per mensem nouerit se suspensum, ac tales fructus fabricæ illius ecclesiæ applicentur. Vt autem apertius intelligatur quàm dispar fuit antiquorum patrum zelus in procuranda clericorum etiam in vestibus honestate. non prætermittendum duxi quod in Concilio Matisconensi primo, cap. v. sancitum fuit per hæc verba, Vt nullus clericus sagum aut vestimenta, aut calceamenta secularia, nisi quod religionem deceat, induere præsumat: quòd si post hanc diffinitionem clericus aut cum indecenti veste, aut cum armis inuentus fuerit, à seniori ita coerceatur, vt triginta dierum inclusione detentus aqua tantùm & modico pane diebus singulis sustentetur. Pudeat ergo hodiernos Iudices ecclesiasticos delicta grauia sub preætextu cuiusdam perniciosæ pietatis leui coertione punire, cùm patres antiquos tam leue facinus tam duro & longo ieiunio legerint correxisse. # 70 Ac comam nutrientes, siue relaxantes. Capvt lxx. CLericos nutrire comam Anicius papa prohibuit, vt in cap. Prohibete. xxiij. distin. Et præcepit caput radere desuper in modum sphæræ: & idem etiam prohibuit Concilium Carthaginiens. in c. Clericus. de vi. & honest. cler. Item etiam Concilium Agathense statuit vt clerici qui comam nutriunt ab Archidiano detondeantur inuiti. vt in c. Clerici. ea. dist. Postremò verò Grego. ix. statuit quòd si quis ex clericis comam relaxauerit, anathema sit, vt in c. Si quis. ead. distin. vbi glos. dicit exponendum sit, id est, fiat. Et est etiam text. in cap. Si quis. de vi. & honest. cler. vbi glos. idem dicit. & vide Abb. ibi, qui notat ex text. quòd clericus non deferens tonsuram peccat mortaliter, quia est dignus anathemate. # 71 Ebrij. Capvt lxxi. Qvi enim ebrietatis crimen paruum esse existimat, audiat Apostolum Paulum dicentem, Neque fornicarij, neque idolis seruientes, neque molles, neque masculorum concubitores, neque auari, neque adulteri, neque ebriosi regnum Dei possidebunt. Cúmque inter tam grauia delicta ebrietas annumeretur, quanta sit eius grauitas apertè perpendat, videátque beatum Augustinum in sermone de ebrietate, qui inter sua opuscula impressus habetur. {Et Isidorum in tracta. de summo bono, in lib. ij. in c. xliij. de ebrietate. Et præcipuè legat obsecro elegantissimam, & mirabilem homiliam Basilij. in primo tomo in homilia xiiij. de ebrietate & luxu.} Vnde quia ebrietas omnium vitiorum fomes ac nutrix est: ideo placuit Agathensis Concilij venerandis patribus, vt clericus de quo fuisse ebrium constiterit, aut triginta dierum spacio à communione submoueatur, aut corporali supplicio subdatur, vt habetur in capitulo fina. xxxv. dist. quæ pœnæ sic fuerunt disiunctiuè descriptæ, vt discretus Iudex quem huic vitio deditum animaduerteret, & quòd à communione priuetur, paruipendere corporali potius supplicio castiget. Et vide Host. in summa, tit. de tempo. ordi. in §. Et cui. vers. Pœna autem. vbi dicit, quòd episcopus, presbyter, vel diaconus deseruiens ebrietati, si non desinat, deponitur. Subdiaconus vel inferior siue clericus, siue laicus communione priuatur. allegat text. in capitu. Si episcopus. xxxv. dist. Si verò semel ebrius fuerit, tunc dicit puniendum pœna text. in d. cap. fina. Posterius autem Innocent. iij. in Concilio generali ac celeberrimo Lateranens. disposuit clericum à crapula & ebrietate non abstinentem, & qui à superiore commonitus non satisfecerit, ab officio & beneficio suspendendum, vt habetur in cap. A crapula. de vit & honest. cleri. {Vnde vt clerici ab hoc vitio cauerent, eorúmque honestati consuleretur, antiqua illa concilia tabernarum etiam ingressum illis inhibuerunt, nisi peregrinationis, vel itineris necessitate compulsis, vt in Concilio Laodicensi. & in Sexta Synodo, & in Concilio Carthaginensi iij. & in Concilio generali sub Inno. iij. celebrato. de quibus in c. non oportet. & in c. nulli clerico. & in c. clerici xliiij. dist. & in c. clerici. de vita & honesta. clericor. Pœna autem contrarium facienti in illis Canonibus statuta non est, vnde hoc superioribus videtur relictum, vt consideratis frequentatione actuum, & personæ qualitate, & videntium scandalo, ab ipsis puniri debeat. Ex quo videtur parum aduertenter scripsisse Bertachinum, in tracta. de Episcopo. in ij. parte in materia degradationis. in §. vl. scias. in ij. tomo. trac. Diuers. Doct. sol. ccxxxvij. nume. xx. quòd deponi debet Episcopus vel clericus, qui retinet vel frequentat tabernas, motus prætext. in c. nulli. suprà alleg. qui tamen text. pœnam depositionis non imponit clerico frequentanti tabernam: sed habenti eam, & inibi aliis ministranti. Quin potius & tunc non simpliciter clericum deponendum dicit, sed disiunctiue disponit quòd aut cesset, aut deponatur. Nec etiam illud probat tex. in c. pen. de vi. & hone. cler. quem etiam allegat Bertachin. vbi suprà pro sua conclusione.} # 72 Fornicarij. Capvt lxxii. Cvm iuxta diui Hieronymi sententiam à Gratiano descriptam xxxv. dist. in summa. Venter mero æsuans spumat in libidinem. Meritò ergo post ebrietatis delictum, carnis vitia collocabimus: at cùm fornicatio simplex, minus sit punibilis inter illa, ideo de eius pœna primitus disserere libuit. Et in hoc, omissis opinionibus, dicendum est, quòd pro fornicatione clerici, & in sacris constituti non imponitur pœna depositionis: allegantur ad hoc duæ glossæ singulares in cap. Maximianus. lxxxj. dist. & in cap. lator. ij. q. vij. quibus dat sociam Corsetus in suis singularibus, in verbo fornicatio. in c. Presbyter. lxxxij. dist. pro quibus dicit esse casum in d. cap. presbyter. sed pœna arbitrio Iudicis relinquitur. & istam conclusionem elicit Decius ex dictis per Abb. in cap. At si clerici. in col. xix. vers. De secundo. de Iudi. quam dicit esse communem secundùm Modernos ibi, qui allegant glos. in d. cap. Lator. ij. quæst. vij. & ibi Ioan. de Fantu. & Imo. in cap. Vt clericorum. de vi. & hone. cler. Et hanc opinionem tanquam communem sequitur Ana. in cap. Significasti. colum. ij. de adulte. Et hanc etiam opinionem dicit communem Feli. in dicto capitu. At si clerici. in princip. in penulti. col. in fin. Et Ioan. de Selua in tractatu de beneficio. in iij. parte. in quæsti. iij. qui plura refert in proposito. Et Corsetus in d. verbo fornicatio, vbi aliqua fundamenta adducit pro ea, & dicit quòd opinio tenentium contrarium fortè posset procedere in episcopis & prælatis qui cùm dicuntur contrahere matrimonium cum ecclesia non committunt simplicem fornicationem, sed adulterium: & quòd isto modo possent reduci ad concordiam opiniones contrariæ: sed tandem dicit quòd in facti contingentia indistinctè sequeretur communem opinionem in iudicando & consulendo: licet Areti. in c. Cum non ab homine. de iudi. x. col. teneat opinionem Butri. quam dicit esse communem, scilicet quòd deponatur clericus in sacris, ad cuius fundamenta respondet Decius, vbi suprà. {Et quamuis Feli. vbi suprà in prima limitatione post Abb. in cap. fin. in. iij. col. de purga. Cano. dixerit in Episcopo esse crimen graue, & sic dignum depositione fornicatio, in fine tamen concludit, quòd dubitat de hoc propter duas glos. quas ibi allegat.} # 73 Concubinarij. Capvt lxxiii. CLericus concubinarius, is propriè dici potest, qui solutam mulierem & corruptam nullóque sibi spiritualis vel carnalis cognationis vinculo coniunctam domi retinet, cum qua consueuit carnaliter commisceri. Si verò illa nupta, virgo, aut coniuncta esset, tunc grauioris delicti nomen sortiretur accessus ad illam habitus, ac sæuiori pœna purgandus, vt infrà latius explanabimus. Consuetudinem verò commiscendi, ideo ad faciendum clericum concubinarium requirimus, quia aliâs vnicus tantùm concubitus fornicarium eum solùm faceret, nec damnandus esset pœnis concubinariorum. Nec pręterea in hoc distinguerem, soláne retineatur domi concubina per clericum, an sub velamento quòd pedisequa sit matris, sororis, amitæ, vel alterius cuius cohabitatio clericis non inhibetur, dum tamen constare possit, quòd eam habet in concubinam. Concubinarium insuper censerem clericum, qui etiam in aliena domo notam fœminam habet, cui solet carnaliter commisceri, si de consuetudine constat, & diffamatus est in sua vel ipsius fœminæ vicinia: licet ad effectum concubinatus de iure ciuili aliqui requirant quòd concubina sit retenta in domo, vt per Bal. in auth. licet. C. de natu. libe. per glos. Bar. post Dinum in l. Concubinam. ff. de concubi. {& Præpo. in rub. de sponsa. col. 3. num. 5.} Populus enim, siue domi, siue extrà habeat clericus concubinam, vocat eum & reputat concubinarium. Quando autem dicatur clericus publicus concubinarius, vide Decretum Concilij Basilien. in sessione xx. in prin. vbi hoc declarat per hęc verba, videlicet, Publici concubinarij intelligendi sunt non solùm hi quorum concubinatus per sententiam, aut confessionem in iure factam, seu per rei euidentiam quæ nulla possit tergiuersatione celari notorius est. Sed qui mulierem de incontinentia suspectam & infamatam tenet, & per suum superiorem admonitus ipsam cum effectu non dimittit. Aduerte tamen quòd quando clericus tenet publicè concubinam sicut vxorem, & publicè nutrit filios, ita quòd etiam ipse non audet diffiteri: tunc omnino est abstinendum ab eo, ita quòd non est licitum audiri diuina ab eo, etiam sine aliqua monitione superioris: quia talis est suspensus ab officio & beneficio, ita quòd si celebrat incurrit irregularitatem. Ista colliguntur ex doctrina Abb. in cap. Vestra. in iij. col. in ij. iij. iiij. quæst. de cohabitione cleric. & mulie. Si verò fornicatio non habet operis euidentiam, sed potest probabiliter tergiuersari: quia concubina habitat cum matre clerici, & dicit esse pedisequam matris, vel quid simile: tunc non procedunt prædicta: sed debet spectari monitio, & eius contemptus secundum eum. Cuius opinionem refert & sequitur Syluest. in sua summa, in verbo, clericus. el ij. in §. octauò debet. in ij. quæst. Et in verbo, concubinarius. in §. iiij. & hanc sententiam in substantia saltem videtur tenere Floren. in iij. parte, in iij. c. tit. xxvij. vbi etiam addit notabile verbum, quòd non solùm sacerdos, sed etiam in quocunque ordine constitutus, etiam in minori est suspensus ab omnibus actibus ordinum ex notoria fornicatione, & tandiu est suspensus, quandiu perseuerat in vitio: & si interim exequitur officia sua, etiam semel efficitur irregularis, & indiget dispensatione papæ, ad quod allegat Inno. Hostien. Archi. & Anto. quod etiam sequitur Sylues. in d. verbo concubinarius. quam quidem sententiam multùm timere deberent vniuersi clerici in quocumque ordine constituti, & ne illam ignorent, esset omnibus illis prædicanda. Quot enim proh dolor, sacerdotes, diaconi, subdiaconi publicè concubinas retinent ea notorietate facti, de qua Abb. in sua opinione facit mentionem, & eodem concubinatu durante non semel, sed pluries missam celebrant, Euangelium vel Epistolam solenniter decantant, & quòd irregulares ex hoc fiant, non aduertunt, non in minimum animarum suarum dispendium, & prælatorum suorum priculum, qui eos patiuntur in publico concubinatu diutius immorari ac sordescere. Pręterea circa pœnam huius delicti vide Abb. in. c. At si clerici. col. xij. de iudic. qui dicit quod cum iura in hoc vario modo disponant, quandoque apponendo pœnam acerbam, quandoque mitem, & quandoque mitius procedendo, mediam viam amplectendo, vt patet ex iuribus per eum allegatis, relinquitur arbitrio superioris, vt consideratis circunstantiis & scandalo inde surgente, & consuetudine patriæ apponat pœnam, quandoque depositionis, quandoque suspensionis, & quandoque priuationis à benficiis, quandoque prius moneat, quandoque sine monitione priuet, ex quo constat de delicto. Sibi enim videtur data optio, ex quo varias pœnas & modos procedendi à iure reperimus traditos, iuxta not. per glo. in c. fraternitatis xxxiiij. di. & in c.à crapula. de vi. & hone. cle. & xxj. quæst. ij. in summa. & quod notat Hosti. in c. ij. de cle. non residen. in simili quæst. Ita tamen quòd semper in isto delicto Iudex declinet ad mitiorem partem: quia pauci vt dicit Gregorius sine vitio incontinentiæ reperiuntur. l. dist. c. {Quia sanctitas tua. in fin.} Et quia ætas nostri temporis & c. & melius est à Deo redargui de misericordia, quàm de seueritate xxvj. quæst. vlt. Alligant. Et vide prædictum decretum Concili Basilien. in dicta sessione xx. vbi contra publicos concubinarios statutum fuit, quòd quicunque clericus cuiuscunque status, conditionis, religionis, dignitatis, etiam si pontificalis, vel alterius præeminentiæ existat, qui publicus fuerit concubinarius à perceptione fructuum omnium beneficiorum suorum trium mensium spacio sit ipso facto suspensus: quos suus superior conuertat in fabricam vel aliam euidentem ecclesiarum vtilitatem, ex quibus hi fructus percipiuntur. Necnon quòd huiusmodi publicum concubinarium teneatur mox suus superior monere quam primum nouerit illum esse talem, vt intra breuissimum terminum concubinam dimittat, quam si non dimiserit, vel dimissam, aut aliam publicè resumpserit, ipsum omnibus suis beneficiis omnino priuet. Et nihilominus statuit dictum Concilium, quòd tales publici concubinarij vsquequo cum eis per suos superiores fuerit dispensatum post ipsarum concubinarum dimissionem, manifestamque vitæ emendationem sint inhabiles ad susceptionem quorumcunque bonorum, dignitatum, beneficiorum, vel officiorum. Si autem post dispensationem, vomitu recidiuo ad huiusmodi concubinatum publicum redierint, quòd sine spe alicuius dispensationis ad prædicta prorsus inhabiles existant. Et ne quis contembat illud decretum Concilij, ex eo quòd Concilium Basiliense non fuit in omnibus ab ecclesia receptum, aduertat quòd ordinata in eodem Concilio ante scissuram in eo factam recipiuntur & allegantur à doctoribus: vt par est videre per Florent. in iij. parte, tit. xxv. cap. ij. §. fi. Et per Feli. in c. Rodulphus. de rescrip. in col. xxviij. versi. Sed re vera, & prædicta sessio xx. dicti Concilij fuit facta ante eius scissuram: vt potes colligere ex dictis Doctoribus, dum allegant constitutionem illam quæ incipit, Insuper ad euitandum scandalum, quæ fuit facta in d. xx. sessione, post dictum Decretum contra concubinarios promulgatum. Et istud decretum Concilij Basiliensis de concubinariis inuenies insertum in concordatis inter Leonem decimum, & Regem Franciæ, & nouissimè commentatum per Petrum Rebuffi in interpretationibus per eum factis ad dicta concordata: per quem vide in principio sui commenti ad illud Decretum triginta pœnas, quas patiuntur concubinarij annumeratis inter eas his quæ colliguntur ex Concilio, quarum plures potius sunt damna & incommoda concubinatus, quàm pœnæ quę possint irrogari per Iudicem. Vnde quæ huiuscemodi sunt, pari modo comprehendunt laicos concubinarios sicut & clericos. Vide tamen Præpo. in capitu. Nullus. xxxij. distinct. qui refert Innocen. in capitu. Si autem. de cohabit. cleri. & mulie. tenentem quòd quamcunque viam eligat Iudex, siue suspensionis, siue priuationis, debet præmitti monitio: nec Iudex sine illa ad alterum præmissorum procedere debet, cùm clericus non sit notorius concubinarius: per quem vide post Innoc. vbi suprà vsque ad quantum tempus debet clericus monitus expectari, & an possit purgari mora. Vt autem prælati excusentur à monitionibus faciendis clericis suæ diœcesis in hac materia prudenter faciunt, quando in suis constitutionibus synodalibus monent omnes generaliter, ne concubinarij sint, contrafacientibus pœnas debitas irrogando. Abb. præterea in capitu. Vt clericorum. de vita & honestate clericorum. ponderando verba illius text. arbitratur, quòd si clericus concubinarius efficeretur deterior, si compelleretur præcisè ad dimittendam concubinam, quòd tunc prælatus tolerando ad tempus peccatum non incurrit: quod dicit notandum Stepha. Aufre. in repeti. cle. j. de offic. ordina. in columna xv. Aduertant autem prælati omnes, & eorum vices gerentes, ne huius doctrinæ colore in concubinariorum correctione torpescant: sed cùm talis toleratio facienda fuerit, certissimæ adsint coniecturæ deteriorationis. Nam aliâs facilè illis persuadebunt libidinosi grauiora, imò nefanda admissuros, si cogantur continere. # 74 Matrimonium de facto contrahentes. Capvt lxxiiii. CAlixtus papa interdixít contractum matrimonij presbyteris, diaconibus, & subdiaconibus, & ab illis contracta debere disiungi, & ad pœnitentiam redigi, iuxta sacrorum Canonum diffinitionem præcepit, vt habetur in capitu. presbyteris. xxvij. distinc. hinc est quòd clericus in sacris vxorem ducens, debet compelli ad illam abiurandam, & perdit executionem omnium ordinum, notat Abb. ex text. ibi, in capitulo secundo, qui cle. vel vo. qui nihil aliud allegat, & omisit text. expressum ponentem pœnam delinquentibus in hoc, in capitu. decernimus. xxviij. distin. cuius verba sunt. Decernimus vt hi qui in ordinem subdiaconatus & supra vxores duxerint, officio atque ecclesiastico beneficio careant. & faciunt etiam verba text. in capitu. de his. eadem distin. vbi tractando de subdiaconibus & diaconibus dicit. Cauendum est tamen his, ne quando suæ sponsionis immemores ad terrenas nuptias vltro concurrant, quod si fecerint, vt sacrilegi rei ab ecclesia habeantur extranei. De presbyteris verò videndus est text. in capit. presbyter. eadem distinct. cuius verba sunt. Presbyter si vxorem duxerit, ab ordine deponi debere oportet. Item efficitur irregularis, vt neque in susceptis ordinibus ministrare possit, nec ad maiores suscipiendos admittitur, vt notat idem Abb. in capit. j. in ij. nota. eodem titu. ex quo venit quòd tanquam irregularis priuabitur benesiciis. An autem sit priuandus per sententiam, vel ipso facto priuetur, sunt opin. quas refert Stepha. in decisione ccxxxix. Capellæ Tholosanæ, in additione. Aduerte tamen, quòd ipsemet Panormi. in cap. At si clerici. de iudi. colum. ij. videtur esse in opinione, quòd clericus qui solutam non virginem de facto duxit in vxorem, ac cum ea fuerit fornicatus, debet deponi. pro quo allegat iura in capitu. fraternitatis. xxxiiij. dist. & in cap. Si quis ammodo. lxxxj. distin. & in dicto cap. ij. qui cle. vel vo. quæ iura, (salua tanti patris reuerentia) hoc non probant: imò text. in dicto cap. Si quis ammodo, qui plus videbatur vrgere dicit, à proprio gradu decidat, vsque dum ad satisfactionem veniat: vnde per talia verba videtur imposita magis pœna suspensionis temporalis, quàm depositionis. Sed pro opinione sua posset Abb. allegare tex. in cap. Presbyter. xxviij. dist. quem decerpsit Gratianus ex capit. j. Concilij Neocæsariensis, cuius verba sunt. Presbyter si vxorem duxit, ab ordine illum deponi debere oporter. vbi Archi. exponit, ab ordine, id est ab officio & benesicio: quod etiam ibi tenent Domi. & Præpo. licet eum non referant: quamuis glos. exponat ab ordine, id est ab officio, & non beneficio. Clericus præterea taliter contrahens est excommunicatus ipso iure, vt in cle. vna. de consang. & affini. cuius absolutio episcopo est reseruata, vt per glos. ibi, in verbo, obtinere. Redditur præterea suspectus de hæresi, vt procedatur per inquisitores contra eum, vt notat Ioan. Lupus in repe. rub. {& c. per vestras.} de dona. inter virum & vxorem. fol. lx vij. colum. iij. versicu. Ex quo meo iudicio. vbi hoc infert ex his quæ notant Butri. & Bald. in l. iij. C. de {summa trinit. & side catholi.} loquendo de monacho matrimonium contrahente. Debent præterea in hoc aduertere iudices, quòd pręter pœnas suprà dictas debet in sacris constitutus pati pœnam stupri, si virginem violauit sub figura matrimonij. Neque ex hoc quòd verba de præsenti seu benedictiones præcesserint, ab illa excusandus est, quin potius grauius puniendus, eo quòd virginem sub sacramenti colore deceperit, & corruperit, quæ velut vxor consensit in copulam, vnde propter talem dolum vltra ordinariam pœnam depositionis, arctiori carcere vel monasterio detrudi debet, quàm pro alio simplici stupro. Mulier insuper ab ipso sic seducta tantæ posset esse nobilitatis & honoris, tantúmve populi scandalum, vt meritò clericus in hoc delinquens publicis verberibus, vel alia publica correctione puniendus esset: quando suæ personæ qualitas hoc non impediret, argumento eorum quæ notat Præpo. in capitu. ij. de sponsa. duo. referendo Anto. quòd Iudex attenta qualitate personarum poterit arbitrando punire pœna mortis illum qui viuente prima vxore contrahit cum secunda: puta si ignobilis vxorem habens contrahit cum nobili, & illudit illam. {De qua tamen doctrina Anto. vi. Augusti. in addi. ad Ang. de male. in parte che mai adulterato. fol. 152. nume. 65.} Clericus verò beneficiatus in minoribus ordinibus constitutus, si contrahit matrimonium, eoipso vacant benesicia, vt tenet Collec. in cap. j. de cle. coniu. & decisio Capellæ Tholosanæ suprà allegata. {& Sylue. verbo, clericus. lo ij. §. iiij.} Et hoc etiam si non sequitur copula, notant Docto. in d. cap. j. Nec recuperant beneficia sponsa ingrediente monasterium, vt per eos ibi: & notat etiam Ioan. de Imo. in clemen. gratiæ. de rescript. in col. super gloss. resignaueris. Præpo. in cap. Placuit. xxxij. distinct. proper fi. Quod insuper procedit etiam si matrimonium contractum sit nullum: vt notat Ioan. And. in cap. Ioannes. de cle. coniug. Roma. consi. cccclxxxiij. dubitatur primò, col. iij. Hippoly. consil. lxx. volu. j. col. iij. incipiente, Scientiarum omnium. Stepha. in addi. ad dictam decisionem Tholosanam. qui solùm allegat Bar. Brixien. & Ange. de Clauasio. Consirmatur ista sententia doctrina mea magistrali. clxxxj. incipienti, Pœna etiam faciendo, vbi de ista conclusione fit mentio: quam vide, quia aliqua referuntur in contrarium remissiuè. Et vide Decium in consil. clxvj. volum. j. Ego Philippus Decius, vbi refert Bartho. Brixien. in quæst. x. Et Cardi. Imol. & Abb. in d. c. j. & Roma. in d. consi. tenentes quòd clericus in minoribus constitutus si contrahit matrimonium cum consanguinea, nunquam admittitur ad beneficium, quia illi facto suo renunciauit. Et quia ipse in principio illius consilij tenet quòd talis clericus non sit ipso iure priuatus benesiciis, respondet ad dictam doctrinam Brixiensis & aliorum, quòd non habeat locum quando clericus in minoribus contraxit scienter in gradu prohibito, quia tali casu ex quo sciebat matrimonium non valere, non videtur habere animum abdicandi beneficium à se: quod dicit tenuisse Imo. in cle. gratiæ. de rescrip. Et sic quòd dicta conclusio doctorum restringatur, quando ignoranter contraxit tale matrimonium: & dicit ibi, quòd in dubio præsumitur scientia in coniuncto quòd sciat coniunctionem quam habet cum alio. Et licet Decius ibi posteà in fi. det aliam & vltimam responsionem ad dictam conclusionem Doctorum, videlicet, quòd non sit vera in hoc saltem, quòd talis non perdat ipso iure beneficium, ex ratione de qua per eum. Mihi tamen plus placet distinctio præcedens, & sic quòd quando probaretur quòd ignorans consanguinitatem contraxit, tunc ipso iure perdat beneficium, quia visus est facto suo illi renunciare. Si verò contraxit scienter, tunc quòd priuetur eo per sententiam: quia licet videatur confidere in nullitate matrimonij, vt non perdat beneficium ipso iure, sufficit quòd facit actum incompatibilem cum beneficio, vt est matrimonium contrahere. Imo. tamen in d. clem. gratiæ. videtur tenere contrarium, videlicet quòd quando impedimentum consanguinitatis erat notum vtrique, vel saltem clerico, quòd non perdit beneficium, nisi processisset ad copulam, quia tunc propter affectum cum opere subsecuto saltem esset priuandus. argu. cap. nuper. de bigamis. Effectus enim huius distinctionis maximus est, nam in primo membro non poterit sic contrahens renuntiare beneficio in fauorem alterius. Secundò verò sic antè quàm deponatur, ex doctrina illa magistrali Innoc. in c. Cum nostris. de conces. præbend. quam ego latius ornaui in meis doctrinis, num. cxx. incip. Homicida. Vide præterea in hoc articulo notabilem distinctionem Præposi. non tenet propter consanguinitatem, vel aliud simile impedimentum, quòd tunc clericus perdit beneficia. Si verò non tenet ex defectu consensus, tunc non. Considera tamen quòd hoc posset intelligi quando defectus consensus fuit in ipso clerico. Si tamen fuit in muliere, puta quia per vim fuit compulsa contrahere, ipso clerico purè & liberè consentiente: vel quia mulier non erat sanæ mentis, non video quare non perdat beneficia, sicut quando contrahit cum consanguinea, quod apertè colligitur ex distinctione quam facit Imo. in dicta clemen. gratiæ, quem non refert Præpo. Quando autem contraheret cum minore duodecim annorum, licet per verba de præsenti, cùm illa resoluantur in sponsalia de futuro: videtur dicendum quòd non perdit clericus propter illa, sua beneficia, nisi quando adueniente legitima ætate in muliere matrimonium sic contractum ratificaretur, modis de quibus per text. glos. & Docto. in capitu. Vnico. de desponsa. impu. lib. vj. Sed contrarium fuit decisum per dominos de Rota in antiquis decisi. ciij. incipien. Nota, quòd vbi clericus. {Et vide Ioannem Staphileum in tractatu, de gratiis expectatiuis. folio 74. versicu. quapropter vt saluetur. Vbi dicit, quòd illa decisio Rotæ procedit in terminis in quibus loquitur, videlicet quòd tunc demum clericus perdit beneficium, quando minor cum qua contrahit peruenerit ad pubertatem, vel quòd intelligatur de impubere proxima pubertati: quem etiam vide in sequenti folio, versicu. posset tamen. vbi dicit, quòd clericus contrahens de facto cum minore non proxima pubertati, siue cum furiosa, aut consanguinea perdit beneficium mero iure, neque illud potest retinere absque dispensatione, saltem Episcopi.} # 75 Monialibus. Capvt lxxv. CLericus tale facinus perpetrans sponsam Christi corrumpit, & committit tria peccata, sacrilegium, adulterium, & incestum, quò ad accusationem, quia de omnibus his potest accusari, vt per gloss. nota. in capitu. Virginibus. xxvij. quæstio. j. quam sequitur Abb. in capitu. At si clerici. de iudi. colum. xij. & in capitu. penulti. iij. nota. de purga. cano. {& in capitu. monasteria. in fin. & in capitu. vt clericorum. num. 6. de vita & honestate clericorum.} cuius pœna est vt deponatur, ex dispositione text. in capitu. Si quis episcopus. xxvij. quæstio. j. ab officio & beneficio, vt per glossam primam, dum allegat capitu. Si quis sacerdos. Et vide Ana. consi. j. colum. ij. versicu. Secundo quòd fama. vbi per dictum capitu. Si quis episcopus. tenet, quòd istud delictum est de maioribus merentibus perpetuam depositionem, dato quòd talis fornicatio cum moniali non sit notoriè scandalosa, vel diu continuata: & dicit hoc ita declarare pulchrè Anto. in dicto captitulo, At si clerici. Et vide Hippoly. in repetit. l. Vnicæ. C. de rapt. virginum. numero xlj. vbi tenet quòd clericus in hoc delinquens debet priuari officio suo, & detrudi in monasterium, per text. in capit. Si qua monacharum. xxvij. quæstio. j. & per dictum capitu. Si quis. {per quem textum, vide quod dicit Abb. in capitu. clericus. numero 2. de vita & honestate clericorum.} Et vide Paul. Grillandi in tracta. de pœnis omnifariam coitus. in j. quæst. circa fin. ver. Secundo verò casu, vbi per eadem iura dicit, quòd clericus cuiuscunque gradus vel dignitatis deponitur propter hoc delictum ab omni ordine sacro, & priuatur omnibus beneficiis, & detruditur in arctum monasterium ad agendam perpetuam pœnitentiam: quem vide prius per duas col. præcedentes declarantem, quomodo in hoc crimine quatuor crimina committãtur: & an possit reus de vnoquoque pariter accusari & puniri: & quæ vtilitas resultet quòd quis possit accusari & puniri de pluribus delictis differentibus specie, & descendentibus ex eodem facto. Cardi. tamen de Turre cremata in d. capitu. Si quis episcopus. dicit quòd tunc propter hoc deponatur clericus, quando in notitiam populi deuenerit, aliâs secus, per id quod notatur in c. Non debet. xxx. quæst. j. Et dicit hoc velle glos. ibi posita in eo. e. Si quis episcopus. Quæ tamen si bene consideretur non probat, quia nihil aliud dicit, nisi allegare c. Si quis. xxx. quæst. j. & ideo contrarium credo verum, cum d. c. Si quis episcopus. simpliciter imponat pœnam depositionis, & delictum in se tam graue sit, in quo tria vt prædiximus committuntur delicta. Et hoc videtur velle Ioan. de Ana. vbi suprà referendo Anto. Nec obstar quod dicitur in d. cap. Non debet. quia cùm ille text. imponat pœnam delicto longè diuerso, & quod est grauius in consideratione populi, quàm in seipso, videlicet quòd clericus commisceatur mulieribus quæ ei peccata confessæ sunt, nimirum si considerat, an populus id intellexerit. Notum est enim quòd ex confessione non contrahitur cognatio spiritualis, & sic non potest dici incestus: & si confitens fœmina non est nupta, nec virgo, non est adulterium, nec stuprum, est igitur sola fornicatio qualificata, tantò grauior, quantò maius scandalum affert in populo. Abhorret namque populus simile facinus, & meritò: quia si non sic punirentur in hoc delinquentes, difficillimè præstarent homines licentiam filiabus, seu consanguineis accedendi ad sacramentum pœnitentiæ. Vel potest aliter intelligi text. ille, vt in cap.sequ. tractabimus, vbi examinatur materia illius. Vnde concludendo in hoc delicto sacerdotem conuictum de accessu ad monialem, nullo discrimine habito deponendum censeo, & deponerem si casus se offerret, & in monasterium seu carcerem ad tempus aliquod iuxta personæ qualitatem, & delicti continuationem, & populi notitiam commensurandum detruderem. # 76 Spiritualibus filiabus se commiscentes. Capvt lxxvi. SAcerdotes qui cum filiabus spiritualibus fornicantur, graue adulterium committunt: & qui malum exemplum dant hominibus, ab omni officio deponuntur, & peregrinando duodecim annos pœnitere debent, & tandem ad monasterium vadunt, vbi pertotum tempus vitæ Deo seruient. ita disponit tex. in c. Si quis sacerdos. xxx. quæst. j. & licet ille text. videatur loqui de filia spirituali simpliciter, idem est si fornicatur cum ea quæ propter sacramentum pœnitentiæ fuit filia spiritualis effecta, vt probatur in c. Omnes. qui est text. præcedens d. c. Si quis. qui dicit omnes quos in pœnitentia accipimus, ita filij nostri sunt vt in baptismate suscepti. & subdit, quòd qui hoc scelus perpetrauerit, non solùm dignitatis honorem amittat, verùm etiam vsque ad exitum vitæ suæ iugi pœnitentiæ se subdat: quod glos. ibi finalis intelligit de pœnitentia interiori. Sed postea text. in capitu. fina. ead. cau. & quæst. dicit quòd presbyter qui cum mulieribus quæ ei fuerint sua peccata confessæ se commiscuerit, sic pœniteat quomodo de filia spirituali: & declarat quòd pœniteat duodecim annos, & quòd deponatur, in quo videtur declarare text. in dicto cap. Omnes, dum determinat tempus pœnitentiæ, & quòd amissio dignitatis, de qua ibi, sit depositio. Addit tamen verba quædam quæ nimiùm restringunt pœnam huius delicti, videlicet si in conscientia populi deuenerit: quod ego intelligo, id est si hoc testibus probatum fuerit: satis enim in notitiam populi venit delictum quod testibus comprobatur, quasi velit text. mitiori pœna puniendum sacerdotem, quando hoc delictum in occulto reuelatur superiori. Vnde ego conuictum clericum de hoc delicto indistinctè deponerem, imò & tempestate hac carceri alicui per aliquos & non paucos annos manciparem. Oportet namque in his diebus quibus (peccatis nostris id promerentibus) admirabile hoc sacramentum pœnitentiæ, spiritualium omnium infirmitatum singularis & vnica medicina ab hæreticis impugnari, ac euerti curatur, sacerdotes in hoc delinquentes acriter puniri: ne ex eorum delictis ansa præstetur hæreticis, néve frigescente charitate ac timore Dei, occasio detur maritis ac patribus vxores, ac filias ab hoc sacramento retrahendi. & vt rarius ad illud accedant, procurandi. {Quo zelo religionis & honestatis accensus bonæ memoriæ præsul ille dignissimus Ioannes Matthęus episcopus Veronensis, scelus hoc tanquam grauissimum graui animaduersione puniendum statuit, cuius ciuitatem & diœcesim dum ego transirem, Concilij Tridentini gratia in Italiam accersitus multa mihi admiranda eius opera & omni imitatione digna, & quæ pastorum illorum sanctorum quos antiquitus habuit ecclesia, dum fœlix erat, sanctitatem redolebant, relata sunt. Ille inquam bonus episcopus in tit. ix. cap. iij. suarum constitut. ita disposuit: Si quis cum ea cuius confessionem audiuit, quicquam inhonestè turpitérve egerit, aut eius pudicitiam attentauerit, aut eam ad lasciua & inhonesta perpetranda suaserit, si non est deuentum ad actum, temporanea pœna acriter puniatur: Si verò ad actum turpitudinis deuentum est, beneficiis officiisque eo ipso suspensum priuatum, perpetuísq; addictum vinculis volumes, & declaramus.} Et eadem depositionis pœna puniendum crederem clericum cognoscentem illam quam tenuit in sacramento confirmationis, cùm eodem modo sit effecta eius spiritualis filia: & ideo cognatio contracta ex tali sacramento impedit matrimonium, & dirimit contractum, vt in c. j. §. fin. de cogna. spirit. in vj. quia text. in d. c. Si quis. indistinctè loquitur de filia spirituali. Fateor tamen quod cùm hoc delictum non sit ita graue in oculis hominum, nec in eo adsit inconueniens quod in casu præcedenti descripsimus, in aliis pœnis vltra depositionem iniungendis, mitior poterit esse Iudex. Et quod sacerdos cognoscens filiam spiritualem deponatur, notat Abb. in c. fin. de purga. cano. & tenet etiam Ioan. de Ana. per suprà dicta iura in c. Cum dilectus. de accusat. col. ij. & in c. Significauit, de adul. col. pen. Felin. in c. At si clerici. in princ. col. fin. de iudi. & ibi etiam hoc sequitur Decius col. xxj. vers. Secundò limitatur. Et sequitur hoc etiam Io. de Selua, in tract. de beneficio, in iij. parte, in quæst. iij. in fin. Et aduerte quod filia dicitur, quæ sit de parrochia eius, vt ponit idem Decius ibi allegando Abb. vbi suprà. Et sequitur etiam Ioan. de Selua, vbi suprà. Crederem tamen quòd licet vera sit hæc conclusio Doctorum istorum, quòd si sacerdos cognosceret filiam parrochiæ suæ nullo alio sibi vinculo spirituali coniunctam, quòd non propter hoc esset deponendus, sicut in aliis præcedentibus casibus, cùm esset magna extensio iurium pœnalium, & est non minima disparitas delictorum: quamuis tale facinus committens non leuiter puniendus est: {de cuius quidem delicti grauitate nos omnes præsules idem. Bonus verò nihil admonuit. dum in supradicto tit. ix. cap. ij. In committentem illud ita seuerè sub hisce verbis insurgit: Sacerdotem illum, qui se cum parrochiana sua commiscuerit in xxv. ducatos condemnamus, eum perpetuo ab exercitio curæ suspendentes, postquam per annum in carceribus corpus suum ieiuniis & abstinentiis maceraturus permanserit, & à ciuiate & diœcesi per decennium sit exul.} An autem eadem pœna puniatur qui cognouit commatrem suam: videtur quòd sic per suprà dicta, & quia magis est abstinendum à cognatione spirituali, quàm carnali, quia à venerabiliori parte procedit, vt notat Abb. in. d. cap. fin. col. pen. de purga. cano. Vnde dicit ipse quòd nunquam legitur ecclesiam Romanam dispensasse in cognatione spirituali. Cùm enim pœna incestus sit depositio, vt infrà habes in parte incestus, à fortiori erit in hoc casu, & simili, vbi quis cognoscit cognatam spiritualem, præcipuè quia delicta huiuscemodi etiam in opinione populi grauia iudicantur: & hoc de commatre videtur tenere Felin. in d. cap. At si clerici. d. col. fin. de iudi. facit etiam in huius opinionis fauorem. l. xiij. tit. ij. partita. iiij. quæ enumerat inter exempla incestus, quòd quis coeat cum commatre sua. # 77 Stupri. Capvt lxxvii. Stvprvm propriè est virginum illicita defloratio, sic enim diffinit text. in cap. Lex illa. xxxvj. quæst. j. licet aliâs stuprum aliquando comprehendat alia crimina, vt dicit glos. ibi, in verbo propriè, & glos. in capit. Nemo. xxxij. quæst. iiij. in verbo stuprum, & clericus virginem stuprans deponitur, notat Abb. in c. At si clerici. col. xij. de iudi. allegat text. in c. Si quis clericus. lxxxj. distinct. & in c. Lator. ij. quæst. vij. llli tamen text. non disponunt in stupro commisso cum virgine, vt ex eis patet: & quod istud delictum sit depositione dignum placuit eidem Abb. in c. ij. de adult. qui etiam credit clericum posse cogi ad dotandam virginem ab eo corruptam, & refert etiam idem Abb. ibi Ioan. And. referentem magistrum suum, qui dicebat quòd in hoc caso cùm clericus non possit ducere eam in vxorem, deberet corporaliter fustigari. Et quòd pœna stupri in clerico sit depositio est communis opinio secundûm Paul. Grillandi, in tract. de pœnis omnifariam coitus, in c. Septimò videndum. qui etiam sequitur doctrinam Abb. in c. Vt clericorum. de vit. & hone. cleri. vbi tenet quòd Iudex ecclesiasticus potest imponere pœnam pecuniariam clerico pro arbitrio suo, vltra alias pœnas spirituales, quando illæ non sufficerent, quia illas non timeret, quas si non solueret, luet in corpus: quia non sufficit dotare mulierem stupratam, nam vltra dotem tenetur soluere pecuniariam vel corporalem pœnam secundùm eum post Abb. in c. ij. {num. iij.} de adult. Vnum autem in hoc crimine ego opinor obseruandum, quòd cùm iura Cæsarea grauiori pœnæ subiiciant vi corrumpentem virginem, quàm spontaneè, ac illum sine temporis præfinitone puniant, vt in §. {item lex Iulia, de adulteriis, iuncto §. Item lex Iulia, de vi, versic.} Sin autem per vim. inst. de publi. iudi. & in l. mariti. §. fin. ff. de adult. quòd eodem modo iudex ecclesiasticus seuerius punire debebit vi perpetrantem tale facinus, vt sic vltra depositionem in arctum monasterium vel carcerem trudat delinquentem. Et pro pleniori declaratione huius capituli operæprecium est de aliquibus quæstionibus dubitare. Et primò quid si clericus de stupro virginis accusatus exciperet & probaret apertè ipsam sponte consensisse: puta si testes iurant eam attraxisse illum ad concubitum veniendo sæpius ad lectum eius eo repellente illam, vel aliud simile. In qua quæstione videtur dicendum quòd non obstante puellæ consensu propter stuprum puniri debeat clericus, & ad præstationem dotis condemnari, per id quod notat Ioan. de Ana. in d. c. j. de adult. in j. notabili. vbi post Docto. dicit quòd licet virgo non sit seducta, sed illa sponte acquieuit, adhuc habet locum dispositio illius text. quia virgo præsumitur seducta & deceptam, per text. notabilem. in d. l. circa fin. C. de rapto. virg. qui disponit quòd pœna eius habeat locum siue volentibus, siue nolentibus virginibus illud facinus perpetretur. Ex ratione, quia hoc ipsum velle mulierum ab insidiis nequissimi hominis qui meditatur rapinam inducitur: sed salua eius & Doctorum autoritate non videtur sua conclusio procedere saltem ex suis fundamentis. Primò quia ratio eorum non concludit, Virgo præsumitur seducta & decepta, ergo etiam si ipsa sponte se obtulit, procedat pœna illius text. quia illa ratio procedit quando sumus in dubio: sed quando constat de voluntate sine seductione, aliter videretur dicendum. Secunda non obstat text. in d. l. j. quia non sequitur, pœna contra raptores, de qua ibi procedit etiam volentibus virginibus. ergo eodem modo procedat pœna de qua in d. c. j. qui text. loquitur per verbum seduxerit, quod debet aliquid operari. Facit etiam quòd text. in cap. ij. eod. tit. de adult. in quo imponitur pœna committenti stuprum dicit, virginem stupro decepit. Vnde videtur in hoc (saluo meliori iudicio) dicendum quòd à pœna stupri criminali imponenda clerico non excusetur, etiam probata voluntate puellæ: non enim voluntas consocij criminis debet excusare à pœna delicti, quando culpa illius non consistit in sola violentia actus, sed in reprobatione ipsius quàmtumuis voluntarij, quàmuis operari debeat vt non tanquam violentus stuprator puniatur. Quantum autem ad præstationem dotis videtur dicendum, quod clericus probata vera voluntate puellæ sine seductione non debeat condemnari: potuit enim puella in hoc sibi præiudicare, vt voluntariè, & non seducta hoc patiendo perderet ius petendæ dotis, quod voluit Astensis in summa, lib. ij. tit. xlvj. in c. incipienti, Sequitur videre de tertio, allegando Rodonensem, dum dicit quòd si defloret quis voluntariam non tenetur. Ad cuius etiam confirmationem bene facit sententia Guillielmi, quem refert Florent. in ij. parte, tit. v. c. vj. §. j. quòd si quis deflorat virginem voluntariam non tenetur ei satisfacere in foro conscientiæ, quod etiam notat Siluest. in verbo luxuria, in versi. Quintò quæritur, & Tabiena, in verbo restitutio. in §. xxij. incip. quid de eo. Et allegat vterque Bonauenturam hoc tenentem. Vnde videtur quòd sicut talis clericus in foro conscientiæ est liber à præstatione dotis ex sententia dictorum Doctorum, sic & eodem modo videtur absoluendus in foro contentioso per Iudicem ecclesiasticum, quem decet semper sequi veritatem. Sed quamuis ista conclusio possit sustineri, multùm debent Iudices aduertere autem quàm illam ad praxim adducant in isto casu propter difficultatem sufficientis probationis quæ in hoc requirenda est, vt verè constet virginem non seductam, sed voluntariè fuiffe defloratam, & facilè possent decipi per stuprantem clericum in probatione voluntatis. Vnum tamen in hoc videtur esse sine dubio: quod licet voluntas puellæ liberaret clericum, hoc esset solùm verum, quantum ad ius quod ipsa aliâs haberet, non tamen liberaretur ab hoc quòd si pater virginis accusaret clericum de stupro, debeatur illi æstimatio damni sibi prouenientis: quia maiori eget pecunia ad dotandum eam, & etiam iniuriæ quæ sibi illata est: quod firmat Floren. vbi suprà sic limitando prædictam conclusionem: hoc tamen & pater perderet, si etiam ipse de lenocinio vel consensu conuinceretur. Ex quibus etiam inferri potest quòd si de precio stupri conuentum esset cum virgine vel parentibus, quòd tunc sola precij præstatione liberaretur ab onere dotandi accusatus ab eo, cum quo conuentionem fecit: dum tamen conuentio solius filiæ parentibus non noceat, nec econuerso, Secundò quæro, quid si clericus in sui defensionem exciperet ac probaret, quòd post corruptionem mulier inuenit virum eiusdem conditionis & qualitatis ac si esset virgo: & in hoc credo quòd licet possit damnari clericus propter stuprum (nisi conditio mariti processum & pœnam publicam impediret) nihilominus absoluendus esset à præstatione dotis, cùm illa in hoc non esset passa damnum. Si tamen propter stuprum nupsit viro deterioris conditionis, tunc crederem arbitrio iudicis esse satissaciendum ei, cùm constet eam pati damnum ex inæqualitate mariti, puta si propter hoc virum pauperiorem sortita est, à quo debiliora alimenta recipit, imò si non pauperiorem, sed ignobiliorem virum sortiretur, adhuc crederem esse satisfaciendum sibi, quia verè passa est damnum in honore, qui maiori precio haberi solet quàm diuitiæ. Tertiò quæro qualiter iudex arbitrabitur dotis æstimationem in hac materia præstandà? clericus damnabitur ad integram dotem puellæ, in quo consideranda est consuetudo loci, videlicet quantum solet in dotem dari puellæ similis conditionis, & defloratæ: considerabuntur etiam facultates clerici condemnandi, vt probatur in d. c. j. iuncta glo. fin. Si verò pater illius diues est, non videtur conueniens quòd ex stupro clerici ipse lucretur totam dotem filiæ suæ, & sic quòd integram habeat à clerico: sed quòd clericus soluat arbitrio Iudicis illud plus quod pater est consumpturus in maritando filiam, eo quod est deflorata, quia in hoc videtur pati damnum, & quod videbitur Iudici soluendum ratione iniuriæ sibi illatæ si hoc petierit. Et ex prędictis videtur posse inferri, quòd si puella esset parentibus orbata & diues, vel si ipsis superstitibus, & pauperibus existentibus, ipsa aliunde haberet sufficientem dotem, quòd tunc clericus non teneretur ad totem dotem, sed ad illud quod plus est secum in dotem datura propter deflorationem. Quartò quæro, an liberari possit clericus à præstatione dotis si Iudici ostendat, vel probet liberationem vel remissionem eius factam ab ipsa puella? In quo videtur dicendum quòd sic: quia cùm hoc sit in eius fauorem statutum, potest illi renunciare, & sic clericum liberare, si sui iuris est, quia patre inuito ad quem pertinent filiam dotare, hoc clerico non suffragabitur. Debent tamen iudices in hoc esse cauti vt videant, ne liberatio illa sacta clerico sit à puella metu aut dolo extorta, vt posset facilè contingere. Item etiam ne sit facta ab ea vt liberius posset luxuriari non nubendo: quia tunc decens videretur vt etiam ipsa nolente clericus damnaretur ad dotem, & illa per iudicem suaderetur ad matrimonium, & saltem Iudex faceret quod posset. Præterea & quintò libet etsi rarissimam possibilem tamen, & aliquoties contingentem mouere quæstionem, videlicet quid si mulier, vel mulieris pater conqueratur de clerico, quòd ipsam sine violatione pudoris pręgnantem effecerit, & petat clericum de stupro puniri, & ad præstationem dotis compelli, cùm necesse sit adueniente partu virginitatem amittere: an clericus possit de stupro damnari, & condemnari ad dotem? Pro cuius quæstionis decisione, si sequamur iura in quibus cauetur quòd delinquens, & faciens rem illicitam punitur non solum de actu illicito, sed & de eo quod præter eius intentionem fuit sequutum, vt in. l. j. §. Ex incendio. ff. de incen. rui. naufra. & in l. Si quis aliquid. §. abortionis. ff. de pœnis. & in l. quoniam multa. C. ad l. Iuliam. de vi pub. & in l. iij. §. adiectio. ff. ad l. Corne. de sicar. & in cap. fi. de homi. in vj. Videtur dicendum quòd iste non solùm damnabitur pœna stupri, sed condemnabitur ad præstationem dotis, præcipuè quia debuerat cogitare cùm ad virginem accessit, hoc posse contingere, & difficulter posset probare quòd eius intentio non suit quòd virgo corrumperetur, nec quòd eius extraordinaria pollutione virgo prægnans efficeretur, imò potius contra ipsum præsumendum est, quòd non propter eius temperantiam, sed propter virginis resistentiam stupri actum non consummauit. Fateor tamen quòd pœna imponenda in hoc casu propter stuprum cùm à principio non fuerit consummatum mitior esse debebit, etiam si mulier violenter oppressa vel seducta probaretur. Quòd autem virgo concipere possit salua virginitate absque miraculo scribit beatus Thomas in quolibeto vj. arti. xviij. # 78 Incestus. Capvt lxxviii. INcestus est consanguineorum vel affinium abusus, vt diffinit tex. in cap. lex illa. xxxvj. quæst. j. Pœna huius criminis est quòd clericus deponatur: notat glo. in cap. Non debet. xxx. q. j. qui text. loquitur in eo qui cognoscit filiam spiritualem, quæ sibi confessa fuit, non autem in cognoscente consanguineam. Et tenet hoc etiam Abba. in cap. At si clerici. in col. xij. de Iudi. allegando nota. in cap. lator. ij. quæst. vij. vbi glo. j. iuncta textui hoc probat etiam in episcopo. Si autem clericus primò fornicatus sit cum aliqua muliere, & postea cum eius consanguinea intra quartum gradum, an puniri debeat pœna incestus? videtur quòd non ex eo quod notat in proposito Ancha. in cons. cccxcj. Videtur prima facie. versic. Item aduerte. vbi concludit quòd pœna quæ à iure ciuili imponitur pro incestu, non habet locum pro incestu postea introducto à iure canonico, de quo à iure ciuili cogitatum non fuit: quia in pœnis prohibetur extensio. ex quo dicebat in terminis Hippoly. in singu. ccliiij. incip. Ex illicito coitu: istud est verum, quo ad impediendum matrimonium, secus autem quo ad hoc vt quis puniatur de incestu. Et refert August. in addi. ad Ange. de malefic. illam sententiam Ancha. valde commendare, quam etiam vltra eos simpliciter sequitur Decius conci. cclxviij. Diuino implorato præsidio. col. fin. volu. ij. Contrarium tamen crederem in casu nostro, imò quòd esset deponendus clericus propter hoc genus incestus, maximè si qualitas illius summè grauaret delictum in oculis hominum: puta si cum matre & filia fornicaretur, aut cum duabus sororibus, aut consororinis, quia tunc non solùm deponendus videtur, sed detrusioni siue carceri mancipandus ad tempus iuxta qualitatem & scandalum delicti. Nec obstat doctrina Anchar. in d cons & sequacium: quia contrariam opinionem dicit esse communem idem Decius in consil. clviij. in j. vol. incip. Diuino implorato, & pro tenui, vbi latius & notabilius examinat dictam doctrinam: & respondet ad fundamenta quæ illi fauent, & sequitur opinionem Abb. signo. & Modernorum contrarium tenentium: & sic quòd pœna iuris ciuilis habebit locum, vbi nuptiæ sunt incestæ de iure canonico. Et hæc sententia mea circa punitionem clerici securius sequenda est in his regnis Castelle & Legionis, vbi expressè per legem corum dispositum est, quòd si quis fornicatur cum muliere consanguinea alterius intra quartum gradum, cum qua prius idem fecerat, committit incestum. Si ergo laicus reputatur propter hoc incestuosus, & punitur vt talis pœnis ciuilibus, quare non punietur clericus ob id delictum pœnis canonicis? quia licet lex regia siue municipalis non liget clericum, operabitur tamen semper (meo iudicio) vt Iudex ecclesiasticus puniat qualitatem delicti, secundum quòd illa in laicis qualificauerit, pręcipuè in nostro casu, vbi lex ciuilis punit actum à iure canonico intantùm reprobatum, quod decreuit per illum impediri, & dirimi matrimonium. # 79 Adulterij. Capvt lxxix. ADulterij criminis grauitatem, clericis omnibus sufficiant ostendere verba pagani illius Abimelech regis ad Isaac directa Gen. xxvj. c. Dum reprehendens eum quòd vxorem suam sororem esse affirmauerit, dixit: Potuit coire quispiam de populo cum vxore tua, & induxeras super nos grande peccatum. Si enim in sola lege naturali viuens homo peccatum grande reputauit adulterium, quale debet esse in oculis christianorum, quos eadem naturalis scripturæ & gratiæ leges quotidie instruunt, maximè sacerdotum, qui tanquam sanctissimæ Trinitatis mensæ pincernæ angelorum panem virgineo ventre compactum quotidie tractant, & intra præcordia recondunt. At si quis magis specificè enormitatem huius criminis intelligere velit, & quomodo sit de grauioribus peccatis quæ in proximum committuntur, videat Dionysium Cartus. in opusculo de conuersione peccatoris, arti. v. vbi hoc ostendit per plura quæ in eo concurrunt. Clericus autem adulter depositus ab officio, in monasterium toto tempore vitæ suæ detruditur, vt in cap. Si quis clericus lxxxj. dist. quod est concilium Aurelianense: & quòd propter adulterium clericus deponatur, voluit glos. in c. lator. ij. quæst. vij. in glos. j. quam ibi sequitur Archi. & Host. allegando d. c. Si quis, in sua summa, tit. de adult. §. quæ pœna sit imponenda. Idem tenent etiam Ioan. de Ana. in rub. & in capi. Significasti. de adulte. Abb. & Moderni. in cap. Vt clericorum. de vita & honest. cleri. & in capitu. Peruenit. de adult. Et hanc opinionem tenent Ioan. And. & Ioan. de Imo. in dict. capit. Vt clericorum. vt refert Ana. in d. cap. Significasti. & est communis opinio. Vide tamen Paul. Grillandi in tracta. de pœnis omnifariam coitus, incip. Sextò declaranda. vbi in prima & secunda col. nititur sustinere contrarium, videlicet quòd clericus hodie propter simplex adulterium non debet deponi, & respondet ad fundamenta contraria, & tandem in col. iij. dicit quòd nihilominus in consulendo & iudicando tutius est tenere aliam opinionem, quæ est communis, & dicit hoc notandum contra presbyteros incontinentes, qui alienas vxores sollicitant sæpius, & accedunt libenter ad earum concubitum. Incurrit etiam clericus de adulterio damnatus aliam pœnam, nam ex tali sententia infamis efficitur, vt notat Abba. in c. At si clerici. §. de adulteriis. in col. v. versi. Sed circa. de iudi. Et in c. Cùm t. de re iudic. col. iiij. per text. in c. Infames. vj. quæst. j. & in l. j. & ij. ff. de his qui not. infa. sicut etiam efficitur infamis damnatus de aliis criminibus publicis. Est tamen in hoc aduertendum, quòd licet episcopus non possit directò restituere aliquem ad famam, vt concludit Abb. in d. c. Cum t. in col. iiij. in hoc casu tamen adulterij, cùm liceat sibi dispensare, vt in d. §. de adulteriis. restituendo clericum damnatum de adulterio contra sententiam suam, tunc restitutio famæ venit per quondam consequentiam, potest indirectè, quod principaliter non posset. ita notat Abb. ibi, in d. col. v. & dicit ibi casum sing. ad hoc secundum illum intellectum. Et nota secundum Paul. Grillandi, vbi suprà, quòd licet de iure ciuili quando mulier nupta est impudica & meretrix, non punitur adulterans cum ea, {vt in l. Si ea. C. de adulte.} tamen de iure canonico non euaderet impunitus cum illa adulterans. ita dicit in d. col. iij. Crederem tamen vltra eum, quòd tunc clericus ignorans & accedens ad eam tanquam ad meretricem non puniretur ita acriter, sicut alij adulteri. Si tamen mulier erat honesta non excusaretur clericus ignorans eam coniugatam quominus vt adulter puniatur. Quando autem clericus cognouit mulierem solutam, quæ ab ipso & communiter reputatur vxorata, tunc enim vti adulterum pœna iuris communis puniendum esse, placuit Ioan. de. Ana. in capitu. Nonnullis. fin. colum. de Iudæis. referendo fratrem Vbertum qui fuit eiusdem sententiæ: licet alij aliter senserint secundùm eum, per quem etiam vide quid in casu contrario quando clericus cognouit vxoratam, quæ credebatur soluta. Vnum præterea aduertendum sentio in hoc proposito, quòd licet in his Regnis Castellæ & Legionis lege regia sancitum sit, quòd marito non accusante vxorem, nullus possit eam accusare de adulterio, Iudex tamen ecclesiasticus poterit punire clericum in hoc delinquentem: nec reus valebit opponare quòd maritus non accuset. Non enim potuit lex illa regia ecclesiasticos Iudices impedire, ne ad emendam suorum clericorum procederent. Aliter enim clerici omnes incontinentes libidinem suam potius cum nuptis, quàm cum solutis mulieribus explerent, quum securius ac impunè id agere cognoscerent: & ita ego iam aliâs practicaui dum vicarium agerem generalem episcopi Salamantini: & licet ob id appellatum fuerit, obtinui tandem coram superiore. Veruntamen in hoc magna debet adhiberi cautela: nam si adulterium clerici adeò est notorium, maritíque persona ita vilis, quòd præsumi possit ipsum scire & paruipendere: tunc iudex ecclesiasticus poterit publicè & liberè de adulterio tractare, & pœnam imponere. Si verò delictum non est publicum, aut marito ignotum esse creditur, periculúmque exinde timeri possit vxori: tunc consulerem clericum de hoc delicto conuictum vel confessum camerario processu, & familiari disciplina corrigendum relegandúmque sine expressione causæ in sententia. Quando verò correctio sic secretè facta fuerit, & relegatio generalis; hortor omnes metropolitanos iudices, vt ab inferioribus secretè causam requirant, ne ex hoc delictum in publicum veniat, sufficiat illis, quòd iudex inferior iustè processerit, licet propter secreti cautelam aliquas iuris solennitates prætermiserit. Aliter enim si omnia strictè requirant, nihil aliud efficient, nisi iudices ipsos inferiores cogere ad dissimulandum, vel propalandum adulteria similia, ipsosque adulteros reddent insolentiores, cum intellexerint quòd Iudices sui immediati illos punire recusant, propter exactam rationem quam ab ipsis requirunt sui superiores. Marito autem clericum adulterum accusante, tunc seuerius procedendum est: tantóque acrius in aliis pœnis carceris & detrusionis vltra depositionem puniendus est clericus, quantò honorabilior est persona mariti, aut diuturnius est adulterij peccatum, maiúsve exinde subortum scandalum, præcipuè si contigerit quòd adultera fuit per Iudicum secularem tradita marito, & ab eodem occisa. Crederem insuper in hac materia (meliori semper iudicio saluo) quòd maritus potest accusare clericum coram Iudice ecclesiastico, licet vxorem coram seculari non accuset: nec poterit clericus in hoc aliqua exceptione se tueri, cùm iura canonica adulteris pœnam imponentia nullam habeant considerationem, nec requirant quòd vxor pariformiter accusetur. Generaliter autem in hoc crimine considerent ecclesiastici Iudices ne nimis diligenter de adulteriis occultis inquiant, propter mulierum periculum, virorum infamiam, & clericorum fragilitatem, quę tantò multoties ad hoc flagitium illos impellit, quantò secretius illud posse perpetrare confidunt. Sed vigilantes super gregem suum similia potius præseruare conentur (cohabitationem & conuersationem clericorum & nuptarum euitando) quam vsque ad vnguem inuenire & castigare satagant. In qua quidem adulteriorum prudenti præseruatione, & cauta correctionne ecclesiasticos omnes Iudices deprecor ac obtestor, vt desides non sint, per durissimum illud iudicium quod illis qui præsunt scriptura sancta minatur, ne in eorum incuriam seuerius id corrigant vltore ferro maritorum manus, tam grauis iniuriæ acerbitate commotæ, vt sæpius id euenisse perpendimus, & anno superiori millesimo quingentesimo trigesimoseptimo pluribus notum fuit accidisse. Nam in tribus locis de Villanubla, videlicet, & de Cigunuela, ac de Laguna, quæ non longè distant ab oppido Vallisoleti, vbi tunc Augustæ curia residebat in octo ferè mensium spacio, filius viduæ cuiusdam, & duo mariti in tres sacerdotes sæuierunt de inimicis membris se vindicantes, ob iniuriam in matris & vxorum personas susceptam, non sine plurimorum laicorum applausu, & quorundam forsan magistratuum ciuilium neglectu ob inhonestam sacerdotum vitam, & superiorum desidiam: quod hîc scribere libuit, quia id bene noui, vt qui processus desuper confectos vidi, non alio animo, nisi vt hoc ad clericorum timorem, & superiorum hortatum perpetuæ memoriæ tradere possem. # 80 Ac nefandi criminis rei. Capvt lxxx. Qvia secundùm diuum Augustinum in III. lib. Confessionum, {& habetur in cap. Flagitia, xxxij. q. vij.} flagitia quæ sunt contra naturam vbique ac semper detestanda atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerant. Quæ si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu diuina lege tenerentur: quæ non sic fecit homines vt se illo vterentur modo. Violatur quippe ipsa societas quæ cum Deo nobis esse debet, cùm eadem natura cuius ille auctor est libidinis peruersitate polluitur. Vnde meritò tale crimen committenti pœna statuta est, quòd deponatur ac in monasterium detrudatur, vt in cap. Clerici. de excessib. Prælato. Huius tamen detestandi criminis maior esse deberet pœna, cùm ob illud etiam infantibus ac mulieribus subuersarum ciuitatum omnipotens Deus parcere noluit. In his maximè regnis, vbi etiam à facinorosis aliâs hominibus solet (vti decet & tale scelus promeretur) abhorreri, vbi etiam leges patriæ grauius mortis genus, quàm ius commune delinquentibus infligunt. Nec enim minus promeritus est, vt post depositionem curiæ traderetur, qui Deum ipsum ac naturam offendit tali facinore, quàm qui sola motus auaritia & non in Roman. Pontifi. contemptum, neque in fidei seu morum perniciem Apostolicas audet literas deprauare. Sed cùm sic placuerit canonum conditoribus, solent Ecclesiastici Iudices tales post depositionem perpetuis carceribus obscurisque includere, in quibus nisi eos liberet fuga, miserrimam & mortem ipsam exoptantem vitam agunt. # 81 Sacrilegi. Capvt lxxxi. Sacrilegivm est iuxta meliorem diffinitionem Doctorum, sacræ rei violatio, vel eiusdem vsurpatio: quod nempe delictum cùm & in ipsis laicis detestabile sit, & ad puniendum illud iura inuehant in eos: quantò magis puniri debent clerici qui in hoc deliquerint? Qualis enim erit laicorum reuerentia in personas siue res sacras, si in illas ipsi clerici (ad illarum cultum electi) irreuerentes sunt? Huius autem delicti pœna, depositio est, vt placuit Hostien. in summa, tit. de accusa. §. Quis sit effectus. versic. Et gratia exempli, vbi capitalia crimina, & quæ depositionem inducunt describendo, primum omnium posuit sacrilegium. Sed quia hoc se habet multipliciter, deueniendum est ad eius species. Quarum prima est quæ committitur in personam, & hæc quia multipliciter etiam variari potest, non patitur certam doctrinam: oportebit enim Iudicem considerare qualitatem delicti in personam sacram commissi, & sic in delinquentem animaduertere. Secunda species est quando quis accessum habet ad monialem: & quia de hoc particularis mentio facta est suprà, superuacaneum est in hoc aliquid rescribere. Tertia est quando locus sacer violator, vel illius cœmeterium: & hæc etiam sicut variè se habere potest, ita diuersa erit delinquentis punitio, consideratis his quæ in arbitrariis consideranda describemus. Quarta verò huius delicti species committitur in auferendo rem sacram, quæ & habet alia membra: & quia hoc ad materiam furti pertinet, & infrà de hoc aliquid scribimus in suo loco, ideo nihil amplius addere libet. # 82 Usurarij. Capvt lxxxii. Praemisso prius quæ sit vsura, & quando committatur, quod latius digeritur in ordinariis titulis ac tractatibus huius materiæ. {Clericis fuit inhibitum fœnerari & vsuras accipare in concilio Laodicensi in Canone v. vbi tamen nulla pœna ob id imponitur. idem etiam fuit prohibitum in Concilio Carthaginensi primo, in Canone xiij. Et sicut clericis non licet exercere fœnus suo nomine, ita neque alieno, vt in c. Sicut non suo. xlvij. distin. vbi vi. in cap. Non licet. Relatum Concilium Laodicense, de quo suprà.} Prima se offert pœnarum clerici vsurarij, quòd est infamis ipso iure. hoc dicit probari Panor. ex text. ibi, in cap. Inter dilectos. in iij. not. de exces. prælat. Allegat text. cum glos. in l. Improbum fœnus. C. {ex quib. cau. infam. irroga.} Et in §. Porrò. iij. quæst. vij. Idem scripserat Bald. in d. l. Improbum. qui etiam dicit quòd adhuc post restitutionem vsurarum, & peractam pœnitentiam sunt infames ad testimonia & dignitates, & hoc præcipit mente teneri. Hinc est quòd vsurarius repellitur ab obtinendo beneficio, vt notat glos. in c. Prætereà. de vsur. & Abb. in d. c. Inter dilectos. in ij. col. dispensat tamen episcopus, vt ibi per eum circa beneficium, cum illo qui se correxerit. Subest etiam vsurariis clericis alia pœna, videlicet quòd ab officio & beneficio suspenduntur, vt statuit text. in c. Præterea. de vsu, quoto autem tempore suspendantur, cùm text. non aperiat, videtur arbitrio iudicid relictum. sed text. in c. j. eo. tit. dicit quòd si clericus detestandis vsurarum lucris insistat, ecclesiastici officij periculum patiatur. ex quibus verbis Abb. ibi in vltimo not. colligit, quòd clericus vsurarius debet deponi ab officio ecclesiastico, non tamen meminit d. c. Præterea. qui suspensionis tantùm pœnam imponit. Alexand. insuper in consil. lxxij. in j. volu. dicit quòd clericus vsurarius venit deponendus, & neminem Doctorum refert, sed allegat iura in d. c. Præterea. & c. Inter dilectos. quorum nullo id probatur, cui vix parcendum censeo, & si solùm Cæsarei iuris culturæ vacauerit. Hostien. tamen (qui breuibus verbis plura dubia aliquando decidit, quæ tandem moderniores ipsi verborum phalera ac garrulitate laxarunt) in summa de vsur. §. fin. versi. Alia à Iudice, vnica ferè linea, ordinem dictarum pœnarum scripsit, Ait enim, Vsurarius clericus ab officio beneficioque suspenditur, & si nec adhuc desistat, degradandus est, vt in dict. cap. j. & xiiij. quæst. iiij. cap. Canonum. & cap. Quoniam. & cap. Si quis oblitus. Itaque si clericus desistat à crimine vsurarum degradationis pœnam euadit, & sic intelligit dicta iura, pro quo etiam refert Gofred. Et hunc intellectum bene sustinet litera d. c. j. dum dicit, insistat. {Facit etiam text. in c. Episcopus. xlvij. distin.} Stat ergo ex præmissis practica pro iudicibus, vt primò à suspensione incipiant contra vsurarium clericum. Demum eo se non corrigente procedatur ad degradationem contra illum. {Et sic etiam intelligi potest Concilium Elibertinum in Canone xx. qui clericum vsurarium statuit degradari per hæc verba: Si quis clericorum detectus fuerit vsuras accipere, placuit degradari, & abstinere: quod est relatum in c. Si quis. xlvij. distin. vide prętereà vndecim pœnas manifestorum vsurariorum quas ponit Syluest. in verbo vsura. lo ix. in §. Quarto quæritur.} # 83 A manifestis vsurarijs oblationes recipientes, eosque ecclesiasticis sepulturis tradentes. Capvt lxxxiii. Poena in hoc delinquentium est quòd maneant suspensi ab executione officij, donec satisfaciant ad arbitrium episcopi, & restituant quæ receperunt, vt in c. Quia in omnibus. de vsur. Hodie verò sepelientes manifestos vsurarios scienter, sententiæ excommunicationis subiacent ipso facto, à qua nullatenus absoluendi sunt, nisi prius ad arbitrium diœcesani episcopi satisfaciant competenter, vt in Cle. j. de sepult. Et aduerte quòd pœna illius text. habet locum, eitam si aliquis de mandato prælati sepeliret talem vsurarium secundùm Card. ibi, in iij. q. Quis autem dicatur manifestus vsurarius, vide Abb. in d. c. Quia in omnibus. in fin. vbi post Ioan. And. ibi, & glo. in c. j. eo. tit. lib. vj. dicit, quòd ille dicitur manifestus, qui est notorius de iure, vt quia fuit conuictus & condemnatus de vsuris, vel est notorius notorietate facti, vt quia publicè tenet altare paratum, & mutuat omnibus volentibus capere. Et ponit etiam idem Abb. alia exempla. & vide Card. in d. Cle. j. in vj. col. xix. q. vbi per vnam ferè col. hoc examinat, vbi inter alia dicit, quod si per constitutiones synodales esset inductus aliquis modus ad hoc quod conuictus secundùm illum diceretur manifesus vsurarius, ille modus sufficeret. Ex quo ego consulerem omnibus episcopis celebrantibus synodum, quòd præmissa matura deliberatione cum iurisperitis in vna suarum constitutionum declararent casus, in quibus quis esset reputandus vsurarius manifestus, tum vt clerici apertius hoc intelligerent, & sic has pœnas iuris propter ignorantiam non incurrerent, tum etiam vt cum tali declaratione facilius homines ab hoc crimine cohiberent: quod temporibus istis (proh dolor) adeò inualuit, vt neminem ferè iam id committere pudeat. {Et in hoc articulo, qui dicantur vsurarij manifesti, vide Syluest. in summa,§. ix. versi. Primo autem quæritur.} # 84 Fures. Capvt lxxxiiii. Fvrtvm est de maioribus & grauioribus criminibus, vt not. Abb. in c. Cùm contingat. col. vj. de for. compet. allegat text. in c. Cùm non ab homine. de iudi. & in §. Nunc autem. xxvj. distin. Et ideo clericus in furto captus deponitur, vt in cap. Presbyter. lxxxj. distin. qui text. est ex canonibus Apostolorum. & glos. ibi, in verbo captus intelligit & conuictus per sententiam, confessionem, vel euidentiam rei: & ne aliquibus videatur pœna ista grauis, & tanquam ab Apostolis (zelo illo mirabili quo sanctam Dei ecclesiam fundabant) statuta, illam etiam innouauit & inflixit Innocentius III. in cap. Tuæ. de pœnis, vbi censuit clericos in latrociniis deprehensos degradatos à suis ordinibus in arctum monasterium debere detrudi. Hostien. insuper in summa, tit. de condit. furt. in §. fin. clericum de hoc crimine acctsatum confessum vel conuictum deponi debere, & in monasterium detrudi, allegando dict. c. Tuæ. & in text. in cap. At si clerici. §. j. de iudi. qui de hoc crimine in specie nihil disponit, allegat etiam text. in cap. Cum non ab homine, qui de pœna depositionis meminit, & si de detrusione nihil dicat. Et vide etiam Hostien. in summa, tit. de accusa. §. Quis sit effectus. versi. & gratia exempli, vbi connumerat inter crimina capitalia, & quæ inducunt depositionem, delictum furti. Et quòd pro furto clericus deponatur, notat Ioan. Andr. in d. cap. Tuæ, per d. cap. Cum non ab homine. Hostien. tamen ibi, vt ipse refert ponderat verbum latrociniis, quia magis delinquit latro quàm fur: & sic videtur velle quòd pœna illius text. non habeat locum in simplici fure, quod Panor. ibi placet, licet Hostien. & Ioan. Andr. non referat, & ponderando idem verbum latrociniis, dicit quòd ille text. non habet locum in simplicibus furibus: & sic quòd licet clericus pro furto possit deponi, quòd forte non fiet detrusio post depositionem quia latro dicitur qui de die & cum violentia quandoque delinquit: fur autem noctu & sine ea. Eundem intellectum dat Hostien. ad dict. cap. Tuæ. vt refert & sequitur Cardin. de Turrecremata in cap. Presbyter. lxxxj. distin. & sic ille text. non loquitur de furibus simplicibus, qui non sunt corporaliter puniendi, sed de maioribus & insignibus latronibus, & Aret. in cap. Cum non ab homine. de iudic. col. ix. versi. Aduerte tamen. dicit quòd text. in d. c. Tuæ. in verbo latrociniis, potest intelligi de famoso latrone, qui furca suspenditur, vt in l. Capitalium. §. famosos. ff. de pœn. Ego verò & si ista nominum differentia præter id quod videatur probari in l. cum duobus. §. damna. ff. pro soci. Et in l. j. & quod ibi notant Doct. C. de po. & in Auct. Vt nulli Iudi. §. fin. colla. ix. Auctoribus etiam latinæ linguæ corroborari possit. Nam vt Calepino placuit, latrones dicuntur, viarum obsessores, & qui publicè, vel per vim furantur. fures verò qui occulta fraude decipiant, ac nocte furentur, quia tamen secundùm eum plerunque indifferenter ponuntur, aliter censerem considerandum, videlicet potius qualitatem & quantitatem furti, modúmque furandi. Quis enim dubitat noctu sine violentia grauius posse perpetrari furtum, quàm in ipso lumine solis, & cum aliqua vi? præcipuè cùm in Hispania nostra iam consuetudo inualuerit, quòd pro vno magno furto quis pœna furcæ plectatur. Nec enim ex eo quod pontifex in d. c. Tuæ. post depositionem detrusionis pœnam inflixit, sola à latronibus, & non à furibus commissa facinora punire fuit visus. Post depositionem namque adsignari debet monasterium deposito, vbi peccata lugeat, & vlterius illa non committat, vt in c. Sacerdos. lxxxj. distin. Cùm ergo nihil nouum statuat, quare pontificiis mens ad latrocinia punienda, & non furta adaptari seu interpretari debet? præcipuè cùm in Pontificiis constitutionibus, & in ætate illa Innocentij III. qua non sic florebat eloquium latinæ linguæ, non ita accuratè elegans & propria vocabulorum significatio seruari solebat. Quæ quidem pœna depositionis & detrusionis iustius irroganda est clerico, qui furtum admixtum sacrilegio perpetrauerit. Summè enim offendit clericus qui plus cæteris debet sacra tueri, & reuereri, si illa violet, aut offendat in eis. Si autem contingat clericum in obsequio alicuius degentem, furtum committere: cùm hoc delictum inter furta grauiora annumerari soleat, adeò quòd Ioan. Faber scripserit in §. Alia deinde. insti. de publi. iudi. quòd familiaris, vel seruitor & iuuans illum suspenditur pro porimo furto: tunc iudex ecclesiasticus grauiori pœna punire debet talem clericum, quàm si extra domum eius cui inseruit simile furtum faceret. Quis enim domesticos fures valebit effugere, nisi eos seuerior pœna quàm alios à tanto facinore retrahat? In his insuper Hispaniæ regnis ab ecclesiasticis iudicibus obseruari debere credo ac consulo, quòd sicut per leges regias in locis desertis commissa furta grauius puniantur, sic ipsi clericos talia perpetrantes grauiori corrigant animaduersione. Res enim esset perniciosi exempli ea in clericis non censere grauia, quæ in ipsis laicis pro talibus iudicantur. Aliud præterea furti genus in sacerdotibus super omnia suadeo uidicibus omnibus ecclesiasticis, vt zelo maximo corrigant, quoties videlicet compertum habuerint, quòd eorum aliqui in se detinent, ac habere inficiantur bona quæ morientes (maximè peregrini) apud ipsos deposuerunt, vt suis hæredibus, vel aliis personis quibus leges illa dari non prohibent, restituant. Hoc enim grauissimum scelus iudicandum est: offenditur enim ipse Deus: violatur defunctorum voluntas, cui tantum deferunt etiam ethnicorum leges, læduntur etiam personæ illæ cui deposita dari debebant. Datur prætereá sæpe morientibus occasio, vt malint impœnitentes mori, quàm sacerdotibus (quos suspectos habent propter similia) animam cum bonis commendare. Degradationem verò de qua text. in di. c. Tuæ. meminit, verbalem non actualem debere esse, placuit ibi Io. And. Et idem etiam voluit Abb. in c. At si clerici. de iudic. col. xiij. versicu. ad tertium. Et Areti. in c. Cum non ab homine. de iudi. col. xj. vers. Addit etiam. Est præterea aduertendum circa pœnam huius criminis, quòd clericus condemnatus actione furit, efficitur infamis, sicut laicus condemnatus in foro seculari: quia quicunque secundùm leges est infamis, est etiam infamis secundùm canones, nisi reperiatur oppositum statutum. facit text. in c. Infames. vj. quæst. j. & in §. Hîc colligitur. ij. quæst. iij. Et tenet hanc generalem conclusionem Feli. in c. Qualiter. el ij. §. Ad corrigendos. in v. col. de accusationib. Nota tamen quòd si reperiretur clericus condemnatus ad restitutionem rei furto subtractæ quòd per hoc non fieret infamis: quia potest intelligi quod fuit actum conditione furtiua, quæ non infamat, & non actione furti. Et hoc tenet Ana. in d. capit. Qualiter. vbi illud refert Felin. in dicto §. Ad corrigendos. in colum. iij. licet ipsi non scribant hoc in clericis. Sed ego credo eandem sententiam esse tenendam in eis. {Vide prętereà in materia huius cap. Paul. de Cast. in Auct. Sed nouo iure. C. De seruis fugitiuis, in fine, vbi scribit quatuor species furum.} # 85 Simoniaci. Capvt lxxxv. PRæmissa diffinitione simoniæ quam latius examinat Ioan. de Ana. in rub. eiusdem titul. in j. col. delictum istud computatur inter grauiora crimina, vt est text. in c. fina. de purga. cano. de quo quidem terribilia verba Paschalis papa descripsit in c. fi. j. quæst. vij. videlicet, quòd omnia etiam crimina ad comparationem simoniacæ hæresis quasi pro nihilo reputantur. {Vnde Sancti illi Patres Hispaniæ qui in Concilio Toletano viij. interfuerunt, videntes quòd antiquorum patrum decreta in extirpatione tanti criminis parum profecerint, præmissis pulcherrimis verbis, quibus hoc eleganter deplorarunt, huic cancroso vulneri ignitum, quod supererat ferrum iniicere decreuerunt (vt eorum verbis vtar) & in Canone iij. sub his verbis statuerunt: vt quicunque deinceps propter accipiendam sacerdotij dignitatem, quodlibet præminum fuerit detectus obtulisse, ex eodem tempore se nouerit anathematis opprobrio condemnatum, at que à participatione Christi corporis & sanguinis alienum, ex quo illum constat execrabile Christi perpetrasse flagitium. Quòd si aliquis extiterit, qui accuset, ille qui hunc ordinem munerum fuerit acceptione lucratus & suscepto honoris gradu prohibetur, & in monasterio sub perenni pœnitentia religetur. Illi verò, qui hac causa munerum acceptores extiterint, si clerici fuerint, honoris amissione mulctentur. Si verò laici, anathemate perpertuò condemnentur.} Ideo propter eius grauitatem aliqua specialia statuuntur in iure, nam in eo proceditur per sola signa: & in eius odium admittuntur præsumptiones, vt notat Abb. ex text. ibi in c. Sicut. de simonia. Item admittuntur ad accusandum simoniacum serui, meretrices, & criminosi, vt in c. Tanta. eo. tit. de quo latius in c. Per tuas. el j. eo. titu. & per Abb. & Docto. ibi. Vnde {ex dispositione Alexandri & Inn. Tertij. per noua iura.} in eo delinquens perpetuò deponitur ab officio & beneficio, vt in c. De hoc. de simon. & in c. Cum super. de confes. Si tamen crimen est occultum, non deponitur, & si ipsi iudici constet, sed pœnitentiam secretam debet iniungere, vt in c. Ex tuæ. de simo. In correctione tamen & punitione huius criminis non potest dari certa doctrina, sed secundùm qualitatem simoniæ aliter & aliter punitur. Quia aliquando imponitur pœna excommunicationis, aliquando detrusionis in monasterium, aliquando spoliationis omnium bonorum, aliquando depositionis, aliquando est pœna centum aureorum & infamiæ: vt probat textus & glossa in dicta l. j. ff. ad legem Iuliam de ambitu. Aliquando imponitur pœna quadrupli, & deportationis, vt patet in d. l. j. C. ad legem Iul. de ambitu. Ideo vide Hosti. in summa eiusdem tit. in §. qua pœna feriatur, per totum. Et vide Præpo. in c. Presbyter. j. quest. j. in col. fin. vers. in glos. vbi etiam vide notabiliter distinguentem, videlicet an simonia committatur in ordine, vel in beneficio, & in vtroque, an passiuè, vel actiuè, & varias etiam pœnas describentem in c. Statuimus. j. quæst. j. col. j. & ij. Item nota quòd simonia commissa in ordine suscepto non solùm non dat executionem illius ordinis, sed etiam impedit executionem omnium aliorum. notat Inno. in c. Per tuas. & in c. Tanta. eo. tit. Arch. in c. Ordinationes. j. quæst. j. vbi vide Præpo. qui refert & sequitur eosdem in principio, qui ponit vnum casum in quo fallit ista conclusio: licet ille casus non est propriè casus fallentiæ, quia in eo simonia non fuit commissa in ordine, sed in consecutiuo ad ordinem, vt ibi per eum. Et ipsam principalem conclusionem sequitur simpliciter in c. Statuimus. ea. caus. & quæst. in col. j. Hodie tamen per constitutiones modernorum Pontificum descriptas in supplemento, in verbo simonia. in fine. Simoniacus est priuatus ipso iure beneficio, vt dicit Feli. in capitu. In nostra. in ij. corollario. in fin. de rescriptis. & idem notat ipse in capitu. ij. de rescript. columna iiij. referendo ad hoc consil. Anchar. Et vide extrauagantem Pauli. ij. quæ incipit, Cum detestabile (quæ habetur inter extrauagantes communes sub tit. de simo.) vbi imponitur pœna excommunicationis ipso facto, cuius absolutio reseruatur Papæ: & quòd in beneficiis nullatenus eis ius quæratur, & teneantur ad restituionem fructuum præter id quòd primò innouat omnes pœnas contra simoniacos statutas, & eas incurrere, ipso facto decernit. {Et vi. Sylue. in summa, verbo Simonia. in versic. Decimono quæritur. vbi describit quatuor pœnas Simoniacorum: & inter eas meminit de extrauag. Martini quinti, in Concilio Constantiensi incipien. Sacro. Et ibi plura alia refert in proposito.} # 86 Ac periuri. Capvt lxxxvi. PRopter periurium potest quis deponi ab ordine & beneficio, vt est tex. in c. Presbyter. lxxxj. dist. qui dicit, quòd presbyter aut diaconus captus in periurio deponiuntur. ita notat Abb. in ca. Querelam. de iur. iur. in ij. nota. qui hoc dicit probari in cap. Cum non ab homine. de ludi. & dicit facere tex. in cap. Si quis episcopus. l. distinc. Et notat idem Abb. in d. c. Cum non ab homine. in iiij. not. {ex quo dicit Card. Iacoba. in tract. de concilio in lib. ij. arti. v. col. ij. quòd quando vocati sunt ad concilium generale illi qui iurauerunt secundum formam ca. Ego enim. de iur. iur. si non veniunt possunt deponi à suis dignitatibus, quia sunt periuri. & periurium inducit pœnam depositionis.} Et quòd propter hoc delictum remoueatur quis à beneficio, notat idem Abb. in c. ij. in j. nota. de rescrip. Quod extende in clerico qui fregit promissionem vallatam interpositione fidei: quia talis eadem pœna punitur, tenet Io. And. & Host. in cap. Querelam. ne pręla. vices su. Abb. in d. c. Querelam. de iur. iur. Quos sequitur Ange. in summa, in verbo periurium. in §. xj. licet Arch. Anto. & Card. teneant contrarium in locis ibi relatis. Et hanc etiam opinionem Hosti. & Abb. sequitur Feli. in d. c. querelam. in col. pen. licet contrariam opinionem dicat benigniorem. Eandem etiam sequitur Ioan. de Selua, intra. de beneficio, in iij. parte principali, in q. iij. {Vi. tamen Ioan. Staphileum, in tract. de gratiis & spectactatiuis. fol. lxx viij. vers. Tertiò periurus, vbi dicit quòd pœna priuationis non habet locum in eo, qui venit contra fidem promissam, qui solùm allegat Rotam in decisio. cxxxiiij. incipienti, Nota quòd posito in antiquis. quod dicit esse notandum.} Et aduerte quòd periurus non est priuatus beneficio ipso iure, sed priuandus, vt sentit Abb. post alios, in cap. ij. de rescri. vbi vide Feli. in j. col. qui refert alios idem tenentes, & dicit hanc esse communem opinionem: licet Barba. ibi teneat contrarium, imò quòd statim sit priuatus, cuius fundamenta ipse refert & soluit, & contra eandem communem opinionem tenet idem Barba. in d. c. Cum non ab homine. de iudi. in col. ij. per text. in d. c. querelam. quem coniungit cum aliis iuribus contra Abb. ibi. Qui tamen sibi contrarius in rub. de iureiuran. in Clemen. in col. v. sequitur communem opinionem prædictam sequendo Cardi. in d. cap. Querelam, vbi illam tenet. {& vide eundem Feli. in c. ex parte. lo j. de rescri. j. col.} Et hanc etiam opinionem dicit esse communem Ioan. de Selua, vbi suprà. & vide Petrum Rebufi. in tracta. de pacificis possessoribus, in pagina xxxv ij. columna ij. vbi dicit quòd licet opinio quòd periurus non est priuatus ipso iure sit communis: tamen opinio contraria potest sustineri in puncto iuris, & respondet ad aliqua fundamenta contraria, qui plura cumulat in proposito transcribendo ferè dicta per Felin. in dicto capitu. ij. Item nota quòd collatio beneficij facta periuro est ipso facto nulla, notat Abba. in dict. cap. querelam. sequitur Angel. in summa, in verbo periurium. §. xij. Contrariam tamen sententiam tenet Cardin. in dicto capitu. querelam. cui adhæret Feli. ibi, in col. iij. quam etiam conclusionem videtur tandem tenere idem Felin. in capi. ij. in col. iij. de rescriptis. licet prius in col. præcedenti plura retulerit pro contraria opinione, videlicet quòd collatio facta periuro, vel aliâs criminoso est nulla. {Et vide eundem latissimè de hoc scribentem in c. ex parte. el j. de rescrip. col. & ij. num. ij.} Et vide Ioan. de Selua, vbi suprà: & vide Petrum Rebufi. vbi suprà, in pagina xxxvj. col. ij. vbi tenet quòd collatio facta periuro est nulla, & refert aliquos doctores ad hoc: quod tamen intelligit, quando quis esset per sententiam condemnatus & declaratus periurus, & postea fieret eidem collatio, & dicit quòd Papa non dat priuationem pro periurio, nisi sit periurium iudiciale, allegat regulam Alex. Papæ vj. in rub. de signatura gratiæ. {Et vide Ioan. Staphileum, in tracta. & loco suprà allegatis, vbi dicit quòd signatura non dat priuationem beneficiorum pro periurio, nisi sit Iudiciale. # 87 Falsi testimonij rei. Capvt lxxxvii. PResbyter aut diaconus dicens falsum testimonium ab officij honore depositus in monasterium detrudatur. Ita censuit Concilium Agathense, vt Gratianus tradit in cap. Si episcopus. l. distin. vbi vide Præpo. intelligentem illum text. quando clericus est de hoc crimine directè accusatus & conuictus, vel in iure confessus: secus autem si non constat de illo via directa, sed incidenter, videlicet quando contra clericum in testem productum probatur exceptio falsitatis, quia tunc non debet deponi, nec etiam propter hoc infamari, sed tantum repelli à testimonio. & vide Hosti. in summa, de accus. in §. Quis sit effectus. ver. Et gratia exempli, vbi hoc crimen falsi testimonij commemorat inter crimina capitalia, quæ inducunt depositionem: & hoc procedit siue in ciuili, seu criminali causa clericus dicat falsum testimonium secundum Cardi de Turre cremata post Hugo. in c. Presbyter, Diaconi. v. quæst. vj. qui tex. est §. c. Qui iuxta. eiusdem causæ & quæstionis: quod etiam voluit Archi. ibi. Ego verò in hoc articulo maximè considerandum censeo qualitatem causæ, in qua clericus falsum testimonium dixit: grauius enim est puniendus clericus qui in causa criminali falsum testimonium dixit, quàm qui in ciuili, & in ipsis criminalibus causis grauius si damnum fuit subsequutum ex suo testimonio, quàm si non, considerata qualitate damni vel iniuriæ illius contra quem deposuit. In his præterea regnis, quibus ex lege eorum imponi debet testi falsum deponenti eadem pœna, quæ imponeretur accusato, si verum esset delictum de quo impetitur. Multùm debent Iudices ecclesiastici aduertere, quòd grauius quàm alibi punire debent clericos in hoc delinquentes, cùm videant tam grauiter puniri laicos in similibus, & istud delictum graue sit in oculis populorum huius regni. Quando autem clericus dixit falsum testimonium coram iudice seculari, verior & communior opinio est quòd non possit puniri per eum, neque principaliter, neque incidenter, vt voluit Hosti. cuius opinionem tenet Anto. post Innoc. & Ioan. And. in cap. Verum. de for. compe. vbi vide Barba. col. x. cum duabus seq. & Ioan. Andr. in cap. At si clerici. de iudi. & communiter canonistæ in c. Dilectus filius. de pœn. & in c. ij. de cri. fal. vbi per Ana. post alios. & hanc opinionem sequitur Matth. de Affict. in deci. Neapolitanis, deci. ccxxx. incip. fuit per relatorem. # 88 Homicidæ. Capvt lxxxviii. HOmicidium quidem inter grauiora & horribiliora crimina computatur, vt no. Abb. in c. Cùm contingat. in colum. vj. de fo. competen. per text. in c. Quæsitum. de tempo. ordinand. Et in c. Inquisitionis. de accusa. & in capitu. Miror. l. distinct. Ideo clericus homicida deponendus est, vt in {c. presbyter. lxxxj. distin. quod est ex canonibus Apostolorum,} & in c. Cum non ab homine. de iudi. & in capitu. Inquisitionis. in princ. de accusa. Committitur autem homicidium per clericum, facto, præcepto, consilio, lingua siue adhortatione, & in quocunque istorum casuum deponendus est, vt not. glos. in c. Sicut dignum. de homici. in §. Clericos. in verbo consilium, per iura de quibus ibi. quam quidem glos. bene nota, quia magistra est in materia huius c. Et post depositionem detrudendus in monasterium, vt probatur in d. c. Cum non ab homine. iuncto cap. Tuæ. de pœnis. & voluit per eadem iura Ioan. de Ana. in capitu. j. penult. col. de patr. qui fili. occid. & probat apertem text. in dicto. §. Clericos. ex quo insuper bene colligitur quòd ista detrusio non debet esse perpetua, nec longi temporis: cùm ibi Roma. Pon. disponendo contra homicidas illius sancti viri Thomæ Archiepiscopi Cantuarien. iubet clericos delinquentes perpetuò depositos recludi in monasterium, vsque ad septennium, vel quinquennium: verum est tamen quòd ille §. Clericos. disponit in clericis qui consilio perpetrarunt homicidium, qui licet eadem depositionis pœna puniantur, qua & occidentes actu si clerici essent: tamen nemo dubitat in reclusione non ita diuturna pœna puniendum consilium præbentem, sicut verè occidentem. Intellige tamen suprà dicta, quando iniustè & voluntariè est commissum homicidium secundum Hosti. in summa, de homici. §. Qua pœna. versic. Et hoc intelliges. Item etiam præter hoc clericus priuandus est beneficio per sententiam: quia homicida non est priuatus beneficio ipso iure, vt voluit Innocen. in cap. Cum nostris. de conces. præben. quod sequitur Bal. in l. Cum fratrem. C. de his qui. vt indig. {& Phil. in c.sciscitatus. j. col. de rescript. & inc. ex parte. lo j. col. j. eo. titul.} Phil. Decius consi. clxvj. in princ. in j. volu. consil. incip. Ego Philippus. Et hanc opinionem dicit teneri communiter Ana. & Feli. in c. Inquisitonis. j. col. de accusa. & eandem etiam opinionem sequitur Præpo. in cap. Studeat. l. distinc. in col.sin. post Gemi. & respondet ad rationes Archid. ibi, & allegat Ioan. de Imo. in d. capitu. Cum nostris. dicentem quòd opinio Innoc. contra Archi. tenetur communiter. Et vide etiam Anto. Corse. in suis singularibus, in verbo sententia, el ij. vbi dicit quòd opinio Inno. communiter tenetur, & respondet ad aliqua iura quæ in contrarium videntur vrgere: quàmuis Barba. in capit. Cum non ab homine. de iudi. in col. ij. ad si. teneat quòd committens homicidium est priuatus beneficio ipso facto, per text. quem dicit ad hoc formalem in cap. Ex literis. de exces. præla. iunctis aliis iuribus de quibus per eum. {Et aduerte, quòd licet Episcopus possit cum homicida etiam voluntario misericorditer dispensare, vt est text. nota. in cap. ij. in fin. de cleri. pugnan. in duel. & in c.studeat. 50. dist. per quæ iura & per ea quæ notat Innoc. in cap. ij. de cleri. non ordi. mi. ita tenet Staphileus in tract. de gratiis expectatiuis. fol. 78. versic. Potest tamen Episcopus. Si autem aliquis impetraret beneficium conferendum sibi in euentum priuationis, non posset amplius cum eo Episcopus dispensare etiam ante litis pendentiam ex quo impetranti iam est quæsitum ius ad rem, prout singulariter tenet Domi. consi. cv. in fin. col. quem ad hoc refert Staphileus, vbi suprà.} Crederem præterea in ista materia clericum in his casibus excusari à pœna ordinaria homicidij, in quibus laicus homicida excusatur à pœna mortis, quorum viginti & quinque enumerat Hippoly. in l. j. ff. ad l. Corneliam. de sica. à j. col. vsque ad xiiij. & quadraginta quinque ponit Iacob. Boulen. in repet. §. famosos. l. capitalium. ff. de pœ. fol. xxxvj. vsque ad finem. # 89 Venefici. Capvt lxxxix. CLericus qui veneno quemquam occidit, præter id quod in pœnam homicidij de qua suprà incîdit, quia verò grauius delinquit quàm simplex homicida dignè post depositionem grauiori detrusione & longiori puniendus est. Plus enim est veneno hominem necare, quàm gladio, vt in l. j. C. de male. & mathe. Vnde dicunt Butri. & Bald. in l. Nemo. C. de summa trinit. & fide catholica, quòd qui veneno occidit, dicitur proditoriè occîdere: quod refert Ioan. de Ana. in cap. j. col. j. de homici. Et idem dicit Bald. in. l. Cum fratrem. de his quib. vt indig. vt refert idem Ana. in capitu. j. iij. colum. in fin. de sortileg. {& Decius in cap. quæ in ecclesiarum. col. v. nume. 14. de constit. qui alia allegans infert ad statutum.} Ex quo dantur aliqua specialia in occidente veneno, quæ non militant in homicida simplici, vt ibi per eos. Et huius tam execrabilis delicti odio crederem etiam quòd clericus qui venenum emit vt daret alicui, si tamen parauit, & per eum non stetit, eadem pœna puniatur, ac si dedisset, iuxta sententiam Bart. per text. ibi, in l. j. in fin. ff. ad l. Pompe. de parric. cuius meminit Ioan. de Ana. in rub. de patri. qui fili. occi. circa principium. {& Felinus, in tracta. Quando conatus puniatur, colum. ij. nu. 9. versi. fallit 5.} licet Bartol. ibi seuerius hoc dicat, & non curet an stet per emptorem veneni, vel non quòminus occîdat. Quod præcipuè magis locum sibi vendicat in his Hispaniæ regnis: cùm per l. vij. titu. viij. parti. vij. taliter emens venenum vt homicida puniatur. Nec hoc alicui videatur crudele, cùm tanta sit huius facinoris nequitia: sufficit namque hominibus inter tot armorum genera natis mortem ipsam formidare, absque eo quòd in ipso cibo & potu (sine quibus viuere impossibile est) mortis timor misceatur. Quid enim miserabilius est, quàm vno eodèmque tempore, cum spe viuendi, & timore moriendi cibum sumere? Vnde vt tantum scelus ex mentibus hominum euellatur, nulla pœna iniustè potest statui. In vna præterea huius delicti specie debent iudices seuerius animaduertere, si quando forsan compertum habuerint clericum aliquem occîdisse, vel occîdere procurasse alterum veneno in calice propinato: neque arbitretur quispiam hoc tam nefandum scelus nusquam accidisse. Intellexi ego & temporibus istis clericum clerico, & religiosum religioso in calice dum sacra mysteria celebrarent miscuisse venenum, quàmuis diuina misericordia, aut debilitate veneni neminem mori contigerit. Quis enim in tantum nefas committentes non inuehatur, qui cum ipso vitæ æternæ poculo saluberrimo, temporalem miscent interitum, qui insuper cum ipso redemptoris sanguine pretiosisssimo quo cunctorum animæ redemptæ sunt, necem corporum inuoluunt? Hoc equidem abominabile scelus pœna traditionis curiæ seculari ex noua ecclesiæ, aut Roma. pontifi. declaratione puniendum dignissimè censerem, vbi de dilectione Dei, & proximi mandatum in quo tota lex pendet, infringitur. Et si alicui vnquam iudici citra ecclesiæ declarationem propter criminis enormitatem opinio Ancha. & Abb. de qua in cap.seq. latius tractabimus, iusta & sequenda videbitur, in hoc tali facinore potius quàm in aliquo alio locum habere poterit. # 90 Parricidæqúe. Capvt xc. PArricidium committentes, vel aliâs homicidium enorme perpetrantes, vt si episcopum vel presbyterum occiderent, concludit Abb. in c. At si clerici. in princ. de iudi. col. antepenult. post Petrum de Ancha. in quadam disputatione sua, & in repeti. regulæ, ea quæ. xix. quæst. de regul. iuris. & in consilio clviij. Ex narratis in facto. colum. ij. debere deponi, & tradi statim curiæ seculari, non expectata incorrigibilitate, & tradit etiam Abb. in c. Cum non ab homine. col. vij. de iudi. & ibi etiam Bald. Idem Abb. in cap. j. in fine. de homi. & in cap. Nouimus. de verb.signifi. & Barba. in consi. lxv. col. iij. lib. j. Et Feli. in capit. j. in xvj. col. de constit. vbi in simili plura adducit. Idem Feli. in cap. Inquisitionis. colum. ij. in princip. de accusa. & ista opinio videtur habere magnam æquitatem, vt delicta puniantur debita pœna, vt dicit Decius in d. cap. At si clerici. in col. xxiij. versic. Et prædictam. qui dicit vidisse illam seruari Florentiæ per vnum commissarium. {Et vide Angelum, in tracta. maleficiorum in parte, & ibi caput à spatulis amputetur. xij. col. dicentem notandam esse sententiam Anchara. quia de facto vidit eam seruari in raptore adulterante quandam mulierem. Et vide ibi Augustinum in additionibus asserentem, quòd stringunt rationes Anch. & Abb. & quòd ita alias practicauit, quia multi Doctores moderni illam partem tenent, & alias fuit cum Doctoribus iuris Canonici in maxima disputatione, qui semper volunt defendere clericos.} Et vide Florenti. in iij. parte, titul. xxvij. cap. iiij. in colum. fina. in fin. qui refert temporibus suis papam Martinum tradidisse curiæ seculari sacerdote quendam degradatum, qui interfecerat Sacristam sancti Petri, vt rapere posset bona Sacristiæ, qui suit occisus per Iudicem secularem, quamuis iurisperiti consuluerunt non esse tradendum curiæ propter tale delictum. {Et vide Guillel. Benedicti in 3. parte repetit. c. Rainutius. de testam. in q. de homicidio. vbi dictam opin. Petri de Ancha. latè examinat in casu occurrenti contra quendam clericum presbyterum, qui commisit qualificatum homicidium, & in pen. col. illius q. dicit, quòd dicta opinio, per ea quæ ipse refert, remanet communior, & quòd quamuis non esset communior, videretur magis tenenda quàm alia, ex eo quòd fulcitur textibus & rationibus euidentibus, quæ quidem opinio in casu illo ita fuit seruata. Nam ille presbyter fuit actualiter degradatus & traditus curiæ seculari, vt constat ex processu ibi ante quæstionem in summa relato.} Et ego etiam audiui à fide digno doctore Parisien. vidisse eum Anno domini.m. d. xxx. episcopum Parisiensem Franciscum Poncher degradasse quendam sacerdotem ad valuas ecclesiæ maioris Parisiensis, & tradidisse cum curiæ seculari, quem susceptum iudex secularis damnauit, primò ad pœnam abscissionis manus ante ianuam collegij Eduensis, & demum vt viuus combureretur in platea sancti Ioannis Engreua, prout factum fuit ipso vidente. Quam pœnam passus est, eo quòd occiderat animo depræ dandi rectorem cuiusdam oppidi non longè distantis, habitantem in dicto collegio Eduensi, cuius ille famulus fuerat, & vices in parochia gerebat. Et vide Arnaldum Alber. in c. Quoniam. de hæret. lib. vj. col. cxxiiij. qui postquàm retulit hanc opinionem, & eius fundamenta per sex col. præcedentes dicit, quòd attenta malignitate modernorum temporum in quibus clerici, & omne genus hominum procliue est ad malum, non esset ponere os in cœlum, seruare istam opinionem in practica, & in hoc consuleretur pacifico statui Reipubl. & multi effrenati clerici à malis retraherentur. Et hæc opinio practicata fuit anno domini m. d. xxxvj. in mense Iulio, in celebri illa ciuitate Hispalensi, per Reuerendis. do. Cardi. Archiepiscopum illius Iudicem à sede Apostolica delegatum contra quatuor religiosos monasterij ordinis sancti Augustini ipsius ciuitatis, qui diabolica suggestione decepti fratrem Ioannem de las Casas in sacra Theologia magistrum prouincialem suum occiderunt, qui omnes publicè degradati statim traditi fuerunt curiæ seculari, & furca suspensi, quorum vnus vocabatur frater Alphonsus de Badaioz, qui erat prior illius monasterij, alius frater Rodericus de la Rocha, & alij duo fratres Andreas de la Cruz, & frater Ioannes Piloto, qui eodem die (quia cum magno cordis dolore seipsos accusantes, post damationis sententiam delictum fuerunt confessi publicè) è furca depositi cum maximo honore associantibus fratribus omnium ordinum in proprio monasterio sepulti sunt. Qui autem tanquam iurisperiti fuerunt ad determinationem causæ vocati, & quorum consilio, sententia lata fuit, sunt sequentes, Dominus Sebastianus Ramirez episcopus sancti Dominici, in insula Spañola. licentiatus Ioannes Suares de Caruaial nostri regalis consilij {Indiarum} vnus, licentiatus Brizeño eiusdem ciuitatis Hispalen. præses, licentiatus Ioannes Teminno eiusdem & totius Archiepiscopatus prouisor, licentiatus Petrus Corral illius officialis ac generalis Vicarius, licentiatus del Corro, & doctor Petrus Diaz hæreticæ prauitatis inquisitores, & licentiatus Otalora Iudex audientiæ supremæ illius ciuitatis, quam vulgus grados vocat. Vt autem de tenore Apostolicæ commissionis eidem Archiepiscopo Cardinali super hoc factæ habeatur notitia, tentor literarum in forma breuis super hoc expediatarum talis est. Dilecto filio nostro Alfonso Basilicæ duodecim Apostolorum presbytero Cardinali Hispalen. nuncupato Paulus papa tertius. Dilecte fili noster salutem & Apostolicam benedictionem. Exponi nobis fecisti, quòd licet aliâs tu certos fratres domus sancti Augustini extra muros Hispalen. ordinis fratrum Eremitarum eiusdem sancti, qui diabolica (vt creditur) suggestione seducti, nocturno tempore eorum tunc prouincialem in lecto requiescentem appensata conspiratione laqueo suffocatum vulneratumque inhumaniter interfecerant, quibusdam aliis etiam dicti ordinis fratribus sibi ad id opem, auxilium, consilium, & fauorem præstantibus, ne fugam arriperent carceribus mancipari mandaueris & feceris. Quia tamen tu in eosdem malefactores iuxta priuilegia & indulta Apostolica dicto ordini concessa nullam iurisdictionem habere sciebas, tandiu in præmissis duxisti supersedendum, donec nos & Apostolicam sedem quid super eo fieri oporteret consuleres. consultationi itaque tuæ super hoc nobis porrectæ respondentes, circumspectioni tuæ per præsentes committimus & mandamus, quatenus si & postquàm (assistentibus tibi ad hoc duobus dicti ordinis fratribus, quos ad id duxeris eligendos) ex actis de & super præmissis coram te hactenus habitis, vel in posterum habendis, tibi legitimè constiterit ita esse prout superius enarratur (ne si tam horrendum facinus impunitum remaneat, alij ad similia & deteriora perpetranda inuitentur) contra dictos fratres malefactores, ac quoscunque alios etiam exemptos, quos tanti facinoris inueneris patratores seu culpabiles iustitia mediante procedas. Nos enim tam illos qui ad capiendum & detinendum, inquirendúmque & examinandum dictos malefactores, quàm etiam executioni demandandi sententiam contra ipsos desuper leg itimè ferendam, vel aliâs quomodolibet in eos præmissorum occasione manus iniecerunt violentas, etiam si ad vltimum supplicium fuerit deueniendum, excommunicationis sententiam à canone generaliter promulgatam, irregularitatisque & inhabilitatis, aut alias censuras & pœnas ecclesiasticas minimè incurrisse, neque incurrere, sicque per quoscunque Iudices iudicari, diffiniri & interpretari debere, sublata eis & eorum cuilibet aliter iudicandi, diffiniendi & interpretandi facultate & autoritate decernimus. Tèque & eorum singulos à sententia, censuris & pœnis prædictis, si quas præmissorum occasione ex dicta carceratione forsan incurristis, Apostolica autoritate tenore præsentium absoluimus. Volumusque vt si locus sit degradationi & traditioni curiæ seculari, tu vel catholicus Antistes per te eligendus vnà cum duobus aliis episcopis, aut si eorum copia commodè haberi non poterit, cum vno Episcopo & vno Abbate ad degradationem huiusmodi procedere valeatis. Non obstantibus præmissis, ac de certo episcoporum numero in degradationibus huiusmodi adhibendo, necnon quibusuis constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, priuilegiis quoque, indultis, & literis Apostilicis dicto ordini & illius fratribus concessis, quibus illorum omnium tenores & formas eisdem præsentibus pro expressis habentes hac vice duntaxat illis aliâs in suo robore permansuris harum serie specialiter & expressè derogamus. Cæterísque contrariis quibuscunque. Datum Romæ apud sanctum Petrum sub annulo piscatoris, Die xxj. Octobris.m. d. xxxv. Pontificatus nostri anno primo. Blosius. Vigore cuius commissionis dictus dominus Cardinalis vt seruaret illius seriem assumpsit secum duos prouinciales dicti ordinis, qui vnà cum eo in processu & diffinitione causę assisterent. Fateor tamen quòd sępius sum miratus quomodo in prædicta commissione Apostolica bis conditionaliter dictum fuerit, videlicet, Etiam si ad vltimum supplicium esset deueniendum, & iterum si locus sit degradationi & traditioni curię seculari: cùm conditio ista in casu pręsenti potius erat iuris quàm facti, & ideo consultores Romani pontificis quorum consilio prædictæ literę emanarunt, melius nosse poterant vel debuerant, an narratione prædicta existente vera & probata prædicti fratres essent post degradationem tradendi curiæ seculari, vel non. Nisi fortè tacitè voluerunt sentire quòd Romanus Pontifex concederet dicto Cardinali potestatem arbitrandi, an attenta probatione & qualitate facinoris, & aliis circunstantiis illi essent tradendi curiæ seculari, vel non: Non obstante quòd ille casus non esset expressus in iure propter quem possit tradi sacerdos curię seculari: quamobrem vt quisque valeat super hoc considerare mentem pontificis, libuit prædictam commissionem inserere. Contrariam tamen opinionem sequitur & dicit esse communem Areti. in d. c. Cum non ab homine. in col. ix. in fi. qui in duabus col.sequentibus refert fundamenta Abb. & respondet ad ea, & eam dicit de iure veriorem Decius, vbi suprà, qui etiam refert fundamenta Abb. & quę ad ea respondet Aret. & dicit, quòd pro hac opinione plura adducit & si leuia And. Siculus ibi, & ponderat pro ea idem Decius tripliciter tex. in d. c. Cum non ab homine: & hanc dicit esse communem opinio. gloss. & Docto. Arnal. Alber. vbi suprà, in fin. d. col. cxxiiij. versi. Nihilominus tamen. & sic quod clericus quantumcunque graue delictum commiserit etiam qualificatum, non debeat actualiter degradari, & tradicuriæ seculari, nisi sequuta incorrigibilitate, aut in casibus expressis in iure, à qua communi opinione dicit non esse recedendum in iudicando & consulendo: quem vide per xvj. col. sequentes, vbi refert plura fundamenta huius communis opinionis, & tandem respondet ad ea quæ adduxerat pro opinione contraria. Mihi verò (saluo semper meliori iudicio) videtur quòd si in aliquibus casibus ob immanitatem criminis, & magnum scandalum populi inde sequutum visum fuerit iudicibus delegatis vel ordinariis sequendam opin. Ancha. & Abb. quod hoc solùm posset habere locum in clericis primæ tonsuræ tantùm, sic enormia homicidia perpetrantibus, cùm illi non possint sic appellari Christi domini, illisque beneficium (ne per secularem puniantur iudicem) magis ab ecclesia, quàm à iure diuino concessum videatur. Quorum numerus vltra mentem ecclesiæ tantùm excreuit, & quorum malitia tanta est, vt grauiora semper ferè audacius & frequentius ab illis, quàm ab aliis perpetrentur. In cuius meæ opinionis confirmationem possem alia non impertinenter referre, quæ collegit Hispanus noster Ioannes Lupi, in tracta, de libertate ecclesiastica, in ij. parte. quæsti. v. quæ tamen transcribere nolo, cùm volentibus ea legere facilitas adsit. In aliis verò sacri ordinis clericis, sacerdotibus maximè communem opinionem sequendam censeo, tametsi iustum iudicarem quòd hodie per concilium, aut per Roma. Pontif. aliqui grauissimi excessus annotarentur, in quibus clericus etiam sacerdos post degradationem traderetur curiæ seculari, vt saltem timore pœnæ aliquorum clericorum insolentia temperaretur. {Et aduere, quòd Petrus Rebuffus intracta. de pacificis possessoribus. in pagina 48. videtur extendere tex. in c. j. de homici. in vj. dum imponit pœnam priuationis beneficiorum ipso iure mandantibus alios intersicere per assassinos, ad illos qui interficiunt parentes vel alterum eorum, seu fratres, aut clericum, vt tales etiam ipso iure sint priuati beneficiis. Pro quo allegat Feli. in c. inquisitionis. de accusatio. & Ana. in consi. lxiij. quamuis ibi Ana. nihil de priuatione beneficiorum scripserit: saluo tamen meliori iudicio ego credo quòd hæc opinio non sit vera: quia non sufficit Doctorum autoritas ad iudicandam priuationem beneficiorum ipso iure propter quamcunque grauitatem delictorum: hoc est enim conditoris canonum, non Doctorum scribentium. Nec sufficit quòd Feli. adducit, quia licet sint plures doctores asserentes, quòd clericus committens delictum qualificatum possit tradi curiæ seculari, non seruata forma c. cum non ab homine. vt ego suprà latius scripsi. non sequitur per hoc quòd talia delicta qualificata inducant priuationem beneficiorum ipso iure, cùm hoc doctores non dicant, nec ad hoc sufficeret eorum autoritas.} # 91 Per assaßinos alios interfici mandantes. Capvt xci. ECclesiastica persona aliquem christianorum faciens interfici per assassinos, vel mandans, vel eos receptans, vel defendens, seu occultans incurrit ipso facto sententiam excommunicationis & depositionis à dignitate honore, ordine, officio, & beneficio: & beneficia possunt aliis liberè per collatores conferri, vt in cap. j. de homi. in vj. Et habet vnum speciale hoc delictum, vt probari possit probabilibus argumentis, vt ibi, vbi vide Phil. in xj. not. tenentem quòd in isto casu ratione periculi valerent testes recepti lite non contestata etiam parte absente & non citata: quia text. ibi non dicit testibus, sed probabilibus argumentis. Item aliud quòd clericus assassinus potest puniri per secularem, sine eo quòd præcedat degradatio secundum Lapum in d. cap. j. & Domi. ibi, in fin. quia ipso iure videntur degradati: & videtur data vnicuique potestas ipsos capiendi, & per ius videntur spoliati omni priuilegio clericali, vt per Doct. ibi. Et prædictam conclusionem Dominici refert & sequitur Barba. in c. At si clerici. de iudi. in col. xxxij. nu. cxxix. Refert etiam Hippoly. in practica criminali, in §. Examinanda. in col. iij. {Et hoc etiam tenent plures doctores relati in decisionibus Nicolai Boërij in quæst. lxix. in nu. xviij.} Et vide Ioan. Lupum in tract. de libertate ecclesiastica, in quæst. ix. vbi dicit quòd datur à iure quædam degradatio quæ habetur loco realis, videlicet in dicto capitu. j. de homi. vbi clericus delinquens vt suprà, à iure & à concilio habetur pro realiter degradato, vt possit capi & puniri per secularem, de quo vide latius Arnal, Alber. in cap. Quoniam. de hæreti. lib. vj. in col. cxlvij. versicu. viij. & vltimò fallit. cum xj. colum.sequen. qui primò adducit quinque fundamenta contra communem intellectum doct. ad d. c. j. qui habet quòd clerici delinquentes in hoc delicto sunt ipso facto degradati, adeò vt iudices seculares possint procedere contra eos, sicut contra laicos. Et postea bene corroborat hanc communem conclusionem, & respondet ad fundamenta in contrarium adducta. Et nota vnum quod ipse dicit in proposito, quòd pœna illius text. non videtur habere locum in interficiente, sed in mandante: & quod fortè multi in hoc errarent, allegat Aret. hoc sic ponderantem in consil. clxv. incip. Sicut Ioannes dicit, columna xj. versicu. Tertiò allegant. Aduerte præterea quòd pœna illius text. in dicto capitu. j. habet locum contra mandantem, etiam si mors non sit secuta, vt probant apertè verba illius, dum dicit, quanquam mors ex hoc forsitan non sequatur: quod videtur esse speciale in hoc delicto, vt voluit August. in additio. ad Ange. in parte, Et Sempronium Rodulphi, in iiij. additione: quia aliâs mandatarius non puniretur pœna ordinaria maleficio non secuto: nisi dicamus secundum eum post Ioan. Andr. in regula, in pœnis. de regu. iuris. in vj. quòd quo ad pœnas de quibus in dicto capitu. primo. facto mandato delictum est perfectum, & ideo nimirum si puniatur pœna ordinaria, ac si delictum esset consummatum: quod etium videtur sequi Philip. in dicto capitu. j. in colum. penulti. in versicu. in glossa. & per prædictum text. videtur reprobari de iure canonico opinio Dini, & Ange. in. l. Item apud. §. Si curauerit. ff. de iniur. dum dicunt quòd in assassinamento si do pecuniam alicui vt aliquem occidat, homicidio non sequuto non punitur mandans: quam decisionem refert August. vbi suprà, & dicit eos verum dicere, quòd mandans non punitur de homicidio, sed pœna extraordinaria de mandato. # 92 Truncationes membrorum per se facientes, aut faciendas iudicantes. Capvt xcii. Clericis in sacris ordinibus constitutis ex Concilio Toletano iudicium sanguinis agitare non licet. Vnde prohibemus ne aut per se truncationes membrorum faciant, aut iudicent faciendas: quòd si quis tale quid fecerit, honore priuetur & loco. verba sunt text. in cap. Clericis. ne cleri. vel monac. {Concilium autem illud Toletanum, de quo suprà mentio fit, duodecimum est in Canone vj.} Vnde pœna delicti huius est depositio ab officio & beneficio: quia secundùm expositionem Ioan. Andr. verbum text. honore exponitur, id est ordine, & verbum loco, id est, benesicio: & sic vult text. quòd priuetur ordine & beneficio, & per consequens deponatur secundùm Abb. ibi, in j. notab. qui sequitur expositionem Ioan. Andr. Et aduerte quòd cùm pœna ista imponatur facienti vel iudicanti truncationem membrorum, quòd etiam si membrum debilitaretur facto vel sententia clerici non puniretur ista pœna, quia per id non efficitur irregularis. ita sentit Abb. ibi. Item etiam est aliud aduertendum, quòd videtur text. imponere hanc pœnam clericis per solum iudicium, & sic per solam sententiæ prolationem, sine eo quòd sequatur illius executio. Ego tamen credo quòd mens conditoris canonis fuit punire clericum quando succedit executio, & sic crederem per solam sententiam non ita acerrimè puniendum. Quod autem dicatur membrum, quia hæc material in variis locis latè descritur, sufficiat ad illa lectores remittere: quæ quidem inter alios copiosius colligit Corsetus in repertorio Abbatis in parte, membrum. # 93 Duellum alijs sponte offerentes, seu oblatum suscipientes. Capvt xciii. Poena huius delicti est depositionis, vt in cap. j. de cler. pug. in duel. quod procedit siue clericus fuerit victor, siue victus: poterit tamen episcopus cum eo dispensare, si mors vel mutilatio membri non fuerit inde secuta, vt ibi. Et aduerte quòd pœna illius text. procedit quando talis clericus sponte iniuit duellum, secus autem si aliquo facto necessitatis, licet necessitas fuerit euitabilis: quia tunc necessitas alleuiat culpam, & non punietur pœna depositionis: sed mitiori: quia text. ille requirit actum spontaneum ad incurrendam pœnam depositionis, secundùm Abbatem ibi. # 94 Naues ad pugnam gubernantes, & conflictum personaliter exercentes, ac alios ad pugnam incitantes. Cap. xciiii. Propter hæc tria delicta deponendus est clericus, vt in cap. Quod in dubiis. de pœnis. Aduerte tamen quòd in defensione bene possunt clerici gubernare naues, & alios ad pugnam defensionis incitare, & in tantum confligere in hostes, quòd eos dimittant, vt placuti Inno. ibi. Abb. autem in eo cap. Videtur eius sententiam restringere, videlicet quòd si necessitas non erat ineuitabilis, licet clericus intersit bello causa defensionis: si sequitur mors, vel mutilatio membri ex percussione sua, efficitur irregularis, secus si percussione aliorum. Ego tamen crederem quòd Innoc. potest simpliciter intelligi, quo ad terminos text. quem declarat: quia ad hoc vt non patiatur pœnam depositionis de qua ibi, sufficit quòd clericus prætendat defensionem, licet causa non esset ineuitabilis. Quantum verò ad irregularitatem incurrendam seruabitur consideratio. Abb. nec contradicit sententiæ Innocen. quia ipse nihil de irregularitate disponit iudicio meo. # 95 Violentiæque illatores. Capvt xcv. Clerici violentiam inferre solent aut possunt, in personis, rebus seu beneficiis. Primo casu, quando ab ipsis fuerat vis illata personis citra homicidium, tunc pro qualitate iniuriæ ac damnorum, ac consideratis his, quæ in arbitrariis pœnis consideranda fore infrà trademus, iudicis arbitrio puniri debent. Si quando verò contingat clericos eripere aliquem de manibus familiæ, qui sententia iudicis ducebatur ad mortem, vel aliud corporale supplicium, tunc quidem distinguendum est. Nam aut manifestè apparebat illum condemnatum iniquè, & tunc videtur nullam imponendam pœnam propter hoc, vt sentit Alberi. in l. addictos. C. de episco. audi. per text. in cap. Hi qui. xiiij. quæstio. vj. vbi bona glos. & melior in cap. Reos. xxiij. quæstio. v. facit quod notat Archid. in cap. Cum homo. xxiij. quæstio. v. & vide Hippoly. in l. lege Cornelia. {col. x. num. xxiij.} ff. ad l. Cornel. de sicar. {& in practica causarum criminalium fol. lvij. num. xlj. in verbo, attingam} vbi refert dictam conclusionem Alber. & ponit alia per quæ potest corroborari. Si tamen in tali ereptione condemnati clerici scandalum fecerint, vnde deteriora contingant quàm iniusta hominis occisione: tunc bene crederem eos puniendos per suum iudicem iuxta scandali & perpetratorum mensuram. Si verò damnatum iustè eriperent, tunc puniendi sunt. Idem quando esset dubium iustè ánne damnaretur, cum præsumere debent clerici pro iudice damnante. In hac autem illicita ereptione aduertere debent multùm iudices circa modum eripiendi, an cum armis, & scandalo id fiat, an etiam ruptis carceribus, vel non: & alia considerare, quæ solent similia leuiora, vel grauiora facere hæc delicta in laicis. Aduertendum tamen est quòd si clericus eximit à carceribus captum pro debito, tenebitur ad id quod fisco, & priuato debebatur, per id quod notat Bart. in l. Quoties. de exactoribus tribut. lib. x. Faber in §. Pœnales. instit. de action. Ias. ibi col. xvij. versic. iij. circa prædicta. quòd intelligerem verum pro illis debitis pro quibus erat incarceratus, vel recommendatus, non verò tenebitur omnibus creditoribus: licet obstet generalitas notabilis decisionis Bald. in d. l. Addictos. dum tenet quòd eximens aliquem de manibus curiæ, tenetur ac si fideiussisset pro eo in omnem casum. Secundo verò casu videlicet quando clerici res inuaserint violenter, tunc si erat res temporalis propria vel aliena, cuius possessio erat apud alium constituta, patiuntur pœnam legis. Si quis in tantam. C. Vnde vi. quæ etiam habet locum in clericis, vt sentit glo. in c. j. de dolo & contu. cui assentitur ibi Abb. in vj. col. versi. Quo ad tertium. quod confirmatur ex traditis per Feli. in c. Ecclesia sanctæ Mariæ. de consti. col. xiiij. versi. quæritur primò, videlicet quòd leges Imperatorum & Regum compræhendunt clericos, & melius ex his quæ ibi notat in col. xxiij. versic. Sequitur etiam. Tertio autem casu quando in beneficiis faciunt violentiam, tunc qui temeritate propria dignitates, personatus aut alia quæcunque beneficia ecclesiastica occupare non verentur, hoc ipso, ius (si quod in dignitatibus vel beneficiis taliter occupatis, vel ad ea competebat) amittunt. Ita disponitur in c. Eum qui. in fi. de præbend. lib. vj. Si verò beneficium cui animarum cura imminet vi occupat clericus, beneficio simili cum cura quod primitus obtinebat, est ipso iure priuatus, vt voluit ibi text. in princip. # 96 Literas ad alios directas aperientes, & aduersarijs ostendentes. Capvt xcvi. Aperiens literas, & aduersario mittentis ostendens incidit in pœnam falsi. ita Bart. in l. Qui testamentum. ad l. Cornel. de fals. ff. per l. j. §. is qui depositam. eod. tit. & sequitur Panor. in c. Cum olim. lo ij. de offic. deleg. {vbi vide glo. & Felin. num. ij. Syluest. in verbo falsarius. §. j. in summa sua, & Ias. in §. pœnales. num. xxxvj. instit. de actio. & Augustin. in addit. ad Angel. in tracta. de malefic. in verbo, falsario. num. x.} & Iason in l. Non dubium. in col. antepen. C. de legi. Clericus verò hoc faciens incurrit pœnam depositionis. ita scripsit Roman. consil. ccclxv. incip. Quæritur primò, qua pœna. circa fin. hoc solo fundamento motus, quòd de iure Canonico pœna falsi est depositio in clerico, per text. in c. Ad falsariorum. de crimi. fal. sed salua eius autoritate hoc non videtur verum: quia ille textus non imponit pœnam depositionis clerico pro qualibet falsitate, sed quando vtitur falsis literis Papæ: non ergo videtur posse illud extendi ad hoc delictum. Vnde crederem clericum in hoc puniendum esse arbitrariè, consideratis his quæ in arbitrariis pœnis consideranda inferius declarabimus. Si verò aliquis aperuit literas vt videret, & aliis non ostendit, tunc non tenetur pœna falsi, sed extraordinariè punietur. ita Bart. & Rom. Panor. & Iason vbi suprà. & idem notat Felin. post Innoc. in d. cap. Cum olim, qui dicit quòd isto casu pœna est arbitraria. Vnde idem dicendum est in clerico. # 97 Ecclesiasticos viros vt sua resignent beneficia, ac ne citati ad curiam accedant capientes. Capvt xcvii. Personae Ecclesiasticæ hoc vt fiat procurantes, si fuerint prælati inferiores eo ipso obtentis beneficiis sint priuati. ita disponit text. in Cle. multorum. de pœnis, Intellige tamen quòd per solam capturam factam ad finem quòd quis renunciet, si tamen in effectu non renunciauit, non incurrit capiens istam pœnam. Sic declarat Cardi. ibi post Zenzeli. in vj. q. & idem dicit post Paul. ibi, in quæstio. x. quando liquidò posset probari quòd detentio non fuit causa quòd captus non accederet ad curiam, quia tunc capiens non incurrit pœnam. # 98 Incendiarij. Capvt xcviii. Incendiariorvm malitiam pessimam depopulatricem ac horrendam appellat text. in c. Pessimam. xxiij. quæst. viij. & in eo describitur pœna laicis incendiariis imponenda per ecclesiam, quæ grauis est: {& de ea latè scripsit Augusti. in addition. ad Angelum, de maleficiis, verbo incendiario, nu. vj.} Clericis tamen delicti huius pœna infligenda in canonibus scripta non reperitur: forsan enim non sunt arbitrati conditores canonum aliquem clericorum in tantum scelus incursurum, absque vlla sui vtilitate seu voluptate, ac magna aliorum iactura, ideo erit arbitrio iudicis relinquenda, iuxta doli ac loci, & damnorum qualitatem & quantitatem: qui semper etiam in hoc attendere debebit, qualiter cuiuscunque regni leges in hoc animaduertant, vt vbi fuerit legum censura grauior, ibi etiam sit pœna seuerior. # 99 Raptorum & ecclesiarum violatorum non satisfacientium sepulturis interessentes, eorumque eleemosynas recipientes ac de eorum rapina participantes. Capvt xcix. Manifestvs raptor, vel ecclesiæ violator nisi prius ablata restituat si potest, vel emendandi firmam & plenam securitatem fecerit, beneficium pœnitentiæ ei penitus denegatur. Qui autem in sanitate, obstinata mente non pœnituerit vel emendauerit, & in morte securitatem præstare nequiuerit, solennitas pœnitentię parum ei prodesse videtur. Sed de peccato contrito corde viaticum non negatur: ita tamen quòd nullus clericorum sepulturis illius intersit, nec eius eleemosynam præsumat recipere. Quòd si aliqui clericorum vel presbyterorum contra hoc in vita vel in morte pœnitentias dare attentauerint, aut sepulturæ eorum interesse, vel eleemosynas accipere: aut si aliqui eorum huiusmodi rapinæ participes inuenti fuerint, patiuntur ordinis sui damnum irrecuperabiliter. ita disponit textus in cap. ij. de raptoribus & incend. Et sic clericus in hoc delinquens debet deponi, & priuari beneficio: vt notat Abbas ibi. Inquantum autem suprà dicitur quòd damnum ordinis, & sic depositio fit irrecuperabiliter, dicit Abbas ibi post Ioan. Andr. quòd hoc ideo dicitur ad denotandum quòd episcopus proprius non potest clericum propter hoc depositum restituere, sed requiritur dispensatio Papæ: quod etiam notat Antonius, licet eum Abbas non alleget: in beneficio tamen credit Abbas quòd poterit episcopus dispensare, allegat text. in capitu. Salonitanæ. lxiij. dist. & bo. tex. in cap. ij. de. cleric. pug. in duel. vbi episcopus dispensat cum homicida in beneficio, & ad ibi dicta se remittit. Item aduerte quòd licet raptori vel violatori prædictis qui pœnituerunt in morte, quando non potuerunt satisfacere, denegetur sepultura in ecclesia, cœmeterium tamen non denegatur, vt per glos. fina. ibi. Clerici tamen etiam in sepultura cœmeterij non debent interesse, vt not. Abb. vbi suprà, in fina. verbis, quod etiam voluit Anto. ibi. Dum autem suprà dictum est quòd talibus non est danda pœnitentia in vita, nec in morte sub pœna suprà dicta. Intelligant temen sacerdotes quòd possunt admittere dictos raptores seu violatores ad pœnitentiam aliorum criminum sine metu pœnæ, si ipsi velint de ipsis pœnitentiam agere, vt per glossam & doctores ibi: quamuis illa ad vitam æternam non sit fructuosa, vt per eos eos ibi. # 100 Sortilegi. Capvt c. Sortilegi (vt beato Isidoro placuit) illi sunt qui sub nomine fictæ religionis per quasdam, quas sanctorum seu Apostolorum vocant sortes, diuinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque scripturarum inspectione futura promittunt, vt habetur in capitu. vno. xxvj. quæstio. j. Pœna clerici sortilegi secundùm Antonium de Butrio in capitu. At si clerici. de iudi. est quòd depositus tradatur curiæ seculari, pro quo allegat tex. in cap. Admoneant. xx vj. quæst. vij. & sic addit ipse quartum casum ad glos. in cap. Ad abolendam, de hæreticis. in quo quis statim post depositionem traditur curiæ seculari. sed Abb. ibi in col. xiij. credit quòd Anto. in hoc non bene dicat: quia illud cap. Admoneant. non dicit quòd sortilegus debet seculari curiæ tradi, sed quòd debeat degradari si clericus est: & quòd cùm materia sit odiosa & valde exorbitans, debet intelligi de degradatione verbali. Vnde Abbas videtur concludere quòd pœna huius delicti sit illa de qua in ca. Tuæ. de pœnis. Et quòd istud delictum comprehendatur sub verbis (magnis sceleribus) in dict. capitu. positis, & sic quòd clericus in hoc delinquens, verbaliter degradetur, & in monasterium detrudatur. & istam opinionem Abb. contra Anton. sequitur Areti. in capit. Cum non ab homine, colum. x. de iudi. versi. addit etiam. Et sequitur etiam Decius in c. At si clerici. col. xxij. de Iudi. versi. Quartus casus, Arnaldus in repeti. c. Quoniam. de hæreti. in vj. in col. cxiiij. versic. Quartò fallit. & vide eundem Abb. in c. ij. de sortile. in glos. j. vbi ex ea, & ex text. colligit vnum valde notandum, videlicet quòd in pœna imponenda sortilegis, vel eos consulentibus, debet animaduertere iudex ad qualitatem & quantitatem delicti, & ad animum delinquentis, & secundùm hoc pœnam imponere, quandoque acerrimam, quandoque grauem, quandoque leuem: ex quo videtur quòd non potest dari certa regula: cuius opinionem sequitur Paul. Grillan. in tracta. de sortilegiis, in quæst. xj. in col. ij. versi. Clerici verò. Quuem vide in illo tracta quia per quindecim folia & amplius plura colligit in materia sortilegiorum, quorum aliqua concernunt clericos, quæ quidem transcribere nolui. Et vide hodie decretum Concilij Lateranes. sub Leone decimo celebrati, in nona sessione, vbi disponitur quòd clerici qui inuenti fuerint culpabiles in sortilegiis per inuocationem dæmonum incantationibus, ac diuinationibus, superstitionibus, arbitrio superiorum infamia notentur. Si verò non destiterint, deponantur, atque in monasterium ad tempus arbitrio superiorum præfiniendum detrudantur, beneficiisque & officiis ecclesiasticis priuentur. {tex. autem in Canone lxviij. Concilij Agathensis proiiciendos ab Ecclesia iubebat clericos magos, aut incantatores siue facientes philacteria.} # 101 Consulentésque aruspices, Incantatores Ariolos, Augures, Sortilegos, ac eos qui artem magicam profitentur. Capvt ci. Presbyter, diaconus, vel quilibet de ordinibus clericorum qui fuerit deprehensus consuluisse prædictos, vel aliquos ipsorum, ab honore dignitatis suæ suspensus monasterij curam excipiat, ibíque pœnitentiæ perpetuæ deditus scelus admissum sacrilegij soluat. Ita sanxit quartum concilium Toletanum, {in Canone xxviij.} quod refert Gratianus in c. Si quis episcopus, xxvj. quæst. v. # 102 Peccatores qui sibi confeßi sunt signis aut verbis prodentes. Capvt cii. Sicvt enim mortalibus cunctis immortalem illam vitam amantibus expedit, vt quæ non puduit committere scelera, fateri non erubescant sacerdotibus, vti veris animarum medicis, & quibus solis illis mederi concessum est. Sic enim summè cernitur necessarium sacerdotibus ipsis, reuelatorum sibi scelerum, secretum indicere, vt tantò apertius sua pandant facinora perpetrantes, quantò securius illa propalare cognouerint: pauci quidem animæ suæ salutem (cum famæ, rerum ac vitæ dispendio) quærerent. Hinc est quòd eadem cura qua in sacris canonibus confessio peccatorum fieri præcipitur, reuelari prohibetur, ac vltra prohibitionem contrarium fa cientibus, condigna pœna conscribitur. Vnde Gregor, statuit quòd peccata sibi confessa reuelans deponatur, & quòd omnibus diebus vitæ suæ peregrinando pergat, vt in c. Sacerdos. de pœni. distin. vj. Eadem etiam depositionis pœna imposita fuit per concilium generale: & vltra id fuit additum quòd propter hoc depositus in arctum monasterium ad agendam perpetuam pœnitentiam detrudatur, vt in ca. Omnis vtriusque de pœni. & remis. & si timetur de fuga, posset detrudi in strictum carcerem, vt nontat ibi Abb. in. ij. col. vij. notabi. allegando text. in cap. Vt famæ. de sentent. excom. {quod secutus bonus ille præsul Veronensis Io. Matthæus in suis Constitutionibus tit. ix. c. iij. Clericum hoc facinus perpetrantem beneficiis officisque eo ipso suspensum, priuatum, perpetuísque addictum vinculis voluit, ac declarauit.} Et nota quòd ad celandum confessionem non solùm tenetur qui illam audiuit, verùm etiam interpres, & ille qui casu illam audiuit, & is cui de licentia confitentis sacerdos reuelauit, & qui fingit se confessorem esse, & qui latenter absconditus confessionem audit. Item sacerdos qui dimidiam confessionem audiuit, vel qui aliâs post auditam confessionem non absoluit, vt notat Florentin. referendo Petrum de Palude in iij. parte titu. xvij. capitu. xxij. in §. j. in fi. & in §. ij. {Et Siluest. in summa, verbo confessio. lo iij. §. j.} Vnde bene crederem quòd si aliquis prædictorum, qui clericus esset, reuelaret peccata sic audita, puniendus esset prædicta ordinaria pœna: quia omnes illi verè dicuntur audire confessionem, licet interpreti & illi qui casu audit, vel cui de licentia reuelata est confessio, vel qui absconditus audiuit, non posset dici quòd verè fuit pœnitens confessus. Sufficit enim quòd verum est illos audisse peccata in confessione dicta, & quæ soli Deo in præsentia hominis dicebantur: quàmuis bene verum sit quòd non omnium prædictorum par sit culpa vel dolus in reuelando, quod operabitur vt in detrusione monasterij vel carceris mitius se habeat Index cum vno, quàm cum alio. Et aduerte quòd dicitur sacerdos reuelare confessionem, si diceret quòd talis habet peccata (nominando eum) à quibus ipse non potest eum absoluere, vt notat Florentin. in dicto §. j. referendo Petrum de Palude, qui etiam addit quòd idem est si sacerdos dicat, ego audiui talem (nominando etiam eum) in confessione, & non absolui illum. Crederem tamen quod in his duobus casibus sacerdos non esset puniendus dicta pœna ordinaria: quia non potest verè dici quòd reuelauerit peccata confitentis, licet sit verum reuelasse confessionem: & iura in d. c. Sacerdos. & in c. Omnis. imponunt pœnam reuelanti peccata, non verò reuelanti confessionem, vt patet ex eis: quàmuis bene crederè ipsum aliâs bene puniendum iuxta qualitatem delicti. Sacerdoti verò bonæ famæ, & honestæ vitæ dicenti se habuisse licentiam pœnitentis ad reuelandum confessionem credi debet: cùm talis actus licentiæ secretò fieri soleat, & nullo interueniente teste, ad hoc saltem vt transferat onus probandi in asserentem sine licentia reuelasse. ita placuit Lapo in allegatione. xciiij. incipien. Quidam presbyter. in col. ij. qui dicit hoc præsertim procedere, quando tertius accusat sacerdotem de reuelatione. Quando verò idem qui peccata confessus est, tunc fortè dicit secus esse: quem vide declarantem quomodo possit contra sacerdotem probari quòd sine licentia reuelauerit confessionem. Et vide etiam eundem asserentem post Hostien. quòd si sacerdos affirmet se aliter sciuisse illud quàm per confessionem, quòd vt puniatur pœna d. c. Omnis. oportet vt probetur quòd per confessionem illud sciuerit. & vide Abb. in d. c. Omnis. in vltima quæst. vbi referendo Hostiens. dicit quòd nisi sacerdos doceat aliunde illud habuisse, præsumendum est illud habuisse in confessione, non tamen punitur pœna ordinaria illius text.sed pœna arbitraria, quia apertè non conuincitur de delicto. Et illud dictum Host. dicit sing. Barba. in ij. volu. consi. lxx. incip. Sapienter non fallor. in col. vij. in princi. Et sic ad euitandam pœnam arbitrariam tenebitur sacerdos probare quòd aliunde sciuerit: quod videtur procedere in proprio sacerdote, vt text. ibi loquitur, & Docto. Si verò confessor sit vigore specialis priuilegij assumptus, vel de licentia proprij sacerdotis, non esset præsumptio contra eum, nisi peccatum diceretur commissum eo anno quo extraneus sacerdos inculpatus confessionem audiuit. Sed in hoc tandem non potest dari certa doctrina: hanc enim præsumptionem qualitas peccati, confessoris, & pœnitentis augebit aut minuet. # 103 Blasphemi. Capvt ciii. Blasphemiae scelus temporibus istis ex hoc (vt piè credendum est) tot calamitatibus plenis satis in vsu est. Cúmque hoc magis quàm alia crimina ipsum Deum creatorem omnium offendat, ac ad illud perpetrandum nullus alliciat carnalis appetitus, nec auaritiæ sitis vlla commoueat, nulla denique instiget astrorum influentia, mitiori plectitur pœna. Sæuiunt humanæ leges communes ac regiæ in falsam monetam fabricantes, extra regna res vetitas deferentes, ín que latrunculorum aures, consuetudinaria pœna consurgit: mutilantur manibus ac pedibus ob leuiora sæpius homines. Sola blasphemantium lingua peccat impunè, quos Iudæis deteriores vocat Hostiens. in summa, de excessibus prælator. §. clericus. quia frustratim decidunt membra illius, qui eos proprio sanguine redemit, cuius corpus saltem Iudæi integrum reseruarunt. Qui in lege veteri blasphemabat nomen domini lapidibus opprimebatur ab vniuerso populo: quæ pœna ab ipso omnipotente Deo imposita est, quo tempore nondum Deus talia ac tanta concesserat hominibus dona. Nunc autem quando Deus homo factus (vt hominibus amissum redderet honorem) vitam & sanguinem præstitit, blasphemiis passim ab eisdem hominibus inhonoratur: nec qui blasphemat pœnam, sed qui reprehendit periculum subiit: &, quòd deterius est, audientes qui ad vindictam, seu ad correctionem saltem moueri deberent, prouocantur ad risum. Iustinianus ille, & si non inter omnes Christianos principes sanctior vltimo supplicio blasphemos damnari censuit, pares eos nefandi criminis reis iudicando, & iustè quidem. Quid enim magis nefarium, quid enim naturæ ipsi magis aduersum, quàm vt creatura in suum inuebatur creatorem? Quid à brutis ipsis alienius quorum nullum quauis innata feritate vigeat, suum offendit benefactorem, nec in offendendo solùm se gratum ostendere credit, nisi defendat opportunitate concessa, ac membris ferè omnibus sui corporis se debitorem fateri conetur. Cúm que lingua id fari natura non dederit, eadem saltem benefactoris pedes lambendo fatetur. O sæculum infelix, ô ætas iam omnino lutea, ô homines Christianorum nomen vsurpantes ad maiorem in die iudicij confusionem, & in gehenna pœnam. Insurgit quisque vestrum ac furit si principem suum terrenum, si dominum, amicum, famulum, si denique seruum iniuria afficere audit. Si creatorem ac redemptorem vestrum, & præsentis vitæ huius, (quæ vobis tam dulcis est, quia futuram timetis amaram) largitorem & auctorem, ac futurum iudicem asperrimum blasphemare auditis, obmutescitis? Vbi fides? vbi religio? Quid prodest Christiani sanguinis antiqui iactantia, quæ vobis solùm ad neophitorum improbatum seruit contemptum? Dedecus ac infamiæ notam censetis, si quorum cibis ad tempus nutrimini (etiam cum vitæ iactura) iniuriam linquitis inultam. Nonne maiorem ignominiam oporteret iudicare illius per quem estis quicquid estis, blasphemiam patienter audire, ac tepidè reprehendere, & blasphemantium sæpius cœtibus admisceri, ac quò blasphemi conueniant fouere ludos? O nobiles (quos sæpius non parentum virtus, sed rapinæ, violentiæ, aliíque ignobiles actus ad diuitias primùm, ac inde ad nobilitatem euexerunt) qui inimicos amicorum vsque ad necem ex lege quadam nobilitatis persequimini, & inimicos Dei & creatoris vestri intra familiam alitis, defenditis, sustinetísque. In quo fiduciam cælestis regni possidendi ponitis, si inimicos vestros, quos Deus diligere præcipit, odio habetis, suos autem suum nomen blasphemantes diligitis? O ignaui, ac infelices iudices, qui potestate diuina in terris vtimini, quorum iussis ob id cæteri homines natura pares, & meritis sæpius meliores obtemperant, quo negociorum maiori deceret versari sollicitudine, quàm vt diuini nominis blasphemos insequeremini, captos nullo personarum discrimine, nulla legalis pœnæ dispensatione puniretis? O summa pietas qui solus bonus es, & cuius solius omnia opera bona sunt: non possum nisi cum Dauid sciscitari, Vsquequo Domine improperabit inimicus, irritabit aduersarius nomen tuum, ac cum eo deprecari, Vt exurgas Deus & iudices causam tuam, & memor sis improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipientibus fiunt tota die. Maior quidem erit pietas, si tanti criminis perpetratores viuentes paterno affligas amore, vt resipiscant, quàm si mortuos eos cruciari iubeas in æternum, vt loquelam damnatorum, quam viui fari cœperent, perpetuo luctu nunquàm fari prætermittant, non in tuæ gloriæ diminutionem, sed in suæ potius miseriæ calamitatisque augmentum. His igitur in demonstrationem huius criminis grauitatis, sic prælibatis ad pœnam clericis illud committentibus infligendam veniamus, quæ quidem tantò grauior in eis esse deberet, quantò ab ipsis grauius quàm à laicis in hoc delinquitur, ea potissimùm ratione. Nam præter id quod sicut & cæteri hominum manu ipsius Dei teneantur, eius stipendiis, vnigeniti filij sui Domini nostri patrimonio particulariter aluntur. Et text. in c. Si quis per capillum. xxij. q. j. contra clericum statuit in hæc verba. Si quis per capillum Dei vel caput iurauerit, vel alio modo contra Deum blasphemia vsus fuerit, si in aliquo ordine ecclesiastico est, deponatur: cuius canonis antiqui pœnam tanquam vetustate collapsam cessare censuit Hostien. in summa, de male. in §. blasphemantes. vers. grauior etiam. & hodie arbitraria pœna censuit puniendum clericum blasphemantem: cuius sententiæ videtur adhærere Ioan. And. {Ancha. Anto. & Card. in c. ij. de maledi. vbi Abb. dicit quod ita communiter dicitur, Quamuis contrarium scripserit Bonifacius de Vitelinis in suo tract. maleficiorum fol. xiij. in rubr. de pœnis blasphemantium Deum & Santos, neminem pro sua opinione referens.} Cùm autem clericus rebellis fuerit, vel sæpius hoc delictum commiserit, tunc degradandum eum iuxta dispositionem dicti canonis scripsit Host. vbi suprà, {de quo meminit Guiliel. benedicti, in iij. parte repet. c. Rainutius, in q. de homic. nu. xxxix. col. xvj. fol. xlviij.} ex quo videtur velle solùm data incorrigibilitate vel consuetudine blasphemandi clericum esse deponendum pro isto crimine: cuius in hoc sententiæ adhæsit Alexan. in consil. lxxij. in j. vol. col. iiij. versic. Præterea. dum referendo Hosti. vbi suprà dicit quod clericus propter hoc non potest deponi, nisi sæpius sit consuetus: qui plus audet affirmare, quòd non sufficeret probare quòd bis vel ter blasphemauit ad hoc vt dicatur consuetus blasphemare, pro quo allegat Cinum in l. ij. C. de re. credi. & quòd talis consuetudo blasphemandi debet probari per testes non singulares. pro quo refert Cinum, Ioan. And. Paul. de Elea. & Anto. in variis locis. Panor. autem in d. c. ij. de male. dicit, quòd ita graue potest esse delictum, quòd fieret depositio: & allegat text. in d. c. Si quis per capillum, & de consuetudine blasphemandi nihil dicit: ex quo videtur tenere quòd quando grauis esset blasphemia, tunc habeat locum pœna canonis antiqui de quo suprà. Pœnam verò in d. c. ij. de maledi. descriptam clericos non subire Hostien. in summa illius tit. & Ioan. And. & Panor. ibi. eo. c. ij. licet Alexan. in d. consil. referat Hostien. aliter tenere & corruptè, quia oppositum tenuit eius ad quod allegatur ab Alexan. Hodie verò in Concilio Lateranensi sub Leone x. celebrato clericis blasphemantibus pœna decreta est sub his verbis. Quicunque Deo palam seu publicè maledixerit, contumeliosisque atque obscœnis verbis Dominum nostrum Iesum Christum, vel gloriosam virginem Mariam eius genitricem expressè blasphemauerit, si clericus vel sacerdos fuerit, eo ipso quòd de delicto huiusmodi fuerit conuictus, etiam beneficiorum quæcunque habuerit fructibus (applicando vt infrà) vnius anni mulctetur: & hoc sit pro prima vice, pro secunda verò si ita deliquerit, & conuictus, vt præfertur, fuerit, si vnicum habuerit beneficium, eo priuetur, si autem plura, quod ordinarius maluerit id amittere cogatur. Quòd si tertiò eius sceleris arguatur & conuincatur, dignitatibus & beneficiis omnibus quæcunque habuerit eo ipso priuatus existat, ad eáque vlterius retinenda inhabilis reddatur, eáque liberè impetrari, & conferri possint. Distributio verò prædictorum fructuum (vt ex dicto c. Concilij. colligi potest, in alio casu quo etiam amissionem fructuum imponit) in fabricas beneficiorum huiusmodi, vel pauperum eleemosynas facienda est. # 104 Apostatæ. Capvt ciiii. Praemisso prius quòd est triplex species Apostasiæ, vt per glo. in c. j. de aposta. & ibi Inno. & per Hostien. in summa eiusdem tit. in §. Quot species scilicet perfidiæ, inobedientiæ, & irregularitatis. Omissa prima specie quia magis videtur pertinere ad materiam hæresis. {Quæ fuerit pœna antiquorum canonum illius qui religionis professionem apostatauit, pofuit Concilium Arelatense secundum, Canone finali, in hæc verba: Si qui post sanctam religionis professionem apostatant, & ad seculum redeunt, & postmodum pœnitentiæ remedia non requirunt, sine pœnitentia communionem pœnitus non accipiant, quos etiam iubemus ad clericatus officium non admitti, & quicunque ille sit, post pœnitentiam secularem habitum non præsumat, quòd si præsumpserit, ab ecclesia alienus habeatur.} Pœna clerici apostatæ in secunda specie scilicet inobedientiæ est quòd infamis efficitur durante Apostasia, & à testimonio repellitur & excommunicatur: vt notat Host. vbi suprà, in §. Qualiter puniantur. per text. in c. Si quis à vero. iij. quæst. iiij. Et in c. Si autem vobis. xj. quæst. iij. Et si non resipuerit, degradatur secundum eum. Vide tamen Abb. in dict. cap. j. vbi aliter distinguit, videlicet quòd si quis non vult obedire Papæ seu eius canonibus, credendo eum non habere potestatem, punitur vt hæreticus. Si verò hoc facit ex contemptu, debet deponi: & si fuerit incorrigibilis, traditur curiæ seculari, & poterit excommunicari. Si autem inobediens est ex aliqua concupiscentia, tunc mitius punitur. Pœna insuper apostatæ in tertia specie irregularitatis quæ fit multis modis secundùm Innoc. in d. c. j. post glos. ibi, scilicet quando quis recedit ab ordine suo, siue sumptæ religionis dimittendo tonsuram vel coronam, vel accipiendo vxorem, vel abiiciendo religionis vestem, vel clericalem, redeundo ad seculum, est quòd illa durante repellitur ab accusatione & testimonio, & est infamis ipso iure, vt in cap. Alieni. ij. quæst. vij. & in cap. Beatus. iij. quæst. iiij. secundùm Hostien. vbi suprà. Nec potest ad dignitatem eligi, vt in cap. Legi. xvj. quæstio. j. & clericus admonitus si se non correxerit, deponendus est, vt in cap. Sine ornatu. & in c. Præcipimus. xxj. q. iiij. & in cap. Sin autem, cum duob.seq. xvj. quæst. iij. se eundùm eum ibi. Item quod caret priuilegio clericali, vt in c. j. eod. tit. vbi text. dicit quòd clerici qui relicto ordine clericali, & habitu suo in apostasia tanquam laici conuersantur, si in criminibus comprehensi teneantur, non liberantur per censuram ecclesiasticam. Quæ pœnæ procedunt quando constat de Apostasia. Si verò de illa fuerint grauiter infamati, deficiente probatione compelluntur per ecclesiasticam districtionem ad se purgandum, vt in c. Tuæ. eo. tit. Quando autem clericus non potest induci ad resumendum malè dimissum habitum, tunc potest incarcerari sub graui custodia, ita quòd solùm sibi vita misera reseruetur, donec à suę pręsumption is nequitia resipiscat, vt sunt verba text. in cap. A nobis. eod. tit. # 105 Schismatici. Capvt cv. Clerici {facientes schisma contra Episcopum, puniuntur per Concilium Carthaginense secundum, in canone viij. sub verbis huiusmodi: Si quis presbyter à Præposito suo excommunicatus vel correptus fuerit, decet vtique apud vicinos Episcopos conqueri, vt ab ipsis eius causa possit audiri, ac per ipsos suo Episcopo reconciliari. Quod nisi fecerit, sed superbia (quod absit) inflatus, secernendum se ab Episcopi sui comunione duxerit, ac separatim cum aliquibus schisma faciens sacrificium Deo obtulerit, loco amisso Anathema habeatur, & locum amittat. Nihilominus & de ciuitate & congregatione in qua fuerit, longius repellatur. Nunc autem schismaticus} clericus degradatur, & traditur curiæ seculari, ita voluit Bonaguida, quem refert Ioan. Andr. in. c. Cum non ab homine. de Iudi. motus per text. in cap. de liguribus. xxiij. q. v. quod intelligitur de incorrigibili, vt per glos. in d. c. Cum non ab homine. de Iudi. quod etiam sequitur ibi Ioan. And. vt refert Abb. in c. At si clerici. de Iudi. col. xiij. & probatur in eo. c. de liguribus, dum dicit, si contempserit & permanserit, per publicas potestates opprimatur, & ita etiam intelligit Decius in c. At si clerici. in col. xxij. vers. Quintus casus. de Iudi. dicit tamen Ioan. Andr. vbi suprà, vt refert Abb. d. loco, quod si esset schisma contra Ecclesiam Romanam, posset procedere dictum illud Bonaguidæ: quia tunc posset includi schisma sub casu hæresis, quod non placet Abb. indistinctè, ideo ipse distinguit. Aut enim schimaticus credit ecclesiam esse penes alterum tantum ex pluribus qui se gerunt pro summis pontisicibus, & tunc est schisma sine hęresi. Aut credit ecclesiam posse consistere penes duos in solidum, & tunc est schisma cum hæresi: & hoc vltimo casu posset saluari opinio Io. And. & idem dicit quando plures erigerent capita contra ecclesiam Romanam facientes nouam, sectam, & noua statuta: quia tunc etiam est schisma cum hæresi. Et istam distinctionem Abb. sequitur Aret. in c. Cum non ab homine. col. x. de Iudi. # 106 Hæretici. Capvt cvi. Praemisso prius quis dicatur hæreticus, cùm nó sit præsentis speculationis, quia variis in locis hoc doctores enucleant, præcipuè Hostien. in summa. de hæreti. §. j. {& Bonifac. in tract. maleficiorum, rubr. De crimine hæresis.} Et Doctor noster Hispanus Didacus de Villadiego in suo tractatu contra hęreticam prauitatem, in j. quæstio. & Arnal. Alber. in repet. Rubri. de hæreti. in vj. in fol. j. in j. quæstio. Vna pœnarum qua damnatur clericus hæreticus est quod ipso iure est priuatus beneficio, vt probat text. iuncta gl. in c. Quo iure. viij. distin. & ibi notat Præpo. post Domini. & notat Compostel. in c. Quod sicut. de electio. in col. xj. dum dicit quod crimen hæresis ipso facto inducit priuationem. idem etiam notat Ancha. in consil. cclxxxviij. incip. Vltra alia solenniter. vt refert Feli. in c. ij. de rescript. in iiij. col. Et notat Nicolaus de Milis in suo repertorio, in verbo hæretici. ex quo resultat primus effectus, quod non poterit renunciare post commissum delictum. Secundus quòd agenti petitorio pro beneficio quod semel habuit, obstat exceptio quòd sit hæreticus. Notat Abb. referendo Inno. in cap. Inter dilectos. de exces. prælet. prope fin. & prædicta conclusio, videlicet quòd hæreticus sit priuatus ipso iure beneficio fuit potissimum fundamentum dominorum de Rota, qui tenuerunt quòd regula Cancellariæ xxxij. quæ disponit quòd impetrans beneficium pacificè possessum debet exprimere ea de quibus ibi, non habet locum in impetrante beneficium hæretici, vt refert Guiliel. Casador. in decisio. Rotæ per eum collectis, in deci. xiiij. qui ita dicit fuisse iudicatum per maiorem partem dominorum de Rota: licet alij quatuor eorum fuerint in contraria opinione, per quem poteris videre fundamenta vtriusque opinionis. Et vide Phili. in c. Vt commissi. prope fin. de hæreti. lib. vj. vbi dicit referendo Domi. & Imo. quòd clericus hæreticus rediens ad fidem ante sententiam recuperat beneficium, secus autem si post, quia tunc non nisi ex dispensatione. Alia & principalior pœna est quòd degradatus traditur curiæ seculari, vt in capitu. Ad abolendam. de hæret. Quod fallit, nisi talis hæreticus velit se corrigere. vt in cap. penult. de hæret. Et notat. Abb. in dicto capitu. Ad abolendam. & ibi Ioan. de Ana. quia tunc depositus detruditur in carcerem, vt concludit Abb. in cap. At si clerici. de Iudi. col. xij. Idem Abb. & Ana. in d. cap. penult. & Domi. in cap. j. in v. nota. de hære. in vj & in c. Nec licuit. xvij. di. & notat Philip. in c. Vt commissi. in iiij. nota. de hæret. lib. vj. Decius in d. c. At si clerici. col. xxj. vers. Et quando. Et nota quòd etiam si non sit tradendus curiæ seculari clericus hæreticus, sed perpetuo carceri mancipandus debet degradari. vt notatur in c. j. de hæret. in vj. maximè per Arnal. ibi in vj. nota. Si tamen semel deliquit & se correxit, & posteà iteratò delinquat, nihilominus traditur curiæ seculari. ita Domini. in d. c. Nec licuit. per tex. in c. Super eo. de hæret. lib. vj. Sequitur Feli. in d. c. At si clerici. col. fi. & voluit ibi Abb. in d. col. xij. vers. Ad tertium. Vide l. antepen. tit. vj. parti. j. quæ videtur ponere tres casus in quibus in ista materia hæresis clericus traditur curiæ seculari, quando fuerit inuentus in hæresi, aut abiurauit eam, & fuit relapsus, aut quando se compurgauit, & reincidit in eam, & degradatio hæretici potest fieri per episcopum proprium solum, vt in c. j. de hęret. in vj. vocatis aliis personis de quibus ibi. Est alia & tertia pœna quam clericus hęreticus patitur, quòd bona eius publicantur, & ecclesiæ à qua stipendia receperat applicantur, vt disponitur in c. Excommunicamus. lo j. §. damnati verò. de hæreti. Vbi vide glos. in verbo, Stipendia, declarantem quòd si clericus habeat plura stipendia in variis ecclesiis: tunc bona diuidentur pro rata inter eas: quam ibi sequitur Anto. Et quia ille tex. non aperit cui applicentur bona clerici hęretici non habentis ecclesias, vide ibi Abb. in j. colum. credentem quòd tunc debeant applicari episcopo loci qui distribuat ea in pios vsus, quod sequitur Ana. in ij. colu. Quando autem talis clericus habet bona emphyteoticaria à domino temporali, tunc illa deberent applicari domino rei emphyteoticæ, vt videtur velle Oldra. in consi. xvij. incip. Thema tale est, Quidam clericus. Cardi. tamen inclement. ij. de hæreti. in versic. Inquisitoribus, in. vij. quæsti. post bonam huius articuli examinationem concludit verius esse dicendum quòd emphyteosis clerici damnati applicatur ecclesiæ sicut & alia eius bona, quia non apparet ratio diuersitatis: erit tamen talis emphyteosis obnoxia domino temporali quo ad hoc quòd ei debeatur sua pensio, quem vide respondentem ad fundamenta Oldra. quàmuis Feli. in d. c. excommunicamus. in prin. non bene referat Cardi. dum dicit post Ancha. & Ana. quòd bona etiam patrimonialia clerici applicantur fisco ecclesię, nisi in illis recognoscerent dominium vtile à domino seculari: quia illud non confiscabitur, sed reuertetur ad dominum directi: quia vt suprà diximus loquendo in emphyteosi in quo clericus solùm habet dominium vtile, & dominus secularis directum, contrarium expressè tenet Cardi. Ad quod bene aduerte, ne decipiaris in prædicta limitatione Feli. quam suprà dictis verbis succinctis scripsit: & vi. in hoc quod latius scribimus infrà in verbo, Bonorum publicatione. Clerici verò credentes, receptatores, defensores, & fautores hæreticorum excommunicationi subiacent, ita vt postquàm quis eorum fuerit excommunicatione notatus, si satisfacere contempserit intra annum, ab officio & beneficio deponatur, vt in c. Excommunicamus. §. Credentes. versi. Si verò clericus. de hæreti. Ex ratione, quia in quo maior est culpa, grauior exerceatur vindicta. Inquantum autem suprà dicitur credentes, intelligendum est, de credentibus hæreticos esse bonos viros, nam aliâs clerici credentes erroribus hæreticorum, cùm ex hoc dicantur hęretici, pœna hæreticorum de qua suprà puniendi sunt. & ita intelligit illud verbum credentes, Anto. in c. Excommunicamus. el ij. eod. titu. quem sequitur Ioan. de Ana. in d. §. Credentes. quem ibi vide col. penult. & fin. declarantem etiam qui dicantur credentes, receptatores, & fautores. Et nota quòd prædicta pœna depositionis imponitur clericis vltra alias pœnas impositas in text. ibi, quas etiam habere locum in clericis dicit Host. ibi, quem refert & sequitur Ana. hodie fautores & receptatores hæreticorum sunt excommunicati ipso iure, vt patet in bulla quæ legitur in cœna domini, & & sic etiam erant tempore Hosti. prout refert Ana. ibi. Et vide Syluest. in summa. in parte hæresis. lo j. versic. Octauò quæritur. qui colligit xiiij. pœnas hæreticorum, quæ omnes clericos comprehendunt, exceptis sex aut septem: quia illæ concernunt hæreticos habentes liberos & vxores. # 107 Hæreticis, receptatoribus, defensoribus, & fautoribus eorum ecclesiactica sacramenta adhibentes, ac eos Christianæ sepulturæ tradentes, & eorum eleemosynas ac oblationes recipientes. Capvt cvii. Poena clericorum in hoc deinquentium est vt suo priuentur officio, ad quod nunquam restituantur absque indulto sed is Apostolicæ speciali, vt in cap. excommunicamus. in §. Credentes. vers. Sanè clerici. de hæret. Quæ pœna procedit etiam in clericis regularibus, quibus & alia adiungitur, videlicet vt sua sibi priuilegia non obseruentur in illa diœcesi in qua talia præsumpserint perpetrare, vt ibi. Et notat Hostiens. in summa de hæret. in §. Quæ pœna. in fi. vers. Tales etiam. Intellige tamen hoc quòd dictis priuilegiis solùm delinquentes in hoc spoliantur, non verò tota religio secundùm Anto. ibi, quem refert & sequitur Ana. ibi, pen. col. licet alij doctores aliter hoc intellexerint secundùm eum. Item nota quòd licet text. in d. §. Credentes, imponat pœnas de quibus ibi, credentibus, receptatoribus, & cæteris si satisfacere contempserint intra annum. Clerici tamen in casu huius nostri capitu. debent abstinere ab exhibitione sacramentorum, & traditione sepulturæ & receptione eleemosynarum, postquàm tales credentes, receptatores, & cæteri fuerint denunciati, etiam intra terminum illius anni qui datur ad alias pœnas incurrendas. ita videtur intelligere versi. Sane clerici, prædictum Host. vbi suprà. licet tex. hoc non dicat, qui fortè ex eo ad hoc motus fuit, Quia postquam sunt denunciati excommunicati propter tale crimen, deneganda sunt ecclesiastica sacrementa, & sepultura. Item aduerte, quòd tales non solum non in ecclesia, sed nec in cœmeterio, nec alibi ad modum christianorum sunt tumulandi, sed sunt iactandi in signum damnationis secundùm Ana. ibi, penult. col. in princ. Ex quo videtur quòd clerici incurrerent prædictam pœnam quomodocunque interessent sepulturæ prædictorum: quia text. ibi dicit, nec eos christianæ præsumant tradere sepulturæ. pro quo etiam facit quod suprà diximus, in verbo raptorum & c. prope fin. # 108 Falsarij. Capvt cviii. Clerici qui falsarij literarum Apostolicarum fuerint deprehensi, & per se falsitatis vitium exercuerint, omnibus ecclesiasticiis officiis & beneficiis priuati, & per ecclesiasticum iudicem degradati seculari potestati traduntur puniendi, secundùm legitimas constitutiones, per quas laici de falsitate conuicti puniuntur, vt in capitu. Ad falsariorum. de crimi. falcid. & pœna laicorum videtur esse deportatio, & omnium bonorum publicatio in libero homine, vt per glos. ibi allegando text. in l. j. §. fina. ad l. Corneliam de falsis. licet in l. vbi falsi. C. eo. dicat quòd crimen falsi debet puniri capitali supplicio, si id exigat magnitudo commissi: & licet iure communi in hoc casu non videatur apposita pœna mortis expressè: in his tamen regnis dispositum est quòd falsans epistolam, priuilegium, vel bullam papæ, vel qui facit, vt alius id efficiat, debet mori, vt in l. vj. tit. vij. parti. vij. Vnde non est dubium tunc quòd hodie iudex secularis damnabit tunc talem clericum ad pœnam mortis. Et vide Concilium Constantiense in xviij. sessione, in c. iij. vbi statutum est quòd omnes qui dolum & fraudem seu falsitatem aliquam circa literas bullandas dictæ synodi committerent, & illi etiam qui in hoc consentirent, aut talia fieri procurarent, vel literis falsis scienter vterentur, incurrerent censuras illas ecclesiasticas & pœnas quas falsificatores literarum Apostolicarum, & qui illis literis scienter vtuntur, necnon participes incurrunt iuxta canonicas sanctiones: & licet prouisio illius concilij circa literas eius solummodo, & non in futurum videatur disponere, argumento tamen illius videtur idem esse iudicandum, si pro tempore casus similis occurreret, cùm videatur esse eadem ratio: literarum verò Cancellariæ vel pœnitentiarij papæ falsarij qualiter puniantur, vide Hosti. Ioan. And. Butri. & alios in c. ex literis. de fi. instrumen. Vitians autem siue falsans literas Iudicis delegati apostolici non debet ita acriter puniri, not. Panor. in c. Olim. in ij. nota. ex text. ibi, de rescript. Et vide Feli. in c. ij. de rescrip. col. ix. vbi se remittit. ad plenè dicta per Maria in d. cap. Ad falsariorum. Falsantes autem literas inferiorum Iudicum, si criminaliter accusantur, depositionis ab ordine & priuationis omnius beneficiorum, detrusionísque in monasterium pœnas sustinere debent, notat idem Panor. vbi suprà allegans text. in. c. Si episcopus. l. distin. qui tex. statuit contra presbyterum, aut diaconum qui chartam falsauerit, quòd depositus ab officij honore in monasterium detrudatur, & eundem tex. (etsi corruptè allegat) sic intelligit Host. in summa de crimi. fal. §. fina. in falsario literarum episcopi. Falsarius autem per modum inquisitionis conuictus, tam literis episcopi, quàm Capituli ab officio & beneficio suspendendus est, siue suspensus nunciandus secundum Host. vbi suprà, donec indulgentiam Apostolicæ sedis mereatur obtinere, pro quo allegat tex. in cap. Tam literis. de test. Literarum autem regiarum falsarij degradantur, & illis aliquis character imponitur, & in exilium mittuntur extra prouinciam, vt in cap. Ad audientiam. de crim. fal. Idem transcriptum fuit in l. antepe. tit. vj. parti. j. quæ declarat quòd exilium debet esse extra regnum vel dominium regis, in cuius literis deliquit, quod extendit procedere in falsario cuiuslibet principis secularis. Host. in summa de cri. falsi. §. fin. vers. Si quis autem, motus ea solùm ratione, quia de similibus idem est iudicium, per iura vulgaria quæ ipse refert. Qui verò Apostolicis literis falsis vtitur, officiis & beneficiis priuatur, vt in d. c. Ad falsariorum. Vnum tamen nota, quòd si tales velint se purgare allegantes ignorantiam, audiendi sunt, si se purgant, & deceptorem exhibeant. ita tenet Archi. in cap. In memoriam. xix. distinct. quod ibi sequitur Card. de Turrecremata, in §. Ad quartum. qui respondet ad dictum cap. Ad falsariorum, dum dicit non excusare ignorantiam: quòd intelligitur de ignorantia supina, vel quando non vult exhibere deceptorem. Et vide Hostiens. in summa, in titu. de crimine fal. §. Porrò. versicu. Sed hodie, vbi dicit quòd hodie præceptum est quòd in literis domini Papæ, nec in magno, nec in modico audeat quis manum apponere, etiam literam vnicam, vel punctum vnicum corrigendo, exceptis officialibus quibus hoc est commissum: alioquin manum apponens ex canone lato in curia ipso facto sententiam excommunicationis incurrit, quæ non potest per aliquem extra sedem Apostolicam relaxari. Cuius verba ad literam refert & sequitur Floren. in iij. parte. tit. xxiiij. cap. xvj. & sequitur etiam Feli. in c. ij. §. Stylus. de rescript. qui etiam dicit quòd tales falsarij excommunicantur in processu annali per papam in die Iouis sancto, & allegat consti. Martini v. quam ad literam Florenti. scribit in d. iij. parte, titu. xxiiij. c. lxxij. vbi aperte patet quòd excommunicantur omnes falsantes literas Apostolicas, bullas & supplicationes sumfmi pontificis, seu Vicecancellarij, seu gerentis officium, vel vices Cancellarij. Et nota quòd Flor. in d. c. xvj. referendo Richar. dicit quòd qui ludo & non intentione vtendi literis Papæ, quarum efficacia iam expirauit, aliquam literam in eis formatam reformaret, vel punctum faceret, vel aliquid in ea immutaret, non esset excommunicatus ipso iure. Contra quod tamen arguit ipse, vt videre poteris: licet Fel. simpliciter secutus fuerit vbi suprà hanc declarationem Richar. & Florent. quem ipi corruptè allegat in vtroque loco per eum citato. # 109 Conspiratores. Capvt cix. Clerici conspirantes aut conspiratores, aut iniurias ponentes episcopis aut clericis è gradu suo proprio penitus abiiciantur, vt in c. Si qui clerici. & in c. Si clerici. xj. quæstio. j. Et in cap. Coniurationum. ca. cau. & quæstio. {& habetur ille text. in concilio Calcedonense in canone xviij.} qui contra fidem homagij negat episcopum suum dominum esse, vel in foro seculari disponit contra eum de rebus spiritualibus quæstionem, aut qui inuasori suo & sociis causam & consilium præstat, ab officio & beneficio deponitur, vt in c. Grauen. de exces. præla. & vide text. in c. Si quis sacerdotum. xj. quæst. j. qui clericum suo episcopo inobedientem, aut ei insidias parantem, aut contumeliam, calumniam, seu conuicia inferentem, deponi iubet, & curiæ tradi. Sed aduerte quòd ille tex. de incorrigibili intelligitur, vt concludit Abb. in c. At si clerici. de iudi. col. xiij. sequendo glo. in c. Cum non ab homine. de iud. & in c. Si quis. & in c. Si quę sunt. ij. quæst. vij. & in c. Nouimus. de verbo. signi. & dicit quòd ista opinio tanquam mitior communiter approbatur per Docto. in cap. fina. de testi. cogen. & in cap. Cum non ab homine. de iudi. quem refert & sequitur Decius ibi, col. xxj. ver. Tertius casus. qui respondet ad verbum mox, positum in d. c. Si quis. quod quandoque intelligitur cum interuallo, vt l. Sed & si conditione. §. Seruus. ff. de hæred. insti. & in c. ij. vbi glo. xx. quæst. ij. & tradit Alexan. in l. j. §. qui præsens. ff. de verb. obliga. & eam dicit communem sententiam Areti. in d. c. Cum non ab homine. de iudi. col. ij. versicu. Tertius casus. & vide Præpo. in c. Clericus. iij. quæst. iiij. qui post Archi. notat glo. ibi, ad hoc quòd clericus conspirationem faciens contra proprium episcopum non traditur curiæ seculari, nisi sit incorrigibilis. & vide eundem in cap. Hi qui. ea. cau. & quæst. vbi notat ibi text. pro illa glos. dum text. disponit quòd clericus persecutor episcopi fit infamis, & traditur exilio, non tamen præcipit illum curiæ tradi. Et vide l. lx. titu. vj. parti. j. vbi ponit istum casum inter eos quibus clericus traditur curiæ seculari: & videtur lex illa ex pluribus cafibus disiunctiuè positis in dicto cap. Si quis sacerdotum, solùm ad duos casus pœnam illam reducere. Primò quando el clerigo deshonestase à su obispo, y no le quisiese obedecer. Secundò si le acechase en qualquier manere para le matar. & illa l. nihil dicit de incorrigibilitate, quasi velit in illis duobus casibus seruare dispositionem illius cap. Si quis sacerdotum, quæ quidem interpretatio legalis videtur in Hispania seruanda, quum sicut doctorum expositionibus ac consuetudine temperatur rigor antiquorum canonum, multò melius videtur hoc faciendum ex lege principis magna deliberatione promulgata: & tunc posset meritò dubitari qua pœna esset clericus puniendus, qui propter tale facinus traderetur curiæ seculari. # 110 Læsæ maiestatis rei. Capvt cx. EPiscopus, presbyter, aut diaconus qui & domini sui regnum peruersè & dolosè tractatuerit. & in mortem ipsius aliquo machinamento insidiatur, debet degradari. ita dicit text. in cap. Si quis laicus. xxij. quæst. v. quem tex. dicit notab. Abb. in c. At si clerici. in prin. in fina. verbis. de iudic. ad hoc quòd presbyter, vel alius clericus, vel episcopus degradatur, pro conspiratione facta contra principem, seu dominum terre, & allegat Docto. in cap. Petitio. de iureiuran. & dicit posse hoc intelligi de actuali degradatione propter immanitatem criminis, argum. l. Quisquis. C. ad l. Iuliam maiest. Barba. autem in dicto capit. At si clerici, in princip. in fina. verbis, scribit quòd vidit istum casum de facto, & consuluit contra doctrinam Abb. & quòd dict. cap. Si quis. est palea, & intelligitur de degradatione verbali, & quòd non habet locum in clerico: quia non potest dici reus maiestatis laici, quia non est subditus laici, & refert Cardin. in c. Vergentis. de hæreticis. & vt aliquis dicatur reus læsæ maiestatis, oportet vt sit subditus, per ea quæ ipse allegat. Et reperies illud consilium suum in iij. volum. in consi. xxj. A Ioue principium. Et vide Arnal. Alber. in c. Quoniam. de hæreti. in vj. in quæst. xj. vers. Septimò fallit, vbi postquàm per quinque ferè col. tractat de isto articulo, dicit concludendum clericum non teneri crimine læsæ maiestatis temporalis. Dicit tamen (saluo meliori iudicio) & sacrosanctæ sedis Apostolicæ autoritate, quòd clericus siue episcopus tale crimen grauissimum committens, erit degradandus, & beneficiis spoliandus, & consequenter curiæ seculari tradendus, & remittit se ad ea quæ latius dicet in eodem c. in xv. quæst. vbi in ij. col. d. quæst. vers. hinc sumpta. mouet quæstionem, An clericus vel episcopus rebellans contra Regem committat crimen læsæ maiestatis, & concludit etiam quòd non, & respondet ad c. Si quis laicus. (præsupposito quòd ille tex. esset decretum autenticum, quod non est) quòd ille tex. procedit quando episcopus vel clericus præstitit iuramentum fidelitatis, vel homagium domino temporali, & tandem in col. vj. versic. Quid ergo, dicit quòd licet clericus vel episcopus non committat crimen læsæ maiestatis, per hoc non remanebit impunitus, imò si est rebellis Regi seu domino, degradatus & spoliatus beneficiis, vel episcopatu traditur curiæ seculari propter immanitatem criminis, allegat d. c. Si quis laicus. & Roma. hoc consulentem per illum consi ccclxvj. Quæritur, qua pœna. & in singula.dccj. Dicam tibi dubia. Sed aduerte quod Roma. in dictis locis nihil dicit detraditione curiæ seculari, sed vtitur verbo illius tex. scilicet degradetur. Vnde miror quòd allegauerit pro sua opinione Roma. nisi senserit hoc voluisse Roma. dum dicit, degradetur: sed hoc non est verum: nam non vbicunque in iure dicitur degradetur, intelligitur, & tradatur curiæ seculari, Posteà verò valde dubitat quòd verbum degradetur in d. c. positum, capiatur propriè pro actuali degradatione, sed pro verbali, & relinquit cogitandum. Et vide Matth. de Afflictis super j. lib. constitutionum vtriusque Siciliæ. folio cxiiij. in rub. vbi clericus in maleficiis debeat conueniri, vbi disputat quęstio. Vtrum clericus beneficiatus committens crimen rebellionis contra regem possit priuari suis beneficiis per episcopum suum, & tandem concludit quòd ex circunstantiis concurrentibus in rebellione tali poterit episcopus arbitrari, & sententiando declarare clericum in hoc delinquentem priuandum esse suis beneficiis ecclesiasticis, dum tamen procedatur seruato ordine iuris. Tu autem vltra prędictos doctores, aduerte quòd in synodo Toletana xvj. à sexaginta & vno episcopis celebrata, Anno domini dcxciij. sub Rege Flauio Egica Sisbertus Toletanæ sedis Episcopus loco & honore priuatus fuit, eo quòd prædictum Regem non tantùm priuare regno, sed & cum aliis complicibus interimere diffiniuit, atque genti eius vel patrię inferre conturbium & excidium cogitauit, vt patet in dicta synodo, in c. de Sisberto episcopo, in quo pœna dicto Episcopo propter prædictas causas imposita per hæc verba describitur: ipse verò Sisbertus pro sui iuramenti transgressione, facionorisque tanti machinatione secundum antiquorum canonum institutionem qua præcipitur, vt quisquis inuentus fuerit talia fecisse, & viuente principe in alium attendisse pro futura regni spe à conuentu catholicorum excommunicationis sententia repellatur, honore simul & loco depulsus, omnibusque rebus exutus quibusque in potestatem prædicti principis redactis, perpetui exilij ergastulo maneat relegatus, ita nempe vt secundum eorundem antiquorum canonum decreta in finem vitæ suæ tantùm communionem accipiat, excepto si regia eum pietas antè absoluendum crediderit. Simili quoque & cæteris qui de religiosis cuiuslibet sit ordinis aut honoris deinceps contra principem talia egisse vel diffinisse reperti extiterint censura mulctandi sunt. Ex cuius nempe synodi dispositione apertè colligitur qua pœna sit clericus puniendus qui contra Regem machinatus fuerit: cùm illius sunodi patres pœnam illi episcopo per eos inflictam ad alios clericos similia perpetrantes in futurum extendi sanxerunt, in qua visi sunt non nouam pœnam statuisse, sed antiquos canones fuisse imitatos, qui tamen canones nullibi referuntur. Et mirandum est quòd nullus Doctorum quos ipse in hac materia hucusque legerim de prædicta synodo faciat mentionem: nisi eos excusare velimus ea ratione, quòd illa xvj. synodus Toletana non omnibus familiaris est, vt patet ex eo quòd in omnibus impressionibus Conciliorum hucusque factis solùm tredecim concilia Toletana impressa leguntur: quàmuis Gratianus aliqua ex dicta synodo in suo opere Decretorum intexere visus est. # 111 Séque de suis criminibus gloriantes. Capvt cxi. QVoniam {secundum Isidorum in lib. ij. de summo bono cap. xxxix. Ad comparationem mali fit deterius, quando non solùm flagitia committuntur, sed etiam de ipsis flagitiis vanitate laudis perditi extolluntur. Quid enim peius est, quàm in flagitiis miseros gaudere, de quibus iam debent copiosius deplorare? ideo meritò clericus qui de suo} crimine gloriatur suspendi debet ab officio & beneficio. ita disponit text. in c. Quàm sit. de exces. præla. Et licet Abb. ibi discedat à summario illius tex. in quo Ioan. And. post glo. ibi videtur ponderare scandalum quod fuit ortum propter gloriationem illius clerici, & dicat sequendo Inno. quòd ibi ille clericus fuit punitus tanquam maledicus detractor & leuis, & quòd quodlibet illorum sufficeret ad imponendam illam pœnam. Ego tamen semper crederem considerandam esse qualitatem à iudicibus illius delicti de quo gloriatur, locum, vbi, & personas coram quibus gloriatus est. Et an ex illa gloriatione resultet præiudicium alterius honori vel famæ, vt sic secundum hoc mitius vel acrius puniatur. Quis enim dubitat longè aliter puniendum esse clericum qui furtum fecisse gloriatur, quàm qui adulterium vel incestum, & qui adulterium simpliciter fecisse se iactat, quàm qui illud cum persona certa quam nominat commisisse dicit, qui publicè, quàm qui occultè, qui iocosè & inter amicos, quàm qui in rebus seriis & inter extraneos? Prætereà in similibus delictis clericorum mea sententia iudices aduertere debent, vt non solùm tales clerici pœnas iactantiæ sustineant, sed etiam illorum famæ quibus detractum est consulatur. Et ex hac sumpta occasione posset quæri, An clerico glorianti se adulterium commisisse cum certa muliere, vel quid aliud perpetrasse, ex quo iniuria alteri personæ irrogaretur, posset ad petitionem seu querelam illius imponi pœna (cùm aliter verum esse non constet) vt coram eisdem personis vel aliis dicat illud à se dictum falsum esse, & nunquàm accidisse. Quæ quæstio decisa videtur per ea quæ suprà notauimus in verbo maledici. # 112 Habita informatione summaria. Capvt cxii. CLericorum capturam iustum est vt præcedat informatio summaria delictorum, cùm in aliis delinquentibus id ipsum etiam requiratur. Ad capturam enim personæ maximè in criminali non potest procedi sine causæ cognitione, vt notat Ioan. Andr. in capitu. Si clericus. de senten. excommun. in vj. Et sequitur Anto. & moderni in cap. primo, de iudi. & notat Areti. ibi, in col. vij. versic. Ista conclusio. Nec informatione leui capiendi sunt seu incarcerandi clerici, cùm sola relaxatione à carcare nequeant per iudices restitui ad suæ famæ integritatem. Quia vt plurimum homines in captura facta, magis capti culpam, quàm iudicis leuitatem adesse considerant. In liberatione verò non innocentiam rei, sed iudicis in inquirendo desidiam, aut in admissione precum seu munerum facilitatem interunisse sæpius audent proclamare. Quo fit, vt apud plures idem ferè operari solet, quòd quis pro crimine aliquo incarceretur seu damnetur, pręcipuè cùm præter id quòd ex iniusta captura non leuis clerico irrogetur iniuria (quæ tantò est grauior iudicanda, quantò captus maiori erat insignitus honore, crimenque sibi impositum grauius) ipse clericalis status non parum offenditur: qui quidem ordo sanctisfimus sicut ab omni crimine vero expiandus est, sic nullius falsi impositione maculandus. Non præterea sic facilè solent effugere clerici, ac eludere iudices, vt contra eos leuiter ad capturam procedere sit necesse. Cùm ob admissa facinora, membrorum nunquàm, vitæ verò rarissimè periculum timeant. Iudex verò qui temere capi fecit innocentem clericum præter id quod puniri debet, vt voluit Bal. in l. j. C. de his qui latro. diuinam non effugiet vltionem, nisi capto sic iniustè satisfecerit, quia innocenti subdito (quem paterno amore tractare debuerat) potestate Dei quam in subditorum suscepit commodum, honoris ac rerum iacturam intulit leuitate quadam, aut ferali motus animo. In hac igitur informatione summaria recipienda delictorum non parum inuigilet prudens ac correctionis amator iudex. Ea enim est ferè semper totius causæ fundamentum, neque fiducia quadam ignaua, testium examinationem cuiuis tabellioni committat, nam magna exinde succedunt incommoda. Sæpius enim testes tabellionis solius vultum parum reueriti, inquisiti siue accusati odio pro veris dubia firmare audent, aut eundem excusare volentes quæ dicunt fucare contendunt, ac sæpius reticent veritatem. Accidit insuper aliquando quòd cùm ignorantia tabellionis, aut versutia malè interrogantur, plura quę rem ipsam principalius concernebant, occultantur. Expedit præterea plurimum diligentem per ipsum iudicem fieri examinationem: quia cùm post summariam informationem testium captura rei sequatur, statim præcipua cura est capti ac suorum fautorum inquirere qui fuerint summariæ informationis testes, ipsosque inuentos terrere minis, aut blandiciis allicere, vt quæ dixerint declarent seu restringant in ipsius capti fauorem: quod ipsi testes facilius concedunt & faciunt si leniter vident quòd examinati fuerint à iudice vel tabellione. Et quia contingit aliquoties vt iterum examinati testes in plenario iudicio affirmare audeant, quæ scripta sunt non dixisse (quod & si non plenam pariat capti deliberationem, non est dubium quin iudicis conturbet animum, ac tabellionis quodammodo lædat opinionem.) Solent prudentes iudices in criminibus grauibus, & quæ non leuis momenti personas concernunt, adhibere secum aliquem honestum ac prouidum virum, quo etiam præsente testes examinentur. Ob vnum præterea inter alia hortor iudices omnes, vt non leuiter testes examinent in summario isto iudicio, sed omnia plenè sciscitentur ab eis, & scribi faciant per notarium: quia cùm in summaria hac examinatione restes maiori gaudeant libertate, facilius ac liberius ea quæ norint explanant, quàm postquàm licuit fautoribus rei illos alloqui, terrere seu corrumpere. Quòd autem non sit citanda pars, dum huius informationis testes examinandi sunt, nemo iudicum ignorat: & si ad id desideratur autoritas doctoris, notat Bald. in l. Mouentes. de delato. libro x. in fine. # 113 Eos citari personaliter. Capvt cxiii. CVm enim non passim, nec pro quocunque leui crimine deceat clericum in carcerem trudi, tum propter sui ordinis dignitatem, tum etiam, quia in eis non sic facilè fuga timeri solet, ideo honestius est (dum aliud non suadet criminum grauitas) personaliter citari cos, cùm hoc in criminalibus iura permittant, vt in c. j. de iudi. in vj. qua quidem citatione personali prudentes vti solent, & possunt iudices ecclesiastici quoties expensas ac itineris laborem ac moram in tribunalis loco faciendam in pœnam delicti clericis intendunt inferre. Sunt enim aliqua flagitia quæ satis tali pœna purgantur: & quia Ioan. And. & Philip. placet in d. c. j. citationem personalem non valere, non expressa causa, siue ordinarius sit iudex, siue delegatus. Cauti debent esse iudices vt causam in citatione describant, ne citatis præbeant iustam causam appellandi, quam crederem sufficere generaliter exprimere, videlicet compareas super quadam criminali casa de qua inculparis responsurus, absque eo quòd delictum in citatione narretur. Aduerte tamen quòd Innocen. in dicto capitu. j. quem sequitur Phil. ibi, voluit quòd in illis tantùm casibus in quibus non admittitur procurator, possit quis compelli ad comparendum personaliter, & non indistinctè in omni culpa criminali, ex quo videtur nimis restringere facultatem citandi personaliter clericos, quia secundum istam doctrinam rarò aut nunquam expediet aut licebit talem citationem facere: quia si tale crimen est in quo iura non admittunt procuratorem, cùm illud pro graui reputetur, tunc magis expediet capere quàm citare clericum. Cùm verò procurator admittitur, tunc non licet facere citationem personalem, & sic erit superuacaneum consilium personaliter citandi. Sed licet prædictorum doctorum sententia sit vera, videlicet quòd in causa qua quis potest per procuratorem litigare non cogatur ad comparendum personaliter. Crederem tamen quòd liceat iudici ecclesiastico saltem ex officio procedenti in quacunque causa criminali cùm prætendit clerici correctionem, cogere eum ad personaliter comparendum, vt illi aut verbalem correctionem faciat, aut aliam salubrem pœnitentiam imponat, iuxta qualitatem excessus, neque ex hoc grauamen aliquod sibi inferri prætendere possit: licet causa esset talis in qua ipse per procuratorem posset litigare. Non enim hisce iuris subtilitatibus arbitror esse subtrahendam superioribus clericorum potestatem euocandi eos ad personalem correctionem eis inferendam, quoties hoc arbitrati fuerint expedire. # 114 Capi. Capvt cxiiii. CLericos propter delicta posse capi, & in vinculis detineri, etiam si de crimine agatur ciuiliter, probatur apertè in capitu. Dilectis. de appellationib. & ibi norant Abb. & Philip. Francus, & Decius in j. notab. Quoties verò clericorum flagitia talia sunt vt carcere digna iudicentur, curare debent omni solicitudine iudices, vt talibus ministris capturam eorum committant, qui secretè ac diligenter circa illam intendant, eámve pecuniis non redimant, aut dissimulent: longè enim magis officit delictorum correctioni, clericorum errare capturam, quàm laicorum: nam præter id quòd sine ea, crimina (vt expedit) puniri non possunt, temporibus istis infelicibus si ordinariorum manus effugere valet clericus flagitiosus, & ad sedem ipsam Romanam accedere, facilè obtinet contra omnes iudices inhibitionem, qua non modò aliquoties criminis impunitatem consequitur, sed summam suscipit audaciam coram iudice (qui dudum illum capi præceperat) deambulandi non minori frontis tranquillitate, quàm cæteri bonis moribus imbuti, solent incedere. Habeant insuper prælati omnes ac eorum vicarij ad capturas prædictas faciendas, fidelem ac prudentem ministrum cum competenti familia, cui semper necessaria tribuantur, ne egestate coactus pecuniis facilè corrumpatur. Qui sanè & si laicus sit, clericos poterit capere suorum pręlatorum iussu sine metu ex communicationis, vt in c. Vt famæ. de senten. excom. An autem per laicum possit capi clericus sine sui superioris mandato? dicendum est quòd vt obuietur delicto committendo per eum, non est dubium, vt Abb. tenet in c. Cum non ab homine. de iudi. & sequitur Decius ibi, col. iij. versi. Secundus casus. Et Areti. ibi, col. iij. referendo eundem Abb. in c. Si verò. de sent. excom. post Inno. ibi. Post delictum autem commissum, vult idem Abb. quòd si est timor fugę, possit clericus per laicum capi. Andreas Sicu. & Aret. ibi, col. iij. tenent contra Abb. quos refert ibi Decius col. iij. & iiij. quorum opinionem veriorem asserit in puncto iuris, licet ipse respondeat ad fundamenta adducta per ipsos contra Abb. Vide bonam decisionem parlamenti Delphinalis, nu. lxxiij. incip. Iudex secularis, vbi deciditur quòd iudex secularis potest capere, vel capi facere clericum in flagranti crimine, & incarcerare absque metu excommunicationis, si ibi non est iudex ecclesiasticus qui eum capiat, vel capi faciat, dummodo remittat eum statim. Si tamen clericus est coniugatus, quàmuis cum vnica & virgine, & non est in habitu & tonsura clericali, potest capi per iudicem secularem, etiam in præsentia ecclesiastici, nec tenetur remittere, nisi cognito, an debeat gaudere priuilegio vel non, vt ibi. Nota etiam in proposito quòd episcopus potest concedere licentiam generalem potestati seculari capiendi clericum inuentum in ipso crimine, non vt capiat diffamatum de crimine, & non deprehensum in eo, secundum Areti. vbi suprà, in col. iij. versicu. Nunc quæritur, post Ancha. in regu. Ea quæ. in xxj. quæst. de reg. iur. in vj. licet aliud senserit Anto. # 115 Ab ecclesiis ad quas confugerunt extrahi. Capvt cxv. QVòd hoc non liceat ecclesiasticis iudicibus inter alia primùm persuadere videtur Ilerdensis Concilij capitulum octauum in hæc verba disponens: Nullus clericorum seruum aut discipulum suum ad ecclesiam confugientem extrahere audeat, vel flagellare præsumat: quod si fecerit, donec dignè pœniteat à loco cui honorem non dedit segregetur. Patet igitur quòd si dominus vel magister tenetur ecclesiam reuereri, & pro dominica aut magistrali disciplina non licet illis aliquem de ecclesia extrahere, multominus licebit iudici ecclesiastico ad incarcerandum clericos, & imponendam eis pœnam id efficere. Et hoc credit verius Cardi. in c. Inter alia. de immunita. eccle. vbi respondet ad aliqua fundamenta quæ primò in contrarium adduxit. Hoc etiam tenet Ro. in consi. ccxxvij. Spectabilis domine. Idem in consi. ccxxxiiij. Aduertendum quia dico. vbi hoc probat ratione triplici: Prima, quia canones non distinguunt laicum à clerico. Secunda, quia est maior ratio in clerico quàm in laico ne extrahatur: quia ecclesia est propria domus clerici, iuxtal. Plerique. de in ius voc. ff. Tertia, quia hoc priuilegium est concessum loco ipsius ecclesiæ, & sic habet locum in quolibet ibi reperto: quod limitat in dicto consil. ccxxvij. nisi clericus commisisset delictum ex enumeratis in d. cap. Inter alia. Abb. tamen pluribus rationibus & fundamentis allectus in dicto cap. Inter alia. in col. iiij. putat verissimum clericos non gaudere immunitate ecclesiæ. Si iudex ecclesiasticus causa disciplinæ, & non odij velit eos arcere in ecclesia & punire, & extrahere vt duci faciat ad carcerem. Vide Cardi. in cle. j. de pœnit. & remis. in quæst. vij. vbi refert Lauren. dicentem quòd opinio Innocen. volentis clericum posse extrahi ab ecclesia propter homicidium, & deponi, & in monasterium detrudi, posset procedere vbi monasterium non esset nimis arctum, nec esset carcer perpetuus: ex cuius opinione videtur dari quædam media via, quòd clericus possit extrahi ad pœnas citra detrusionem in arctum monasterium & carcerem perpetuum sustinendas. Vide tamen Ioan. de Vischis, in tracta. de immunita. eccle. in ij. col. cum duabus sequen. vbi refert opin. Abb. de qua suprà, & tandem ibi, & in fol. fin. col. j. tenet contra illum, & concludit in prima & secunda & tertia conclusionibus, quas ibi facit, quòd iudex ecclesiasticus non potest extrahere clericum subditum, nec illi pœnam corporalem imponere quo ad forum contentiosum, nec potest etiam causa disciplinæ arcere illum, nec pœna corporis afflictiua contentiosè punire: licet aliud sit in foro pœnitentiali quando delictum est publicum, dum tamen non extrahat de ecclesia: & ista videtur verior & communior opin. Abb. tandem vbi suprà relinquit consuetudini, quæ in hoc multùm debet attendi secundum eum. Quæ quidem iam videtur recepisse, vt clerici à suis iudicibus extrahantur ab ecclesiis. Quod nempe & si nullibi hucusque legerim, hoc limitandum censerem, nisi in casibus vbi clericus post degradationem tradendus esset curiæ seculari: tunc enim aut non extrahendum eum crederem, aut si extrahatur, post degradationem & verbalem in sententia traditionem curiæ seculari, ad ecclesiam reducendum esse iudicarem æquissimum, vbi tandiu solùm immunitate gaudebit, quamdiu in ecclesia fuerit moratus, sicut & aliis contingit facinorosis laicis. # 116 Incarcerari. Capvt cxvi. CLericorum carceratio sicut non passim, nec leuiter facienda est, quia eius præiudicium est irretractabile, vt notat Bald. in l. j. C. in te. resti. postu. & refert Feli. in c. Cum super. col. pen. de re iudi.sic nec, dum casus exigit, omittenda, eos namque plus solet punire, quàm custodire carcer: in pluribúsque delictis illa est præcipua ac vtilior pœna, quæ nulla valet appellatione reparari: quamuis superiores velint delinquentibus fauere, quæ insuper iudices illam imponentes non auaritiæ nota commaculat, sicuti pœnæ pecuniariæ efficere solent. Curare tamen debent ecclesiastici iudices, vt sacerdotum ac in sacris constitutorum carcer non immundus seu squalidus sit, néve eos cum secularibus personis simul detineri consentiant. Cùm insuper carcer sit tormentum, vt placuit Bal. in l. j. de custo. reorum. & in l. prima. de his qui ad liber. perue. non pos. Et etiam compedes fortes, vt dixit Bart. in d. l. j. de custo. reorum. Aduertere debet iudex ecclesiasticus ne clericos captos (in sacris maximè) afflictiuo corporis carcere detineat, quando non talis præcedit informatio, talísve est qualitas excessus & personæ, vt ad torturam deueniri possit, ac debeat. Triplex præterea genus carceris considerari potest. Aut enim ideo iudex incarcerat, quia solùm custodire prætendit captum, dum de delicto tractatur, & tunc sufficit quòd constet saltem præsumptiuè de eo: & in tali casu præcipuè fidelitas custodum, & securitas loci procurari debent, sine eo quòd capto solatia moderata tollantur, ac communicatio amicorum & aliorum interdicatur: nisi delicti grauitas & qualitas aliud suadeat. Si verò aliquis primæ tonsuræ clericus seculares iudices timens (vt quotidie contingit) carceri ecclesiastico se offert, procuraturus inde secularium iudicum inhibitionem, ac suorum scelerum impunitatem, aut leuitatem pœnæ: tunc caueant ecclesiastici iudices, ne leuem carcerem & ad libitum petentis assignent, sed intra palatium episcopi, & in solitum carcerem illum detrudant. Aliter enim quando ecclesias pro carceribus illis assignant, plura inde proueniunt incommoda: nam quamdiu ibidem commorantur, eas ludis, blasphemiis, & obscœnis actibus polluunt, noctúque inde exeuntes grauiora sæpius scelera illis à quibus liberari satagunt, perpetrant. Multotiesque in ecclesiarum ianuis positi, vel per cœmeteria deambulantes seculares iudices irrident, ac perfricata fronte contemnunt, ex quo sæpius irritati illi eos ab ecclesiis extrahunt, & in contemptum ordinis & censurarum, vinculis grauibus subiiciunt, ac quandoque pro commissis illos laicorum pœna plectuntur. Vt autem hæc omnia & alia quæ referri possint incommoda cessent, debent ecclesiastici iudices (victis omnibus importunitatibus ac respectibus) tales sic oblatos clericos solito carcere mancipare, ac iuxta delicti qualitatem, de quo inculpantur, illis custodiam & vincula adhibere, quàmuis nullus illos accuset, nulláque ab eis sit de delicto informatio recepta. Hoc nanque & talium clericorum temperabit facinora (quorum pars magna ob nihil aliud quàm ad impunitatem scelerum tonsuram recipit) & in secularibus iudicibus ecclesię obedientiam nutriet. Vt autem carcerem & custodiam criminis qualitati commensurare valeant, iudicibus omnibus consulerem, vt statim à iudicibus secularibus informationem criminis quam contra ipsos habent amicabiliter exigant, quam illi libenter præstare solent, quando zelum iudicis ecclesiastici intelligunt. Aut si illam denegauerint, ipsi ex officio eam pro viribus requirant: aliter enim si in talium detrusione desides extiterint, pręter superiora incommoda, euenit sæpius vt postquàm eos à Iudicum secularium manibus inhibitione liberarunt, si ipsos iam sui fori pronunciatos punire voluerint, à leui carcere aufugisse, & tanquam securos ab vtriusque fori iudicibus (quia à primis censura, à reliquis verò fuga liberauit) grauioribus se enormitatibus immiscuisse comperient. Aut carcer non solùm ad custodiam ordinatur, sed ad afflictionem corporis: vt quia iudex intendit sola carceris pœna punire delictum, & tunc dari potest asperior, iuxta excessus mensuram, personæque qualitatem. Vtilis namque vt pręmisimus in clericis (quos à membrorum mutilatione sacri canones effecerunt immunes) carceris pœna censetur, & qua afflictione præterita purgantur vitia, præsentia impediuntur fieri, futura sæpius post liberationem sui memoria vitari solent. Aut insuper carcer in pœnam criminis per sententiam imponitur, & tunc non modò securus, sed & qui pœnam condignam ingerat applicandus est: dum tamen in hoc debitus seruetur modus, iuxta ea quæ infrà describentur in parte, ac in perpetuum carcerem. Vnum insuper aduertant iudices, quod vbi ex constitutione aut consuetudine pœna carceris est statuta delicto, tunc non est aliquis in carcere detinendus sine plena probatione delicti: aliâs enim contingere posset quòd sola informatione summaria, iam ordinaria pœna plecteretur, & si iudex tunc possit ad solam capturam procedere, vt satisdatione fugam personæ prouideat. # 117 Tortura. Capvt cxvii. Praemissis prius quæ debeant torturam præcedere, & quæ sint eius species: & præmissis aliis quæ in eius materia à doctoribus variis locis scribuntur, quia illa examinare ad præsens nec vacat, nec expedit, transcribere verò præter id quod pudet & piget, inutile iudico: solùm enim in hoc opusculo quæ in clericis specialia sunt, & earum personas concernunt referre decreui. In primis notandum est quòd clerici etiam presbyteri si sunt suspecti possunt ex causa torqueri. ita firmat Panor. esse communem opinionem doctorum, in regula Cum in contemplatione. de regu. iur. ex cuius verbis videtur colligi quòd ad hoc quòd clerici torqueri possint, duo debent concurrere, Primum quòd sint suspecti, & sic quòd sint indicia bene probata, ex quibus reddantur suspecti. Alterum, quòd subsit causa: quod ego intelligerem, quòd sit delictum tale propter quod meritò deueniatur ad torturam: & quòd clericus torqueri possit propter delictum etiam si agatur ciuiliter contra eum, notant Abb. & Philip. Francus in cap. Dilectis. de appellat. per text. in cap. j. de deposi. In hoc autem summè notandum est quod voluit Abb. antiquus in d. c. j. videlicet quòd clericus non debet torqueri, nisi sint indicia, & sit infamatus: cuius sententiam dicit esse communem Cardi. ibi, vt refert Barba. col. iiij. quam etiam decisionem doctores plures sequuntur & celebrant, quos ego in meis regulis & fallentiis collegi, in regula incipien. Confessus de crimine, in ij fallen. in iij. sublimitatione. {& vltra illos idem sequitur Paris in tracta. de sindicato in impressione parua fol. cclxxxvij. in cap. incip. Mandauit rex.} Quamuis à prædicta communi sententia voluit nouissimè recedere Alciatus paucis & leuibus fundamentis, in c. j. de offic. ordi. super glos. j. nume. xliij. versi. Aduerte tamen. Quod in tantum habet locum, quòd Bonus de Curti. in tract. nobilitatis, fol. xv. col. iiij. in fin. prout suprà retuli, dicebat quòd etiam si contra clericum sint mille indicia, nisi sit infamatus non potest torqueri. Quod etiam scripsit Thomasius Grammaticus in voto xj. incipien. Tremendi Dei, in num. xv. pro quo allegat Paul. de Eleazar. & Abb. antiquum in d. c. j. & Ioan. Andr. & Panor. in d. regula. Cum in contemplatione. & Ana. in c. j. de cleri. percusso. Qua decisione Abb. antiqui motus Feli. in c. De hoc. de simon. in col. j. tenet quòd licet aliâs confessio extraiudicialis sit sufficiens ad hoc vt possit quis poni ad torturam, vt per glos. vulgatam in l. Capite quinto. ff. ad. l. Iuliam. de adult. tamen fallit hoc in clerico, quod est notabile in proposito: & possent decipi in hoc plures ecclesiastici iudices, qui moti ex illa conclusione communi torquerent clericum, qui extra iudicium confessus est crimen. Quam conclusionem ego latius posui in dicta mea regula, & d. iij. sublimatione: & sequitur etiam eam Decius in c. At si clerici. de iudi. col. xj. in prin. vers. Quartò limitatur. Ex quibus enim (saluo meliori iudicio) crederem non bene consuluisse zabarellam in consil. xlv. Casus talis est in fin. dum dicit quód si clericus legitimè tortus confiteatur delictum pro quo torquebatur, non reputat absonum quòd interrogetur de aliis criminibus de quibus nulla contra eum erant indicia, & sic iudicem ecclesiasticum ob id non esse reum alicuius pœnæ: nam si clericus non potest torqueri nisi extantibus indiciis & infamia, quomodo poterit interrogari de delictis de quibus non est infamatus, nec indicia sunt, licet iam fuerit confessus aliud delictum? præcipuè quia fundamentum suum est satis fragile, videlicet quia pręsumitur criminosus etiam in aliis, ex quo vnum est confessus, per regulam, Defleat. de reg. iuris. Vnde iudicem talia facientem & Deum in cœlis, & superiorem suum in terris offendere credo, & sic ab eo puniri posse propter id: quia si Zabarella intellig it quòd potest interrogari de delictis alterius generis, quàm illud pro quo fuit tortus: hoc videtur planè esse impium, vt cogatur quis prodere seipsum in delictis occultis. Si verò intelligit quòd possit impunè interrogari de delictis eiusdem generis, hoc non potest fieri, vt notat Alber. de Gandi. in tracta. maleficiorum, in rubr. de quæstio. & tormentis, in col. iiij. versic. Sed quid de quæstione. vbi tenet quòd de iuris subtilitate tortus & confessus aliquod furtum de quo erant indicia, non potest de aliis furtis interrogari, licet de generali consuetudine Italiæ seruetur contrarium: quem refert & sequitur Franc. de Bruno in tract. de indiciis & tortura, in fol. x. col. iiij. limitando quando esset diffamatio generalis contra aliquem quòd esset magnus latro, quia tunc dicit laudabilem esse talem consuetudinem quòd de aliis furtis interrogetur, aliâs non. Si ergo nec latro laicus potest interrogari de aliis furtis, quantò magis clericus? Tradunt præterea doctores aliqui summistæ aliud speciale in tortura clericorum, videlicet quòd clericus torturæ exponendus debet prius degradari: hoc scripserunt autores Rosellæ, & Siluestrinæ in verbo degradatio, qui referunt Alexand. in additionibus ad Bart. in l. omnes. C. de decurionibus. lib. x. & Rosella refert Roma. in consil. incip. Manifestum est, & allega text. in l. Et si excepta. C. de malefic. & mathe. ibi præsidio dignitatis exutus. Sed salua eorum autoritate hoc non credo verum: nam præter id quod Alexan. quem ipsi referunt hoc non scripsit, & quod Roma. consi. non inuenitur, quis sibi persuadere poterit clericum nondum conuinctum, sed solùm indiciis & infamia notatum esse degradandum, antequàm constet de veritate delicti? Item text. in d. l. Et si excepta. non obstat, & verba illius suprà relata intelliguntur, id est, non obstante priuilegio dignitatis. & ita intelligit Azo in summa illius tit. & Bald. & Salic. in ead. l. & Bonifacius in tract. maleficiorum, tit. de malefic. & mathe. licet Ange. ibi quem sequitur Ana. in c. j. de sortilegiis, col. iij. dicat per illum text. quòd si constitutus in dignitate est torquendus, debet exui omnibus insignibus illius dignitatis, & sic degradabitur, sicut fit in sacerdote, quando duci debet ad supplicium. Nec suffragari poterit dictæ opinioni text. in l. proditores. ff. de re militari, cuius verba sunt, Proditores vel transfugæ plerunque capite puniuntur, & ex authorati torquentur, nam pro hoste, non pro milite habentur: arguendo de milite ad clericum: quod argumentum bene procedit, vt per Nicolaum Euerardum in suis topicis iuris, in fol. xxxiij. quia illa lex nec in milite hoc disponit: nam verbum torquentur ibi positum non debet intelligi de tortura quæ fit ad inuestigandum veritatem, sed quæ datur in pœnam. Et quàmuis hoc in milite esset expressè dispositum, non deberet applicari ad personas clericorum: quia in hoc non esset recipiendum argumentum de milite terrestri ad cælestem, cùm talis similitudo esset odiosa clericis, & in casu notoriè iniusto & contra iuris principia. Et contrarium senserunt Ange. & Ana. in locis suprà relatis dum æquiparant militem & clericum non in tortura, sed quòd miles debet degradari ad torturam, sicut clericus degradatur ad supplicium. In hoc insuper proposito referendum duxi, quod tradunt Ioan. de Ana. in consi. j. in fina. verbis. & ibi sequitur Ludo. Bolog. in addi. ad eundem, quòd si non fuit petitum in prima instantia quòd clericus torqueretur, potest peti postea in causa appellationis tanquam omissum, & respondet ad dictum Ang. in l. Minime. C. de appella. quòd illud est verum, quando non peteretur fieri: sed salua tantorum patrum autoritate, iudicio meo decepti sunt in intellectu doctrinę Ange. quia ille solùm dicit quòd appellatione pendente non debet appellans sustinere pœnam corporis, vel cruciatum, quòd apertè intelligendum est respectu iudicis à quo: quia ille siue petatur coram eo, siue non, non potest torquere reum appellantem, quia innouaret, non tamen tollit quin iudex appellationis post deuolutam ad ipsum causam possit hoc facere: vnde cùm doctrina Ange. non aduersaretur illis, superuacaneum fuit velle illi satisfacere. Sed nec mirandum est: sunt enim lapsus scribentium, quos expedit benignè à lectoribus sufferri: non enim semper vacat singula quæque scribenda rimari. Item aduertere etiam debent iudices ecclesiastici, quòd tortura clericorum non debet esse ita sæua, sicut laicorum. ita dicit communiter teneri Abb. in d. regula Cum in contemplatione. vnde secundùm eum clerici non debent supponi aculeis, seu fidiculis, sed virgis, seu corrigiatis, pro quo allegat bonum text. in c. j. in fin. xxiij. q. v. Nec mirandum enim quod in ipso processu & tortura clericis suspectis de delicto aliquis fauor impendatur qui laicis non conceditur, cùm etiam postquàm sunt conuicti de crimine tam dispari pœna plectantur, & sic mortis pœnam euadant: præsertim cùm in iure videamus milites seculi à tortura immunes effectos: quod etiam de doctoribus & nobilibus in legibus regni nostri disponitur. Quid mirum igitur si cùm militiæ cingulum, doctoratus gradus, parentum nobilitas, tot homines à tortura penitus liberet, clericalis ordo promereatur, vt clericorum torturam indicia ac infamia præcedant? Nota tamen quod clericus non potest torqueri per laicum etiam iussu prælati sui. ita tenent Anto. & Anch. in c. vt famæ. de sent. excom. vt refert Abb. ibi, in fin. & sequitur Dec. in c. Dilectis. de appel. in prin. licet contrarium & malè secundum Abb. vbi suprà habeat communis obseruantiam. Hoc etiam concludit idem Abb. in c. Vniuersitatis. in iij. nota. eo. tit. vbi dicit hoc de iure fieri non posse, & quod hoc ideo sic fit, quia hodie clerici torquentur: vt laici: & talis modus torquendi non posset fieri per clericos,quia ferè nemo in huiusmodi obtemperaret, nec sunt edocti in arte ista torquendi sicut & laici. Et vide Barba. in c. decernimus. de iud. col. antep. vbi refert Bal. tenentem ibi quod episcopus potest committere laico vt clericum torquere possit: ipse tamen Barba. miratur Bal. ista sic intellexisse, & allegat Ant. vbi suprà tenentem contrarium. Vide tamen Fel. in d. c. Vniuersitati. de sen. ex. vbi dicit quod ista est conclusio vera & verissima, quod laici torquentes clericum præcepto episcopi vel vicarij non excusantur, imò facientes clericos per laicos torqueri sunt excommunicati. & dicit ita tenere Arch. & Io. de santu. in c. Presbyteri. l. j. v. quæst. vj. & addit vlterius quòd si clerici nesciunt torquere, quòd tunc poterit vocari officialis laicus qui ligabit clericum torquendum, & postea clerici possunt torquere. Quod non videtur satisfacere: quia peritia torturæ ita & magis consistit in actibus ipsis torquendi, quàm ligandi. An autem clericus possit ad torturam poni ex confessione delicti facta per eum coram iudice laico, Barba. in c. At si clerici. de Iudi. col. xiiij. versi. Capio nunc, motus septem fundamentis concludit quicquid alij dixerint, quòd nullo modo potest torqueri: licet Card. in c. Per inquisitionem, de electione, tenuerit quòd sic. Bene tamen fatetur Barba. quòd si clericus confiteatur crimen coram iudice ecclesiastico, aliâs non suo, quòd tunc compellitur vel excusare illam confessionem, vel perseuerare in ea per tormenta: & quòd isto modo potest saluari opinio contraria. & vide eundem Barba. prius in d. c. At si clerici. in col. iiij. dicentem quòd per illum tex. confunditur doctrina Bald. in l. vnica. de confessis. in pen. col. dum scripsit quòd ex confessione facta per clericum coram laico non est torquendus clericus per episcopum, dummodo illam confessionem reuocet vt erroneam, nam cùm tex. ibi dicat quòd talis confessio non tenet, non est reuocanda: quia quod nullum est, reuocari non debet. Atque asserit in hoc somniasse tantum doctorem. An autem clericus vacillans in testimonio possit torqueri? Bal. in sua margarita, in verbo clericus, tenet quòd sic, & refert Inno. in c. Conquestus. de re iudi. hoc tenentem. Sed clarè patet quòd allegat corruptè Inno. quia non est talis tex. in illo tit. Ideo ob solam Bal. authoritatem hoc non crederem practicandum, cùm, vt suprà scripsimus, clerici non sunt torquendi ad eruendam veritatem delicti etiam extantibus indiciis, nisi adsit infamia, quantò magis non poterit torqueri propter solam vacillationem inferendo testimonium, cùm sufficiat quòd si de falsitate testimonij fuerit conuictus, poterit ob id puniri. Si verò solùm vacillauerit, tunc poterit de vacillatione puniri iudicis arbitrio: ad cuius etiam officium spectabit quanta sit illi fides adhibenda discernere. Neque suffragatur opinioni Bald. lex Presbyteri. la j. C. de episco. & cler. dum probat quòd presbyteri licet vacillent in testimonio non sunt torquendi. Alij verò cleri inferiores sic, secundùm glos. & summarium. Salice. ibi. Nam illa l. non potuit hoc disponere circa personas clericorum, quod fatetur glo. in c. Quia iuxta. §. Presbyteri. lo ij. v. q. vj. vbi ad literam est inserta illa l. per Gratianum: & ideò dicit quòd illa l. instruit iudicem ecclesiasticum quid facere debeat. Sed ego credo etiam salua glos. authoritate quòd hodie iudex ecclesiasticus firma manente communi opinione de qua suprà, & cùm contrarium non reperiatur de iure canonico, non poterit sequendo instructionem illius legis clericos inferiores propter vacillationem torquere. & licet d. l. presbyteri. fuerit per Gratianum admixta canonibus, nihil sibi per hoc authoritatis accessit. Nec curare debent iudices ecclesiastici quod notat Alberi. in d. l. Presbyt eri. dum putat ipse quòd clericus etiam si vacillet & dicat se interfuisse facto coram iudice seculari torqueri non potest per eum, sed per suum iudicem ecclesiasticum: quia fundamenta quæ allegat non probant neque sufficiunt: & sua opinio adhuc habet intolerabilius inconueniens, dum firmat quòd propter vacillationem factam coram seculari possit clericus torqueri per ecclesiasticum iudicem. In torquendis præterea reis, si in ciuilibus magistratibus crudelitas abesse debet, quantò magis ab ecclesiasticis iudicibus fugienda est? præcipuè quia sæpius tortura cogit innocentes ipsos dolore cruciatos fateri delicta quæ non perpetrarunt: quia vt dicit Ambrosius in epistolis, Nimia seueritas extorquet plerumque crudelitate mendacium, prout etiam apertissimè legitur in admirabili illo miraculo per Hieronymum descripto ad Innocentium de muliere sæpius icta. {Aduertant etiam ecclesiastici Iudices, quòd sic delinquentes torquere præcipiant, vt veritatem inuestigare satagant, sine vitæ discrimine, aut membrorum periculo, taliter vt ipse torquendus saluus sit innocentiæ vel supplicio, vt sunt verba tex. in l. questionis modum. ff. de quest. Si verò contigerit, quòd tortus maneat debilitatus in membro aliquo, adeò vt quasi inutile reddatur, non per hoc existimet se irregularitatem incurisse, vt notat Abb. post Gasp. in c. j. nu. ix. quod cle. vel vouen. Crederem tamen in hoc dicendum, quod si hoc damnum passus est tortus propter excessum torturæ commissum à Iudice, poterit propter hoc à superiore puniri, & damnari, vt clerico debilitato resarciat incommodum. Ad quod moueor ex no. per Hip. in d. l. quęstionis modum. col. pe. nu. 72. cum seq. vbi tenet quod excedens modum consuetum, & quod debet adhiberi, secundum qualitatem personæ tortę tenetur in Syndicatu, vbi etiam distinguit inter excessum factum in tortura dolo, culpa, vel casu, quem videre poteris post Salic. in l. Gracchus. C. de adul. & Ana. in c. j col. iiij. & v. de cler. percus. quos ipse cum aliis refert # 118 Iuramento præmißis interrogari. Capvt cxviii. Etsi ad partium petitionem à clericis de criminibus accusatis iuramentum exigi non possit nec debeat, ex officio tamen procedenti iudici hoc concceditur à doctoribus ea potissimùm ratione. Nam cùm liceat ecclesiastico iudici, clerico infamato purgationem indicere, & tunc de veritate delicti iurare teneatur: sic ei licet illum sub iuramento interrogare, vt placuit Panor. in cap. Cum super. quasi ad fin. de confes. In quo tamen ego aduertendum crederem quòd cùm ex dicta ratione purgationis id permissum videatur, inferri possunt duæ notandæ conclusiones in materia. Prima est quòd cùm purgatio non sit indicenda, nisi prius præstita copia infamato de infamia, vt circa illam se defendat, & an à maliuolis seu inimicis habuerit ortum examinetur. Sic nec iudex à clerico poterit iuramentum exigere statim post capturam, antequàm illi præstet copiam inquisitionis contra eum formatæ: ex quo videtur quòd practica huius Regni sumpta ex l. iiij. parti. vij. tit. xxix. in qua disponitur quòd reus sub iuramento interrogetur statim post capturam, non habebit locum in clericis. Quinimò opinor quòd in laicis captis non liceat id indistinctè fieri, salua iudicis conscientia: nisi iudex habeat contra reum semiplenam probationem de delicto, aut expressa indicia, aut infamiam. Cùm ex mente sancti Thomæ in ij. ij. quæstio. lxix. arti. ij. Prædictis casibus solùm liceat iudici interrogare delinquentem, & delinquens teneatur veritatem dicere. Et vide ibi Caieta. qui declarando illam doctrinam sancti Thomæ addit vnum notabile (iudicio meo) videlicet quòd in casu quo præcedunt indicia, debent manifestari reo, vt sciat se esse in tali articulo constitutum quòd tenetur obedire iudici præcipienti, & extorquenti veritatem, ac etiam vt possit se purgare, & contra illa opponere. ex quo videtur quòd sicut ante torturam debet dari copia indiciorum, sic ante interrogationem, vt Iudex iustè interroget, & reus teneatur fateri veritatem. Vnde quando, aliquid ex prædictis tribus capturam non præcessit, tunc videtur quòd iudex conscientia recta non poterit vti practica d. l. partite. Cùm enim captus qui delictum commisit non tenetur se prodere, nisi præcedat aliquid de prædictis, bene sequitur quòd aliter non bene interrogat iudex eum, cùm cogat captum reuelare seipsum in casu vbi non tenetur, & peccaret seipsum diffamando, sicut alium quemcunque Et præter id quod est iustum rationíque consonum, hoc est iusta mentem illius legis Regni si bene conderatur, hoc enim vt fiat, dicta lex pręcipit in hominibus malæ famæ à quibus statim post capturam vult iuramentum exigi. Errant ergo apertissimè temerarij quidam iudices (& qui crocodili more humano sanguine delectantur) qui statim post capturam nullo facto personarum discrimine à captis omnibus de veritate delicti iuramentum exigunt, cùm sæpius leuia quædam indicia causam præstiterint capturę. Satis est enim Christiano Iudici si more Christiano iustitiam exerceat. Secunda conclusio, quòd sicut sola indicia sine infamia non sufficiunt ad indicendam clericis purgationem, eodem modo nec sufficiet ad hoc vt iudex possit ab eis iuramentum exigere super delicto. # 119 Confeßionibus proprijs. Capvt cxix. IN confessionibus clericorum illa meritò obseruari debent, quæ in aliis reis à iure disposita ac à doctoribus interpretata leguntur, cùm in hoc non debeant esse deterioris conditionis quàm laici. Ex quo debent aduertere iudices, an tales confessiones clericorum fuerint extraiudiciales, vel coram non suo iudice, aut verisimilia in se continentes, aut incidenter, & non principaliter factæ, curatoris autoritate non interueniente, si clerici minores sint viginti quinque annorum, aut in tortura non seruata forma quam in talibus confessionibus iura exigunt: & si quid tale in illis repererint, obseruent illa quæ iura in hoc tradunt, & Doctores scribunt: quæ quidem transcribere nolo. Vnum tamen fortasse attentari possit in ista materia, quòd cùm clericis pro criminibus non infligatur pœna mortis, aut mutilationis membrorum, quòd in criminibus quibus veniunt puniendi citra traditionem curiæ seculari præiudicaret illis confessio facta delicti, sine eo quòd iudici necessariò constet delictum fuisse in veritate perpetratum. Nam quòd hoc in seculari iudicio requiratur, ex eo introductum est: quia cùm nemo sit dominus membrorum suorum, non potest aliquis in periculum vitæ suæ aut membrorum quicquam fateri commisisse, nisi in veritate constet delictum fuisse perpetratum. Attamen quòd sua confessione sola possit sibi clericus in ordinibus ac beneficiis suis facere sibi præiudicium non reperitur prohibitum, cùm possit ex conuentione ad illorum amissionem obligari. Vt de ordinibus probat tex. in c. quotiens. j. quæstio. vij. Et de beneficiis probatur in c. Cum dilecto, & cum glos. in verbo obligauit. de electione. & in c. fi. de crimi. fal. vbi hoc not. Abb. in iij. nota. Quamuis omnibus iudicibus consulo, vt si fieri potest semper satagant quòd illis constet de delicto à clericis sibi confesso. Est & alia specialitas in clericis confitentibus delictum, videlicet quòd sine accusatione puniantur: hoc tradit in eis speciale fore Hosti. in c. ij. de confes. sic intelligendo text. ibi, quod refert ibi Card. licet quò ad illius text. literam & intellectum illum non admittat. Est præterea & alia tertia specialitas in ista materia, quòd licet sit verum quòd quando agitur per viam inquisitionis non possit imponi pena ordinaria delicti, vt in c. Inquisitionis. de accusat. fallit hoc si de crimine constat per confessionem. ita limitat Inno. in c. Qualiter. el ij. de accusat. & sequuntur ibi scribentes, vt refert ibi Feli. in §. licet autem. in princip. qui hoc reputat singulare. Ponit etiam Præpo. in c. de accus. ij. quæst. viij. col. xxxviij. probat tex. quem ibi commendat Abb. in c. fi. de celebra. missarum. Item aduerte in ista materia quòd sola confessio criminis facta in causa ciuiliter acta, quando ageretur criminaliter non sufficeret ad condemnationem: sed potest compelli reus vt perseueret in ea. ita concludit Abb. in c. Qualiter. el ij. fina. verbis. de accus. sic intelligens Inno. in c. Per inquisitionem. de elect. # 120 Testibus conuictos. Capvt cxx. Licet circa numerum & integritatem testium nihil sit in causis cirminalibus clericorum specialius requisitum, quàm in aliis, quia tamen laici clericis oppidò sunt infesti, prouisum est quòd laici in causa criminali non possunt esse testes contra eos, vt in c. De cætero. de testibus. Quod procedit etiam contra clericum in minoribus, vt tenet Domi. in c. Sicut sacerdotes. ij. q. vij. refert Feli. in d. c. De cætero. in prin. {Quod tamen limita nisi delictum, de quo clericus accusatur, esset commissum in loco, in quo non essent Clerici secundùm Abb. ibi, motum his de quibus per eum. Feli. tamen ibi credit, quòd difficile ista limitatio obtineret, quia non valet simpliciter consequentia, Veritas haberi non potest, ergo testis inhabilis efficitur habilis: quia illud solum est in his, quæ de sui natura ab aliis sciri nequeunt, vt not. Inn. & Anto. in c. tertio loco. de proba. Vbi etiam dicit, quòd lex Canonica in criminali adeò resistit, ne laici testificentur contra clericos, quòd non videtur iste casus posse de nouo induci ex sola autoritate Abb. Et respondet ad fundamenta eius. Vide tamen Ias. in l. fi. in fi. C. de his qui. vt indig. vbi sequitur limitationem Abb. Dicendo, quòd quando essemus in vna villa in qua non reperiretur nisi vnus clericus tunc quia nec habitu nec actu delictum posset probari per alios clericos, laici sunt idonei testes in subsidium. Posset tamen considerari pro Felin. contra Abb. & Ias. quòd iste casus non est ex illis, in quibus habitu non possunt tales testes haberi: quia hoc videtur procedere, quando ex qualitate delicti, hoc est, vt in coniuratione vel aliis: quia doctores in hac materia loquentes, non ponunt exemplum nisi in coniuratione & similibus delictis, quæ ex communi sua natura solent clanculum perpetrari, non verò in his in quibus ex natura loci in quo committitur delictum, non possunt alij testes inueniri. Alioquin in omnibus delictis commissis in desertis admitterentur restes inhabiles: quia ex natura loci non solent ibi homines nisi casualiter adesse. Sed quia, si opinio Abb. non seruaretur, esset dare ansam presbyteris, qui soli habitant in oppidis rusticanis, vt securè & impunè plura committerent delicta, etiam præsentibus laicis, ideo crederem quòd eius opinio seruari posset, habita prudenti consideratione per iudicem qualitatis personæ clerici delinquentis, & testium, & delicti perpetrati. Et an ille clericus, alias sit inuisus aut gratus oppidanis illius loci. Et prædictam sententiam Abb. simpliciter referendo sequirur Hippolyt. in l. diuus. col. ij. ad fin. num. ix. ff. de quæst. vbi multa ponit in proposito, scilicet quòd vt veritas inueniatur quando ipsa aliter haberi non potest, conceditur illud, quod aliter non concederetur, & propter hoc receditur à regulis iuris communis.} Quod etiam fallit in crimine notorio, probat text. quem dicit ad hoc Abb. optimum. in cap. pen. de purg. canon. Item etiam fallit in criminibus exceptis, scilicet simoniæ, hæresis, & læsæ maiestatis. ita notat glos. in c. Cum P. de accusat. in verbo laicus. Item mutilatis membris, vel corpore viciati non possunt testificari contra clericum in causa criminali, notat Abb. antiquus in c. j. de except. refert Bald. in sua Margarita, in verbo mutilati, dicit perpetuò menti tenendum. Hippoly. in sua pract. criminali, in §. Nunc videndum. in col. pen. num. lij. Aduerte tamen in ista materia quod conuicto clerico de crimine cùm ageretur ciuiliter, lata sententia potest suus superior priuare illum beneficiis, vigore illius sententiæ, formata de nouo inquisitione, & assumpta illa sententia, tanquam inducente notorium. ita voluit Inno. in c. Qualiter. el ij. de accusat. vt refert Abb. in fin. qui dicit cum hac sua sententia transire docto. communiter, qui tamen dicit aduertendum: quia hoc dictum est periculosum, & refert Innoc. sensisse oppositum in c. Per inquisitionem. de elect. Fama verò an probetur per laicos contra clericos, vide per Ant. in c. In literis. col. vlt. de test. Et pro intellectu materiæ huius cap. & præcedentis, nota quòd licet conuictus & confessus parificentur, vt notatur in c. At si clerici. de iudi. in princ. hoc intelligendum est quantum ad hoc vt perueniatur ad sententiam, non quo ad omnia. ita tradidit card. ibi. & de differentia constat ex his quæ notantur in c. ij. de confes. & in c. j. de test. loquendo in teste qui conuincitur de crimine tangente causam, aut qui illud confitetur. Nunquid autem clericus possit conuinci de delicto duobus testibus tantùm? si credimus Paul. de Cast. in l. Iudices. C. de Iudic. in fin. verbis videtur dicendum quòd non: scripsit enim ibi, quòd in criminali non videntur sufficere duo testes sine aliis præsumptionibus. Sed contrarium credo verius sequendo Card. in Cle. j. §. Verum. in. j. quæst. de hæret. vbi concludit quòd eriam in causa hæresis sufficiunt duo testes popter ius generaliter disponens, quòd in ore duorum & c. Cuius opinionem dicit veram repertorium inquisitorum, in verbo testes, in §. Per quos testes. vbi allegat pro ea glos. not. in c. Præsul. ij. quæst. iiij. quæ tenet quòd contra Papam sufficiunt duo testes: de qua etiam glos. meminit Felin. in cap. Quotiens. de testib. in j. col. # 121 Ab ingressu Ecclesiæ interdici. Cap. cxxi. Poena ista minor est pœna suspensionis ab officio, quippe cùm solùm in ecclesia prohibeat eum qui patitur illum in officio suo agere. Et is cui sic est Ecclesiæ interdictus ingressus, cùm sibi censeatur in ipsa celebratio diuinorum interdicta, irregularis efficitur, si contra huiusmodi interdictum diuinis in ea se ingerat, in suo agens officio sicut prius: vt sunt verba text. in c. Is cui. de sent. excom. lib. vj. Quod procedit intantum, quòd etiam si celebret in ecclesia non consecrata quæ propriè dicitur basilica, est irregularis, vt notat Domi. ibi referendo Calder. {& idem tenet Syluest. in verbo interdictum. lo vj. §. v. in sua summa.} Si autem celebrat non in ecclesia, sed in oratorio strictè sumpto, ita quòd non sit ecclesia, tunc non est irregularis, vt not. Domi. ibi referendo eundem Calde. {interdictus tamen ab ingressu ecclesiæ vnius poterit in alia celebrare, vt tenet glo. in c. Is cui, verbo, in ea. de sent. excom. lib. vj. & suspensus ab ingressu ecclesiæ si celebrat extra ecclesiam non est irregularis. notabile est dictum Inno. in c. Sacro. de sent. excom. super glos. verbo mensem. quem sequuntur plures doctores, quomodo ibi refert Felin. col. ij. num. vij.} Item nota quòd si is cui est interdictus ingressus ecclesiæ administrat sacerdoti in missa intra ecclesiam, puta, vt diaconus offerendo calicem in altari, vel vt subdiaconus porrigendo diacono hostiam, & calicem in ordine, incurrit etiam irregularitatem secundùm Domi. ibi. Quæ omnia etiam ibi refert & sequitur Philip. licet breuioribus verbis. Anautem liceat ei cui est interdictus ingressus ecclesiæ intrare illam audiendi diuina officia, vel orandi, seu transeundi gratia: vide per eos ibidem, quorum dicta referre non curo. Statuit præterea text. in d. c. Is cui. quòd si talis clericus dicto interdicto durante decedat, non debet in ecclesia vel cœmeterio ecclesiastico sepeliri, nisi pœnituerit. Ex quo mihi visum est semper quod in hoc vltimo text. loquitur, quando clerico imposita est talis pœna propter contumaciam, vel quandiu satisfactionem quam præstare potest impendit, quando verò in pœnam criminis, cùm iam pœna morte finita sit, crederem tunc eum sepulturæ tradendum Ecclesiasticæ. # 122 Suspendi. Capvt cxxii. Svspensio est vna de ecclesiasticis censuris, vt probatur in c. Querenti. de verb. signi. per quam interdicitur officium, vel exercitium competens alicui personæ ecclesiasticæ: quæ interdictio aliquando à iure, aliquando à iudice fit: de qua vltima suspensione (hominis videlicet) nobis ad præsens est sermo. In qua quidem inferenda iudex aduertere debet, quod si imponit eam in pœnam delicti, monitio non est necessaria, licet aliâs quando fertur pro contumacia, non debeat ferri sine monitione, sicut neque excommunicatio secundùm Abb. in c. Reprehensibilis. de appella. post Innoc. in c. j. de excessib. prælat. Et idem notat Card. in Clem. fin. de pœnis. vers. Quod si. {& idem tenet Sylulestr. in summa, in verbo suspensio. §. iiij.} Et quod propter delictum possit inferri suspensio, probant iura in c. Tam literis. de testibus. & in c. In loco. v. q. iiij. secundùm Abb. vbi suprà. & vide aliam notabilem differentiam in hoc quòd suspensio fiat propter crimen, aut propter contumaciam: nam primo casu prouidendum est suspenso à beneficio, ne cogatur mendicare. Secundo verò non, cùm ipse possit sibi prouidere satisfaciendo. ita notat Abb. in c. Pastoralis. in §. Verum. col. penult. de appel. sic intelligendo glos. in c. Cum Vintoniensis. de elect. Debet prætereà iudex aduertere quod aliquando oportebit suspendere delinquentem ab omni ordine, vel ab vno tantùm, aliquando etiam ab ordine & beneficio simul, aut à beneficio tantum, consyderata delicti qualitate & ordinis in quo excessit. Si autem suspensio fiet simpliciter ab ordine, illa intelligitur ab omni ordine, & si sit suspensus ab ordine Subdiaconi, intelligitur suspensus ab omnibus ordinibus superioribus, secus autem econtrario: quia suspensus ab ordine sacerdotali potest exercere officia inferiorum. An autem suspensus ab officio intelligatur suspensus à beneficio, vide glo. nota. in d. Clem. fin. de pœnis. in verbo, Suspensi. & ibi Cardin. eundem in Clem. j. de priuileg. in vers. Cæterùm. in vij. quæst. cum duabus sequent. Imol. in c. Cum dilectus. de consuet. viij. col. aliqua notanda per Præposi. in c. Presbyterum. xxviij. distin. in ij. & iij. col. Et vide bonam distinctionem per Syluest. in verbo Suspensio. in §. v. versi. Si quis est suspensus, quam transcribere nolo. In hac insuper materia semper consulo iudicibus, vt in sententia vel præcepto suspensionis apertè declarent à quibus ordinibus vel actibus, vel beneficiis intendant suspendere clericum: quia cùm constat de voluntate iudicis, illa seruanda est. Vnde concludit Abb. post Anto. in d. c. Pastoralis. §. Verum. col. fin. de appel. quòd si Iudex quando suspendit aliquem à beneficio, intendebat inhabilitare eum ad omnia beneficia: tunc sententia porrigit effectum suum extra territorium iudicis, licet executio debeat fieri per Iudicem territorij. Si verò simpliciter intendebat suspendere à beneficiis quæ habebat in suo territorio, tunc procedit glo. in d. §. Verum. quia taliter suspensus potest alibi habere beneficium. Effectus autem suspensionis factæ à iudice est, quod celebrans durante illa in ordine à quo fuit suspensus est irregularis. {vt not. Ioan. And. & docto. in cap. Si celebrat. de cleri. exco. minist. & Domi. & Philip. in c. j. §. fin. in fin. de re iudi. lib. vj.} Ideo monendi sunt clerici dum suspenduntur, ne celebrare audeant suspensione durante. Tanta est enim plurium imperitia, vt credant solum iudicis præceptum violare si celebrent, non verò pœnam irregularitatis incurrere. Suspensio præterea aut est temporalis, aut prepetua. Temporalis non operatur vltra tempus præfinitum, & eo lapso tollitur sine alia absolutione. Perpetua verò æquiparatur depositioni, vt notatur in c. Si quis. lxxxiij. distin. vbi Domi. quem ad hoc refert Decius in c. Apostolicæ. col. pen. vers. secundo. Abb. de exceptio. & vide Imol. in c. Cum dilectus. de consue. viij. col. qui referendo Gasparem Calde. dicit quòd suspensio perpetua ab officio habet vim priuationis, & tunc taliter suspensus censetur priuatus beneficio secundum eum. Ex quo videtur dicendum quòd per talem suspensionem ab officio, videatur beneficium vacare, vt possit fieri prouisio de eodem. Et sic suspensio perpetua non debet imponi nisi pro graui crimine, sicut de depositione dicitur in c. Tuæ. de pœnis. Quę autem crimina sint suspensione digna, licet Ant. in c. At si clerici. de iudi. visus fuerit dare regulam: Abb. tamen ibi, in col. xj. dicit quod non potest dari certa regula: sed iudex informabit motum animi sui ex casibus à irue expressis, vt in illis & similibus imponat pœnam suspensionis, & sic secundum eum committitur hoc arbitrio superioris: quod ibi sequitur And. Sicu. col. xxviij. in fin. de suspensione verò iuris nihil referre libet, sufficiat videre Syluest. in d. verbo Suspensio. in §. vj. vbi colligit xl. casus in quibus quis incurrit suspensionem à iure. Vnum insuper nota in hac materia, quod si Iudex suspendat illum qui est suspensus à iure, non præsumitur in dubio suspensus ab homine, quia præsumitur quod Iudex voluit in dubio exequi pœnam iuris, non verò nouam suspensionem infligere, vt notat Didacus de Villadiego in tract. de irregularitate, in c. De suspensione, in col. j. referendo Abb. in c. Tuarum. de priuileg. # 123 Beneficijs priuari. Capvt cxxiii. Cvm enim beneficia ecclesiastica stipendia sint ministrorum ecclesiæ, & hos deceat honestos ac mundos effe, meritò quidem canonica iura sanxerunt facinorosos ac improbos clericos beneficiis priuandos fore, vt probis viris concedantur, qui qua decet vitæ puritate ministrent. Vnum tamen aduertere debent iudices, quòd beneficio non debet priuari clericus, nisi crimen sit graue. text. est in c. Inuentum. xv j. quæstio. vij quem dicit notabilem Abb. in c. Tuæ. de pœnis. {& esse bonum text. in c. j. num. ij. de Iudi.} Pœna insuper priuationis à beneficio non potest imponi à iudice nisi exprimatur à iure, per glo. quam ibi reputat singula. Abb. in c. fin. de iure patro. & in c. Cum vos. de offic. ordin. Et in §. Cum igitur, in aucten. de non eligen. secun. nuben. vbi est text. singula. secundùm Balin auct. ex testamento. C. de collatio. & ita tenet Barba. per prædicta. in c. Nouit. de iudi. in col. xlv. vers. Tu pondera. Et vide etiam Domin. in c. Quo iure viij. dist. col. vlt. vbi dicit quòd nullum crimen inducit priuationem ipso iure, nisi sit iure cautum. Quod refert Felin. in c. Queream. de iureiur. in col. ij. {& in c. ex parte lo j. col. j. de rescript.} vbi etiam plura allegat in proposito præcedentis conclusionis. Plura etiam cumulauit Tiraquellus in repet. l. Si vnquam. C. de reuocandis donationibus. in glos. in verbo reuertatur, in numero ccvj. & in duob. sequent. Item nota quòd per sententiam latam super crimine non est quis priuatus beneficio, nisi hoc sententia exprimat, notat Innoc. in c. Qualiter & quando. el. ij. in glos. super verbo diminutionem. de accusat. vt refert Rota in collectis per Bernardi. de Bisigneto, in tit. de senten. & re iud. in decis. fin. in fina. verbis. facit etiam quod Bald. in l. Cum fratrem. C. de his quib. vt indignis, voluit sentire, quòd si fuit sententia lata super homicidio, & de beneficio nihil fuit dictum, quòd non possit impetrari tanquam vacans, quem ad hoc refert Ioan. de Ana. in c. fi. col. j. de homic. Vide tamen Abb. in c. Inter dilectos. de exces. præla. prope fi. vbi ex verbis Innoc. ibi notat. quòd condemnatus de aliquo delicto per sententiam censetur priuatus ipso facto beneficio suo, intelligendo secundum eum quando crimen erat tale quòd inducebat priuationem beneficij, vel quando irrogabat infamiam ipso facto: nam sufficit quòd condemnetur, licet pœna non exprimatur in sententia, quia illa intelligitur posita autoritate iuris. pro quo allegat l. j. ad Turpilia. & alia iura. facit ad hoc quòd vbicunque quis incurrit ipso facto pœnam priuationis beneficij, potest absque alia sententia benficium conferri alteri. probat text. in c. j. & notat ibi Domi. ex eo. in col. iiij. in §. Sacri. de homi. in vj. qui generalius ibi tenet in col. vj. vers. quæro quare. quòd omnia iura canonica & ciuilia quæ dicunt ipso iure, vel ipso facto aliquem puniri confiscatione bonorum, vel alia pœna quacunque, debent intelligi, vt sufficiat declarare vel pronunciare illum talis criminis esse culpabilem: & locus erit dictis pœnis iuris, etiam si in sententia non exprimantur. {idem tenet Abb. in c. peruenit. el j. de appella, quem refert & sequitur Felin. vbi alia dicit in proposito. in c. j. col. xij. num. vj. De const. Et illud dictum Domi. Comendat idem Feli. in c. ij. col. j. nu. ij. de sponsa.} Et aduerte quòd iudex delicti non solùm potest pronunciare super delicto, sed potest priuare delinquentem beneficio quod habet alibi. ita notat Cardin. in clemen. Pastoralis. versic. Denique in ij. quæst. in fin. de re iudic. Si tamen clericus in terra ecclesiæ suæ inculta, industria sua & laboribus siue expensis plantauit vineam, seu reduxit ad culturam causa suæ sustentationis, licet priuetur postmodùm beneficio propter delictum, relinquitur sibi illa terra vsque ad vitam suam, notat Abb. post Inno. in c. fin. de pecu. cleric. & ibi Barba. col. iij. An autem clericus qui priuatur beneficio teneatur ad restitutionem fructuum. vide Paul. de Castro in l. j. C. de his qui. vt indig. vbi per text. ibi referendo Guillel. de Cuno dicit quòd si clericus committit delictum, propter quod possit priuari beneficio, licet habeat ius in re, quousque sit priuatus, postquam tamen est priuandus tenetur restituere fructus quos percepit à die commissi delicti, vel percipere potuit, siue extent, siue sint consumpti, & siue sit effectus locupletior, siue non. Sed Guillelm. ibi non loquitur in clerico, sed in vasallo committente felloniam. Et hanc opinionem Pauli sequuntur Salice. Alexand. & Ias. ibi, quam etiam conclusionem inter sua singularia annumerauit Hippo. singul. Dxxv. Clericus qui commisit, pro ea tamen nihil aliud, allegat nisi aliquos ex dictis doctoribus in d. l. j. Idem etiam tenent Baldus, Angel. & idem Paul. in l. prædonis. ff. de petit. hæred. & Roma. in l. Diuortio. ff. solut. matrimo. Henric. in c. Cum nostris. de conces. præb. Et prædictam sententiam Angeli in dicta l. prædonis. celebrat pro notabili Hippolyt. in singula. cclxviij. Verus possessor, nihil aliud nisi Angelum referendo. Et hanc etiam conclusionem videtur sequi Decius consil. cxviij. Viso instrumento. col. j. referendo doctor. in dicta l. j. & Angel. in d. l. prædonis. Contrariam tamen sententiam tenet Cardin. in cle. Constitutionem. §. Cæterum. in fin. de elect. Philip. Corneus in d. l. j. C. de his qui. vt indignis. j. col. & Felin. in cap. De quarta. in col. x. de præscript. vbi per septem fundamenta hoc putat esse verius, & respondet ad fundamenta in contrarium adducta. Nouissimè autem vide egregium doctorem nostrum Hispanum Anto. de Burgos, in c. Ad nostram. de emp. & vendit. in col. xj. versicu. Venio modò. vbi dicit quòd licet aliâs solebat comprobare illam sententiam Feli. tamen quòd tunc diligentius considerando tenet contra eum, & sustinet opinionem contrariam, & satisfacit ad fundamenta Feli. & dicit quòd nullo modo concludunt eius dicta, nisi dum allegat quandam decisionem Rotæ, cui ipse respondet paruipendendo eam. Et quia videtur esse communior opinio cum Paulo, & suis sequacibus in dicta l. j. ideo illam tenendam censeo: quàmuis in clerico qui post commissum delictum propter quod priuatur, semper perseuerauit seruiendo in ecclesia vbi beneficium habebat, crederem ipse benigniorem & æquiorem opinionem Felin. & aliorum, quòd tunc solùm talis damnaretur ad restitutionem fructuum à die propositæ contra eum accusationis, vel formatæ inquisitionis, nisi quando delictum induceret priuationem ipso iure, vt in crimine hæresis & simoniæ, vt suprà dictum est suo loco, & in aliis quinque casibus, videlicet in cap. Felicis. de pœn. lib. vj. & in clement. Multorum. de pœn. & in cap. Eum qui. de præben. lib. vj. & in c. j. de homi. lib. vj. & in c. Ad falsariorum. de cri. fal. quia tunc clericus indistinctè posset condemnari ad restitutionem fructuum à die commissi delicti: & isto modo potest intelligi doctrina Bald. in titul. de pace iura. firman. in vsi. feu. in §. Iniuria. versi. Quæro an committat furtum. dum tenet quòd recipiens fructus beneficij qui priuatus est iure, committit furtum. Crederem præterea in hoc proposito posse dici (saluo meliori iudicio) quòd quando clericus propter crimen damnatur ad restitutionem fructuum quòd damnabitur solùm ex quadam æquitate ad restitutionem perceptorum, non autem eorum qui percipi potuerunt: satis est enim, si ecclesiæ cui applicandi sunt, clericus restituat fructus quos percepit, quàmuis illos consumpserit, sine eo quòd tam stricta exactio fiat ab eo, sicut si spoliasset aliquem illo beneficio, & essent restituendi fructus spoliato insimul cum beneficio. Item nota in materia huius cap. quòd inferior à papa vt legatus vel episcopus potest cum causa inhabilitare aliquem ad beneficia, etiam in perpetuum per statutum vel sententiam, vt not. glos. quam ad hoc ibi dicit singularem Ioan. de Imo. in Clemen. ij. de vi. & hone. cle. in verbo inhabilis. qui etiam refert Anto. dicentem quòd tunc ipse inferior posset cum tali irregularitate ad beneficia dispensare. Vide tamen Feli. in c. Postulasti. col. ij. vers. Et adde. de fo. compe. vbi intelligit prædictam glos. tali modo quòd legatus vel episcopus non potest inhabilitare ita vt operetur alibi: ex quo videtur quòd illa inhabilitas non nocebit clerico extra prouinciam legati vel diœcesim episcopi: quod subintelligit idem Feli. vbi inhabilitas fuit posita in materia arbitraria vltra ius, secus si iuris authoritate, quod non habet in se dubium: quia tunc non est legatus vel episcopus qui inhabilitat, sed declarat illum incurrisse inhabilitatem iuris, & tunc sicut ius ligat vbique, ita declaratio nocebit vbique. # 124 Bonorum publicatione puniri. Capvt cxxiiii. Praemisso prius quòd bonorum publicatio est duplex, vt placet Oldra. in consi. xvij. incip. Thema tale est, quidam clericus, sub titu. de fo. compe. in col. iij. nam quędam est extraordinaria, id est in casu non expresso in iure, sed ex iudicis potestate: & ista conceditur illustribus in summa potestate positis, & de hac loquitur lex C. ne sine iussu princi. liceat confis. l. j. Alia est ordinaria, id est in casu à lege permisso, vel ex regni consuetudine generaliter: & ista fit per quemcunque iudicem habentem merum imperium ratione territorij, & non per alium: quia confiscatio fit ratione iurisdictionis, & iurisdictio territorio adhæret. vt C. Vbi & apud quem. l. fi. Pœna publicationis bonorum rarissimè legitur statuta in sacris canonibus contra clericos: quia forsan conditores canonum cupientes magis emendare clericorum personas, quàm in eorum bona sæuire, habebant præ oculis verba illa Iustiniani quæ ad Tribonianum scripsit in Auct. de mandatis principum, dicens: Oportet autem te in hoc omnem ponere prouidentiam cum aliquis dignus apparuerit pœna, illum quidem punire, at res eius non contingere, sed sinere eas generi & legi, secundùm illum ordinem. Non enim res sunt quæ delinquunt, sed qui res possident. Posset præterea alia ratio ad hoc assignari: quia cùm considerarent antiqui illi patres bona clericorum intuitu ecclesiæ acquisitorum ad easdem ecclesias pertinere, adeò quòd de illis testari non licebat clericis, superfluum existimabant bona clericorum propter scelera proscribere, cum essent applicanda ecclesiis ad quas iam prædicta ratione pertinebant. Nunc autem postquam inualuit consuetudo testandi, creuítque clericorum insolentia simul cum diuitiis & copia bonorum, adeò vt non satis videatur solis canonicis pœnis corrigere eos, meritò possit in dubium referri, an Iudices ecclesiastici imitando leges ciuiles possint clericos punire pœna amissionis bonorum pro delicto, pro quo laicus esset puniendus eadem. Et in hoc Anto. in c. Quia diuersitatem. de conces. præbend. ex glos. notat quòd vbicunque ex aliquo delicto laici veniunt confiscanda bona ipsius, videtur quòd ex delicto clerici tunc fiet confiscatio cameræ diœcesani, non autem ad cameram fiscalem laicorum, quem refert Imo. ibi, in col. iiij. dicens quòd in hoc videtur considerandum an ius ciuile astringat clericum, vel eius dispositio generalis extendatur ad eum, de quo dicit recurrendum ad ea quæ consueuerunt dici in c. Ecclesia sanctæ Mariæ. de cont. & in c. quod clericis. de fo. compe. quem Feli. refert in c. Irrefragabili. §. Cęterùm. de offi. ordin. Quod si solum considerandum est, videretur dicendum aliquibus quòd cum leges priuantes aliquos hæreditate sibi delata comprehendant clericos in aliquibus casibus: vt suprà probauimus in verbo, Instituti hæredes. Sic etiam leges priuantes delinquentes suis bonis comprehendant eosdem: cùm non videatur ratio diuersa in vtroque casu. Sed in hac quæstione ego aliter dicendum crederem, imò quòd leges inferentes pœnam publicationis bonorum clericos non comprehendant: quia non sequitur, lex quæ priuat accommodantem tacitam fidem, vel non adimplentem voluntatem defuncti, vel non petentem tutorem pupillo hærereditate vel successione comprehendit clericos: ergo eodem modo ligabit lex inducens publicationem bonorum. Nam in primo casu leges illæ sicuti clericis detulerunt hæreditatem aliorum, ita potuerunt imponere eis conditiones & solennitates ad quas tenerentur, & quibus per eos non seruatis hæreditatibus à legibus sibi delatis priuarentur. In nostro verò casu cùm leges disponant, puniendo, & earum censura non comprehendat nisi sibi subditos, meritò videtur quòd clericorum bona non sint comprehensa, sicuti sunt exemptæ dominorum personæ. Et quàmuis articulus iste egere videatur declaratione Pontificia, posset tamen dici (saluo meliori iudicio) quòd liceret iudicibus ecclesiasticis ad imitationem legum punire clericos publicatione bonorum in casibus in quibus laici puniendi essent: quia sicut leges non dedignantur sacros canones imitari, ita & sacrorum statuta canonum principum constitutionibus adiuuantur, vt sunt verba tex. in c. j. de no. ope. nunc. Vbi etiam gl. dicit quòd legibus vtendum est in causis ecclesiasticis, nisi canonibus contradicant: & licet non inueniamus in iure decisum quòd clerici puniantur pœna amissionis bonorum in eisdem casibus in qúibus & laici, sufficere posset quòd canones hoc non reprobant neque fieri prohibent: & sicut quotidie in curiis ecclesiasticis bona ecclesiarum & patrimonialia clericorum quantumcunque sint virtutibus præditi subsunt censuris legum, & virtute earum in defectum canonum auferuntur ab vno, & adiudicantur alteri etiam laico: quid mirum erit si sic bona clericorum flagitia committentium, imitatione legum seruata ab ipsis auferantur, & ecclesiis seu aliis piis operibus applicentur. Quando verò alicui iudici longiori examinatione præmissa, & vrgentioribus fundamentis persuaso, visum fuerit in aliquo casu hanc esse sequendam opinionem, si clericus damnatus filios legitimos habuerit, vt in eorum præiudicium eam non seruet consulo, vt quid enim ecclesia ditanda est, vel alij vsus pij quærendi sunt, esurientibus filiis etiam parentis iniqui, quando non dispositione canonica, sed imitatione legali, paterna bona publicanda videntur? Posset etiam secundò quæri in hoc proposito, an in casibus in quibus bona clericorum confiscanda sunt, veniant omnia pariformiter, & sine aliqua distinctione publicanda? In quo videtur dicendum quòd bona clericorum siue sint mobilia vel immobilia publicari possunt, quia in hoc nullum solet adhiberi discrimen, vt per Hieronymum Pauli, in libro prouinciali omnium ecclesiarum, fol. xliiij. vers. quid si presbyter. Si verò clericus damnatus haberet vsumfructum alicuius rei, tunc ius talis vsusfructus non confiscatur etiam naturaliter viuente vsufructuario, ex sententia Bal. Et Salic. in l. j. C. de bo. libert. quos refert Alex. in j. vol. cons. xxiij. inci. prima consideratione. Bona præterea & iura quæ non transeunt in extraneum hæredem non poterunt publicari confiscatis bonis clerici damnati: quia fiscus habetur loco extranei successoris, vt probatur in l. Iura libertorum. & ibi notat Bar. ff. de iure patro. & notat etiam Bal. in d. l. j. & Alex. in l. In insulam. ff.sol. matrim. in princip. & in l. Si finita. §. Si de vectigalibus. in col. xj. ff. de damno infecto. ex quo venit quòd si clericus damnatus haberet emphytheosim ecclesiasticam, vel feudum ecclesiæ, tunc illa non venirent in confiscationem, per ea quæ notant Bald. in d. l. j. & Alex. in d. consi. per tex. in Auth. de aliena. & emphy. §. Illo. & in c. Felicis. §. Si qua verò. de pœ. in vj. & per alia relata per Alex. ibi, quem etiam vide asserentem quòd concluditur communiter quòd emphyteosis concessa à priuato ea conditione & lege quòd non transeat ad hæredem extraneum non confiscatur, dato quòd sint confiscata bona emphyteote. quod dicit teneri communiter per Bar. & Docto. in d. §. Si de vectigalibus, & alios quos ipse refert, & notat etiam Ioan. de Imo. in c. ij. de feu. in v. colum. vers. Sed aduerte. Si verò clericus haberet emphyteosim à priuato quæ posset ad extraneos hæredes transire, tunc bene veniret in confiscationem bonorum clerici, & sine præiudicio domini: quia erit sibi obnoxia quò ad hoc quòd ei debeatur sua pensio. ita notat Cardi. qui sic videri meo est intelligendus in Clemen. Nolentes. de hære. in vers. Inquisitoribus. in pen. col. quem primò vide in hac materia volentem col. præcedenti quòd quando non posset emphyteosis confiscari, tunc ius meliorationum posset confiscari. pro quo refert Specu. & Ioan. And. quod est vtile ad declarationem supradictæ conclusionis de emphyteosi ecclesiastica, & priuati in casu in quo non potest confiscari. An autem si clericus haberet seudum non ecclesiasticum veniet in confiscationem, vide Alex. in d. consi. xxiij. in ij. col. versi. Idem videmus. vbi concludit quod feudum quod non transit ad hæredes extraneos non confiscatur. & vide etiam Paul. de cast. in l. In insulam. ff. solu. matri. vbi notat quòd in fiscum non transit feudum vel emphyteosis quæ post mortem confiscati deuentura sunt ad filios vt filios: ex quo sequitur quòd si clericus habet tale feudum quod potest transire ad suos extraneos hæredes, confiscabitur simul cum aliis bonis. Pro quo vide quod notat Alex. in d. §. Si de vectigalibus. in xij. col. vers. Item addit, seruato tamen indemni domino feudi, cui post confiscationem soluetur pensio, & exhibebuntur alia obsequia quæ per possessorem feudi pręstari debent. Quod videtur tenere Cardi. in d. vers. Inquisitoribus. vbi æquiparat in hac materia res feudales, & res emphyteoticas, dicens, quòd quando crimen non est tale quod puniatur per leges feudales, quòd nihil speciale inuenit in feudis: & quòd generaliter dici potest quòd res feudales & emphyteoticæ confiscabuntur illi fisco cui confiscantur alia bona damnati, semper tamen sine præiudicio domini: quod etiam notat Bal. in l. Si quis presbyter. C. de epis. & cler. Aduertendum tamen esset in hoc quòd licet feudum, vel emphyteosis ex lege inuestituræ vel contractus posset transire ad extraneos hæredes, si prohibitum esset quòd ad ecclesiam deueniret, tunc seruanda erit lex inuestituræ vel contractus, & non applicabitur ecclesiæ, cui alia bona clerici damnati applicantur. Si autem clericus sic damnatus haberet bona subiecta restitutioni, tunc dicendum est quòd confiscabuntur bona illa cum sua causa, scilicet quòd adueniente conditione fideicommissi, fiet restitutio per fiscum. ita decidit Ang. in l. Papinianus. §. Meminisse. ff. de inof. testa. per l. ex facto. ff. ad Trebel. & per alia de quibus ibi: quod etiam probat text. in l. Statius florus. in §. Cornelio felici. ff. de iur. fis. quod tamen intelligit Alex. in d. consil. in pen. col. in casu in quo simpliciter sunt bona subiecta restitutioni, secus autem dicit quando expressè esset prohibita alienatio à testatore: quia tunc etiam pendent conditione non possunt transire in fiscum: ex quo videtur quod in casu nostro bona quæ clericus damnatus teneretur restituere simpliciter post mortem, manerent in confiscatione eius vita durante, secus si fuit in eis prohibita alienatio à testatore, quia tunc non confiscabuntur. Potest præterea & non impertinenter dubitari, an publicatis bonis alicuius clerici veniat in confiscatione ius patronatus? & omissis quæ à doctoribus in variis locis & cum variis opinionibus traduntur in hoc dubio, quando Iudex laicus est qui cõdemnat patronum, vt per doct. vbi glo. in cle. pastoralis. de re iud. & in c. filiis. vbi etiam glo. quam dicunt præcedenti fore contrariam. xvj. quæst. vij. & in cle. ij. de iure patro. & in c. quanto. de iud. & per Imo. & alios in l. In insulam. ff. solu. matr. & per Floria. in l. Via. §. si fundus. ff. de serui. rusti. prædio. in casu nostro non est aliqua controuersia inter docto. quàmuis nullus eorum quos ipse vidi quæstionem mouerit in specie, videlicet quando clerici patroni publicantur bona: sed ex his quæ docto. aliqui tradunt facilè quæstio deciditur. Primò ex his quæ notat Firmianus in tractatu de episcopo, in iiij. libro, in iiij. parte, in iij. quæst. in fin. primæ colum. vers. Sed quæro vtrum. vbi tenet ius patronatus non transire in confiscationem iudicis secularis, sed iudicis ecclesiastici sic. Secundò ex conclusione quam facit Cæsar Lambertinus in elegantissimo suo tract. de iure patronatus, in tertio libro, articulo viij. octauæ quæstionis principalis, in col. vj. vbi tenet quòd si Iudex ecclesiasticus procederet propter aliquod delictum casu quo posset ad publicationem bonorum alicuius patroni, sine dubio includeretur ius patronatus, vt in clemen. Pastoralis à contrario. §. Rursus. de re iudic. quia non dicerentur mittere falcem in messem alienam: & quòd tunc non erit considerandum an veniat principaliter vel accessoriè, vel an exprimatur in tali publicatione vel non ius patronatus: cùm simus in casu in quo Iudex habet iurisdictionem cognoscendi de ipso iure patronatus etiam principaliter, in quo dicit concordare omnes doctores. Si igitur nullus doctorum dubitat quòd in publicatione bonorum contra laicum patronum facta per Iudicem ecclesiasticum venit ius patronatus, non distinguendo an sit facta publicatio simpliciter omnium bonorum, an alicuius castri, in cuius vniuersitatem transeat, meritò ergo firmare audebimus quòd publicatis bonis clerici comprehendetur ius patronatus. Nec in hoc curandum existimo an ille habeat filios legitimos, vel non, ex conclusione Cæsaris Lambertini in fina. verbis dicti octaui articuli, dum tenet quòd in casu confiscationis bonorum patroni ius patronatus nullo modo transit ad filios, sed vel ad ecclesiam vel ad fiscum, sicut potest transire ad extraneos. Ex quibus vltimis suis verbis, & ex his quæ suprà etiam diximus venit hæc mea sententia moderanda, nisi ex constitutione iurispatronatus autoritate illius ad quem spectat dispositum esset quòd ius illud patronatus non posset transire nisi ad agnatos, vel ad aliquos homines habentes certas qualitates vel conditiones: quia tunc non comprehenderetur ius patronatus in publicatione bonorum clerici, sed seruaretur dispositio concessionis vel institutionis illius. Sed hac sic quæstione sine aliqua difficultate decisa, restat nunc aliud dubium eneruandum: cùm enim ex infrà dicendis appareat quòd bona clerici publicata applicari debeant ecclesiæ à qua recipiebat stipendia, vel episcopo vt in pios vsus distribuat, meritò dubitari poterit, quid tunc faciendum est de iure patronatus quod perdidit clericus. Et in hoc crederem (saluo meliori iudicio) posse dici quòd cùm ecclesia cui applicantur bona ratione beneficij vel stipendij non indigeat iure patronatus, neque illud possit facere eam ditiorem, quòd iustius erit quòd episcopus decernat ecclesiam esse liberam in qua erat constitutum ius patronatus, & quòd idem faciat & fortiori ratione quando bona debent distribui in pios vsus: cùm non debeat vendi ius patronatus vt precium distribuatur in eis, nec deceat, nec liceat quòd ipse sibi retineat, nisi in casu quo tale ius patronatus clerici esset annexum alicui castro, vel rei vniuersali: quia tunc iustum est vt sequatur castri vel rei possessorem. Quæri etiam potest, an publicatis bonis clerici filiifamilias veniat peculium castrense, aut aduentitium vel profectitium publicandum? Et in hoc dubio si sequamur iura ciuilia & doctrinam doctorum loquentium generaliter, dicendum est quantum ad peculium castrense quòd non. casus est in l. Si filius. C. de bonis damna. & notat glos. quam ibi sequitur Barto. in l. j. ff. de bonis dam. & idem tenet Bart. in l. Si finita. §. Si de vectigalibus. versic. Sextò quæro. penul. colum. ff. de damno infec. Idem videtur velle Bald. in l. filius. ff. de his qui sunt sui vel alieni iuris. per d. l. Si filius. C. de bonis damnatorum. Vbi etiam dicit quòd aliqui dixerunt quòd illa lex erat correcta, sed non rectè considerauerunt. & vide eundem Bald. in d. l. Si filius. vbi dicit quòd hoc est in solatium filij amissi, vt damnato filio pater retineat peculium castrense, & quasi castrense, qui præterea intelligit l. illam in filio in potestate. & quòd secus esset in emancipato, cùm non habeat peculium, vt l. fina. in fine. C. de inoffici. testamen. & hanc etiam opinionem videlicet quòd peculium castrense non publicatur: sequuntur Imol. & Paulus de Castro in dicto §. Si de vectigalibus, prout refert ibi Alexand. in colum. xxj. & xxij. vbi defendit hanc opinionem ab Angel. tenente contrarium. Quantum verò ad aduentitium idem concludit Barto. in dicto §. Si de vectigalibus, allegato versicu. Sextò quæro. & sequen. videlicet quòd etiam proprietas aduentitiorum bonorum quæ est filij non publicatur ea ratione: quia filio est interdicta omnis alienatio sine patris consensu, vt C. de bo. quæ liber. l. Cum non solùm. {§. filiis autem.} ergo delinquendo non alienabit, mouetur etiam per text. in l. iij. §. Sed vtrum. ff. de mino. Idem tenet Bal. in l. ij. §. Si filius. ff. quod quisque iuris. & in l. Executorem. in princip. in vltima charta. C. de executio. rei iudic. & in d. §. Sed vtrum. & Angel. & Imol. in l. Si filius. ff. de dam. infect. quos refert Alexan. in dicto §. Si de vectigalibus. xix. colum. versi. Adde primò. Præterea quantum ad peculium profectitium idem dicendum est, videlicet quòd non veniat in publicatione bonorum filij, etiam si habuisset filius à patre expressè potestatem donandi & dissipandi, quia non ex potestate donandi: quia hæc non est donatio, nec ex potestate dissipandi: quia non intelligitur cogitatum de delicto. ita concludit Alex. vbi supra in xxiij. col. ver sicu. Item adde. & dicit ita decidere eleganter Ange. in l. Si filius. ff. de dam. infect. & cum eo transire ibi simpliciter Imol. & idem videtur colligere Barto. ex glo. in d. l. j. ff. de bon. damna. notando verba glo. ibi dum dicit, etiam castrense. ex quibus verbis innuit glo. quòd nec aduentitium, nec profectitium. Cùm ergo in iure canonico & ciuili non sit aliter in hac materia dispositum circa hæc peculia in clericis, meritò videtur concludendum quòd publicatis bonis clerici filiifamilias nullum prædictorum peculiorum publicabitur: cùm sacri ordines etiam presbyteratus non liberent filium à potestate patris, vt est text. & ibi Abb. in c. Constitutus. de in integ. resti. & in c. Si annum. de Iudic. in vj. & in authent. Presbyteros. C. de episco. & cleri. & per Docto. reprobata glo. ibi in cap. Cum voluntate. de sentent. excommuni. Nec in hoc aliquid immutat conclusio Doctorum quæ habet, quòd in bonis aduentitiis clericorum, etiam primæ tonsuræ acquisitorum, eis post clericatum, non quæritur patri vsusfructus, quia reputantur bona quasi castrensia: vt probatur in capitulo, Quia nos. de testamen. & ibi notant Abb. Hostien. & Barba. & ponit latius doctor noster Hispanus Rodericus Suares in quæstio. Vtrum in bonis maioratus pater habeat vsumfructum, in fol. penulti. colum. iiij. vsque ad finem: quia licet per hoc videatur quòd talia aduentitia clericorum non habeant naturam aliorum aduentitiorum laicorum, satis est quòd assimilentur bonis quasi castrensibus, quæ etiam vt suprà dictum est non publicantur. Vltimò autem pro pleniori examinatione huius c. operęprecium est quęrere in casibus in quibus dispositione canonica, aut imitatione legali bona clerici publicari possint, cui tandem applicari debeant. & in hoc dicendum videtur quòd seruanda sit dispositio text. in capitu. excommunicamus. el j. de hæret. §. j. in qua cauetur quòd bona clericorum damnatorum de hæresi applicantur ecclesiis à quibus stipendia receperunt. Et si clericus recepit stipendia à pluribus ecclesiis, tunc inter eas diuidentur bona pro rata, vt per glos. ibi, in verbo, Stipendia. Vnde hæc videtur practica seruanda in omnibus casibus in quibus bona clerici habentis beneficium vel plura beneficia publicantur. Erit ergo cruæ Iudici qui bona clerici publicari mandauit diuidere ea iustè inter ecclesias in quibus beneficia habuit: & si aliqua ecclesiarum sita fuerit extra suam diœcesim, & omnia bona clerici fuerint in eius potestate, tunc debebit mittere illi portionem sibi contingentem. At si in loco beneficij extra diœcesim constituti fuerint aliqua bona clerici quæ pertineant ad illam ecclesiam, tunc eius erit officij intimare iudici illius diœcesis sententiam à se latam, vt illam in prædictis bonis exequatur: in casibus in quibus sententia lata super confiscatione bonorum extenditur ad bona sita extra iurisdictionem pronunciantis, de quo per Domi. in capitu. Cum secundum. ad fin. de hæreti. in vj. & per Ancha. in capitu. Postulasti. viij. quæstio. de foro compet. & per bonam additionem Feli. in dicto capit. Postulasti. in iij. col. Et quia tex. non distinguit an bona damnati clerici recipientis stipendium ab ecclesiis fuerint patrimonialia vel ne, acquisita intuitu ecclesię vel non, videtur velle quòd omnia bona indistinctè clerici habentis beneficium applicentur ecclesiæ in qua illud habebat, quod videtur magni effectus: nam posset contingere quòd ratione alicuius tenuis beneficij possessi à clerico posset ecclesia patrimonium pingue clerici, vel alia plura bona eius industria seu arte quæsita sibi acquirere. In casu verò in quo clericus damnatus non haberet beneficium, & sic non esset aliqua ecclesia cui applicanda essent eius bona, tunc credit Abb. in dicto capitu. excommunicamus. in j. col. debere ea applicari episcopo loci qui distribuat in pios vsus: cuius opinioni adhæret ibi Ana. in ij. col. Nec curandum est in hoc de eo quod scripsit Oldra. in consil. suprà allegato, videlicet quòd episcopus non habet confiscationem bonorum, cùm non habeat territorium: nam vt inferius latius scribimus, in verbo pœnísve aliis pecuniariis, verior opinio est & consuetudine roborata quòd episcopus habet fiscum. Episcopum autem loci in hoc casu eum esse credo, qui est episcopus diœcesis in qua fertur sententia publicationis bonorum, dum tamen aliâs sit Iudex competens, in cuius curia de delicto clerici tractari poterat. Caueat præterea episcopus cui prædicta bona applicantur, ne ea conuertat in suos vsus: quia præter id quod sacri canones nullibi bona sic confiscata episcopis applicant, doctores qui ea illis applicanda scripserunt, tali tamen onere hoc describunt, vt illa in pios vsus consumant. {De quo scripsit Feli. in capitu. irrefragabili. §. Cæterum. de offic. ordina.} Crederem præterea in hoc iudicandum esse non solùm pium, sed debitum vsum, in quo dicta bona expendi possint & deberent, in alimentis videlicet clerici damnati, dum viueret, ne aliâs fame mori cogeretur, aut esset aliunde mendicandum pro eius sustentatione. # 125 Verberari. Capvt cxxv. POena verberum in clericorum personis à sacris canonibus recepta est. Et hoc forsan quòd cum dolore & citra vitæ ac membrorum periculum corrigat, de eáque mentio fit in c. {j. v. q. j. & in c. nullus clericus. xj. q. j. & in c.} Cum beatus. xlv. dist. quod est concilium Bracarense. {tertium in cano. vj.} & in c. fi. xxxv. dist. quod est concilium Agathense. & in c. j. fina. verbis, de calumnia. Ex quo ibi notat Abb. in vlt. nota. quòd ecclesia potest clericum publicè verberare. Cúmque cessent in illis cæteræ pœnæ mortis, ac membrorum mutilationis, nimirum si hanc tanquam paternam correctionem antiqui illi patres sacrorum canonum conditores admiserint. Vide tamen in hoc distinctionem quam facit tex. & glo. in d. c. Cum beatus. videlicet quòd presbyteri, Abbates, & leuitæ nullis debent verberibus subiacere, exceptis grauibus & mortalibus culpis: minores tamen clerici verberantur pro minoribus culpis. & idem notat Præpo. in d. cap. fi. xxxv. distin. In qua tamen imponenda iudices ecclesiastici aduertere debent semper, quòd in casu quo clericus venit verberandus, non potest nec debet verberari per laicum etiam de mandato suo, vt in capitu. Vniuersitatis. de senten. excommun. & per gloss. in cap. Si clericos. eod. titu. lib. vj. & ita etiam disponitur in l. lvj. titul. v. parti. j. vbi dicit lex quòd tam prælatus mandans, quàm laicus obtemperans in hoc excommunicatus est, sed debet per ministrum ecclesiæ verberari, vt not. Cardi. de Turrecremata post Hugo. in c. Illi qui. v. q. v. & secundum eos constitutus in minori ordine poterit etiam presbyterum verberare. Imò plus voluit Abb. in c. Inter alia. in col. iiij. de immu. eccle. quòd pro honestate ecclesiæ clericus debet verberari in ecclesia, & per clericum, & non per laicum, allegando d. c. Vniuersitatis. {Quando verò clericus est incorrigibilis, potest per laicum verberari, vt not. glo. in summa xlv. dist. allegando text. in c. vt famæ. de senten. excom. Tu tamen lector aduerte an tex. ille probet hanc conclusionem, cum nihil de verberibus disponat: sed de captura facienda per laicum, & inter hos duos actus, non paruum videtur esse discrimen. Nam difficilius capitur clericus nisi per laicos. Captum tamen clericum verberare per alium clericum in minoribus saltem, non sic difficile est. præmaximè quia in quauis republica ministri deputati ad capturam delinquentium laici sunt. ideo videndum est an sola autoritas glo.sufficeret ad veritatem huius conclusionis. quam tamen simpliciter sequutus fuit Bertachi. in tract. de episcopo. iij. par. iiij. lib. de potestate & autoritate episcopi in temporalibus circa personas. versi. quarto quæro an episcopus.} Et aduerte quòd iudex ecclesiasticus habet iurisdictionem fustigandi & verberandi, & sententiam suam potest super his mandare executioni absque scrupulo irregularitatis, licet in fustigatione vt in plurimum interueniat ali qualis effusio sanguinis: quia illa qualis qualis effusio non consideratur, cùm non veniat principaliter ex sententia, sed accidat ex postfacto: & satis est quod in sententia clerici non infertur pœna, ex qua principaliter & immediatè veniat sanguis. ita Paul. Grillan. in tract. de relaxatione carceratorum, in v. q. & licet huic conclusioni videatur refragari tex. in c. in Archiepiscopatu. de rapto. & gl. ibi. & in c. his à quibus. xxiij. q. vlt. tamen crederem saluari posse dictum huius doctoris, quando illa sanguinis effusio esset, vt ipse dicit aliqualis: nam text. in d. c. in Archiepiscopatu. non reprobat, si aliquis sanguis ex flagellis prosiliat, sed quod flagella in vindictam sanguinis transire videantur: vnde prohibet vindictam sanguinis, non verò accidentalem effusionem. Vnde nec existimo necessarium fore vt audiui, facere aliquos iudices quòd flagellandos induunt lineis vestibus intinctis cæra, vt desuper flagellentur, dum enim scrupulis consulunt, correctionem inutilem & parum timendam efficiunt. {Vel verius in hoc dici posset, quòd etiam si iudex prætenderet in pœna verberum vel fustigationis effusionem sanguinis, & verè succederet, & in magna quantitate, non propter hoc incurreret irregularitatem, cùm hæc non contrahatur nisi sola morte, vel membri mutilatione, vt notat Abb. in c. j. nu. 8. qui cleri. vel vouen. & Cardi. in cle. si furiosus. per tex. ibi, de homic. col. vlt. q. xxxj. & per tex. in c. in Archiepiscopatu. de rapto. quem pro hac conclusione ponderat, & respondet ad tex. in c. cum illorum. de senten. excom. Et vide Sylue. qui refert Abb. vbi suprà in sua summa, verbo, homicidium. 3. §. Tertiò quæritur.} # 126 In exilium mitti. Capvt cxxvi. ECclesiastici iudices possunt imponere pœnam exilij, vt probatur in c. j. de calum. & in c. pe. de pœ. & in c. Hi qui. iij. q. iiij. & in c. Cum beatus. xlv. dist. Et notant doct. in c. Cum non ab homine. de iudi. licet ibi Ant. nitatur colligere arg. ex illo tex. quòd ecclesia non habet pœnam exilij, cui in hoc aduersatur Barb. ibi, in col. vj. vers. Et dicit hoc. Vbi namque pœna certa non est imposita à iure, & delictum quod venit puniendum in clerico, videtur quodammodo cohærere alicui loco, prudenter se habent iudices ecclesiastici, si delinquentibus clericis pœnam inferant exilij. Sicut enim occasio delinquendi facilè præcipitat etiam eos qui aliquam virtutis curam habere solent, sic eadem occasione sublata facilius est à difficili & asperrima vitiorum semita, ad amœnissimam virtutis viam reuocari. Quod bene comprobant verba illa singularia sanctissimi Hispaniæ nostræ doctoris clarissimi lfidori, insignísque vrbis Hispalen. Præsulis pręfulgidi, quę Gratianus intexuit in c. Valet. lxxxj. dist. Valet (inquit ille) interdum conuersis pro salute animæ suæ mutatio loci. Plerumque enim dum mutatur locus, mutatur mentis affectus. Congruum est ergo & inde etiam corporaliter euelli, vbi quisque illecebris deseruiuit. Nam locus vbi quidque prauè vixerit, in aspectu mentis apponit, quod sæpe ibi cogitauit vel gessit. Aduertat tamen in hac materia episcopus vel eius vicarius, quòd postquàm clericus propter crimen est damnatus ad pœnam exilij legitima causa, & probatione subsistente, non potest ab exilio reuocari, & sic non poterit clericum exilio damnatum rebannire. ita notat Præpo. arg. tex. ibi in c. In primis. ij. q. j. Ratio est secundum eum, quia ex quo legitimè est missus in exilium, inferior non potest super istis gratiam facere: vt habetur in c. Cum t. de re. iudi. Facit etiam text. in l. Relegati. ff. de pœn. Ex quo ibi not. Bar. quòd misso in exilium solus princeps & non alius potest dare licentiam veniendi, & quòd reuertatur, quem vide vlterius etiam dicentem quòd quilibet iudex potest dare licentiam exuli reuertendi ex iusta causa: quod est notandum in nostro proposito, quia per hoc videtur quòd episcopus vel eius vicarius posset idem facere ex causa iusta. Si tamen clericus esset de facto in exilium missus, tunc bene potest per eundem iudicem reuocari secundum Præpo. vbi suprà, arg. tex. & quæ ibi notat Bal. in c. Ab excommunicato, de rescript. Idem Bal. & Ias. in l. Si pacto quo pœnam. C. de pact. de quo ego latius scripsi in meis doctrinis magistralibus, in doctrina incipienti, factum de facto. # 127 Deponi. Capvt cxxvii. DEpositio est perpetua remotio ab altaris ministerio, notat Abb. in c. At si clerici. de iud. col. j. & refert ibi Decius col. iiij. vers. quintò nota. & depositus simpliciter intelligitur depositus perpetuò, licet non exprimatur, vt per glo. not. in c. j. in glo. fi. l. distin. vbi Domi. & tenet Decius vbi suprà. & vide glos. nota. quæ probat istam conclusionem in c. Accedens. l. dist. vbi tamen vide sing. dist. Præpo. in hoc artic. & nota quod regulariter pro nullo crimine potest deponi clericus, nisi de iure aliud exprimatur, notat Domi. in §. de his. l. dist. & in c. j. xxxv. dist. nisi in grauibus, vt ibi per eum: quod refert Decius in d. cap. At si clerici. in prin. in col. pen. de iud. Item pro delicto enormi potest fieri depositio. ita dicit Abb. in c. fi. de cele. miss. allegat tex. in c. Tuæ. de pœnis. qui tex. dicit, magnis sceleribus: quod verbum magnis plura delicta comprehendere videtur, quàm verbum enorme. & vide Anto. in c. Cum dilectus. de purg. cano. col. vj. vers. Caue quia illud. qui ex verbis Inno. ibi colligit vnam theoricam, quam dicit tenendam pro vera, quòd vbicunque pro aliquo delicto venit imponenda pœna mortis, tunc de iure canonico in locum ipsius intelligitur subrogata pœna depositionis: quod refert & sequitur Feli. in c. qualiter. el ij. §. Ad corrigendos, iiij. col. de accus. limitando nisi de iure canonico alia pœna tanquam ordinaria imponatur. Aduerte tame in ista materia quòd Decius in cap. At si clerici. in col. xx. de iudi. versicu. De secundo. colligit duas conclusiones ex Abb. ibi. Prima quòd pœna depositionis non imponitur nisi pro graui crimine. Secunda quòd quæ dicantur crimina grauia relinquitur arbitrio iudicis, ex quo postea, in eadem colum. vers. Secunda conclusio, dicit quòd erit in arbitrio iudicis quæ crimina dicantur requirere depositionem. Et vide etiam quod notat Abb. in c. Latores. de cleri. excom. minis. de quo suprà memini in parte suspensionis, excommunicationis & c. Item nota quòd ad depositionem presbyteri non semper requiritur dolus, sed supina ignorantia æquiparatur dolo, quo ad hoc. ita notat Abb. ex tex. ibi, quem dicit valde notabilem in c. fi. de celebra. missa. Et aduerte quòd si depositus ab officio celebrat, priuatur participatione corporis & sanguinis domini, & permanet in hac excommunicatione vsque ad diem vltimum, ita vt viaticum tantummodo exitus sui tempore percipiat: vt habetur in c. Accedens. l. dist. & ibi notat Præpo. & in ista materia depositionis vide Archi. in c. Presbyteri. el ij. v. quæst. vj. vbi tradit nimis generalem & dubiam doctrinam videri meo, videlicet quòd si clericus deponitur pro aliquo crimine, potest à iudice seculari adhuc puniri pro eodem: sicut enim accidit quem diuersis legibus teneri pro eodem crimine, sic eodem modo lege & canone. Nam clericus depositus non efficitur de foro iudicis secularis propter solam depositionem, quomodo ergo poterit per ipsum puniri? Præterea non sequitur: potest quis teneri diuersis legibus pro eodem crimine: ergo clericus potest puniri pœna canonica per episcopum, & legali per iudicem secularem, non præmissa degradatione & traditione. {An autem clericus depositus possit restitui per Episcopum, vide Gondi. Villadie. in tract. de legato, par. j. quæst. xiiij. nume. 63. Tomo 2. tracta. diuersorum Docto. fol. 292. Et vide in pontificali. fol. 204. colum. j.} # 128 In arctum monasterium detrudi. Capvt cxxviii. ANtiquis illis ac venerandis patribus qui futuro vniuersalis ecclesiæ statui nedum claritate, ac sanctimonia vitæ suæ, sed piis sanctionibus consuluerunt, non minus fuit curæ delinquentium pœnas decernere, quàm eorum futuræ emendæ prouidere, non satis suo animarum zelo mirabili esse censentes, si facinorosis inflicta pœna (quæ aliis similia perpetrandi metum ingessit) ipsismet admissa deplorandi non præstaret oportunitatem. Ac ideo post depositionis pœnam statutam vt depositi ad agendam pœnitentiam in monasterium aliquod detruderentur, ordinarunt: vt sic eos monachorum integritas ac venustas confunderent, & vitæ austeritas ad amplectendam voluntariè pro suis excessibus pœnitentiam suaderet, ac charitas (quæ dum verior est, in vitiis prolapsos magis subleuat quàm improperat) ad agnitionem culpæ, & spem veniæ commoneret. Vnde regulare est quòd episcopus debet assignare clerico, quem deponit, monasterium, vbi peccata lugeat, & illa vlterius non committat, vt in c. Sacerdos. lxxxj. dist. Sed hoc vt videmus recessit ab vsu: quod forsan euenit ex eo quod iudices ecclesiastici adeò segniter laborant crimina punire, vt rarissimè videamus eos delinquentibus depositionis pœnam inferre. Item & ex alio capite, quia omnia monasteria iam sunt ab episcoporum iurisdictione exempta: & ideo non sic iudicibus datur facultas assignandi monasterium. vnde Alex. tertius reputans hanc detrusionem non ita facilem dum illam fieri præcipit in c. Sicut dignum. in §. Clericos. de homi. addit conditionem, si fieri potest, forsan de possibilitate dubitans, non tam propter penuriam monasteriorum, quàm propter voluntatem recipiendi detrudendos in eis. Aduerte tamen quod Præpos. in c. Si euangelica. lv. dist. notat ex text. ibi, quod clericus qui non est sufficienter punitus pro grauitate delicti cum sola depositione potest detrudi in monasterium: ex quo videtur, quod non indifferenter post depositionem debet succedere inclusio. {quomodo autem alimenta ministranda sunt iis, qui in monasterio ad pœnitentiam deputantur, vide bonum text. Greg. in c. de lapsis, xvj. q. vj. vbi vide Archid. dicentem quod pauperes clerici ponendi sunt in monasteriis à diuitibus, aut alendi ab Episcopo.} & de materia huius cap. vide quod scribitur in sequen. # 129 Ac in perpetuum carcerem damnari. Capvt cxxix. Hvivs pœnæ fit mentio in c. pen. de hæret. & in c. Nouimus. de verb.sign. & in extrauag. Diuinis exemplis, quæ est sub tit. de pœnis. in extrauagantibus communibus. dicitur autem hæc pœna perpetui carceris capitalis secundùm Bald. in l. Reos. in princ. col. j. de accusat. quem refert Felin. in c. Qualiter. el ij. §. Ad corrigendos. in col. iiij. de accusa. Quæ quidem pœna si ab ecclesiasticis iudicibus imponeretur, vbi delictorum qualitas exig it, custodia tali, vt reuera perpetua esset, longè leuius censerentur punita laicorum delicta naturali morte, quàm clericorum perpetuo carcere. Nam vt Card.scripsit in c. Cum non ab homine. de iudic. longè minor pœna est statim mori, quàm diu affligi sine salutis spe. Quando autem ista pœna vel præcedens imponi debeat, Inno. in c. qualiter. el ij. de accusat. in col. pen. vers. & sunt. videtur velle quod hæc pœna carceris æquiparatur pœnæ damnationis in metallum iuris ciuilis. Vnde secundùm hoc videretur imponenda in casibus quibus iure ciuili quis punitur pœna tali, & ad hoc refert eundem Inno. Ioan. de Ana. in consil. j. in col. ij. Abb. tamen in c. Tuæ. de pœnis. tradit talem doctrinam, quòd vbi pro delicto imponitur pœna mortis de iure ciuili, tunc depositus detruditur in carcerem perpetuum: quando verò imponitur pœna alia citra mortem, tunc detruditur in monasterium. Contra quem instat Philip. Decius in c. Cum non ab homine. in col. vj. vers. Sed ista doctrina. de iudi. dicendo quòd hoc non est verum, quia in casu. c. Clerici. de exces. prælat. & in c. Tuæ. de pœnis, fit detrusio: licet de iure ciuili imponatur pœna mortis, & refert Aretin. latè scribentem in hoc, in col. ix. qui concludit secundùm eum, quòd debet quis detrudi in monasterium ad agendam pœnitentiam, & si non velit agere, ponitur in perpetuis carceribus, allegat. d. c. Vt famæ. de sent. excom. & c. A nobis. de aposta. Sed contra hoc arguit Deci. de text. in c. Nouimus. de verb.signifi. & in c. penul. de hæret. Vnde videtur sibi quòd in carcerem detrudatur quis, quando insurgit maior suspitio fugæ pro maiori securitate.sed ista distinctio Decij non placet: quia pœna perpetui carceris, tunc non ratione pœnæ, sed securitatis daretur: vnde non consideraretur delicti qualitas, sed fugæ timor. Vnde melior est sententia. Areti. vbi supra, quam ipse Decius non integrè refert: nam concludit ipse Aretin. quòd quàmuis pœna mortis imponatur de iure ciuili, non tamen debet imponi de iure canonico pœna perpetui carceris: quod ipse limitat dupliciter, Primò in casibus exceptis, in quibus expressè cauetur de pœna carceris, vt in cap. pen. & fin. de hæreti. Secundò vbi propter immanitatem delicti non esset imponenda laico simpliciter pœna mortis, sed cum aliqua qualitate atroci, vt puta ignis, traditionis ad bestias, lacerationis membrorum, & huiusmodi: tunc enim videtur sibi imponenda pœna perpetui carceris: quod intelligit verum, siue illa pœna sit naturalis criminis, siue Iudex illam imponat, augendo illam propter aliquam qualitatem animo inhærentem: & sic dicit intelligendum c. Nouimus.suprà alleg. de quo arguit contra illum Dec. Et aduerte quòd Bald. In l. penult. C. ad l. Aquil. dicit quòd si episcopi imponerent aliquem in ita arcto loco quòd non haberet aërem sufficientem, vel darent sic parum comedere quòd de facili moreretur, quòd essent irregulares, Vnde prouidere deberent ecclesiastici iudices, quando alicui carcerem perpetuum assignant, ne ex defectu aeris vel cibi moriatur. Idem notat Abb. in c. A nobis. de aposta. reserendo Ioan. And. Et vide Io. de Anan. in c. j. de collu. detegen. & in c. qualiter & quando. el ij. §. fin. vers. Nunquid autem episcopus. de accusa. & Matth. de Afflictis in j. lib. Constitut. Siciliæ, in fol. cxxix. col. iij. & Maria. in repet. c. Ad audientiam. de homi. in col. xxxj. versi. quinquagesimò octauo quæro, vbi referunt Bald. vbi suprà, & alios idem tenentes. Et vide etiam Cardi. in Clem. j. de pœnit. & remis. in quæstio. vij. vbi referendo Laurent. dicit quòd ponentes aliquem in tali carcere in quo propter eius arctionem incarcerati non viuunt vltra sex vel octo dies reputat homicidas, vel irregulares: quia illa pœna est magis afflictiua, quàm si ponerentur in patibulo. Aliâs autem si damnatus ad perpetuum carcerem moriatur, dicitur naturaliter mori, vt notat Bald. in l. j. C. de his qui ad liber. peruen. non pos. quem refert Ioan. de Ana. in cap. fin. de homic. num. viij. vide Feli. in cap. Qualiter. el ij. de accus. §. Ad corrigendos. col. v. in princ. Et nota quod licet aliâs damnato ad perpetuum carcerem ex forma statuti, vel de iure communi, non possit aliquid relinqui vltra alimenta, dicit Marian. in c. Veniens. de accusa. in col. xxviij. in versic. Vndecimò quæro, quòd de iure canonico videtur posse attentari quòd taliter damnato non possent relinqui alimenta, cùm sibi deputetur panis angustiæ, & aqua doloris. De quo tamen articulo vide latius Corsetum in repertorio Abb. in verbo carcer. in versi. An valeat. & Feli. in c. Qualiter. el ij. in §. Ad corrigendos. col. iiij. in fin. de accusa. Prærerea in hac materia poterit meritò dubitari, an valeat testamentum clerici damnati ad perpetuum carcerem, qui ibi finaliter decessit? Quod examinat Bald. in j. volum. consil. ccccxlviij. quæritur in primis. vbi tandem concludit quòd non, & quòd talis nec actiuè, nec passiuè sit testabilis. Et quia principale fundamentum suum est, quia tali pœna damnatus continetur sub condemnatis ad mortem: quia licet non sit condemnatus ad mortem subitaneam, est condemnatus ad breuitatem vitæ. Posses tu regnorum Castellæ & Logionis incola non immeritò inferre quod hodie attento iure eorum secus esset, cùm per l. iiij. in legibus Tauri editis disponatur quod damnatus ad mortem ciuilem siue naturalem possit testari, nisi damnetur propter crimen inducens cõfiscationem bonorum. An autem episcopus qui condemnat clericum ad perpetuum carcerem possit in sententia reseruare sibi potestatem minuendi pœnam suo arbitrio, vide Bald. in auct. Interdicimus. C. de episc. & cleri. referentem Guillel. disputasse hoc, & finaliter tenuisse quòd sic. Sed dicit Bald. contra naturam pœnæ declarandæ in sententia non potest fieri reseruatio: quia esset implicare contraria, sed asserit tandem quòd fortè fallit in sententia episcopi: quia mitius debet agi cum eo quàm cum alio, arg. d. aucten. Interdicimus secundùm vnum intellectum: cuius verba ferè ad literam refert Felin. in c. Qualiter. el ij. in §. Ad corrigendos. in col. vj. de accusat. & nihil in hoc. # 130 Exigentibus culpis. Capvt cxxx. Qvae sint culpę propter quas quis debeat tradi curiæ seculari, ex his quę suprà tradidimus facilè quis dignoscere potest. Causa autem facilioris inuentionis volo hîc saltem summariè referre: habes enim hoc examinatum suprà in verbo Sortilegi, & in verbo hæretici, & in verbo falsarij, & in verbo conspiratores, & in verbo, & per assassinos, & in verbo læsæ maiestatis. Et an propter delictum grauissimum perpetratum à clericis tradi debeant curiæ seculari, vltra casus expressos in iure habes plenè suprà in verbo parricidæ. # 131 Data incorrigibilitate. Capvt cxxxi. Cvm Ecclesia nunquam intenderit priuilegiis suis clericos fouere proteruos atque incorrigibiles, statuit Celestinus tertius, in c. Cum non ab homine. de iudic. clericum ab ecclesiastico iudice depositum, si adhuc incorrigibilis fuerit, excommunicari debere, deinde contumacia crescente anathematis mucrone feriri. Tandem si in profundum malorum veniens contempserit, cùm ecclesia non habeat vltrà quid faciat, per secularem potestatem esse comprimendum, ita quòd ei deputetur exilium, vel alia legitima pœna inferatur. Noluit tamen quòd sola incorrigibilitas sufficeret vt comprimeretur clericus depositus à seculari iudice: nisi excommunicatio & anathema subsequerentur: & insuper vtrisque contemptus: vt patet ex verbis illius text. Dicitur autem clericus depositus incorrigibilis secundùm Abb. ibi, col. penult. vers. quæro qualiter. post Ant. si committat alia delicta, etiam si non sint similia, vel si sint minora, ex rationibus de quibus per eum, quem sequitur Decius ibi col. fin. Dicitur etiam incorrigibilis, si cùm deturderetur in monasterium ad pœnitentiam peragendam, ea non peracta capit fugam, & occultat se, vel aliter de facto impedit, vt non possit cum iudex arctare, licet non reperiatur in nouo delicto, quia tunc post excommunicationem, & anathema comprimendus est per iudicem fecularem, vt in text. secundùm Abbat. vbi suprà, in col. fin. Sequitur Decius, vbi suprà. Item aduerte quòd Decius ibi ponit alium casum incorrigibilitatis tanquam diuersum ab aliis, quem dicit ex Abbate colligere, videlicet quando clericus ter monitus non desistit, qui iudicio meo sub primo comprehenditur: nam si non desistit, ergo perseuerat in crimine, & tunc sola perseuerantia sine monitione reddit eum incorrigibilem: nisi dicamus, quòd sentiat Decius quando monetur vt desistat à nouis criminibus quibus inuoluitur post depositionem. Quod adhuc etiam non videtur iuuare opinionem suam, quia tunc etiam commissio nouorum criminum etiam minorum redderet eum incorrigibilem sine monitione per supradicta. Addit etiam quartum casum incorrigibilitatis Decius allegando Domini. videlicet quando semel correctus verbis non se emendat, qui etiam in proposito nostro videtur impertinens: nam si post depositionem non se emendat etiam correctione verbali non præmissa dicetur incorrigibilis vt excommunicari valeat. Sit autem in hac materia vera resoloutio, quod nullus casus datur à doctoribus qui succedat post depositionem, qui solus sufficiat vt tradatur curię seculari: nisi præcedat contemptus excommunicationis vel anathematis. Et cùm clericus depositus sit de iurisdictione ecclesiæ, vt per Abb. in c. Ioannes. & in c. ex parte. de cler. coniug. Iudex ecclesiasticus debet declarare eum incorrigibilem, ipso tamen non citatione fugiat, vt per Abb. post Card. in d. c. Cum non ab homine. & Inno. in c. j. de homic. lib. vj. quos refert Aret. d. c. Cum non ab homine. col. v. & vide Felin. ibi. iiij. col. qui dicit quod ex omnibus dictis doctorum communiter ibi colligitur quod potestas quę datur iudici seculari super deposito incorrigibili non exercetur, nisi declaretur qualitas incorrigibilitatis, ipsam conferens. Et nota quod clericus incorrigibilis, qui non potest puniri ab ecclesia, potest ipso iure comprimi à iudice seculari absque alia degradatione. Hæc est communis opinio modernorum post Ioan. And. & Anto. vt firmat Aret. in d. cap. Cum non ab homine. col. v. vers. Tertia fuit opinio. & vide Domi. in c. Nec licuit. xvij. dist. qui notat ibi glo. pro isto dicto Ioan. And. Clericus autem sic propter incorrigibilitatem effectus de foro seculari puniri debet non ad voluntatem ecclesiæ, sed prout iudici seculari videbitur. Ita notat Abb. in d. c. Cum non ab homine. in vlt. nota. qui illum puniet pœna imposita per leges ciuiles laicis pro illo delicto à clerico perpetrato, vt probat tex. in c. Ad falsariorum. de cri. fal. Præterea in ista materia vide notabilia verba Cardi. in quodam consilio, quæ refert Feli. in c. Rodulphus. de rescript. in col. xxxv. quę dicit non legisse alibi, dum scripsit quòd in modo confitendi delictum potest reus talia verba dicere, quòd ex illis appareat reum esse incorrigibilem: quia ostendit non solum non pœnitere de delicto commisso, sed dolere quòd delictum non fuerit ita plenè perpetratum & consummatum sicut ipse attentauit, & intendebat committere, vt patet in facti contingentia, super quo Cardin. scripserat consilium, de quo meminit Felin. # 132 Degradari. Capvt cxxxii. De hac pęna degradationis mentio fit in c. qualiter. el ij. de accu. & in c. Tuę. de. pœ. In cuius impositione notandum est quod voluit Ana. in c. j. de cle. pugnan. in duel. quasi in fi. post Anto. quem ibi refert, quòd pro nullo crimine quantumcunque graui imponitur clerico pœna degradationis, nisi reperiatur iure expressum. Ex quo sunt restringenda iura in d. c. qualiter. & c. Tuæ. quod est notandum secundùm eum. Et aduertendum est etiam quòd sine accusatione nemo degradandus est, licet aliâs sit puniendus, vt in c. Dilectus filius. de simo. secundum Hosti. in summa, tit. de accus. in §. quis sit effectus accusationis. vers. Ergo sine accusatore. Item etiam est notandum quòd licet clericus sit constitutus in minoribus, nihilominus est capax sententiæ depositionis seu degradationis, not. Ant. in c. At si clerici de iud. Quod dicit ibi pulchrum Barba. in c. Cum non ab homine. ij. col. de iud. & respondet ad tex. in c. Clericus. lo ij. de vi. & hone. cler. Et ad id quod notat ibi Anto. quasi sibi contrarius. & adducit in confirmatione huius tex. in c. Si quis episcopus xxvij. q. j. & visa Arnal. Albert. in repe. c. quoniam. de hære. in vj. fo. iij. col. ij. vers. Nota quintò. vbi tenet dictam conclusionem quòd etiam clericus in minoribus constitutus, vel simplex tonsuratus degradatur, & neminem ex prædictis doctoribus allegat, sed pontificalem librum modernum, fol. clxxv. & alia fundamenta quæ per te vide. Et in ista materia degradationis videtur colligi doctrina notabilis ex dictis per Abba. in c. At si clerici. in princ. in col. iij. de iude. quòd vbi in aliquo canone dicitur quòd clericus degradetur & detrudatur in monasterium, intelligitur de degradatione verbali, quia si fieret actualis, statim fieret de foro seculari, vt in c. ij. de pœ. lib. vj. Quam dicit esse elegantem determinationem Feli. in c. qualiter. el ij. in fin. de accusatio. {Formam verò actualis degradationis hic non libuit inserere, quia facile est videre eam volentibus in libro Pontificali, fol. ccv. cum duabus sequentibus. Describitur etiam prout actualiter facta fuit in persona cuiusdam presbyteri, propter homicidium qualificatum in iij. parte Repetitionis c. Ranutius. de testa. factæ per Guillel. Benedicti fol. xlj. in processu præuentionali ibidem inserto.} # 133 Seculari curiæ tradi. Capvt cxxxiii. Sacrorum canonum censura mirabilis ideo forsan noluit clericos membrorum mutilatione aut vltimo puniri supplicio, quia cùm eos bonis imbutos moribus eligendos præceperit, si deliquissent minori castigatione eos emendari posse, ac cæteros ab illorum imitatione prohiberi confidit. Si tamen pietate hac canonica abutentes incorrigibiles efficiantur, statuit tradi eos seculari curiæ legali animaduersione puniendos, vt suprà dictum est. In casibus autem certis qui ex suprà dictis colligi valent, nulla amplius incorrigibilitate spectata vt statim eidem curiæ traderentur clerici in eis delinquentes ordinauit. Quos sic sibi traditos Iudex secularis punire potest pœna laicis imposita per leges ciuiles, vt suprà notauimus in verbo data. Possunt etiam tunc nisi in crimine hæresis iudices seculares petere vt sibi fiat fides de processu facto contra tales clericos, cum enim illos punire debeant tanquam subditos, iustum est vt constet sibi illos deliquisse, vt notant Doct. in c. j. de offi. ord. & in c. At si clerici. de iud. Vt autem ipsam degradationem actualem, & traditionem curiæ sequatur realis pœnæ executio, solent seculares iudices ante actum illum degradationis habere iam notitiam processus. & incontinenti degradatum clericum sibi traditum ad pœnam ordinariam damnare, & statim executionem faciendam præcipere: quod ideo introductum est vt cum maiori exemplo ab omni populo qui ad actum degradationis accessit pœna infligi videatur. Crederem tamen quòd si depositus sic traditus appellaret à sententia iudicis secularis eum tanquam laicum condemnantis, & esset in casu in quo secundùm ius appellationi esset deferendum, quòd iudex deberet deferre, aliâs nec diuinam nec humanam pœnam euaderet: non enim debet esse ille deterioris conditionis, quàm quilibet alius laicus pro simili delicto damnatus, & hoc præcipuè quando Iudex ecclesiasticus fecit traditionem denegata etiam appella. condemnato. Bene tamen credo quod quando iudex secularis parat executionem faciendam in persona clerici sibi tradendi, quòd cum ipse viderit processum, iam certus {fuerit effectus} quòd potest denegare ei appellationem sicut denegaret in illo casu cuicunque laico. Præterea quàmuis in omnibus suprà scriptis pœnis dici possit operari consensum clerici condemnati, ne aliquis eo inuito pro eo appellare possit: in hac tamen sententia traditionis curiæ, cum ex ea solet mors regulariter sequi, crederem quemlibet etiam extraneum hoc facere posse, iuxta l. Non tantum. ff. de appel. licet quis dicat quòd cum sententia traditionis non est illa quæ mortem infert, sed iudicis secularis quæ postea pronunciatur: nam sufficit quòd illa est quæ causam præstat sententiæ, quæ subsequitur: & cuius consensus & executio damnationem sequentem operatur. Pro quo facit quod notat Inno. in c. qualiter. el ij. de accus. in penul. col. dum dicit quòd secundùm canones nunquam imponitur pœna corporalis mortis, sed quòd est quædam quę quasi similis ei habetur scilicet quòd relinquitur seculari Iudici puniendus. Facit etiam in confirmatione huius quod notat Feli. in c. Cum super. de re iudic. in col. ij. vbi ampliando d. l. non tantum, dicit eam procedere, etiam si agatur de morte ciuili, vt de deportatione, motus per ea quæ notat Bar. in l. Stichus. ff. de pecu. leg. Et Bal. in l. fi. C. de neg. gest. ex quibus duabus doctrinis Inno. & Felin. Posset etiam dici vt eodem modo habeat locum dispositio d. l. Non tantum. quando clericus damnatur ad pœnam perpetui carceris: quia talis pœna satis videtur esse similis pœnæ mortis, & posset meritò iudicari mors ciuilis: quàmuis ego soleo dubitare de prędicta ampliatione Feli. quia d. l. Non tantum. multum considerat quòd ibi ille pro quo permittitur extraneo appellare, ducitur ad supplicium, & tunc etiam si resistat, nec velit admitti appellationem, perire festinans, lex illa disponit appellationem admittendam. Quando autem quis solummodo deportatur, cùm non amittat vitam, vel membrum, nimirum si acquiescendo sententiæ impediat appellationem extranei in eius fauorem volentis appellare, præcipuè quia doctores quos allegat Feli. in eo quòd suæ opinioni fauere videntur, nihil tractant de materia d. l. Non tantum. sed de actione negociorum gestorum, quam tribuunt soluenti pro aliquo inuito, quia erat in periculo perdendi personam, in quo casu loquitur Bal. & sententia Bar. quæ videtur magis vrget, esolùm loquitur in eo qui soluit pro eo qui aliâs erat passurus damnum in personam libertate vel ciuitate vt possit repetere: licet alter dicat quòd ipse mallet pati illud damnum, quàm quòd tanta pecunia solueretur: Non tamen facit mentionem quòd eo inuito hoc esset solutum, & quàmuis ita posset intelligi doctrina Bart. longè diuersum est posse repetere pecuniam solutam pro eo, qui aliâs perditurus erat ciuitatem, quàm posse appellare pro eo qui deportatur, si ipse acquieuit sententiæ. # 134 Pœnísve alijs pecuniarijs. Capvt cxxxiiii. Pecvniarias pœnas inferre subditis ex c. Dilectus. de offi. ord. videtur licere ecclesiasticis iudicibus. Pro corrigendis autem excessibus & puniendis criminibus exigere illas prohibet tex. in c. licet. de pęnis. Et quia in hoc iura aliqua inuicem aduersari videntur, Card. post Host. in c. Vt clericorum. de vi. & honest. cler. sic inter ea pacem componere nititur, quòd delinquentes non sunt in pecunis puniendi, quando hoc fit ad imbursandum: quia tunc illud præsumitur emanare ex fonte auaritiæ: secus si causa correctionis fiat & ex fonte charitatis procedat: quòd præsumitur iustè fieri dum Iudex non imbursat, sed pauperibus erogat. Facit etiam quod notat Bal. in auct. bona damnatorum. C. de bonis damna. videlicet quòd episcopi de iure deberent condemnare ad pœnam criminalem soluendam cameræ Romanæ, non suæ, licet de consuetudine contrarium seruent, quod refert sequitur Ana. in c. excommunicamus. el j. in prin. fi. col. in fi. de hæret. & idem Bal. in rub. C. de priuil. fisc. dum firmat quòd episcopus non habet fiscum, & quod Angel. notat in auct. vt nulli iudicum. §. quoniam. in fin. colla. ix. dum dicit quòd videtur ibi casu quòd episcopus qui punit aliquem clericum, non potest in sententia dicere quòd pœna sibi detur. faciunt etiam nota. per Barba. in consil. xxj. A Ioue principium. in iij. volu. in fin. vbi post alia dicit quòd nec glos. nec text. nec docto. dicunt quòd episcopus habeat fiscum: licet aliter loquantur Anton. & Abba. in c. quia diuersitatem, de conces. præbend. de quo tamen vide latius per Felin. in c. irrefragabili. §. cæterum. versic. quarta conclusio. de offic. ordin. vbi refert plura ex prædictis. & tandem concludit quòd verior opinio videtur quòd episcopus habet fiscum, & inter alia allegat Francisc. de Pauinis dicentem quòd quicquid sit de iure, hodie de consuetudine generali episcopus habet fiscum Et vide doctorem nostrum Hispanum Ioan. Lupum in repeti. Rub. de donat. inter vir. & vxo. fol. xxij. col. ij. vers. Secundum dictum. vbi in hoc articulo cogitat ipse dicendum quòd episcopus non habet fiscum propriè, improprè tamen sic. & quòd bona confiscanda clerici non beneficiati applicentur episcopo, beneficiati verò ecclesiæ in qua habuit beneficium. Quando verò per statutum imponit iudex ecclesiasticus pœnam pecuniariam, tunc potest illam sibi retinere. ita tenent Hosti. Abb. & Archi. in locis per Feli. relatis in d. §. cæterum. col. pen. vers. Secunda conclusio. Si autem ipsemet {iudex ecclesiasticus vellet per sententiam pœnam pecuniariam sibi retinere, licet id facere possit: honestius tamen aget si in pium vsum pęnam deputauerit secundum Feli. ibi,} ver. Tertia conclusio. Quando verò episcopus indigeret euidenter, posset retinere, etiam in casu quo per sententiam imponeretur pœna, vt ibi per eum. {de quo vide nota. per Henricum Botteum, in tracta. de syno. Episcopi. iij. par. decimatertia conclusione. numero cxxiij. Carta cccxxvj. Tomo ij. tracta. diuersor. doctor.} Vnum insuper propter clericorum dignitatem existimo debere fieri, quòd licet aliâs damnati propter crimen ad pecuniariam pœnam, si non habent in bonis, luere debent in corpore, vt in l. fin. ff. de in ius vocando. vbi Bal. & in l. j. in fin. ff. de pœnis. clerici tamen in sacris constituti, si inopes sint, in defectum pecuniæ non punientur corporaliter, tum propter personarum dignitatem tum etiam quia leuia sunt delicta propter quæ clericis inferant constitutiones synodales vel consuetudo pecuniariam tantùm pœnam: fateor tamen quòd tunc licebit iudici in aliam suspensionis, exilij, vel aliâs pro arbitrio consideratis circunstantiis debitis commutare, aut in aliqua spiritualia opera celebrationis officiorum, aut orationis seu ieiuniorum conuertere. # 135 Corporalibus. Capvt cxxxv. Cvm priscis illis venerandis patribus (quorum loco tempestate hac infelici nati sunt ecclesiæ filij moribus & meritis satis dispares) qui ecclesiæ regimini tantum insudarunt, summa fuerit cura, vt tales essent in suis noribus clerici, quòd vitæ suæ splendor ad eos honorandos alliceret, elegerunt potius etiam propter leuia delicta eos statim ab ecclesiastico gradu repellere quàm in suo gradu manentes (pœnis corporalibus inflictis) infames ac paruipendendos efficere. Hinc etenim experimur quòd in cunctis antiquis canonibus, ac sacris conciliis rarissimè corporalis pęna clericis imposita est. Vnde prudentiam eorum non zelo vacuam imitantes debent ecclesiastici iudices (sacerdotum saltem crimina) pœnis corporalibus publicis rarissimè cohibere. laudo tamen (quia plures vilissimi homines, moribúsque perniciosissimi ad sacerdotium admissi sunt non sine magna dignitatis sacerdotalis deformatione, animarúmque iactura) quòd ecclesiastici iudices tales de criminibus conuictos priuatim alicuius clerici manu, aut propria (parentum more) verberibus affligant. Quid enim frenare valebit plurium clericorum sæpius iterata flagitia, qui carceres contemnentes, ac de pœna mortis securi, non nisi vitiis delectantur? cùm eos passim deponere, aut dehonestare nec liceat, nec expediat: illi insuper qui ab exercitibus, stabulis, scortis ad sacros ordines ascenderunt, ab ipsis incunabulis prauissimis imbuti moribus quo pacto à tam inueterata nequitiæ consuetudine auerti possunt? nisi in chamo & freno maxillæ eorum confringantur, virgáque regantur ferrea? Inter alias autem pœnas corporales quę clericis inferri solent, pœna mithrationis annumeratur, qua etiam aliquando vtuntur ecclesiastici iudices: hanc quidem corporalem esse dicit Card. cons. xciiij. incip. hæc est quædam inquisitio, quia continet corporis coërtionem, asseritque ad illam incurrendam dolum requiri, sicut in aliis corporalibus pœnis. Et vide Ioan. de Ana. in c. Inquisitionis. col. ij. de accusat. vbi dicit quod isti qui fustigantur, mithrantur, vel ponuntur ad cathenam, vel quid simile, sunt infames. Venit insuper in vsum (in Italia præcipuè) alia quædam corporalis pœna, qua solent puniri clerici, videlicet damnationis ad triremes, cuius pœnæ impositio forsan fundari cœpit ex his quæ notat Inno. in c. Qualiter. el ij. de accusa. in pen. col. vers. & sunt. vbi scripsit quod pœna damnationis in metallum non inuenitur sæpe in canonibus posita, sed si imponeretur non retractaretur. Cuius forsan doctrina sequentes iudices ecclesiastici & illam pœnam damnationis metallum imitantes imponunt hac, ea præcipuè ducti ratione, quia certi sunt quod triremium duces traditos sibi ad earum ministerium non patiuntur fugere. Potest præterea & hæc pœna fundari in verbis Augustini quæ ad Marcellianum Comitem scripsit, de quibus in c. j. xxiij. q. v. vbi intercedendo pro quibusdam clericis qui presbyteros interfecerant & alia grauia commiserant, ne eos mortis supplicio puniret, inquit, hoc magis sufficere volumus, vt viui & nulla parte corporis truncati, vel ab inquietudine insana ad sanitatis ocium legum coërtione dirigantur, vel à malignis operibus alicui vtili operi deputentur. Quam equidem in clericis, non sacerdotibus practicandam admitterem, dum excessus grauitas postulasset, postquàm numerum & temeritatem clericorum tantùm creuisse constat, & detrusionis in monasterio pœna (quæ ad eorum emendationem salubrior esset, ac dignitati ordinis honestior) imponi non potest, propter monasteriorum exemptiones. In sacerdotibus autem nec faciendum approbo: & quod factum fuerit, aliquando reprobare compellor. Quis enim meritò non iudicabit indecens sacerdotes Dei (quibus maior dignitas est collata quàm Angelis) quantumcunque facinorosos, tam perpetuò ac infami punitionis generi tradi? vbi tanta est sceleratorum hominum copia, tantus squalor, tantus denique omnium ærumnarum, ac immundiciarum aceruus, vbi insuper passim damnatos homines, & nudari, & flagella laicorum manibus pati, quotidianum est: nisi in casu quo post degradationem sacerdos tradendus esset ad vltimum supplicium subeundum seculari curiæ. Et tunc etiam tolerabilius crederem sacerdotem quenquam post traditionem curiæ, turpissimo quouis mortis genere (dum tamen momentaneo) vitam finire, quàm ipsum longo vitæ interuallo cum tot facinorosis hominibus, ac infidelibus sæpius tali quotidiana pœna torqueri: quod forsan illius animæ salubrius esset, quia in breui illo vltimo supplicio de commissis dolens deuotius, (atque ob id securius) moreretur. In triremibus autem vitam agendo non solùm de præteritis non est sperandus dolor, sed deteriores mores eos ibidem acquisituros, & cum illis morituros verisimilius timeri potest. # 136 Canonicis vel synodalibus. Capvt cxxxvi. In corrigendis enim excessibus clericorum debent ecclesiastici iudices, episcopi maximè aduertere, quid sacrorum canonum censura disponat, pœnásque iuxta illorum irrogare decreta. Iurant nanque episcopi seruare canones, & periuri sunt, si eos ex contemptu non seruant, vt tradit Panor. in c. Cùm non liceat. col. j. de præscript. & ibi Felin. in c. Ego. de iureiu. Quando autem aliqua iusta subest ex his quas docto. scribunt, propter quas pœnæ de iure ciuili etiam ordinariæ moderari possunt, non dubitandum est iudicem ecclesiasticum posse etiam canonicas pœnas moderari, dum tamen hoc faciant in ipsa sententia, propter id quod notanter scripsit Innoc. in c. Qualiter. el ij. in col. fin. de accusa. versi. Item nota, quòd quando Iudex non exprimit pœnam in sententia, sed tantùm condemnat de crimine, puta condemno te de adulterio, tunc non est illius iam pœnam moderàri: sed pœna in lege expressa infligitur, vt ij. quæst. iij. §. Notandum. licet antè moderari posset, vt in c. Omnis. xlv. dist. Et per glos. in l. quid ergo. §. pœna grauior. ff. de his qui not. infam. in verbo onerasset. Aduertat etiam in hoc iudex, quòd quando ex causa recesserit à pœnis in iure statutis, debet causam exprimere propter magistralem doctrinam doctorum, quam scripsi in meis doctrinis, nume. xlj. in doctrina incip. causa exprimenda est, in impressione illarum parua Lugdunensi, quæ secunda & plenior fuit, Si verò occurenti delicto nulla reperitur à iure pœna descripta, tunc ad statuta synodalia propriæ diœcesis recurrendum est. Solent namque boni præsules aut ius communi supplendo delictis pluribus specialim pœnam imponere statutis suis synodalibus, aut idem ius adiuuando (quando sic expedit) pœnam à iure impositam aggrauare, quod possunt facere licitè, vt latissimè per Henricum de Bottis in tract. de synodo episcopi. in iij. parte, art i. j. in conclusione xiij. Deficientibus præterea propriæ diœcesis synodalibus statutis, ad statuta prouincialia recurrendum est. Quando verò & illa deessent, aliarum diœcesum imitari statuta æquissimum iudico, potius quàm proprio duci sensu vel arbitrio, nisi qualitas temporis, locorum, vel personarum aliud suadeat. Si enim alicuius doctoris (quantumuis remotis partibus scribentis) opinionem sequi laudabile iudicatur, quantò magis synodalem imitari sententiam, vbi tot sana solent interesse concilia? At verò vbi canonica vel synodalis censura non adest, ad ciuilium legum imitationem descendere censeo laudabile: quando tamen legalis dispositio clericorum statui, personis ac rebus proportionabilis est. Illud præterea considerare debent Hispaniæ nostræ ecclesiastici iudices, vt primùm leges regias, quàm ius ciuile imitentur. Quando quidem in his regnis Romanorum Imperatorum antiquæ sanctiones rationis solùm, non verò legum sibi vendicant autoritatem. Vnde meritò ab ipsis etiam ecclesiæ iudicibus legibus patriis postponendæ sunt, vt fuit sententia doctoris de Villadiego in c. Constitutus. de restit. in integrum. quem refert Ioan. Lupus in repetitio. Rub. de dona. inter vir. & vxor. fol. ij. col. j. in fin. licet contrarium teneat Petrus de Rauenna in Alphabeto aureo, in allegationibus, in materia consuetudinum. in col. v. versi. Deficiente verò, motus solum per glos. in cap. Consuetudo. j. distin. quæ quidem hoc non probat: asserit enim glos. illa præferendas leges in defectum canonum generali vel particulari consuetudini, non verò Imperiales preferri legibus regni non recognoscentis Imperatorem. Nec verò quòd Iudex ecclesiasticus imitetur pœnas legales in defectum canonum iuri canonico aduersari videtur: cùm liceat Episcopis imponere per statutum suum easdem pœnas clericis, quas leges vel principum seu populorum statuta imponunt laicis tale delictum committentibus, dummodo tales pœnæ non sint contra ius canonicum, vt placuit Anchar. consil. xviij. in quæst. col. j. & fin. Geminia. & Alex. in c. Synodum. §. Neque vllam,. per illum text. xvij. distinct. idem Alex. in c. Dignum. iij. quæst. ix. & in c. Quia iuxta. v. quæstio. vj. Card. de Turrecremata. in d. c. Dignum. per illum text. Feli. in c. Ecclesia sanctæ Mariæ. in col. xlvj. vers. Ex hoc nota. de constit. Henri. vbi suprà. in d. decimatertia conclusione. versic. Amplia septimò. # 137 Consuetudinarijs. Cap. cxxxvii. Cvm iuris appellatione consuetudines etiam legitimas comprehendi nemo ambigat, facile erit ecclesiasticis Iudicibus persuadere, quòd in ferendis pœnis delinquentibus non modò iura, verùm etiam consuetudines debeant obseruare. Quæ quidem etiam in pœnalibus considerandæ sunt, vbi non est pœna decreta, sed arbitrio iudicis relicta, vt placuit glos. in l. quid ergo. §. pœna grauior. ff. de his qui not. infam. Vnde dicit Bald. in l. quicunque C. de ser. fugit. quòd id quod est in pœnis consuetum dicitur necessarium, & non arbitrarium. Et vide Felin. in c. De causs. de offi. deleg. j. col. allegantem text. in l. Si quis reum. ff. de custod. reor. ad hoc quod consuetudo tollit pœnam arbitrariam, vbi per ipsam est limitata pœna, & refert Anto. & Abb. idem tenentes, & allegat glos. in l. Si Barsatoram. C. de fideius. Per hoc tamen non est iudicibus indulgendum, vt neglectis ordinariis pœnis, & à iure statutis, quibusdam prauis consuetudinibus, (à negligentibus, & iustitiæ zelo carentibus iudicibus introductis) adhæreant, quibus quidem quæ grauia sunt delicta leuiter puniri solent, quasi iam sacrorum Canonum disciplina, contraria quauis consuetudine abrogata sit. Quomodo enim tepiditas aut remissio modernorum, & sæpius imperitorum Iudicum sanctum illum antiquorum patrum zelum (quo plura statuerunt ad frenandos clericorum excessus, & eorum mores reformandos) abrogabitur? Facilè enim totius Ecclesiæ diuinitus inspiratus ordo confunderetur, si prælatorum aut iudicum ignauia seu negligentia posset Ecclesiæ gladium hebetare. Assurgat potius ecclesiasticorum iudicum animus (si pius est) ad considerandum quid sacri canones iubeant, quídve recti ac boni iudices illos exequendo, seruauerant, quàm quòd ignaui & imperiti iudices faciunt muneribus aut precibus excæcati, seu tepiditate correpti, in dispendium ecclesticæ censuræ. # 138 Arbitrarijs puniri. Capvt cxxxviii. Cvm generaliter vbi pœna à iure statuta non est, iudex possit illam ex arbitrio imponere, hoc præcipè in pœnis inferendis clericis, locum sibi vendicare debebit: cùm non tam specificè omnibus clericorum excessibus statutæ pœnæ legantur. Vnde tunc dicit Innoc. in c. Qualiter. el ij. in col. fin. ver si. Item nota. de accusatio. quòd est procedendum de similibus ad similia, vel quòd imponeretur minor pœna. In arbitrandis tamen huiusmodi pœnis discretus iudex plura debet considerare, videlicet delinquentis conditionem, & an soleat delicta sæpius perpetrare, an casu ceciderit, vilis, an honesta persona sit, doctus an indoctus, sacerdos, an altarius ordinis, lubens an coactus, lacessitus, vel non deliquerit. Et an fuerit scandalum ortum ex delicto vel ne. Attendere præterea debebit qualitatem loci delicti, grauius ne iudicetur delictum in regno vel loco illo, quàm alibi, in foro, Ecclesia, aut loco deserto, priuata via siue domo, Delicti insuper diuturnitatem seu grauitatem, ac irrogatæ iniuriæ modum & atrocitatem, aut damni dati magnitudinem examinare conueniet, nocte aut die, armis aut sine eis, præcedentibus insidiis, aut aperto marte commissum fuerit delictum. Per solum clericum, aut cum complicibus. Personæ insuper offensæ qualitates nimium ponderandæ sunt, cùm ipsæ sint quæ augere vel minuere soleant quodcunque facinus: videlicet an vilis fuerit offensus, vel dignitate præditus, æqualis conditionis, an potestate & autoritate superior, laicus an clericus, siue religiosus, senex an iuuenis, amicus aut inimicus, necessarius an extraneus, vir aut fœmina. Nec indecens præterea erit temporis commissi criminis habere rationem, sacris videlicet an festis diebus, an aliis, induciis stantibus, aut non scelus fuerit admissum. {Quotiens prætereà per ecclesiasticum iudicem taxandum venerit damnum illatum alicui ictu vel vulnere per clericum, vt debita satisfactio fiat, in memoriam iudicis obsecro veniant verba notanda Iurisconsulti in l. fin. ff. de his qui deiece. vel effude. quæ quidem tanquam in proposito satis vtilia transcribere libuit. Cum liberi hominis corpus læsum fuerit, iudex computat mercedes medicis præstitas, cæteráque impendia quæ in curatione facta sunt. Prætereà operarum quibus caruit, aut cariturus est, ob id quòd inutilis factus est. Cicatricum autem aut deformitatis nulla fit æstimatio, quia liberum corpus nullam recipit æstimationem: Quamuis hoc quod de cicatricibus lex statuit limitandum crederem, nisi illę in facie vulnerati remaneant: quia tunc de illis considerationem existimo maximam habendam esse. Quis enim dubitat maiorem iniuriam intulisse clericum, læso, si ex vulnere cicatrix magna in facie remaneat, quàm si leuis aut nulla? meritóque ob id ad pleniorem satisfactionem vulnerantem compellendum. Neque aliud arbitror sensisse Iurisconsultum in d. l. cùm ille æstimationem cicatricum aut deformitatis faciendam prohibere videtur, quia si membrum est saluum, cicatrices damnum non inferunt. non verò vetat quin ex hoc iniuria possit atrocior iudicari & maior iniungi satisfactio delinquenti:} Quibus omnibus liberrimo animo per iudicem circunspectis, quantum doli seu malitiæ fuerit in crimine facile erit intelligere, & sic condigna pœna punire nocentes debet, vt nec ipsi rei qui iustitiæ seueritatem experiuntur, de eius excessu possint iustè conqueri, nec alij qui zelo æstuant, ac iustitiam esuriunt, tenuitatem pœnæ reprehendant, eiusque timore nemimem à similibus criminibus arceri audeant proclamare. Vnum insuper in hac materia inferri posse (& non temerariè) censerem, videlicet quòd cùm ciuilis magistratus in casu quo pœna committitur arbitrio suo posset mortis etiam pœnam infligere: vt vult glos. singularis in §. in summa. inst. de iniur. quam dicit singu. Abb. in c. Cum t. de re iud. in j. col. & quam sequitur Bal. in c. j. in §. iniuria. de pa. iura. firmam. & in l. j. C. de his qui latro. occul. & Ioan. de Ana. in c. Inquisitionis. in fi. de accusa. quod parimodo & ecclesiæ censores poterunt præmissis consideratis ad depositionis & carceris perpetui pœnam procedere ex arbitrio. # 139 Aliquo lapsu temporis non obstante. Capvt cxxxix. An clericorum delicta præscribantur terminis in legibus præfixis, vt lapsis illis non possint accusari vel puniri? Dicendum est quòd secundum canones tempore non tolluntur crimina, vt probatur ex glos. in cap. Admonere. xxxiij. q. ij. in verbo penitentia. notat Specul. in tit. de senten. §. quoniam. col. iiij. vers. & notat secundum canones. qui declarat hoc procedere in matrimonio & aliis spiritualibus in quibus periculum animæ vertitur, & præscriptio locum habere non potest: quod dictum pro singula. ponit Roma. singula. clxxxij. Tu scis. vbi hoc simpliciter sequitur. Idem notat Bal. in l. j. in xvij. col. versicu. Nota tamen. C. qui accusa. vbi dicit quòd in pœnis spiritualibus nulla cadit præscriptio. Idem Ang. in l. Diuus. ff. de re iud. & secundum Abb. post Anto. in c. licet. de probationi. illud procedit generaliter in foro pœnitentiali. Idem dicit Abb. in c. Cum haberet. col. j. de eo qui duxit in matrimonium. vide tamen distinctio. Abb. in c. fina. in princip. de purgatio. canoni. videlicet quòd quo ad indicendam purgationem, vel quo ad procedendum contra infamatum per inquisitionem non habetur respectus ad tempora præfixa de iure ciuili: accusatio verò directa quæ instituitur ad pœnam infligendam restringitur ad terminos iuris ciuilis, cùm contrarium non reperiatur de iure canonico: cuius distinctionem videtur sequi Decius in dicto capitulo, licet. in col. xv. versicul. postremò notandum. dum simpliciter se remittit ad suam distinctionem. Aduerte tamen quòd aliter distinguit idem Abb. in c. licet. de probatio. in col. x. versic. Quo ad secundum. videlicet quòd in criminibus impedientibus ordinis executionem, vel retentionem beneficij etiam post peractam pœnitentiam non obstat præscriptio temporis: quia in accusationibus talium delictorum deuiamus à regulis iuris. In aliis verò non sic impedientibus tolletur directa accusatio tempore præfixo à iure ciuili, quod sequitur ibi Felin. col. xix. vers. Et aduerte, referendo etiam Anto. & Imo. Quam etiam distinctionem refert & sequitur Stepha. Aufre. in additionibus ad decisiones Capellæ Tholosanæ, in quæst. clxxxviij. Incip. Item fuit quæsitum. qui solùm refert Siculum in d. c. licet, eam facientem. # 140 Deficiente verò legitima probatione, ob vulgatam infamiam, graue scandalum, vehementem suspitionem, ex testium dictis obortam purgationem indici. Capvt cxl. IN priscis illis ecclesiæ catholicæ temporibus tanta erat sanctis patribus honestatis cura, vt nedum in clericis aperta crimina non tolerabant, sed neque suspitionem, seu infamiam criminis sustinere volebant. Vnde sicut sacris sanctionibus, delinquentibus (quorum crimina probari poterant) pœnas statuerunt, sic illis, contra quos de crimine infamia, aut graue scandalum, seu vehemens suspitio surgebat, purgationem canonicam indicendam decreuerunt. Cuius quidem diffinitiones varias quia Hostien. scribit in sua summa, de purga. cano. in §. j. ideo illas transcribere nolo. In qua quidem aduertendum est quòd licet verum sit quòd accusatore apparente non debet indici purgatio infamato, vt probat text. & ibi notat Abba. in capitu. ij. de purgatio. cano. quia ista purgatio est subsidiaria, tamen in casu nostro quando fiscalis accusat, qui succedit in loco iudicis vt supra tradidimus, crederem posse indici purgationem infamato ad eius petitionem. Quæ quidem purgatio canonica arbitrio iudicis relicta est, vt in c. Significasti. de adult. & in c. Inquisitionis. §. quæsiuisti. de accusa. facienda tamen cum personis eiusdem ordinis quem purgandus habet, vt in c. ex tuarum. & in c. Inter sollicitudines. de purg. cano. Compurgatores autem debent esse fide catholici, vita purgati, & qui conuersationem purgandi clerici non tam moderno tempore quàm transacto nouerint, vt in d. c. Inter sollicitudines. Qui tamen compurgatores iurare debent de credulitate, vt in c. De testibus. eo. tit. Qualiter insuper iurare debeant purgandus & compurgatores, vide Hosti. vbi suprà in §. qualiter fieri debeat. per quem etiam vide quotus debet esse numerus compurgatorum, & quales illi in duobus §.sequentibus. Si verò illi qui sunt eiusdem ordinis, fuerint inimici infamati, admittuntur alij, vt in c. Cum in iuuentute. de purg. cano. Imò propter hanc causam potest reus cum laicis & fœminis purgari, vt in glos. fin. illius text. & probat etiam glos. in c. clerici lxxxj. distinct. & in c. In decima. xviij. quæst. ij. Et vide Abb. in c. Inter. de purg. cano. fi. verbis. Vbi etiam dicit quòd si purgandus est pauper seu extraneus, ita quòd non habeat notos in ciuitate, & ideo desunt compurgatores clerici, quòd tunc admittuntur laici & etiam fœminæ: & quòd si etiam laici deficerent ex hac causa, quòd credendum est soli suo iuramento, & vltra suprà dicta allegat glos. nota. in c. Cum P. de accus. Aduerte tamen quod inquantum dicit quòd paupertas facit admitti laicos & fœminas, quòd hoc non videtur iure procedere: quid enim nocet clerico paupertas vt sit notus in propria patria, & sic bonæ opinionis penes suos conclericos, si ille suis operibus aliud non promereretur? Infamatus verò ille iudicandus non est, quem dicta paucorum infamant, si eius opinio apud bonos & graues læsa non existit, vt in d. §. quæsiuisti. vbi Abb. bene distinguit quando requiratur maior pars ciuitatis vel viciniæ ad hoc vt aliquis dicatur infamatus, inspecta qualitate loci & personarum: cuius verba transcribere nolo. Infamia autem si sit simplex absque scandalo, & originem habuit à maliuolis hoc procurantibus, tunc purgatio canonica non indicitur, vt in c. Cum in iuuentute. §. Nos autem. de purg. cano. & ita concludit Areti. in c. At si clerici. de iudi. cuius conclusionem sequitur Deci. ibi, in vj. col. vers. Secunda conclusionem sequitur Deci. orta, à maliuolis hoc non procurantibus, purgatio potest indici. ita concludit Aret. vbi suprà per text. in c. Presbyter si à plebe. ij. quæst. v. & in d. cap. Inter sollicitudines. Sed Decius in d. col. vj. dicit quòd moder. tenent contra Aret. & respondet ad dicta duo iura in quibus se fundat Aret. Postea tamen pro opinione Aret. allegat tex. in c. Accedens. de purg. cano. & respondet ad cap. Qualiter & quando. el ij. qui text. allegatur contra Areti. & tandem dicit concludento quòd hoc est in facultate superioris. Aduerte præterea vltra eos, quòd licet sit orta à maliuolis si est scandalosa, & potest sedari per purgationem, tunc indicenda est purgatio. ita concludit Abba. sic intelligendo glos. ibi, in cap. Qualiter & quando. el ij. de accusa. in penulti. col. Quando verò quis esset suspectus soli episcopo vel alteri superiori suo, & suspicio est probabilis, poterit indici purgatio: & idem est, si est suspectus aliis, & suspitio est probabilis & tanta, vt inducat scandalum, vt per Abb. ibi. An autem possit quis accusari de eodem crimine de quo fuit purgatus, vide Host. vbi suprà. §. An purgatus. singularius per Abb. in c. ex tuarum. in fi. de purg. cano. vbi facit notabi. distinctio. capiendo veriores opiniones. Item nota in isto proposito quòd vbi aliquis est diffamatus de delicto propter aliquos actus extrinsecos, quòd tali non indicitur purgatio canonica, sed monetur vt ab aliis actibus desistat quando pro diffamato est aliqua præsumptio quòd non versatur in delicto propter fœdus naturale: probat istam conclusionem text. in c. quorundam. xxxiiij. dist. quem ibi ad hoc notat Præpo. ad limitationem tex. in c. presbyter. ij. quæst. v. & c. Si malæ famæ. In ista tamen materia infamiæ summè debent aduertere Iudices: nam infamia sæpe fallax est, vt inquit Panor. in c. Cum super. in fi. de confes. Cùm iuxta sententiam diui Bernardi in epistola de perfectione vitæ, sæpe fallitur humana suspitio. Accidit namque sæpissimè quòd temerarij quidam homines, ac ab omni pietate & religione Christiana alieni, ex leuibus coniecturis seu signis grauia quidem & enomia scelera suspicari, ac asseuerare audent, in magnum suarum animarum, ac alieni honoris & famæ dispendium. Est præterea aliud sceleratissimorum hominum genus, quorum (ad virtutis exterminium) Sathan ipse vtitur ministerio, qui virtuti inuident ac insidiantur, quando in claris viris illam intuentur, & quasi eius splendore excæcati, dum suis noctuarum oculis mederi deberent, virtutis lucem potius obnubilant, falsorum criminum puluerem ac nebulam spargendo, dúmque bonorum hominum splendorem obtenebrant, illos suæ veræ ac apertæ nequitiæ quasi iam pares fecisse lætantur. Vulgus autem reliquum ignobile, rumorum auditor lubens, ac suscitator & conseruator strenuus, non modò similia credit, sed multiplicat: vnde sæpius quos imitari deberet ac venerari nedum contemnit, sed persequitur: ipsíque insensati vitam illorum existimant insaniam, & finem illorum sine honore. Hac igitur dæmonum & prauorum hominum intellecta versutia (quam sæpius experiri contingit) curare debent semper prudentes iudices, vt deprauatæ alicuius (in reliquis maximè rebus probi viri) famæ originem quærant, ac inuestigent: ne veluti infelix ille præfectus Pilatus, populi clamoribus permoti innocentem virum carceribus affligant, aut pœnis afficiant. Si enim innocentis viri sanguis à priuato homine quodammodo prouocato effusus clamare solet ad Deum, quid non etiam innocentis hominis honor (ipso sanguine preciosior) contra incautum & temerarium iudicem, qui potestate diuina abutens, quos tueri debebat, viros innocuos lædit, omnibus horis proclamabit. Vnum insuper non omittendum est in proposito, quòd licet iudex quando ex officio procedit, & crimen non probatur, si infamia remanet possit indicere purgationem, hoc tamen non tenetur facere ad petitionem promotoris inquisitionis. ita notat Præpo. in capitu. De accusatione. ij. quæst. viij. col. xxxix. versicu. Sexta differentia. quod ego intelligerem in promotore qui se obtulit sponte, non verò in promotore dato ab ipso iudice, qualis est fundator huius nostræ denunciationis: & hæc differentia probatur optimè his quæ suprà dixi in parte promotor seu fiscalis. # 141 In qua si defecerint vti conuictos puniri. Capvt cxli. VT autem curæ sit clericis prouidere bona coram Deo & hominibus, & habere bonum testimonium ab his quæ foris sunt, statuerunt canonica iura hac lege indicendam purgationem, quòd si quis in illa defecerit, puniatur vt conuictus: vt probatur in c. De hoc. de simon. quod intellige secundùm modum agendi qui præcessit, probat tex. & ibi notat Abb. in iij. nota. in c. Accedens. de accus. cuius bonam distinctionem vide ad intellectum huius conclusionis, licet sic deficiens dicatur interpretatiuè non verè & conuictus, vt est glos. notabilis in c. Inter sollicitudines. de purgat. cano. Nota insuper in hoc proposito quòd si infamatus non potest habere compurgatores, quia testes non confidunt de eo, seu quia fides non in aliis de eo, quòd tunc habetur pro conuicto & deficiente in purgatione, notat Abb. referendo Hostien. in d. c. Inter. quasi in fin. de purga. cano. Et adde alium singularem casum, in quo quis habetur pro conuicto, propter non præstitam purgationem, videlicet quando aliquis absens est infamatus de crimine, vel vehementer suspectus, & citatur peremptorio præfixo ad se purgandum: quia si non præstiterit purgationem intra illum terminum, habetur pro conuicto, notat Abba. in c. Cum P. versic. & ex hoc. de purgat. cano. Rationem autem quare deficiens in purgatione puniatur vt conuictus, colligit Abba. ex glos. ibi in c. Insinuatum. de simon. quam etiam allegat ad id in d. c. Accedens. de accusa. in col. ij. videlicet quòd pręsumptio probabilis orta ex infamia transit in violentam, cùm reus deficit in se purgando, & violenta sufficit ad condemnationem, vt in c. Afferte. de præsumptio. & in l. Indicia. de rei vendic. C. Sed salua tanti patrispace, hæc ratio non videtur bona: quia violenta præsumptio non sufficit ad imponendam pœnam ordinariam delicti: nec hoc probant iura per eum adducta. Vnde crederem quòd ratio vera est, quia conditores canonum voluerunt hunc rigorem seruare, vt clerici non minus studerent in vitanda infamia, & suspitione vehementi, quàm culpa propter salutem Christiani populi, qui nimis inficitur ex pernicioso exemplo à clericis habito, considerantes quòd cùm pœna ordinaria canonis contra conuictum legitima probatione non sit pœna mortis vel mutilationis membri, non erat tanti rigoris clericum deficientem in purgatione haberi pro conuicto, & ęquali pœna puniri. Ex qua ratione pro vera recepta, crederem vnum singulare & non paruipendendum posse inferri, quòd in delictis quibus clericus venit degradandus, & curiæ seculari tradendus, si Iudex secularis videat clericum fuisse degradatum, & sibi traditum propter defectum in purgatione, quòd non potest eum punire pœna ordinaria, qua laicus conuictus de illo delicto puniretur, cùm sit verum quòd sibi traditur non verè, sed interpretatiuè conuictus de delicto, & non liceat iure ciuili vel regio aliquem pœna ordinaria punire, nisi claris probationibus seu confessione propria conuincatur, nisi in casu hæresis, in quo non licet Iudici seculari examinare processum inquisitorum, vt in c. Vt inquisitionis. in §. prohibemus. de hæreti. in v j. & ibi per Doct. & in c. j. de offi. ord. reprobata opinione Bar. in l. Diuus. ff. de custo. reo. vbi contrarium tenuit: licet legistæ communiter teneant suam opinionem, vt testatur Imo. in c. j. de offi. ordin. & refert Præpo. in c. Statuimus. xj. quæst. j. quam etiam opinionem Bar. nititur defendere Barba. in d. c. j. in col. xvij. non pertinaciter, sed subiiciendo se ecclesiæ. Et licet possit aliquis dicere quòd etiam hoc procederet in crimine hæresis, ex ratione, quia licet iudici seculari non liceat examinare processum inquisitorum, quia non potest cognoscere, an traditus suæ curiæ commiserit vel non crimen hæresis, non tamen negatur sibi quin inspiciat tenorem sententiæ inquisitorum: & si constat ex ea quòd aliquis sibi traditur non verè conuictus, sed interpretatiuè, quia deficit in purgatione, temperet mortis pœnam: cùm nulla lex ciuilis nec regia dicat quòd deficiens in ea puniatur pœna mortis, tanquam hæreticus: nec videatur sequi necessariò, relaxatur ab inquisitoribus, ergo damnandus est pœna ignis per secularem iuidicem: cùm vtrique iudices tam inquisitores quàm seculares debeant iura sui fori attendere & illa seruare. Sed hoc argumentum facilè soluitur ex communi stylo inquisitorum, qui, vt intellexi, talis est quòd ex tenore sententiæ suæ colligi non potest, quòd aliquis damnatur eo quòd in purgatione defecerit: quia sententia fertur contra deficientem, sicut contra conuictum, & solùm remanet in actis processus qualiter in purgatione defecerit, quem cùm videre non possit secularis Iudex, meritò excipi debet materia hæresis ab hac mea noua inuestigatione, quam in aliis criminibus veram existimo. Hodie tamen sicut rarò indicitur ab ecclesiasticis iudicibus purgatio canonica, sic rarò accidit quòd iuxta rigorem canonicum deficiens, vt conuictus damnetur. At quòd iudices temporibus istis rarissimè purgationem indicent, quàmuis partim hoc referri possit ad eorum tepiditatem (quibus minima cura est purgare clericos ab infamiis & suspitionibus vehementibus, & satagere vt Christi bonus odor sint) nonnihil tamen prudentis considerationis habere videtur, si perpendunt facilitatem qua vulgus hodie infamiam suscitat & sustinet: & quàm difficilè hodiernis temporibus compurgatores inueniantur, hac vt existimo ratione: quia si nominati ad alios compurgandum peccatores & fragiles sunt, faciliter credunt infamatos commisisse crimina quorum inculpantur eadem fragilitate qua ipsi solent in alia vel similia labi crimina. Si verò probi viri sunt, cùm videant corruptionem morum huius tempestatis, & clericalis status deformationem (eo quòd sine delectu ad illam vndecunque solent venientes admitti) nisi bene notam habeant vitam purgandi clerici, compurgatorum onus refugiunt. Vnde ne antiquus ille & pius patrum zelus omnino pereat, aut si his temporibus seruetur ad vnguem, innocentes lædat, consulerem omnibus prælatis, ac eorum vicariis, quòd synodali constitutione, siue publicis edictis moneant clericos suæ diœcesis, vt non solùm puritatis curæ vacarent: sed inquantum vires sufficiant, infamiæ aut suspitioni vehementi ansam non præberent, scituri pro certo quòd post monitionis tempora, in omnibus de nouo emergentibus casibus iuris ordo, & rigor seruari debebit: post quam monitionem à iuris dispositione non debent iudices recedere, dum tamen semper adsit Epicheia virtus, qua qualitatem personæ purgandæ, & scandali, aut suspitionis, & defectus in purgatione, & alia considerantes, rigorem antiquorum canonum temperent. # 142 Si verò capi non potuerint adsentes, eos pœnis damnari condignis. Capvt cxlii. QVando clericus delinquens est absens, & remissio de eo petita per Iudicem diœcesis vbi est, non fit, vel aliâs latet, tunc videtur quòd positis edictis in ecclesia cathedrali, aut suæ parochiæ, vel beneficij, cum assignatione competentis termini ad comparendum procedi possit ad ferendam sententiam diffinitiuam, si constat de delicto per eum commisso. Quod probatur ex his quæ notat Ioan. And in c. Degradatio. de pœnis. vbi scripsit quòd contra clericum absentem contumaciter potest ferri sententia verbalis depositionis, qui allegat c. Veritatis. de do. & contu. & quæ ibi notantur. & iij. quęst. ix. in summa. quod ibi refert Domini. in prin. qui dicit bene notandum ex dictis per eundem Ioan. Andr. quòd in causa degradationis actualis non posset procedi in absentem, etiam procuratore præsente, per regulam de qua in c. Veniens. de accusa. quòd vbi pœna non potest imponi absenti, non potest procedi per procuratorem. facit etiam ad probandum quòd contra absentem clericum possit procedi, quod expressè voluit Ioan. Lupus doctor Hispanus in tract. de liber. eccle. in ix. quæst. vbi tradit quòd in quocunque delicto propter quod clericus degradari meruisset si absens citatur, & non comparet, condemnatur in absentia, si testibus conuincitur, & datur facultas ab ecclesiastico iudice seculari capiendi eum, & secundum suas leges iudicandi, ita quòd sola sententia sine alia actuali degradatione, talis clericus habetur pro realiter degradato ad hoc vt non gaudeat priuilegio clericali, allegat ad hoc tex. in c. Cum non ab homine. de iudic. quem bene inducit, & dicit quòd est necesse quòd intelligamus dictum tex. in casu absentiæ, & hanc degradationem vocat ipse fictam à iure & ab homine. Aduerte tamen quòd huic sententiæ multùm refragatur doctrina Innocen. in cap. qualiter. el ij. de accusa. in col. penult. versicu. Item ad prædictas, vbi postquàm refert aliquas pœnas canonicas, dicit quòd ad prædictas pœnas præterquàm ad depositionem proceditur contra absentem etiam contumacem, sed ad depositionem & alias pœnas quæ sunt vsque ad relegationem non proceditur contra ab sentem, allegat l. Absentem. ff. de pœnis. & tex. in c. Decernimus. iij. quæst. ix. Potest etiam dari alius singularissimus modus conuincendi clericum absente de crimine lite non contestata, secundum Abb. in c. Cum P. in fin. de purga. cano. videlicet quòd si est infamatus vel vehementer suspectus de crimine, citetur peremptorio præfixo ad se purgandum intra illum terminum, non autem ad comparendum tantùm, & tunc si non præstiterit purgationem intra terminum præfixum habebitur pro conuicto, quod dicit perpetuò menti tenendum: quia limitat tex. in cap. Veritatis. de do. & contu. & quòd est modus non exquisitus de iure ciuili. Datur præterea alius modus conuincendi absentem clericum, per eundem Abb. ibi, videlicet quòd contumax excommunicetur, & si steterit in excommunicatione per annum, tunc habetur pro conuicto super illo crimine, & potest puniri, ac si verè fuisset conuictus, vt in c. Rursus. & in c. quicunque. xj. quæst. iij. quæ sic debent intelligi, vt plenissimè tangit in c. j. de iudi. Vnum tamen crederem in ista materia, iudicem ecclesiasticum non posse imitari legem & stylum huius regni, dum disponitur, & practicatur quòd stantibus indiciis contra reum absentem sufficientibus ad torturam potest Iudex eum damnare de delicto: hoc enim ad clericorum personas non liceret extendere, cùm lex regia hoc disponens eos non comprehendat, nec imitatione digna sit. Quis enim iustum decernat solis indiciis probatis damnari quemquam vti reum criminis, etiam si executioni non sit demandanda sententia? Id namque solùm iustè pronunciari videtur, quod iustè potest executioni mandari. # 143 Pro quibus omnibus ac in necessarijs eorum vestrum imploro officium. Capvt cxliii. SI enim officium Iudicis amplissimum est, multáque operari potest in omnibus iudiciis, quantò magis vires habebit in his criminalibus causis à suis officialibus motis, quos in eius locum succedere superius declarauimus? meritò ergo in simili denunciatione quicunque promotor seu fiscalis iudicis officium implorare debebit, exuberat enim plurimum in his causis: potest namque Iudex ex officio suo in qualibet causa criminali etiam post aperturam testium, testes de nouo recipere, etiam ad offensam rei: vt notat Barto. in l. j. §. Si publico. in col. v. ff. ad l. Iul. de adulte. versi. Vlterius quæro. quem refert Præpo. in c. de accusatione. ij. quæst. viij. in col. xxxix. versic. quarta differentia. & notat Maria. in c. fraternitatis. de testi. col. xxxv. versicu. Trigesimustertius. ex quo sequi posset notabilis effectus, quòd licet ipse fiscalis in dilationibus sibi datis non probauisset delictum, facta etiam publicatione testium: si Iudex repererit testes contra reum, poter it eos examinare, prius tamen citato reo ad videndum illos iurare: debebit etiam sibi dari postea attestationum copia, & noua dilatio ad opponendum contra illas. Aduerte tamen ne in hoc decipiaris: quia illa doctrina Bar. declaratur notabiliter per Salice. in l. fina. in fin. col. C. de quæstionib. videlicet quòd tunc possint testes recipi ad offensam post publicationem, quando illa receptio fieret super nouo capitulo, non autem super antiquo: cuius sententiam sequitur Feli. in capitu. Cum clamor. fin. col. de testibus. post Areti. in capitu. fraternitatis. in viij. charta. eod. titu. ex quo videtur multùm restricta dicta conclusio Barto. quod etiam sequitur Hippoly. in l. j. §. Si quis vltro. ff. de quæstio. & dicit esse menti tenendum. Item etiam aduerte quòd ex officio suo Iudex poterit in his causis habere rationem damnorum, & partis læsæ, per ea quæ notat Præpo. in capitulo, libellorum. in secunda colum. ij. quæst. viij. vbi referendo plures doctores in variis locis concludit quòd communiter firmatur per eos ibi, quòd siue iudex procedat per accusationem, siue per inquisitionem poterit habere rationem damnorum & inter esse partis læsæ: laudabiliter ergo & iustè facit iudex ecclesiasticus, cui magis incumbit exonerare conscientias suorum clericorum, si constito ad damno partis per processum, reum clericum cogat ad satisfaciendum, etiam illa non petente, præmaximè quia sæpissimè læsi & offensi à clericis, non audent eos accusare coram suis iudicibus, tum quia desperant non posse iustitiam sibi plenè satisfacientem consequi, propter leuitatem pœnarum quas inferunt ecclesiastici iudices, tum propter tardam expeditionem negotiorum in curiis ecclesiasticis, & sumptus qui in illis prosequendis fiunt, maximè in Romana curia, tum etiam ob illatas sibi minas ab eisdem clericis facinorosis, aut suis famulis vel amicis. Vnde meritoriè, & magna cum vtilitate Reipublicæ faciunt ecclesiastici iudices, qui ex officio descendunt ad satisfactionem partium læsarum à clericis, etiam illis non instantibus. Sed sicut annotauimus, ea quæ contra reos potest iudex ex officio facere, iustum est vt eorum quæ in suum fauorem potest non obliuiscamur. Et primò ad eorum defensam poterit recipere testes publicatis attestationibus, vt notat etiam Bart. in d. §. Si publico. Quod dicit Hippoly. in d. §. Si quis vltro. posse fieri etiam super eisdem capitulis: & allegat Salice. vbi suprà licet ipse hoc non dicat, sed solum quòd ad defensam quocunque tempore ante sententiam produci possunt testes, allegando text. in l. Vnius. §. Cogniturum. ff. de quæst. ex quo ibi hoc notat Bar. Secundò potest Iudex minuere pœnam etiam si non sit imploratum eius officium, vt notat Bart. in l. quid ergo. §. pœna grauior. ff. de his qui not. infa. col. iij. ver. quæro vtrum, per l. Si non defendatur. ff. de pœnis. & per l. j. in fi. ff. de quæst. Tertiò quòd iudex inquirit veritatem pro absente si potest suo officio, vt notat Bar. in l. Seruum. §. Publicæ. ij. col. ff. de procura. latius in l. iiij. §. hoc autem iudicium. in col. iiij. ff. de dam. infec. vbi dicit quòd quando reus est absens in delictis in quibus imponitur pœna vsque ad relegationem (quia tunc potest procedi contra absentem vsque ad diffinitiuam sententiam) potest iudex pro absente probationes inducere. Quartò Iudex ex officio potest repellere accusatorem criminosum, & qui aliâs non est legitimus. Notat Inno. in c. Nulli. de accusa. quod procedit etiam si accusatus velit illum admitti, vt notat Archi. in c. Quærendum. ij. quæst. vij. # 144 Ac expensas protestor & peto. Capvt cxliiii. QVàmuis episcoporum reditus pro substentandis oneribus ecclesiæ suæ assignati censeantur, inter quæ non minimum reputandum est, vt diœcesim suam malis purgent hominibus, & clericos facinorosos emendent: non tamen iniustum reputo quòd damnatus reus, si bona habeat, expensas soluat promotori seu fiscali, vt vulgus appellat. Cùm etiam in criminalibus victus victori condemnari debeat in expensis, vt probat tex. secundum vnam lecturam in l. fi. C. de fruct. & lit. expen. voluit glos. in c. finem litibus. de dol. & contu. Bar. in l. j. in prin. ff. ad Turpil. & in l. Si postulauerit. in princ. & in §. fi. ff. de adult. Abb. post alios in d. cap. finem litibus. Canonist. in c. Calumniam. de pœ. & hæc est communior opinio secundum Hippolytum in l. patre vel marito. ff. de quæsti. in col. iij. in fi. licet Feli. in c. Accedens. in col. pen. de accusa. quem ipse non refert propter varietatem opinionum huius articuli se remittat ad alios docto. Hoc tamen adhibito moderamine, vt illæ solùm soluantur, quas verè expendisse constiterit in substituendis procuratoribus loco sui, in euocandis testibus, & ministrandis illis pro itinere sumptibus, ac in solutione tabellionum, & similium rerum, in quibus certum erit eum aliquid consumpsisse. Pro soluendo autem salario quod illi episcopus assignauerit, aut suo aduocato, seu satisfactione notariorum curiæ episcopalis, qui ex more gratis debent ac solent facere omnia quę promotoris concernunt officium: & si bona damnatorum suppetant, posse eos damnari in aliquo (meliori iudicio saluo) non crederem, cùm ad salaria ipsius & aduocati teneatur episcopus, & ad alia gratis facienda sui videantur obnoxij notarij. Quàmuis non iudicarem indecens quòd episcopus ex communi bursa pœnarum cameræ posset prædicta salaria soluere, & ipsis notariis (si laboris magnitudo exegerit) aliquid præstare, dum tamen ex hoc non detur occasio promotori vexandi reos, notariísque longos describendi processus sine vlla necessitate. Hortor autem sub obtestatione extremi iudicij præsules omnes, vt officialibus suis ad insequendos malefactores sumptus necessarios præstent, ne ob eorum defectum in Romana & metropolitanis curiis prosecutio criminalium litium deseratur, ex quo malefactores insolentiores reddantur, soláque ab ipsis appellatione interposita, ac obtenta inhibitione per diœcesim sicuti cęteri probi & innocui homines liberè discurrant videntibus superioribus & contemptis. Quod nempe audacius & liberius faciunt delinquentes, quando perpendunt tantam esse suorum superiorum auaritiam, quòd appellantes ab eis solent negligere, ne quicquam sibi ex hoc sumptus accrescat. Debent præterea aduertere iudices, quòd si promotor calumniosam instituerit accusationem, in expensis damnari debet: vt cauetur in decisione Capellæ Tholosanæ, in quæstio. vj. vbi etiam videnda est bona additio Stephani, quæ dicit, quòd quando accusauit nulla infamia, vel indiciis præcedentibus, dicitur iniustè accusasse, & meritò quidem in expensis damnandus est tunc. Nam qui positus est vt sua diligentia sceleratos clericos insequatur (vt boni manifesti fiant & ab aliis discernantur) non debet insontes & bonos clericos infamare neque vexare. LAVS DEO. Finit excellens opus, cuius inscriptio est, Practica Criminalis Canonica eruditißimi vtri D. Ioannis Bernardi Diaz à Luco Hispani, Decretorum Doctoris celeberrimi. INDEX OMNIUM capitulorum in hoc volumine contentorum alphabetico ordine descriptus. -  -  AB ecclesiis ad quas confugerunt extrahi. cap. cxv. pagina 293 -  Ab ingressu ecclesiæ interdici. cap. cxxj. 108 -  A collatione ordinum suspenso. cap. xxvj. 62 -  Adulterij. cap. lxxix. 171 -  Aliquoties insuper celebrando corpus & sanguinem Domini non percipiebant. cap. xxxviij. 76 -  Aleatores. cap. lxiiij. 125 -  Aliquo lapsu temporis non obstante. cap. cxxxix. 329 -  A manifestis vsurariis oblationes recipientes, eosque ecclesiasticæ sepulturæ tradentes. cap. lxxxiij. 181 -  Apostatæ. cap. ciiij. 228 -  Arbitrariis puniri. capitulo cxxxviij. 327 -  -  BEneficia plura possident. cap. xlij. 78 -  Beneficiis priuari. c. cxxiij. 109 -  Beneficia. cap. x. 37 -  Bigami. cap. xvj. 44 -  Blasphemi. cap. ciij. 223 -  Bona ecclesiæ dilapidantes. cap. lxv. 128 -  Bonorum publícatione puniri. cap. cxxiiij. 112 -  -  CApi. cap. cxiiij. 251 -  Calumniatores. ca. lix. 108 -  Clandestinis nuptiis interessentes. cap. lxvij. 135 -  Carnificum seu macellariorum, aut tabernariorum officium publicè & personaliter exercentes. cap. lxiij. 122 -  Canonicis vel synodalibus. capi. cxxxvj. 323 -  Coluberius & Serpelio. capitulo vij. 32 -  Concubinarij. cap. lxxiij. 145 -  Coram vobis domino N. capitu. 17 -  Comam nutrientes siue relaxantes. cap. lxx. 141 -  Commendatúmque sibi infirmum baptizare noluerunt. capi. xlj. 78 -  Contra ecclesias à quibus beneficia obtinent, aduocati vel procuratores extiterunt. capi. lvij. 105 -  Consulentésque aruspices, incantatores, ariolos, augures, sortilegos, ac eos qui artem magicam profitentur. ca. cj. 219 -  Conspiratores. cap. cix. 240 -  Confessionibus propriis. capi. cxix. 270 -  Corporalibus. cap. cxxxv. 320 -  Consuetudinariis. c. cxxxvij. 325 -  Cùm laici essent, sine ordinibus ministrare ac celebrare sunt ausi. cap. xij. 40 -  Cùm parochiales ecclesias habeant intra annum non fuerunt promoti. c. xlviij. 92 -  -  DAta incorrigibilitate. c. cxxxj. 310 -  Denuntiatio cap. j. 1 -  Denuntio. cap. vj. 25 -  Deponi. c. cxxvij. 118 -  Degradari. c. cxxxij. 313 -  Deficiente verò legitima probatione ob vulgatam infamiam, graue scandalum, vehementem suspitionem ex testium dictis obortam purgationem indici. c. cxl. 331 -  Duellum aliis sponte offerentes, seu oblatum suscipientes. cap. xciij. 210 -  -  EBrij. cap. lxxj. 142 -  Ecclesiasticos viros vt sua resignent beneficia, ac ne citati ad curiam accedant capientes. c. xcvij. 214 -  Ego N. presbyter. c. iiij. 22 -  Eos citari personaliter. cap. cxiij. 250 -  Eucharistiámque ob ebrietatem ac voracitatem euomuerunt. cap. xxxvj. 74 -  Excommunicato. c. xxiiij. 60 -  Exigentibus culpis. cap. cxxx. 310 -  Expensas protestor & peto. c. cxliiij. 345 -  Excommunicati. c. xiij. 41 -  Extra tempora, & ante ætatem legitimam, & ab alieno episcopo. cap. xxij. 54 -  -  FAlsi testimonij rei. capit. lxxxvij. 192 -  Falsarij. c. cviij. 237 -  Fornicarij. c. lxxij. 144 -  Furtiuè. c. xxj. 54 -  Fures. c. lxxxiiij. 182 -  -  GRauia & plura perpetrarunt facinora. c. xj. 38 -  -  HAbita informatione summaria. cap. cxij. 247 -  Hæretico. cap. xxv. 61 -  Hæretici. cap. cvj. 231 -  Hęreticis, receptatoribus, defensoribus & fautoribus eorum ecclesiastica adhibentes sacramenta, ac eos christianæ sepulturæ tradentes, & eorum eleemosynas ac oblationes recipientes.c.cvij. 236 -  Homicidæ. c. lxxxviij. 194 -  Huius diœcesis originarij. c. viij. 33 -  -  ILlegitimi. cap. xiiij. 42 -  Illiterati. cap. xviij. 47 -  In ea domicilium habentes. cap. ix. 34 -  In custodia eucharistiæ desides. cap. xl. 77 -  Incendiarij. cap. xcviij. 215 -  In nullo beneficiorum resident. cap. xlvij. 91 -  Instituti hęredes de restituendo hæreditatem incapaci tacitam fidem dederunt. cap. lviij. 106 -  Incestus. cap. lxxviij. 169 -  Incarcerari. cap. cxvj. 255 -  In die sæpius. cap. xxx. 65 -  In priuatis locis sine episcopi licentia celebrarunt. capitu. xxxiiij. 70 -  In perpetuum carcerem damnari. cap. cxxix. 306 -  In exilium mitti. c. cxxvj. 300 -  In arctum monasterium detrudi. cap. cxxviij. 304 -  In pluribus eorum intrusi sunt. cap. xliiij. 88 -  In qua si defecerint vti conuictos puniri. cap. cxlj. 336 -  Ioculatores, Goliardi seu buffones. c. lxij. 120 -  Iuramento præmissis interrogari. c. cxviij. 268 -  -  LEges & physicam audientes. cap. liiij. 101 -  Læsæ maiestatis rei. c. cx. 242 -  Literas ad alios directas aperientes, & aduersariis ostendentes. cap. xcvj. 213 -  -  Matrimonium de facto contrahentes. c. lxxiiij. 151 -  Maledici. c. lx. 111 -  Míssámque pro requie defunctorum promulgatam, pro viuis celebrarunt hominibus, vt illi mortis incurrerent periculum. c. xxxv. 73 -  Monialibus. cap. lxxv. 157 -  Ministri laicorum, ac in rebus eorum procuratores existentes. cap. lij. 97 -  -  NAues ad pugnam gubernantes, & conflictum personaliter exercentes, ac alios ad pugnam incitantes. cap. xciiij. 210 -  Nefandi criminis rei. c. lxxx. 177 -  Negotiatores ac alienæ rei conductores. c. l. 95 -  Non íeiuni. c. xxix. 64 -  Nuptias secundas benedicentes. cap. lxviij. 138 -  -  OB negligentiam ipsrum aliquid sanguinis stillauit in terra & in altari. capi. xxxvij. 75 -  Officium insuper diuinum vt tenentur non recitarunt. capitu. xlix. 94 -  Officiali ac vicario generali. cap. iij. 18 -  Occasione laicæ recognitionis, non requisita episcopi audientia, benesicia ecclesiastica sibi præsumpserunt vendicare. cap. xlvj. 90 -  -  PArricidæq́ue. c. xc. 198 -  Per saltum. c. xx. 52 -  Periuri. cap. lxxxvj. 190 -  Peccatores qui sibi confessi sunt signis aut verbis prodentes. cap. cij. 220 -  Per assassinos alios interfici mandantes. c. xcj. 206 -  Pœnísve aliis pecuniariis. c. cxxxiiij. 317 -  Post peractam pœnitentiam solennem. cap. xix. 50 -  Principum & secularium virorum iustitiarij. c. lvj. 102 -  Promotor seu fiscalis curiæ vestræ. cap. v. 24 -  Pro quibus omnibus, ac in necessariis eorum vestrum imploro officium. c. cxliij. 342 -  Proxenetæ illicitorum contractuum. c. lj. 96 -  Publicis spectaculis. cap. lxvj. 133 -  -  QVi episcopatui renuntiauerat. c. xxvij. 62 -  Quorum aliqua patres eorum nullo mediante possederunt. cap. xliij. 86 -  -  RAptorum & ecclesiarum violatorum non satisfacientium sepulturis interessentes, eorúmque eleemosynas recipientes, ac de eorum rapina participantes. c. xcix. 216 -  Rebaptizati. c. xv. 43 -  -  SAcrilegi. c. lxxxj. 178 -  Schismatici. c. cv. 230 -  Séque de suis criminibus gloriantes. cap. cxj. 246 -  Seculari curię tradi. c. cxxxiij. 314 -  Serui sine dominorum suorum licentia. c. xvij. 45 -  Simoniaco. c. xxiij. 54 -  Simoniaci. c. lxxxv. 187 -  Sine aqua & igne, vel in pane fermentato, & calice ligneo. cap. xxxj. 67 -  Sine orario seu stola, & aliis vestibus sacris. c. xxxiij. 69 -  Si verò capi non potuerint absentes, eos pœnis damnari condignis. c. cxlij. 340 -  Sortilegi. cap. c. 217 -  Spiritualibus filiabus se commiscentes. c. lxxvj. 159 -  Stupri. cap. lxxvij. 163 -  Suspensionis, excommunicationis ac interdicti censura nodati. c. xxviij. 63 -  Super altari non consecrato. cap. xxxij. 68 -  Suspendi. c. cxxij. 276 -  Super rebus aptis ad faciendum sortilegia, & ad illum effectum vnam vel plures missas scienter celebrarunt, adhibitis nefariis precibus, & verbis superstitiosis. cap. xxxix. 76 -  -  TAbellionatus officium exercentes. cap. liij. 99 -  Testíbus conuictos, cap. cxx. 272 -  Tortura. cap. cxvij. 259 -  Truncationes membrorum per se facientes, aut faciendas iudicantes. c. xcij. 209 -  -  VEnatores. cap. lxj. 115 -  Venefici. c. lxxxix. 196 -  Verberari. cap. cxxv. 298 -  Villarum procurationes suscipientes. cap. lv. 101 -  Virgata ac partita veste publícè vtentes. cap. lxix. 139 -  Violentiæq́ue illatores. cap. xcv. 211 -  Vsurarij. cap. lxxxij 179 -  Viuis possessoribus eorum. cap. xlv. 88 FINIS.