TRACTATVS DE CASIBVS CVRIAE. AVCTORE FRANCISCO CARRASCO DEL SAZ I. C. & in Senatu Panamensi egregio Senatore. OPVS, TAM IN PRAXI, QVAM IN Theorica versantibùs, maximè necessarium. A D D. LAVRENTIVM RAMIREZ DE PRADO, A Consilijs Philippo Quarto, Hispaniarum Regi Catholico, in Supremo Indiarum Senatu. CVM PRIVILEGIO. MATRITI, Apud Ioannem Gonçalez. Anno M. DC. XXX. Fee de erratas. LIBRVM Hunc vidi, & cum suo Archetypo contuli, quod Sacræ Cæsareæ Maiestatis Senatus appròbauit, & eorum quæ typis excusa sunt, exemplar esse voluit omniaquè in eo sunt adeò, verè, & fideliter impressa, vn nùlla vnquam in re ab exemplari suo discedant. Datum Matriti die decimaquarta mensis Decembris anno millesimo sexcentesimo vigesimosexto. Licentiatus Franciscus Murcia de la Llana. Suma de la Tassa. EStà Tassado este libro por los señores del Consejo a quatro marauedis cada pliego, como consta de su Tassa, despachada en el oficio de Diego Gonçalez de Villarroel, Escriuano de Camara, en Madrid a veinte de Março, de mil y seiscientos y treinta años. Aprouacion. POR Mandado de los Señores del Consejo supremo de su Magestad, y por comission suya he visto vn libro que se intitula, Tractatus practici & quotidiani de casibus Curtæ, compuesto por el Doctor Carrasco del Saz Oydor de la Real Audiencia de Panamà en las Indias, y està doctamente escrito, y assi es vtil y conueniente que se dè la liccncia para imprimir que pide, por estar lleno de mucha erudicion y doctrinà. En Madrid a 15. de Agosto de 1625. Doctor don Pedro Diez Noguerol. Suma del priuilegio. TIene el Doctor Francisco Carrasco del Saz Oydor de Panamà, priuilegio del libro que compuso de casibus Curiæ, por diez años, para que ninguna persona pueda imprimirle ni venderle en este tiempo sin su licencia, con las penas en el contenidas, firmado de su Magestad, refrendado de don Sebastian de Contreras su Secretario, y despachado en el oficio de Diego Gonçalez de Villarroel su escriuano de Camara, a ventiquatro de Diziembre de mil y seyscientos y venticinco. D. LAVRENTIO RAMIREZ de Prado, Viro clarissimo, à Consilijs Philippo Quarto, Hispaniarum Regi Catholico, in supremo Indiarum Senatu, D. FRANCISCVS DE BARRED A. I. C. QVOD Amœnus ille scriptor aiebat, Beatos quibus concessum scribere legenda, magis facere scribenda: beatissimos quibus vtrumque. Dignum censeo quod semper ambiant, qui ad summam rerum, & posteritatis exemplum sunt nati. Fecit olim Iulius Cæsar, is enim strenuè pugnando, & Romanorum terminos adaugendo, tum etiam scribendo res gestas, vtramquè fœlicitatem adeptus est. Scripsit enim quæ semper & vbique cum admiratione legentur: fecit item quæ ab Oratoribus, Historicis, & Poëtis scriberentur. Magna quidem, & ampla materia, Sallustio, Plutarcho, Lucano, Suetonio, & alijs. Adepti sunt & Cicero, & Seneca, & priori æuo multi sapientes. Magnam enim nauarunt operam instituendæ Reipublicæ, quam meritò concelebrarunt historiæ. Multa etiam literis commendarunt documenta sapientiæ, quæ posterior ætas veneratione simul & laude prosequuta est. Et verò necesse erat germanas illas beatitudines simul & idem pectus insidere, perituram vtramquè, nisi conuixerint. Quî enim fieri potest, vt magnus quisque vir, qui scriptis suis famam perennat, non etiam factis æternet? Suspectam habeo sapientiam, quæ auctorem non beat. Iam si sapiens, vt scripta demonstrant; cur non & ad actiones & officia sapientiam conuertit? Non illum tacerent historiæ, qui egregiè exercuisset. Sequuntur Heroas hi honores, etiam inuitos. Instar prouidentiæ est, nec sine numine rectè facta monumentis condecorari: quò magni post nascituri animi, eo percussi Thyrso, ament bonam mentem, & recti rationem, quibus constant virtutes. Sed num estœta est Heroum natura? Deus meliora! te enim ætate nostra vnum edidit, quo se fœcundam adhuc Beatorum peribuit. Referam tuas initiationes? nondum iuuenis, Mineruæ litabas; antiquius tibi nomen Sapientis, quàm viri; nempè genius ille tuus excultus à te quidem, sed factus non fuit. reserasti penetralia sapientiæ; penetrasti omnes Musarum lucos, siue Suadæ vitenteis, siue Sophiæ opacos, seu Iurisprudentiæ lubricos. Deesset quid disceres, nisi à te didicisses. Ita est, nec fallor: hoc magna ingenia habent diuinum: disertè Philon: Anima benè nata, præceptis obuiam sese offerens, à se ipsa magis quàm à Magistris adiuuatur: arreptisquè rudimentis cuiuscumquè scientiæ, equus iuxta Prouerbium) fertur in planitiem. Ergò apprimè elaboratus ad Beatitudinem illam, viam strauit scriptio. Deus bone quàm elegans! Plinij inquam enodatio. Martialis item enucleatio, & Hypomnemata. Illuxisti tenebris illis plusquam Cimmerijs. Vidimus vernantem facundiam rosas spirantem, & violas. Vidimus ex alto, & penè sepulto silentio. rediuiuam antiquitatem. Quàm multa, quæ Scriptorum quoque ætate delitescebant, memoriæ restituta, postliminio reuersa! quàm multa animaduersa ex veterum scriptis! quantus vbique plausus! quantus honos auctori! Nec enim è Republica literaria visum obtrectare laudi nascenti, fauere imò, & ad cœlum tollere, quò lubentiùs plura scriberes. Sed iam patronatus iure, ad suum obsequium prudentia iuris vocabat. Satis iuuentuti, satis indultum florentissimo ingenio: dignum esse quem asperior quoque exerceret arena, quin etiam & Patria illud ius sibi adstruebat, non tantùm tibi, sed tuis etiam fuisse educatum. Nec fas vmbraticam eruditionem exhibere Iuri Ciuili, qui publicam Philologiæ exhibuisses. Scripsisti itaquè doctissimum librum Tesseram legum, nec restinxisti, sed inflammasti quæ inceperat sitim. Ego ne tantum Interpretem tacere sinam? Et cùm pulchra possim incedere, & sublimis, depressior repam, & turpior? Hunc imò tantum Sacerdotem in meorum aluo conscribam; huic me totam tradiderim excolendam. Excoluisti quàm optimè doctissimo, & omnifaria eruditione refertissimo quinquaginta militum Ductore, siue Pentecontarcho, tunc primùm diuina & humana maritata Prudentia, & è profanis fax sacris admota. Personat en fama scriptionis vbicumque terrarum: Te Iurisperiti, te Theologi nocturna versant manu, versant diurna, te politioris literaturæ alumni, te Polyhistores, & Sophi, & quicunque manum ferulæ admouerant. Iam qui filus operis? quis orationis candor? quàm abdita, & ex imis Musarum claustris depromta eruditio? quàm crebræ, & scitæ sententiæ? quæ dictionum lumina? quantum vbique iudicij, & acrioris spiritus? O magnum Hispaniæ decus! ò Patriæ honos! Perge qua cœpisti, nec ponas calamum. Iam placidiores te Musæ ad mitiora vocabant. Non ad eruditos tantùm ornandos natum ingenium: dandum aliquid aulicis, & temperandos illos eloquentiæ frænos, exarandum aliquid materna lingua; nec semper montium vertices calcandos, gradiendum aliquando per colles, amœniores quidem, si illustres non adeò; concedendum vel amori beneficentissimi Principis, vel blando imperio. Obsecundatus Mæcenati maximo, indulsisti amico. Sumsistiquè in manus thesaurum illum politicum Ioannis à Chokier [Jean de Chokier/gnd:10427770X] viri ornatissimi: hunc patria lingua donare, dissertationibus illustrare, & doctissimis stellare luminibus. In tenui labor, at non tenuis gloria, si quem Numina læua sinunt, auditquè vocatus Apollo. Quid faceres? tuus ille erat calamus, ignarus imæ, & omnium Regionum, præter aeris & ætheris. Nec tunc quidem repere placuit, cùm licuisset. Decuit ergo Sophiam Hispana lingua crepere, Suadam orare, Prudentiam præcipere, eruditionem ipsam disserere. Quid non iam maternæ liceat linguæ, cui tantum licuit? Procul iam abeant Græca & La tina facundia, & verba sonantia, & personata nomina, & facunda vocabula, & in numerum casuri periodi, & obstrepera illa translationum procliuitas, quibus vtraque lingua adornatur. Nihil non concessum Hispanæ, si modò à doctissimo quoque eloquatur. Subijt nunc in mentem, quàm verè, quàm appositè ab Horatio dictum. Scribendi rectè sapere est & principium, & fons. Elegans est, & disertus quicunque Sapiens, non maternæ imputandum linguæ, sed tuæ, ò qui abnormis amusius, barbarus, perstrepis, non loqueris; deles, non scribis. Sed non is infectandi locus, præcipuè qui apud te verba agam, cuius modestia & benignitas ad omnem detractionem impatienti quadam nausea agitantur: cuius os in honore semper, & admiratione exterarum virtutum, elogia meditans, & encomia. Nulli liuidus, omnibus fautor, præsidium & decus. O dignum, cui omnes laudes rependant, non laudent! Quotus enim quisque est, cuius beneuolentiam non præcurreris? cuius laudes non præoccupaueris? Longè aliter quam illi veræ gloriæ ignari, qui nisi detrahant, laudem desperant, & ex inustis vbicunque notis gloriam sibi despondent. Nec ponam inter tuas vigilias, quæ adhuc sub scrinio premuntur Decisiones tui olim Senatus. Varia item Commentaria ad prudentiæ cultum, & eloquentiæ, suus his status dies; sinamus illas sub Aristophanis, id est, tua lucerna, & multa sub incude; satis pro commendatione, à te exaratas, elucubratas: leget olim vtraque sapientia, plaudet, mirabitur. Et hæc sunt quidem quæ scribis, hæc quæ tua leguntur. Quæ verò aliena in lucem promis iure eandem laudem sortientur. Tu longa obliuione oberitum Iulianum Petri, è magna illa, & omni iuga Bibliotheca Oliuarensi, in publicam lucem misisti (& alios nunc paras mittere) virum disertissimum natione Hispanum, facundia Latinum, sapientia Græcum, qui res Hispanas à prioribus petitas temporibus chronicis decorauit. Hunc etiam tuum vocabo liberum, non natum, sed adoptiuum. Est quoque sua adoptioni gloria, præcipuè cùm Adoptio (Iaboleno docente) in his personis tantum locum habeat, in quibus natura etiam potest habere. Non adoptares Scriptores doctissimos, nisi Scriptor doctissimus. Quid quòd patrem te naturalem adseuerant, à quo vitam acceperint, & cognatæ lucis vsuram? Viuent æternum, ergò & viues, & quocunque magna illa nomina accesserint, accedet magnum & tuum. Sed iam me remorantem, & transversum reuocat maior illa fœlicitas, Facere scribenda. O quis mihi Sthentoris vocem, Musarum sonos, Gratiarum lubentias! Ego ne profanus adhuc, nec mysta, tua contrectabo facinora? reserabo res gestas? nempè sublime candens solis iubar nullos despicit oculos, siue aquilæ rutilos, siue lyncei acreis, siue talpæ obnubilos. Igitur à paterno cinere incipiam, an & hoc faustum? Decebat tuas virtutes, decebat studia, ne potentiæ paternæ adscriberetur, quidquid muneris impleuisses circundabant adhuc & puluis & fragor conquassatæ fortunæ: quidquid calcabas, ancipitia erant, & abrupta ruinæ. Animos alter deijceret; tu immotus, & impauidus ad constantiam accinctus, meliora sperare, animum erigere, ad artes sapientiæ & virtutis accedere; hunc asylum calamitatum, hunc tranquillitatis & salutis templum, & aduersus Decumanos illos fluctus portum tutissimum. Te virum, te fortem casus ille parauit. Quotidiè caderes, nisi cecidisses. Nolo fortunam semper blandientem, quidquid honori superimponit, animo detrahit: Habet has vices conditio mortalium, vt aduersa ex secundis, ex aduersis secunda nascantur: occultat vtrorumque semina Deus, & plerumquè bonorum, malorumquè causæ, sub diuersa specie latent. Dicerem interfuisse modestiæ tuæ, nisi expertus essem natalem. Languent aliquando virtutes, quas ratio commendat. Quæ nobis innata, nisi nobiscum non pereunt Quid quod Consiliario futuro meditanda erat aduersa fortuna. Siue quòd Difficile sit vir tutes eum reuereri, qui secunda semper fortuna sit vsus. Siue quòd aduersitatis exercitatione prudentes efficimur. Per hunc quoque gradum ascensurus eras, vt nullum omitteres. Siue enim intuear insita bona, siue quæsita, quibus idea constat optimi Consiliarij, omnes illos numeros impleuisti. Insita, genium multiscium, flexibile, & moderandis rebus aptissimum. Generis splendor, & à maioribus quoque petita nobilitas. Forma item, & vultus decor, maiestatis insignia. Non sine numine Magistratus leguntur. Si rectè internoscas, commendati sunt à natura qui digni censentur. Apum examini Principem dedit forma præstantem: cur non & hominum? num horum abiectior conditio? AEtas tantummodò desiderabatur: præuerterat præcox prudentia, & cani iam sensus. Acqvisita. Imbutus es Philosophia, & Philosophiæ alumnis Eloquentia, Iurisprudentia, linguarum peritia, historiarum notione, si quis alius in terrarum ambitu. Dixi Eloqventia? O aureum os! & vt Pilius ille Homericus, Eloquio comis experimentis cautus, cui animus prudentia viget, verba dulcedine affluunt. Laudabo eloquentiæ nitorem in tuis scriptis? multi ea laude censentur. Quid non concinnet Cleantis vigilia, & repetita sæpiùs spongia? Ego, nisi extemporaneam non laudo facundiam; nec facundia, quæ non improuisa. Pariter enim, vt qui hærediolum sterilem, & agrum scruposum meras rupinas, & senticeta miseri colunt, quoniam nullus in tesquis suis fructus est, nec vllam illic aliam frugem vident, sed Infœlix lolium, & steriles dominantur auenæ, Suis frugibus indigent, aliena furatum eunt, & vicinorum flores decerpunt, scilicèt vt eos flores carduis suis misceant. Ad eundem modum, qui natiuæ eloquentiæ steriles sunt, centones consarcinant, qui suos semper prodant dominos, versicolores nempè, & nullibi similes. Hoc modo & psittacus, & coruus, humanam edunt loquelam, & si elegantior Magister accedat, maximè excultam. Tu verò extempore, & vt res postulat, siue quid deliberandum, siue decernendum, siue decreto imperandum, orationem in Senatu habes, concinnam, disertam, appositissimam. Video quantum arti præstet natura, quàm longè item emineant, si ritè iungantur. alterius sic Altera poscit opem res, & coniurat amicè. Proponebatur facti quæstio, quæ Theseum exquireret? Extemplo aderat luculentissima oratio, aderat & multa eruditio Iurium, Doctorum. Num tumultuaria, & cruda adhuc, & nondum in cellas digesta? Putaret quispiam singulis periodis, singulos inuigilasse Demosthenas, singulos Tullios. Ivrisprvdentia. Maiores nostri circa iuris scientiam magnopere quidem versati; sed oscitanter, & impolitè. Magnum peperère decus, vel Consulti responsum ad negotia vrbana accommodatum: vel Accursij glossemmata recensita, vel Doctorum commentaria perlecta. Tu leges, & iura intima notione pertractas. Magnum quidem honorem Scriptoribus defers; sed salua mentis reuerentia. Ad hanc amussim commentarios examinas: nisi conueniant, abnuis, nec quid velint Interpretes quæris; sed quid iura: & si detorserint, corrigis. Decorat maximam tuam eruditionem memoriæ fœlicitas, siue quòd sæpiùs repetita fideliùs inhæreant: siue quòd acerrimè intenta mentis acies, & circa semet agitata, promit illas quas accepit imagines. Hinc appositissima topica, & ex tempore, & numerosissimi Scriptorum exercitus, & integra legum capita, & multa fragmenta, quibus ornas dissertationes. Nec inter laudes commemoranda comitas, vrbanitas, beneuolentia, quibus litigatores faues, & candidatos, accedunt ad iudicem, & censorem? Socium inueniunt, securi te & hilares cùm commodum est conuenimus, nec salutationes tuas supercilium, aut fatigatio interrumpit, sed sua cuiquè modestia. Et quod pluris facimus, non intra solos priuatos parietes benignitatem claudis, & mansuetudinem, ad Senatum quoque defers, quoties te ipsum. Gaudet quoque tua clementia seuerius puluinar, non tantùm ad expianda crimina fastigiatum; sed ad condonanda quoque, vel coniuenda. Ignoras nigros calculos, vbi licet, salua Religione iustitiæ. Testatur sententiarum subscriptio cum salutari signo, iure & merito à te vsurpato. Gangem & Danubium, non flumina, sed aquarum procellas, si cum Oceano conferas, nihilo inuenies sequiora, siue classium intuearis patientiam, siue piscium luxuriam, siue vndarum tumores, siue ventorum mugitus. Hi rapidissimo amne præcipitati, agros deuastant, pontes irrumpunt, syluis syluas inuoluunt, ripæ ignari, atque aluei: cæterùm fœcunditas nulla. Gleba enim onerata seminibus, antequam adolescant, vndarum volutata furore, maturandis impotens est. Nilus verò lenè fluens, nec murmure quidem testàtus præsentiam AEgyptum fœlicitat. Nulla Regio messium fœcundior, animalium feracior, fructuum fertilior. Vsque adeò lenis potentia, truculenta vtilior & efferata. Macte tali virtute Magistratuum exemplar! & quòd flumina à Nilo saturandis messibus, hoc à te iudic es discant seruandis hominibus. Multi forsan eandem professi mansuetudinem, sed extortam, tu benignitatem atque beneuolentiam, gratiarum sorores agnoscis, nec nisi à gratijs impartiendas: Nec aliud tibi sententiæ tuæ pretium, quàm benè iudicasse. Non efficta narro, sed publica, & ipso Principi maximè nota, cui magis quàm illi, qui Deum in terris agens, hoc quoque habet Prouidentiæ Diuinæ, cuncta inspexisse. Hinc tot in te honores, tot munera. Adlectus eras ad Senatum Neapolitanum! ad rei Dominicæ Senatum euectus. Hæc vt sarta tectaquè esset tua integritas, sapientia, & sollicitudo, maximè in causa fuere. Sed ne otiosa, & supervacanea hebesceret tua benignitas, ad Supremum Indiarum Senatum adsciuit te Indorum tutela. Genuina erat, & seruando latissimè patenti Imperio apprimè salutaris. Nec intra terminos Iuris Consult, continentur tua munera. Quid continerentur dispendio Reipublicæ, cùm te non Iuris. Consult. tantùm, verùm omnigena indole, virtute, prudentia, ornatum viderit? Adlectus ideò ad legationem in Gallias, in qua quantus fueris, quàm splendidus, quàm elegans, quàm supra humanam sortem, dicere supersedeo. Testetur vterque Princeps, & qui misit, & cui missus. Illi gratus, ab hoc benignè receptus. Maiora hæc sunt quàm ab homine, non contrectari modò, verùm nec adspici, vel possint, vel debeant. Digna quidem, vt cætera, quæ decus ornet Historiæ. Oratoriæ sublimitas, Poetices nitor. Non tantùm quia magna, sed quia tua. Cui enim iucundiùs inuigilent bonæ hæ artes, quàm tibi, Cui sanguinem debent & patriam? Ibit in posteros nomen Laurenti, ibunt facinora. Hoc quoque tibi feret acceptum humana fœlicitas, quòd geminam illam Beatitudinem, in vno, atque eodem viro coniungi posse, exemplo docueris, qui & Legenda scripseris, & feceris Scribenda, vtrumque fœliciter. Atque hoc idem in causa, quòd te tutelarem vouent, qui in publicum edunt vigilias. Vouit olim D. Ioannes Carrascus del Saz, in Panamensi Prætorio egregius Senator, qui cùm scripsisset tractatum hunc, De casibus Curiæ, opus quidem, vt practicum, ita miximè necessarium, te vnum Mæcenatem adscire in votis habebat: sed morte præuentus, testari quidem animum potuit, nuncupare non potuit. Horum conscij D. Franciscus Carrascus del Saz & Iosephus filij, qui typis mandauerant, sub tuo patrocinio in publicam lucem mitti precantur. Præsto en ego absentium obsequia lubens, qui sciam tuum nomen in immortalitatem futurum nomini Auctoris, & vel hoc etiam Theones, & Misanthropos euasurum, quòd tantum Patronum elegerit. Vale. ? AVCTORIS COMMENDATIO. IOannes Solorzanvs, vir vndequaque doctissimus, olim Peruensibus Phœbus, nobis nunc in Supremo Indiarum Senatu beneficum Sydus, in Polyhistore illo tractatu de Indiarum iure, lib. 1. cap. 7. num. 71. Scriptorem nostrum his verbis commendat: De eiusdem vrbis Limensis terræmotibus agens, literis mandauit eruditissimus Doctor Franciscus Carrascus del Saz, qui postquam in ea pluribus annis honorificum Aduocationis, & Adsessoris dominorum Pro regum officium exercuit, Regij Panamensis Senatus Consul creatus fuit. Plinius Nouocomensis lib. 1. Epistol. Epist. Arrio Clementi: Vt de Sculptore, Pictore, Fictore. nisi Artifex iudicare; ita nisi sapiens non potest perspicere sapientem. # 1 TRACTATVS PRACTICI, ET QVOTIDIANI. PRIMVS DE CASIBVS CVRIÆ ENVMErantij quinquaginta cum suis declarationibus. SVMMARIVM. -  1 CASVS Curiæ frequentes, & quotidiani. -  2 Primus Curiæ casus in criminalibus est, quebrantamiento de camino, ò tregua. -  3 Secundus, riepto de muerte segura. -  4 Cessat prædictus casus ex dispositione Concilij Tridentini. -  5 Tertius casus est, muger forçada. -  6 An rapta muliere nupta, si maritus raptorem non accuset, possit procedi ex officio contra delinquentes, remissiuè. -  7 Quartus casus in fure, latrone publico, famoso, & notorio -  8 Quod sit magnum furtum, iudicis arbitrio remittitur. -  9 Grassatores qui in publicis itineribus per vim, & cum armis grassantur, mortis pœna pro primo furto, etiam minimo, puniuntur. -  10 Intelligendum est si occidant, vel percutiant eum, cuius bona rapiunt, vel sit furtum magnum -  11 Quintus casus Curiæ criminalis, de hombre dado por encartado, qui propriæ est bannitus. -  12 Praxis bannitorum apud nos non extat, sed apud exteros. -  13 Sextus casus in falsificante sigillum Regis. -  14 Septimus in fabricante falsam monetam, siue marcam Regiam. -  15 Octauus casus, por razon de otro gran yerro, ò traycion que quisiessen hazer al Rey, ò al Reyno. -  16 Nonus casus Curiæ, por pleito que demanda el huerfano. -  17 Vt sit locus casui Curiæ propter minorem ætatem, requiritur, vt pupillus sit minor viginti quinque annis, sit patre orbatus, nec sufficit esse minor, si non sit orphanus, nec orphanus, si non fuerit minor. -  18 Errant qui sine dicta qualitate admittunt quoscumque minores in Curia pro suis actionibus proponendis in prima instantia. -  19 Si minor litem suam proponat contra eius patremfamilias, potest illam intentare. -  20 Pupillus qui est orbatus patre, & minor vigintiquinque annis, habent casum Curiæ, tametsi diuites sint. -  21 Miserabiles personæ quæ sint, & eas debet Rex tueri. -  22 Minor vigintiquinque annis, siue vir, siue fœmina, postquam impetrauit veniam ætatis, non habet casum Curiæ. -  23 Denegaturque ei restitutio. -  24 In causa communi pupillo & viduæ, est locus casui Curiæ, si indiuidua sit, non autem si diuidua: contrarium infra nu. seqq. -  25 Expenditur doctrina Andr. Gail obserua. 32. n. 2. tenentis, omnes lites consortes ex participatione alterutrius sortiri forum Curiæ. -  26 Declara in casibus Curiæ actiuæ propositis. -  27 Aliqua poßum habere ab alio quæ à me ipso non possum. -  28 Adducitur, & expenditur textus elegans, in l. si is qui duos reos, ff. de liberat. legat. -  29 Ex duobus socijs, qui incapax est, propter capacitatem alterius capit in consequentiam. -  30 Rex dominus noster est fons iurisdictionum omnium in suo Regno, eamque exercet per suos Auditores, & Prætores in Regijs Chancellarijs. -  31 Casus Curiæ in vno est communis eius consortibus in lite volentibus ipsis, si sint actores. -  32 Causarum continentiæ quæ? -  33 Prima ratione plurium personarum, si res sit communis, exemplum est de communi hæreditate, & etiam in criminalibus causis. -  34 Secunda continentia causæ est ratione generalis actionis, vt tutelæ negotiorum gestorum, &c. -  35 Actionem mouens coram diuersis iudicibus litem amittit fauore libertatis, & militiæ, & non in alijs casibus. -  36 Possessorij, & petitorij causæ super eadem re habent continentiam. -  37 Finis possessorij est principium petitorij, & vnius cognitio habet intelligentiam alterius -  38 Exceptio, ne continentia causæ diuìdatur, habet locum parte opponente, & ante contestationem litis opponi debet, & ea non opposita valet processus. -  39 Prædicta de continentia possessorij, & petitorij intelligenda sunt data capacitate fori. -  40 In causis executiuis locum non habet exceptio litispendentiæ. -  41 Declaratur, vt non procedat, nec permittatur vno, eodemque tempore super eadem quantitate duas causas executiuas prosequi. -  42 Rationes resolutionis numeri præcedentis ab auctore traditæ. -  43 Praxis vtilis prædictorum in via executiua coram diuersis iudicibus super vno, eodemque debito. -  44 Decimus Curiæ casus est in homine paupere. -  45 Pauperum vox coram Deo acclamat. -  46 Pauper quis dicatur, iudicis arbitrio relinquitur. -  47 Ille qui viuit, & se alit ex alimentis ei assignatis, an pauper dicatur? -  48 Alimenta recipiens non dicitur pauper, nisi sit in summa egestate, traduntur rationes & fundamenta noua, vt hæc distinctio circa casus Curiæ obseruetur. -  49 Exploditur, & reprobatur communis Aduocatorum allegatio, qui solent fundare casum Curiæ propter paupertatem, dicendo, illum intentantem viuere ex alimentis, quia hoc solum non sufficit -  50 Vndecimus Curiæ casus est, en home muy cuytado. -  51 Senes decrepiti, & diuturno morbo laborantes & debiles, & omnes hi, de quibus natura mouetur ad miserendum, habent casum Curiæ; sub præcedenti capite. -  52 Exempla prædicta non arctant regulam. -  53 Constituitur sub ea ille qui omnibus suis bonis, siue maioratu, per sententiam fuit priuatus. -  54 Item qui passus incendium, vel naufragium omnia sua bona amisit. -  55 Comprehensi sub titulo de curatore furioso, vel prodigo, seu alijs extra minores dandis, possunt intentare casum Curiæ in prima instantia. -  56 Indus quilibet, siue diuus sit, siue pauper, casum Curiæ intentare potest vt actor. -  57 Miserabilis dicitur qui proprias causas administrare non potest. -  58 Item Senes decrepiti, & diuturno morbo fatigati, publicè pœnitentes, liberti Ecclesiæ, manumissi, cæci, mutilati membris, leprosi, carcerati, & omnes, quìbus natura commouetur ad miserendum. -  59 Mercatores quando sunt in itineribus, miserabiles reputantur, & contra eos tempore quo proficiscuntur non sunt admittendæ calumniosæ actiones. -  60 Deinde Ætiopes, & quos vulgo nominat, mulatos, geniti ab Hispanis & concepti à mulieribus Ætiopensibus. -  61 Quod fallit si sint diuites. -  62 Causa libertatis est casus Curiæ, siue actiuè, vel passiuè proponantur agendo, vel defendendo. -  63 Decimustertius Curiæ casus in causis & litibus viduarum, quantumuis diuites sint, -  64 Lite cœpta & contestata coram iudice ordinario, non habet locum Curiæ casus. -  65 Vidua vna contra aliam non habet casum Curiæ. -  66 Stylus prouisionis ordinariæ, quæ vulgo dicitur, del fuero, & eius exceptiones. -  67 Sub viduæ nomine admittuntur mulieres, quæ habent maritos inutiles, vel longa absentia impeditos quoad casum Curiæ. -  68 Seu ad trirremes, vel exilium damnatos. -  69 Ecclesia vidua dicitur quæ habet Episcopum, sed inutilem. -  70 In ea muliere quæ nunquam maritum habuit, sed celebs est, maior adest dubitandi ratio, an habeat forum Curiæ, vt actrix in prima instantia resoluitur affirmatiuè. -  71 Prima exceptio prouisionis ordinariæ sori est, no siendo causa criminal. -  72 Intellige si sit vidua rea, non actrix, vel accusatrix, quia agendo habet casum Curiæ, & constituitur ratio & auctoritas adducitur. -  73 Idem tenendum de quolibet sortiente casum Curiæ, quod de vidua numero proximiori est dictum. -  74 Causæ criminales grauiores ciuilibus, ex Iulìo Claro, & eius fundamentis. -  75 Perquisitores quando & quomodo prouideantur. -  76 Iudices prædictos Consilium Supremum Castellæ nominat, & non Chancellariæ. -  77 In Indiarum Chancellarijs extat ordinatio 17. per quam tribuitur facultas nominandi perquisitores ad cognoscendum, & ordinandum processum, non ad definiendum. -  78 Nonunquam etiam ad diffinitiuam sententiam pronunciandum nominantur, & hoc iure vtimur. -  79 Secundus casus exceptionis ordinariæ fori est, en marauedis pertenecientes al Rey. -  80 Tertia exceptio, ò sobre execucion de carta executoria, ò contrato guarentigio, que trae aparejada execucion. -  81 Ardua quæstio, an super executione Sententiæ, vel contractus, possit intentararí casus Curiæ, & executio peti in regali Chancellaria? -  82 Distinctio casuum, quando est deuoluenda executio sententiæ iudici inferiori, qui primam tulit in causa ciuili, vel criminali. -  83 Semper ex stylo remittìtur executio in Chancellaria inferiori iudici, nisi ex iustis causis retineatur. -  84 Referuntur quæ sint, & stylus, & praxis exequendi in Chancellaria, vel dandi executorem. -  85 Potiùs agitur termino sententiæ confirmantis, quàm confirmatæ, & ideô de iure communi executio expectat ad iudicem ad quem. -  86 In arbitrio dominorum de Chancellaria est, in causis ciuilibus quantitatis debitæ, vel executionem per se ipsos facere, vel remittere eam faciendam. -  87 Intellectus ad leges 27. tit. 23. par. 3. & ad l. 11. tit. 5. lib. 2. Recop. -  88 Stylus Regalium Senatuum Limensis, & de Panamà, que en auiendo easo de Corte, que el actor pudiera pedir è intentar en via ordinaria, se admita en las executiuas, pidiendo execucion. -  89 Quid sit obseruandum in Regalibus Senatibus, Vallisoletano, Granatensi, & Audientia Hispalensi, & Regni de Galicia. -  90 Executio sententiæ quando, & in quibus casibus retineatur à iudice ad quem ex sententia & distinctione Cardinalis Thuschi. -  91 Si sententia iudicis ad quem fuerit partim confirmatoria, partim reuocatoria, executio ei competit, vel si sit prima modificata. -  92 Priuilegiatus contra alium priuilegiatum æqualiter an vtatur foro Curiæ? quid de iure communi. -  93 De iure nostro Regio concassantur priuilegia, & confunduntur, nec vnus aduersus alium eo vtitur, etiamsi vidua sit. -  94 Decimusquartus Curiæ casus est, contra algun poderoso. -  95 In conspectu Principis nullus est potentior altero, quia non est in Principe supremo consideratio personarum. -  96 Idem quod proximiori numero est intelligendum in eìus Supremo Consilio, seu Regia Curia, & Chancilleria. -  97 Potens, vel potentior, quis sit; consistit in facto, & residet in arbitrio iudicis. -  98 Decimusquintus casus Curiæ est contra Duces, Comites, & Marchiones. -  99 Decimussextus in dominis vassallorum, etiamsi non habeant titulum. -  100 Quod extenditur, etiamsi sint pupilli, & minores viri, vel fœminæ, seu viduæ. -  101 Decimusseptimus casus Curiæ erit, contra las justicias y oficiales dellas. -  102 Domini Præsides, & Senatores, seu Regiorum Consiliorum, vel Chancellariarum, seu Audientiæ Hispalensis, & Regni Galleci, sortiuntur casum Curiæ, & quomodo. -  103 Adducitur lex 5. tit. 3. lib. 4. Recop. & declaratur. -  104 Senatores, & Prætores Regij, non possunt causas suas, nec vxorum, vel filiorum, ad Chancellariam, in qua assistunt, trahere. -  105 Poterit tamen aduersa pars, si voluerit eos conuenire in eadem Chancellaria. -  106 Non datur prorrogatio iurisdictionis, quando lex eam tollit, limitat, vel inhibet. -  107 Non datur prorrogatio diuersæ speciei. -  108 Adducitur ordinatio 27. quæ inter alias est emissa cuilibet ex Chancellarijs Indiarum Occidentalium. -  109 Causa adduci potest ad suam Chancellariam per eius Senatorem, si executor contra eum datus excedat limites suæ iurisdictionis. -  110 Remedia quando executor excedit. -  111 Propter necessitatem imminentem, vel periculum instans, plura permittuntur, quæ aliàs non admitterentur. -  112En las Audiencias del Perù, se lleuan en apelacion los negocios tocantes a las executorias que para estas partes se despachan en el Consejo de Indias, exempla adducuntur. -  113 Ioannes Matienço Regius in Argentina Chancellaria Senator laudatur, eius mores, & modus procedendi. -  114 Decimusoctauus casus Curiæ, en las justicias ordinarias. -  115 Iudices Pedanei, & qui invicis assistunt, non comprehenduntur sub prædicta regula. -  116 Decimusnonus, en el Teniente de Corregidor, y Alcalde Ordinario. -  117 Plures casus Curiæ ex mente legum de his disponentium, licèt non ex verbis. -  118 Vigesimus casus Curiæ in Alguacello maiori, vel executore iustitiæ. -  119 In Alguacellis minoribus traditur distinctio. -  130 Vigesimusprimus casus Curiæ est contra decuriones, vulgo, Regidores, ò Ventiquatros. -  131 Quod attinet ad Tribunos plebis, vulgo, los Iurados, erit arbitrarium, y en los Sesmeros donde no ay Iurados. -  132 Vigesimussecundus casus erit in tabellione Concilij ciuitatis, vulgo, el escriuano de Cabildo, qui conueniri potest in Curia Chancellariæ. -  133 Quod procedit, etiamsi ille qui conuenerit tabellionem del Cabildo, por caso de Corte, sit decurio, quia potentior est tabellio. -  134 De tabellionibus numerarijs fit distinctio. -  135 Tabellionum aliquorum mores. -  136 Vigesimus tertius casus Curiæ procedit contra eos, qui sunt de familia iudicis ordinarij. -  137 Comprehensi sub numero proximiori referuntur. -  138 Lex qui iurisdictioni, ff. de iurisd. omn. iud. adducitur, & declaratur. -  139 Eius inhibitio in ciuilibus & criminalibus intellecta contra Gregor. Lop. -  140 Vigesimusquartus casus Curiæ contra Syndicum Reipublicæ, vulgo, el Mayordomo de la ciudad o villa. -  141 Vigesimusquintus in Exactore tributorum, vulgo, el Receptor del seruicio. -  142 Vigesimussextus contra Receptorem alcaualæ, vulgo, el Tesorero. -  143 Vigesimus septimus in Castellano alicuius fortalicij, seu castelli. -  144 Regium rescriptum exemptionis militaris, & eius inhibitionis. -  145 Vigesimusoctauus casus in causis denegatæ iustitiæ. -  146 Praxis proximioris numeri. -  147 Auocatio causæ fieri potest, & ad Curiam trahi per denegatam iustitiam ab inferiori iudice, qui de ea cognoscit. -  148 Iudices priùs monendì, antequam causæ ab eis auocentur. -  149 Si constet ex testimonio actorum de nimia negligentia, & remissione ordinarij iudicis, absque citatione potest fieri auocatio causæ à dominis. -  150 Declaratur resolutio domini Præsidis Couar. dicentis, Regios Auditores non posse auocare causas ab inferioribus, vt procedat non interueniente iusta causa. -  151 Negligentia inferioris, quæ & qualis sufficiat, vt ab eo auocetur causa, pendet ex arbitrio dominorum de Consilio, vel Chancellaria. -  152 Regiæ Chancellariæ cognoscunt de todos los pleytos que son sobre casos de Corte, ex l. 11. tit. 5. lib. 2. Recop. -  153 Regales Senatus, & Prætoria Indiarum Occidentalium vtuntur eodem iure, quo Regia Vallisoletana, & Granatensis Chancellaria. -  154 Ordinationes sunt vnius formæ, & eædem in qualibet Audientia Indiarum. -  155 Refertur ordinatio tertia, & eius littera. -  156 Chancellariæ Prætoriales quæ. -  157 Diuersitas in forma, ordine, & pœna secundæ supplicationis quæ aliter est apud nos, quàm ea quæ obseruatur Vallisoletano, & Granatensi Senatu. -  158 Traditur forma & ordo secundæ supplicationis apud nos, & quantitas quæ requiritur. -  159 Quantitas condemnationis, & non primæ petitionis attenditur, vt locus sit secundæ supplicationi ex parte rei condemnati. -  160 Reus absolutus, etiamsi absolutio sit maximæ quantitatis, non tenetur præstare apud nos fideiiussionem, si actor secundò supplicet. -  161 Secus in Regno Castellæ, vbi seruandæ sunt l. 1. & 2. & aliæ, tit. 20. lib. 4. -  162 Lex 7. tit. 20. lib. 4. in finalibus verbis in Indiarum Chancellarijs obseruantur. -  163 Causa retenta, vel aliter quomodocunque introducta in Regali Prætorio, & Chancellaria, si no es por nueua demanda, non habet locum supplicatio. -  164 Verbum, ni en otra manera alguna, quid importet. -  165 Quid autem si per remissionem factam ab inferiori causa introducatur in Regali Chancellaria, an habeat locum secunda supplicatio, fit distinctio. -  166 Quælibet causa Fiscalis in Chancellaria debet intentari, vel in Consilio Regio. -  167 Procurator Fiscalis non potest Fiscum suo proprio foro Regio priuare. -  168 Fiscus causas alibi pendentes trahit ad suos iudices. -  169 Procurator Fiscalis Regius non potest citari, nec vocari coram alijs iudicibus, nisi in Regia Chancellaria. -  170 Et quandoque agunt, vel defendunt causas, ante los oficiales Reales, ò juez mayor de difuntos. -  171 An Rex possit audire de gratia, non existente gradu secundæ supplicationis, & quæ requirantur. -  172 Cùm Rex audit de gratia, si fuit per sententiam eius prouisum, vt restitutio bonorum fieret, non extenditur contra tertium, in quem fuerunt alienata. -  173 Restitutio gratiæ in quo differat à restitutione iustitiæ, remissiue. -  174 Recursus ad superìorem nunquam tollitur, & n. 179. -  175 Regio rescripto emisso Regali Limensi Senatui est prouisum, vt quomodocumque processus, & causæ ad Consilium deferantur, partes citentur. -  176 Tenor dicti rescripti, & epistolæ Regiæ. -  177 In omnibus Chancellarijs Indiarum seruandum quod Limensi fuit rescriptum in prædicto casu. -  178 Neque per illud est aliquid innouatum, quod attinet ad secundam supplicationem præter quam quoad citationem faciendam partibus. -  179 Quamuis non sit locus appellationi, vel supplicationi, locum habet recursus ad Principem. -  180 Auctoritas superioris semper excepta. -  181 Per leges nouiores est data forma audiendi à Rege in causis secundæ supplicationis. -  182 Parti quæ sententiam habuit reuisionis in Chancellaria est ius acquisitum, si ex aliqua causa non sit locus secundæ supplicationi. -  183 Reuisionum materia per Tuschum bene explanata. -  184 Vt Princeps aliquam litem reuideri mandet, requiritur causa sufficiens, vel probabilis, & verosimilis, aliàs peccat mortaliter, seu ei consilium præstantes. -  185 Princeps siue Ecclesiasticus, vel sæcularis, peccat mortaliter, quando sine causa derogat iuri positiuo, maximè si est tertij præiudicium. -  186 Princeps potest tollere, & mutare ea quæ sunt iuris ciuilis per aliam scilicet legem. -  187 Declaratur an in tertij præiudicium. -  188 Declaratur l. 4. tit. 24. p. 3. & eius effectus, & limitatio. -  189 Causæ legitimæ adducuntur notabiliter, vt reuisionem noster inuictissimus Rex possit cum iustificatione concedere. -  190 Quando non adest gradus secundæ supplicationis, solet dari Regium rescriptum, vt per duas, tres, vel quatuor aulas causa videatur in Chancellaria. -  191 Eadem praxi vtuntur Vicerreges Piruani, & ordenare solent, quod lites aliquæ arduæ videantur per duas aulas Chancellariæ Limensis. -  192 Vigesimus nonus casus Curiæ est in causis Fiscalibus, quædam verò reseruatæ Comitibus sacrarum largitionum, vulgo, El Consejo de Hazienda. -  193 In Indiarum Occident alium Chancellarijs omnes causæ Fiscales indistinctæ in eis peraguntur. -  194 Trigesimus casus Curiæ est pro exigendo salario tabellionum, vulgo, escriuanos de Camara, y Relatores de la misma Audiencia. -  195 Trigesimusprimus in salario Aduocatorum, & Procuratorum, & in Receptoribus, cæterique officialibus eiusdem Chancellariæ, & redditur ratio. -  196 Si salarium annuum constitutum sit, vel lis aliter ventilata in Chancellaria, ibi potest peti salarium ab Aduocato in eadem. -  197 Secus verò si salarium non fuerit annuum, nec lis ad Chancellariam deuoluta, nec in ea prosecuta, quia cessat continentia causæ. -  198 Extende prædicta ad Suprema Regia Consilia, coram quibus Aduocati operas suas aduocando præstant, & in aula causarum criminalium. -  199 Casus Curiæ Reales, hoc est, ex natura rei, super qua litigatur. -  200 Trigesimussecundus est in feudo. -  201 Commendæ Indorum qualiter dentur commendatatarijs, & earum successio. -  202 Refertur ordinatio de Malinas, & eius declarationes. -  203 Vbi reseruatæ sunt causæ, non est locus præuentioni coram alio iudice, quia fit præiudicium iurisdictioni. -  204 Vbi adest iurisdictio priuatiua nihil operatur consensus partium, vt in alium iudicem prorrogatio eius fiat. -  205 Refertur declaratio vltima ordinationis de Malinas, lata anno 1610. -  206 Computatio mille ducatorum ad dictam ordinationem, & declarationem debet fieri, por la tassa, y no por crecimiento de especies: quod explicatur. -  207 Trigesimus quartus casus Curiæ est super interpretatione Regij priuilegij à Rege concessi, qui solus de eius interpretatione iudicat. -  208 Ad quæ Regia Consilia est recurrendum super priuilegij interpretatione. -  209 Trigesimusquintus notabilis casus Curiæ Realis (se moto priuilegio actoris, vel potentia rei) erit, si causa sit magni momenti. -  210 Explicatur celebris lex 4. tit. 1. lib. 3. Recop. -  211 Lex prædicta extenditur in sua secunda parte, eiusque decisio ad quamlibet Regiam Chancellariam. -  212 Traduntur fundamenta vniformitatis, dispositionis, comprehensionis ex identitate, & rationis militantis, etiamsi sit correctoria. -  213 Causæ magnæ maiores iudices requirunt. -  214Si el caso fuere de grande importancia, erit casus Curiæ, exempla traduntur. -  215 Quando est casus Curiæ, & pro tali declaratur, siendo de grande importancia, partes grauantur in his, quæ hîc referuntur. -  216 Casus trigesimussextus Curiæ est, sobre bienes de mayorazgos y vinculados, & qualiter hoc est intelligendum. -  217 Intellige si maioratus, & eius bona sint qualitatis, & quantitatis magnæ -  218 Si autem petantur bona maioratus à singulari possessore, qui ea detinet titulo emptionis, vel alienationis, an possit per casum Curiæ peti, distinguitur, vt in præcedenti casu. -  219 Trigesimusseptimus casus Curiæ erit, sobre vassallos. -  220 Trigesimusoctauus, sobre fortaleza. -  221 Trigesimusnonus, sobre muerte o heridas de algun Cauallero. -  222 Quadragesimus, sobre la paga de tributos que se piden a Indios encomendados, & qualiter. -  223 Celus & desiderium fauendi Indos procedit ex tribus causis hîc relatis. -  224 Decem alij casus Curia referuntur ex Andræa Gail obseruatione 1. libr. 1. quorum plures apud nos non extant. -  225 De causis pignorationum, & priuilegiorum Principis Rex cognoscit in eius Consilio. -  226 Vbi est iurisdictio priuatiua, non habet locum Curiæ casus. -  227 Stylus declarandi casum Curiæ in ciuilibus & criminalibus. -  228 A declaratione casus Curiæ habet locum supplicatio, si interponatur à parte conuenta. TRACTATVS PRIMVS. CVM Frequentes[sect. 1] & quotidiani sint Curiæ casus, de quibus prima cognitio quoad litis ordinationem, & decisionem Regijs Senatibus, & Chancellarijs competat, nonnunquam vero per auocationem, & plerumque per retentionem causarum: ideò opereprætium existimaui qui sint casus Curiæ ex professo referre, vt practici eos collectos habeant. Quæ autem dicenda sunt, conducunt ad explicationem legis 21. tit. 5. lib. 2. Recopil. quæ prohibet reum quemlibet in prima instantia conueniri in Regia Chancellaria, Saluo si la causa fuere de caso de Corte, & legis secundæ, tit. 2. lib. 4. quæ constituit ordinem proponendi actionem, & libellum in dictis Chancellarijs, & legis 8. tituli 3. d. lib. 4. quæ enumerat casus Curiæ criminales, & lex sequens eiusdem tituli amplior est, dum inquit: Que las nuestras leyes de las Partidas, y de los Fueros, y Ordenamientos de nuestros Reynos mandan, y quieren que los tales pleytos, y causas, y negocios, que son sobre casos de Corte, se traten ante Nos en las nuestras Chancillerias en primera instancia, Super cuius interpretatione, & casuum enumeratione erit noster sermo: postea quæ primus inter nostrates obtinens adduxit Dominus Præses Couarruuias in practicis quæstionibus, capit. 6. & 7. Didacus Perez, & Azeued. in dicta l. 8. & 9. lib. 4. tit. 3. Recopilation. atque alij ibidem relati, quorum infra mentionem faciemus. Primus casus erit à criminali[sect. 2]bus incipiendo, seruato ordine legis nostræ quintæ, titul. 3. part. 3. Quebrantamiento de camino, o de tregua. Secundus riepto de muer[sect. 3]te segura: & cùm hodie duelorum vsus recesserit à Christianis, ex Concilio Tridentino sessione 25. cap. 19. quod ob magnas, &[sect. 4] pias Religionis causas damnauit dicta temeraria certamina, cessat hic casus. Tertius est, muger for[sect. 5]çada. Offert se nobis in explicatione huius tertij casus, vtilis, & quotidiana, frequensque quæstio, quæ contingibilis est, an si mulier coacta, cui illata est vis, & rapta fuit, est nupta, possint de hoc crimine cognoscere iudices superiores, vel inferiores per præuentionem in prima instantia? Itaque vt me clariùs explicem, quod[sect. 6] intendo resoluere, est, Si auiendo suerça, robo, ò rapto de muger casada, no querellandose el marido della deste delito de rapto, o fuerça de adulterio, si podran los juezes Ordiarios, o Superiores proceder de oficio, o por denunciacion, o acusacion de otro que no sea el marido de la assi forçada, o hurtada para adulterarla. Quæstio quidem est notabilis, & quam licèt plura, & plures involverim, à nemine vidi resolutam, nec disputatam, eam quidem resoluendam suo proprio loco remitto, qui erit infra cap. 4. in interpretatione legis primæ, tit. 20. de los adulteros, infra libro 8. Quartus casus est in fure, seu la[sect. 7]trone, publico, famoso, & notorio, qui quidem propter criminis atrocitatem furca suspenduntur, l. capitalium, §. famosos, ff. de pœnis, cum adductis à Menochio casu 295. & à D. Ioanne Vela de delictis, cap. 12. num. 22. & si vnum tantùm famosum furtum commiserint, dum tamen magnum sit, mortis pœna condemnantur. Quod autem magnum sit, iudicis arbi[sect. 8]trio relinquitur, vt post Guidonem Papæ decisione 589. Couarru. libro 2. variarum, cap. 9. numero 7. resoluit idem Vela vbi supra, num. 24. Licèt contrarium ipse teneat secutus contrariam communem, & post eum Ceuallos. In his verò qui sunt grassato[sect. 9]res, hoc est, salteadores de caminos, qui in publicis itineribus per vim, vel cum armis grassantur, pro minimo etiam furto ratione dictæ qualitatis aggrauantis, furca suspenduntur, ex Vela dicto numero 22. post Cœpolam, quem allegat in authentico, sed nouo iure. C. de seruis fugitiuis, numero 103. quod ne sit occasio errandi est interpretandum, & declarandum, vt benè declarat Gregor. Lop. in in l. 18. tit. 14. part. 7. gloss. 6. pro latronibus, qui semel tantùm aggrediendo aliquem spoliauerunt, vt per hoc non debeant furca suspendi, vel aliter mori. Quod est[sect. 10] intelligendum, quando in aggressione non interuenit peremptio hominis, quod iterum est declarandum, & sublimitandum Gregor. Lopez dictum, vt non procedat quando fuit furtum magnum, quia tunc, etiamsi primum sit, & etiam non illata morte, pœna mortis infligitur: & sic iam habui de facto in quodam grassatore, quem propter primum furtum condemnauit hoc Regium nostrum Prætorium de Panamà ad mortem, quia fuit furtum, Demas de cincuenta ducados, propter dictam qualitatem, & quia antea non fuerat grassatio aliqua perpetrata, & hæc regio, & prouincia maximis periculis subiacet furandi, eoquòd aurum & argentum in magnis quantitatibus recipiunt AEtiopes, serui agassones illud tradituri dominis, atque ideò hoc consideratum fuit. Nee requiritur, vt pro furando primo furto fur, vel latro occidat, sed si sufficit si percutiat, quia hæc qualitas aggrauat, & est mortis digna, vt retenta communi contraria, tenet Vela dict. cap. 12. numero 22. & ad hęc quæ diximus reducenda sunt quæ adducit Bobadilla libro 4. Politic. cap. 5. numero 42. & post eum nouissimè & latè Petrus Cauallus in resolution. criminal. centuria 1. casu 18. alios plures prætereo. Itaque quoad nostrum propositum per dictam legem quintam, titulo 3. part. 3. vbicunque agatur de denunciatione, accusatione, vel inquisitione publici latronis, habere potest locum casus Curiæ, & sic inchoari causa coram Regijs Chancellariæ Prætoribus, qui causis criminalibus terminandis in Regalibus subsellis assistunt, ex officio, vel ad partis petitionem in prima instantia super hoc procedunt: & idem erit si furtum commitatur, de la hazienda Real, abriendo las caxas Reales. Quintus casus est, de hom[sect. 11]bre dudo por encartado de algun Consejo, ò por mandamiento de los juezes que han a juzgar las tierras, qui propriè bannitus est, cuius[sect. 12] rei praxis apud nos, & bannitorum materia frequens apud exteros raro, vel nunquam euenit in Castellæ, & Legionis Regnis. Sextus dicta lege partitæ est, por sello del Rey que alguno huuiesse falseado, quòd si hoc perpetratum fuerit falsificando Regium sigillum in Chancellarijs,[sect. 13] vel Consilio quolibet Regio, cognitio, & punitio competit his dominis iudicibus, qui assident in Consilio, vel Chancellaria, cuius sigillum fuit falsificatum. Septimus in fabricante fal[sect. 14]sam monetam, vel falsificans aurum, vel argentum Regium, hoc est, la marca Reul con que el oro ò plata se sella, que està en poder esta marca de los oficiales Reales ante quien se quinta: y fecho y enterado el quinto que a su Magestad se deue, se marca la plata, o oro: quod si compertum fuerit aliquem falsum signi, & Regiæ marcæ instrumentum habere, eoque vti, erit casus Curiæ. Octauus casus erit, por ra[sect. 15]zon de otro gran yerro, o traycion que quisiessen fàzer al Rey, o al Reyno. Nonus, por pleyto que de[sect. 16]manda el huerfano, de quo per Couarru. in practicis, capite sexto, numero secundo, vbi concludit requiri, vt sit patre orbatus ille, qui ratione pupillaris ætatis casum Curiæ intendit, cuius extensio fit ad minorem vigintiquinque annorum, quod vno verbo compendisse resoluit Monterroso folio 59.[sect. 17] dum inquit annumerando casus Curiæ, los menores de veynte y cinco años, aunque sean ilustres, que sean huerfanos de padre, y no basta lo vno sin lo otro: & Villadiego in Politica libro primo, capite primo, numero 90. quod antea prædixit Speculator titulo de instrument. edit. §. nunc verò, versic. Et scias secundo, & Imola in capite significantibus, de officio delegati, Rolandus à Valle consilio 76. numero 39. vbi alios refert. Ex qua resolutione animaduer[sect. 18]tendum, errare eos, qui in quibuscunque casibus admittunt minores, qui per casum Curiæ, vt actores non distinguentes, neque aduertentes, hoc non procedere, si patrem viuum habeant: nam licèt pupilli, & minores sint, non gaudent foro Curiæ, ex Couarruuia, & Monterroso vbi supra. Si tamen pupillus, vel minor vigintiquinque annis contra patrem suum litigasset, tunc ex ratione cessantis causæ, & defensionis, cuius cura in filio pupillo, vel minori est, erga eius patrem[sect. 19] crederem locum habere casum Curiæ, & hoc casu admitti posse, quia pupillus, & minor in ætate supradicta constituti carerent prædicta defensione, & paterna protectione: nam ius prouidet in similibus casibus remedio æquiualenti, argumento in §. finali, instituta de curatoribus. Et quando tutor litigat cum minori, alius prouidetur curator ad causam pupilli agendam, vel defendendam, pari modo si litigat contra patrem, dabitur casus Curiæ: extenditur[sect. 20] hic casus ad pupillum, vel minorem patre orbatum, tametsi diues sit, ex adductis à Couarru. dicto capite sexto, numero secundo, & post eum optime ab Andr. Gail libro 1. practicarum obseruationum numero 39. ex doctrina Panormitani in capite significantibus, numero sexto de officio delegati, vbi distinguit inter miserabiles personas, quòd quædam sunt miserabiles habitu, sed non actu, vt viduæ & pupilli diuites: quædam verò[sect. 21] habitu, & actu, vt viduæ & pupilli pauperes, & huiusmodi personæ, & pauperes, & miserabiles solent communiter premi; & ideò Regi omnium maximè conuenit eas contra omnem iniuriam & molestiam tueri: est textus ordinarius, quem adducit Abbas & Gail dicto numero 39. capite primo obseruationum in capite Regum, & in capite administratores 23. quæstione quinta, ibique adducit quæstionem, an huic foro renunciari possit, quod infra dicemus numero Excluditur à casu Curiæ, & eius priuilegio[sect. 22] minor vigintiquinque annis; maior autem viginti, vel fœmina maior decem & octo annis, si impetrauerint ætatis veniam, quia maiores sunt in omnibus, & per omnia, præter quam quod immobilia alienare non possunt, quare illis denegatur restitutio, vt resoluit Boerius decisione 350. numero quinto, Caldas Pereira de restitutione, verbo, implorare, numero 47.[sect. 23] Quare nimirum si denegetur aditus ad casum Curiæ, tum etiam quia per extensionem hoc priuilegium ex sententia Doctorum, quos citaui, & communi praxi cuiuslibet Regij Senatus, competit minori vigintiquinque annis patre orbato, quia sua tueri non potest: quod cessat in eo, qui tametsi minor sit rebus suis administrandis, ex Principis rescripto & gratia habilis fuit effectus, & reputatus maior, denegata ei restitutione, qua si careat, debet etiam non vti casu Curiæ competenti al menor y huerfano. Extenditur priuilegium præ[sect. 24]dictum ad causam communem cum pupillo & vidua, seu Ecclesia, vt possint in causa communi alij, qui dicto priuilegio non gaudent, illo vti ex vi communitatis causæ: quod intellige, si indiuidua sit, vt in seruitute, patronatu, & cæteris rebus incorporalibus, quæ diuisionem non recipiunt. Secus verò in diuiduis, & in quantitate debita, in hęreditatis petitione, in qualibet alia reivendicatione, in vsufructu, & alijs similibus casibus diuiduis, sic resoluit Gregorius Lopez ita intelligendus, & declarandus in dicta l. quinta, titulo tertio, part. tertia, glossa 4. & post eum Villadiego sine distinctione prædicta locutus dicto capit. primo suæ Politicæ, numero 90. dum inquit: Y en caso que el vno solo sea priuilegiado, tambien goza el que no lo es del priuilegio del que lo es, por ser la causa indiuidua: aut enim voluit dicere, siendo la causa indiuidua: aut est intelligendus cum dicta distinctione Gregorij Lopez, quem in margine citat. Obstat tamen his quæ diximus non parua difficultas, ex eo quod cum sit vnum, idemque ius eorum, qui ex eodem principio, & iustitia pendet, quando est causa commuis, est notabile inconueniens, vt cum vna parte (tametsi ipsa causa diuidua sit) determinetur à Dominis de Consilio, vel Chancellaria, & cum alia à iudice inferiori, & diuersæ sententiæ super vno, eodemque facto, & iure pronuncientur, & vna eademque res diuerso modo forsan, vel intelligatur, vel dif[sect. 25]finiatur sub diuersis iudicibus, & ita continentia causæ diuidatur, & eius contextura. Quare omissis prædictis, & reiecta distinctione quam facit glossa quarta in dicta l. quinta, titulo tertio, part. tertia, sic est resoluendum, etiam si causa diuidua sit. Imprìmis post tradita per Doctores in cap. final. per textum ibi de rescriptis, & in l. prima, ff. de quibus rebus ad eundem iudicem eatur, vbi plura glossa in verbo, eundem iudicem, textus in l. nulli, C. de iudicijs, & ibi communiter Doctores, & in capite ex tenore, & ibi elegans glossa, in verbo, negotio de rescriptis, cum his quæ vtiliter & compendiosè adduxit Parladorus libro secundo rerum quotidianarum, capite nono, ex numero secundo, post Afflictum decisione 354. numero 13. vbi Cæsar Vrsilius, est tenendum, quòd si plures sint litis consortes, quorum vnus tantùm immediatè, reliqui verò mediatè habent casum Curiæ, omnes in Regio Senatu, seu Chancellaria forum in prima instantia sortiuntur, ne continentia causæ diuidatur. Hæc est praxis Cameræ Imperialis, quam adducit Andr. Gail libro 1. obseruationum, obseruatione 32. numero secundo, aplicando illud quod ibi dicit de Imperio, & eius Camera Imperiali ad Regna hæc, & eius Chancellarias, & Regios supremos Senatus, eamque obseruatam apud nos vidi, vt cùm vnus ex consortibus actiuè, hoc est, sien[sect. 26]do actor, habeat casum Curiæ, & eius participatione, omnes alij vtuntur eodem foro, & priuilegio. Quod ipse iterum comprobo: nam magis dignum trahit ad se minus dignum, vt est vulgare, & aliqua possum habere ab alio, quæ à me ipso non, leg. Aristo, vbi aliæ con[sect. 27]sonantes, ff. qui potiores in pignore habeantur, Vrsilius ad effectum, decisione 350, numero quarto: & ex duobus socijs,[sect. 28] qui incapax est ad legatum acquirendum, vel hæreditatem propter capacitatem alterius, etiam in re diuidua capit in consequentiam, ex textu celebri in[sect. 29] l. si is qui duos reos, ff. de liberatione legata, cuius argumentum magnopere ad nostrum hoc propositum condu[sect. 30]cit. Rursus etiam, quia dominus Rex est fons omnium iurisdictionum, vt adducit & resoluit Auend. de exequen. mandat. cap. 1. num. 2. lib 1. eamque superiorem, & supremam, quæ sibi competit, exercet in Chancellarijs, & Senatibus per suos Auditores, & Senatores, eo adhibito moderamine, vt vnusquisque in prima instantia apud suum iudicem, & domicilium conueniatur, nisi in casibus Curiæ exceptis in dicta l. quinta, titulo tertio, part. 3. & in l. octaua, titulo tertio, libro 4. Recopilationis, & in l. 21. titulo secundo, libro quinto, ibi: Saluo si la causa fuere de caso de Corte, quod intelligendum venit in eo, qui habet casum Curiæ ex se ipso, vel in alio qui eo vti, & potiri potest, ex vi communitatis qui illum habilitat, & participem dicti priuilegij facit, vt est in argumentum d. l. si is qui duos reos, ff. de liberatione legata, quam nos inducimus, & allegamus. Ex quibus firmata manet prædicta conclusio, casum, scilicèt, Curiæ extendi ad omnes consortes causæ, siue indiuidua vel diuidua sit, & in terminis ita resoluit Tuschus sub litera C. secundo tomo, conclusione 975. numero septimo, vbi inquit: Quòd si plures sunt rei ex eadem causa & obligatione, vnicà sententià debent omnes terminari, quia continentes dicuntur causæ, & valet appellatio, si vnus solus conuenitur coram vno, alius coram alio iudice, & ius appellari potest, allegat Ioannem de Imola cons. 44. in fin. Declarantur prædicta volenti[sect. 31]bus litis consortibus, carentibus dicto priuilegio fori Curiæ, vti eo propter participationem, & identitatem causæ cum priuilegiato, quia si nolunt, cùm sint actores, non compelluntur ex vulgari axiomate beneficium, scilicèt, non conferri in inuitum, & si ipse minor ex persona sua, vel vidua valent non vti dicto priuilegio, intentando actionem in prima instantia coram iudice ordinario, & non in Curia possent & sic virtualiter ei renunciare, multò fortiùs qui non habent prædictam prærrogatiuam ex se ipsis: & hæc quæ diximus procedunt in casibus Curiæ, quando sunt litigantes actores, ne repugnet regul. text. in cap. quod fauore de regulis iuris lib. 6. vt tamen cum maiori claritate procedamus, omissis his quæ adducit Parlador. dict. cap. 9. lib. 2. quæ quidem attinent ad actorum accumulationem post cœptas causas. Nos autem agimus de actionibus propositis accumulandis, & declinatoriæ propositione, & eius valida exceptione, & quando obstat dicta exceptio, ne continen[sect. 32]tia causæ diuidatur, vt casus Curiæ incipiat, terminetur, & finiatur coram ea. Primus itaque casus est ratio[sect. 33]ne plurium personarum, quando videlicet eiusdem causæ plures sunt rei sub diuersis iurisdictionibus, & ad eundem finem agitur, veluti si plures sunt socij, vel fratres sub diuersis iurisdictionibus domicilium habentes, & inter eos contentio sit de communi hæreditate adhuc indiuisa: quo casu non coram diuersis, sed omnium superiore iudice conueniendi sunt coram Rege in Regia, scilicèt, eius Chancellaria, de qua quidem continentia loquitur titulus, ff. de quibus rebus ad eundem iudicem eatur, & obtinet non solum in ciuilibus, sed etiam in criminalibus causis, Baldus in capite primo de controuersia feudi apud part. termin. Iaso. in l. nulli, numero tertio, C. de iudicijs, Andr. Gail. dicto capite 32. libro primo obseruationum, numero quarto. Cuius dictum ad nostrum intentum applicatur, quando vnus ex consortibus casum Curiæ habet, siue ciuilis sit, siue criminalis, vt in proposito omnes concurrant in Curia, ne causæ continentia diuidatur, adducit Tuschus dicta conclusione 975. numero septimo, sub litera C. quæquidem obtinent, siue consortes litis, siue vel partem rei, vel hæreditatis habentes sint actores, vel rei: & est limitatio ad regulam quod actor sequatur forum rei contra iura expressa, scilicèt, legem final. C. vbi in rem actio. & in l. in criminali, C. de iurisdictione omnium iudicum, & in l. 3. C. vbi causa status agi debet. Secunda causæ continentia est ratione generalis actionis,[sect. 34] quando diuersæ res, vel causæ, continentur omnes sub vna actione generali, putà sub actione tutelæ, vel negotiorum gestorum, de qua loquitur Iason. in dicta l. nulli, post glossam tertiam: item si res litigiosæ sub diuersis iurisdictionibus, & in diuersis locis sitæ sint, & vna actione petantur, ita Andreas Gail dicta obseruatione 32. numero quinto, & numero sexto, adducit tertiam continentiam causæ, & eius diuisionem, quæ ex instantiæ mutatione inducitur, vt solus coram vno iudice pendeat, non debet quis ad alium iudicem vocari, vt ex vulgata l. vbi cœptum, ff. de iudicijs, & alijs ordinarijs allegationibus comprobat: & incurritur pœna amissionis causæ, si coram diuersis iudicibus quis petat in duobus casibus; primus fauore libertatis, l. prima in fine, C. de assertione tollenda: alius fauore mi[sect. 35]litum, l. tàm collatores, §. finali, C. de re militari, libro 12. Ad hanc continentiam, & eius prohibitam diuisionem expectat litis præuentio: nam lite coram vno iudice præuento pendente non potest coram alio iudice concurrentem, & æqualem iurisdictionem habente conueniri, ex text. in capite cum plures de officio delegati, libro sexto. Quarta autem continentia,[sect. 36] cuius diuisio prohibetur, est iudiciorum, quando scilicet duo iudicia ad eandem rem competunt, licèt diuersis vijs, vt est possessorium, & petitorium: ista quidem iudicia diuidi non debent, & coram vno iudice possessorium, coram alio petitorium intentari, textus in capite primo de causa possessionis & proprietatis, dicta l. nulli, C. de iudicijs, cum vulgaribus. Ratio autem rationis est, ob quam istæ causæ continentes sunt ad eandem rem competentes: nam fi[sect. 37]nis possessorij est principium petitorij, Baldus eleganter in l. 1. numero secundo, ff. vti possidetis, Gail dicta obseruatione 32. numero 11. quia cognitio vnius affert intelligentiam alterius. Limitatur verò hæc quartæ continentiæ impedita diuisio, vt non procedat, si diuersi processus facti sunt parte non opponente, Innocentius in cap. cùm M. Ferrariensis, numero 10. circa finem de constitut. Felin. in dicto cap. cap. 1. de causa possessionis & propietatis. Itaque hæ exceptio[sect. 38]nes mutationis, vel diuisionis iudicij, seu continentia causarum, ante litis contestationem opponi debent, & oppositæ litis ingressum impediunt, textus in capite inter monasterium de re iudicat. Secus si non opponantur, quia processus valet, vt ex Baldo in d. l. nulli, numero tertio, Alexandro numero 4. Iaso. n. 6. & ex alijs docet Gail. dicta obseruatione 32. num. 13. Ne forsan insurgat aliquis,[sect. 39] declara primò, prædicta non procedere data in capacitate fori in possessorio, & petitorio, vt iam vidi, & sæpe habui consulere, per textum in cap. finali de iudicijs, cuius decisionem extende, non solùm prædicto casu, sed in alio quolibet, in quo subsistat diuersitas, & incapacitas fori, de qua in dicto cap. finali, secundum eius verum intellectum. Secundò declara & limita præcedencia de non diuidenda continentia causæ, vt non procedat in causis & litibus executiuis, quia etiam[sect. 40] pendente lite, & ea cœpta coram vno iudice, potest coram alio intentari, non obstante exceptione litispendentiæ, quod sub dubio tenuit Ias. in dict. l. nulli, numero 8. sed decisiue idem Ias. consilio 28. numero 3. libro 2. tenet in executiuis non habere locum dictam regulam, ne continentia causæ diuidatur, quam communem opinionem firmat Thusc. conclus. 976. num. 4. ex Bonacosa lib. 1. commun. fol. 439. & Castrensi consilio 87. libro primo, numero 3. ex nostratibus ita tenet Paz in praxi 4. part. capite secundo, numero quarto, licèt contrarium teneat Parladorus cap. finali, 5. part. §. 11. numero 21. vtrumq́ue refert Ioannes de Euia secunda pàrt. §. 1. Curiæ, numero 3. eos & alios Amador Rodriguez de via executiua, capite sexto, ex numero 19. Opinio autem Gundisalui Suarez de Paz est vera, praxique obseruatam semper vidi. Quæ quidem resolutio venit[sect. 41] declaranda, & sublimitanda, vt licèt non obstante exceptione litispendentiæ, possit causa eadem executiua cœpta coram vno iudice, coram alio intentari, quousque solutio fiat: non tamen permittitur, vt ambas easdem causas sub diuersis iudicibus vno eodem tempore actor prosequatur: quia inconueniens est, tùm propter diuersitatem quæ esse posset in sententijs: tum etiam, quia duo specialia in vno casu concurrere non possunt, ex l. prima, C. de dotis promissione, essetque si omissa prima lite executiua, alia coram alio iudice inchoaretur super eadem re, & quantitate, quod permittitur ob fauorem breuioris solutionis. Altera esset specialitas, si[sect. 42] vtriusque causæ primæ & secundæ prosecutio, coram diuersis iudicibus admitteretur, quod non est permittendum, quia ex eo prouenirent plura inconuenientia, & dubium concursus de duabus solutionibus, de vna eademque quantitate contra bonam fidem prohibentem bis exigere, & diuersæ forsan sententiæ latæ à duobus iudicibus de eadem re eodem tempore, quod est notandum. Cùm verò in vna parte bona non subessent, vel esset aliud impedimentum, tunc in alia incipere potest actor causam executiuam quousque sibi solutio fiat, etsi non fit, ad alium iudicem, & alia bona de nouo recurrere cum exhibitione testimonij de bonis incertis, vel de solutione non facta, vel integrè non recepta: quod adnota, quia quotidianum, & à nostris Regnicolis, quos viderim, non ta[sect. 43]ctum. Praxis autem erit pro iunioribus, que si el acrecdor tiene escritura publica, executoria, confession, ò conocimiento reconocido, sentencia arbitraria, ò parecer de terceros confirmado, auiendo por virtud de quælquiera de las dichas cosas, pedido mandamiento de execucion, y fechose, y trauadose ante vn juez ordinario, podria vsar hasta ser pagado de la misma escritura ante otro juez que lo sea competente, para pedir ante el execucion conforme a la distincion de casos, y fueros executiuos que declara la ley final, tit. 21. lib. 4. Recopilat. que es la que llaman la pragmatica de las sumissiones. Empero lo dicho se ha de entender sacando la escritura original del primer processo executiuo, quedando en el vn tanto della autor izado, ò si tiene clausula de poder sacar traslados, como se vsa en las Indias, en virtud de la vna pedir ante vn juez y por el otro traslado ante otro que lo sea competente, conforme a la dicha ley. Demanera que el instrumento ò recaudo que se presentare ante el segundo juez, ha de ser executiuo de por si. Lo segundo se aduierte, que, como està resuelto, no se puede a vn mismo tiempo ante diuersos juezes seguir vna misma causa executiua, sino que dexado el primero, se ha de seguir ante el segundo, y si no parecteren bienes, y no huuiere orden de cobrar en todo la deuda, o alguna parte que falee, con testimonio dello, se puede recudir y proseguir, continuando la primera causa: argumento textus in l. à Diuo Pio, §. sed & illud, ff. de re iudicata, ibi: Sed illud debet dici, vbi controuersia est de pignore, illud dimitti debere, & capi aliud si quòd est sine controuersia; & quod ibi inquit textus de controuersia pignoris intelligatur etiam de dubio exactionis. Lo dicho se ha de declarar y entender que no procede quando el primer juez ante quien de su principio la execucion se pidio, da requisitoria para que se haga mejora en bienes de otra jurisdicion, que pertenezcan al deudor: porque por esta mejora los pregones se han de dar a los bienes en el lugar de la jurisdicion donde estuuieren, y despues boluerse a embiar al juez requirente, para que haga el remate, no auiendo legitima oposicion del deudor por excepcion prouada que lo impida: saluo si la requisitoria fue para que el juez requerido mande dar los pregones, cite de remate al deudor, y de en la causa sentencia, como se acostumbra en partes longinquas: pero entonces se ha de lleuar la escritura original, conforme a la mejor y mas verdadera practica, para que el deudor executado, viendola, pueda ser oydo y defendido: lo qual no seria, si por solo el testimonio que estuuiere inserto en la requisitoria, fuesse compelido à pagar, aunque en esto de traerse la escritura original, ha auido y puede auer diferentes practicas. Y quando la requisitoria fuesse para poder llegar a sentencia, y hazer pago, procederà lo que tengo dicho, que no podrà seguir se la causa ante dos juezes a vn mismo tiempo, por la multiplicacion que puede auer de pagas, costas y daños en venta de bienes: y lo que peor es, diuersidad de sentencias en vna misma cosa. Quod iura abhorrent, ex l. 1. C. quando prouocare non est necesse, & nullitas quæ causatur ex diuersitate, vel contrarietate duplicis, diuersæque sententiæ diffinitiuæ latæ à iudicibus diuersis ordinarijs, coæqualibus super eadem re, diuerso loco, tempore, & processu distincto, & sic manet declaratus articulus quotidianus, & frequentissimus dubius propter diuersitatem opinionum Doctorum indistinctè loquentium. Decimus Curiæ casus est, ò ho[sect. 44]me pobre, ex dict. l. 5. tit. 3. p. 3. vbi Gregor. glos. 5. ex locis Sacræ Scripturæ admonet, & comprobat quanta cura sit de pauperibus, & eorum causis tenenda, & quòd vox eorum acclamat coram Deo. Quis autem pauper dica[sect. 45]tur, omissa resolutione Didaci Couar. cap. 7. practicar. quæstionum, num. 3. est tenendum arbitrio dominorum de Consilio, vel Chancellaria relinqui, & quis dicatur pauper attenta qualitate regionis, & prouinciæ, vbi habitat, &[sect. 46] quantitate bonorum quæ ibi possidet; nam in quibusdam partibus diues, & non pauper erit, qui in alijs eandem pecuniæ quantitatem possidens pauper existimabitur, quod obtinet in his Indiarum Regnis. Itaque arbitrarium erit, vt ex Menochij resolutione colligitur de arbitrarijs iudicum, casu 65. num. 7. vbi quamplures auctores hoc idem tenentes citat, & num. 8. nobilem iuxta suam conditionem pauperem iudicamus, etiamsi in bonis mille habeat: & è contra diuitem credimus rusticum, qui centum habeat: inops autem minus habet quàm pauper, vt Doctores, quos Menochius citat, concludunt; Decius præcipuè in authentica prætereà, C. vnde vir & vxor, num. 16. vers. Sed potest saluari, Afflict. decis. 179. Ias. in l. si constante, num. 14. ff. soluto matrimonio. Sed est quæstio vtilis, & quoti[sect. 47]diana, an ille qui non habet vnde se alat, nisi alimenta quæ ei fuerint assignata, possit dici pauper ad effectum casum Curiæ obtinendi in suis litibus. Cui respondetur negatiuè, vt concludit Petrus Surdus de alimentis, tit. 7. quæst. 37. num. 7. Pauperem illum non dici, qui habet à quo alimenta petere possit: si igitur hæc subsidiaria actio excludit nomen paupertatis, multo fortiùs qui assecutus est alimenta ei assignata pauper dici non potest. Quodquidem pia & benigna interpretatione accipiendum est, vt declaretur non procedere, quando pecunia ad alimenta assignata adeò tenuis sit, & in parua quantitate, vt adhuc alimentatus sit in summa egestate, per textum, & eius expressam rationem in l. siquis à liberis, §. item rescriptum, ff. de liber. agnoscen. cuius verba sunt: Item rescriptum est hæredes filij ad ea præstanda quæ viuus filius ex offitio pietatis suæ dabat inuitos cogi non oportere, nisi in summam egestatem pater deductus sit, & ibi Cordoua de Lara ex num. 11. disputat, & resoluit, quando monasterium teneatur alere filios monachi. Circa quæ cùm ad propositum nostrum non attingant, non insi[sect. 48]sto: hoc enim solùm ex hoc textu percipiens, illum, qui alimenta recipit, non est dicendum esse pauperem simpliciter, nisi constitutus sit in summa egestate, quoquidem casu continuatur obligatio alimenta dandi ab hærede defuncti: si autem sit constitutus in summa egestate alimentarius, vel ex eo quòd alimenta sint tenua, vel quòd plures filios, & vxorem habeat, quibus alimenta non sufficiant, pauper est iudicandus alimentatus, si alium de bona non habeat, & sic constitutus in pauperie casum Curiæ ex capite paupertatis habere poterit, aliàs non, ex his quæ ex dicto textu, & opinione Petri Surdi de alimentis dicto titulo 7. quæst. 37. numero 7. adduximus, qui licèt alleget Bartolum in dict. §. item rescriptum, non legit illum Bartolus, nequicquam dixit in lectura totius legis supradictæ, siquis à liberis, cum suis §§. ex his, atque illum allegat Surdus prædicto numero 7. textus verò in dict. §. item rescriptum, probat intentum Surdi, & eius resolutionem, nec valet allegatio, quæ cotidiana est Aduocatis, y para intentar caso de Corte[sect. 49] por pobre, lo fundan en que viue de alimentos, quia hoc non sufficit, sino es que se prueue sumariamente, y en la manera que resuelue Couar. cap. 8. practicarum. num. que es pobre, porque aunque se le dan alimentos, no tiene otros bienes, y los que se le han señalodo son en tan poca cantidad, que no bastan para poder sustentarse a su muger y hijos, si los tiene, y assi està en miserable estado, vt statim dicemus. Vndecimus Curiæ casus ex d. l. 5. tit. 3. p. 3. est, o muy cuytado,[sect. 50] qui deducitur ex l. 1. C. quando Imperator inter pupillos & viduas, ibi: Si pupilli vel viduæ aliquæ fortunæ iniuriæ miserabiles iudicium nostræ serenitatis optauerint, præsertim cum alicuius potentiam perhorrescunt, cogantur eorum aduersarijs examini nostro, seu copiam facere, cui concors est l. 20. tit. 23. p. 3. & est speciale in causis pupillorum, viduarum, & miserabilium personarum, vt possint relicto iudice ordinario huiusmodi personæ adire Principem, vel eius Senatum, qui eum repræsentat, Bart. in l. AEmilius, in fi. ff de minorib. & probatur in d. l. vnica, C. quando Imperator inter pupillos & viduas, quia vt dicit ibi Bald. Princeps est mediatus protector huiusmodi miserabilium personarum. Sub hoc tamen verb. ò[sect. 51] ome cuitado, comprehenduntur sequentes, senes decrepiti, & diuturno morbo fatigati, & debiles, & omnes hi, de quibus natura mouetur ad miserendum, ex ratione d. l. 2 tit. 23. p. 3. Afflict. decis. 257. n. 1. & hoc per textum in dict. l. vnica, resoluit Rolan. à Valle, consil. 76. libr. 1. num. 44. Andreas Gail obseruat. 1. lib. 1. n. 39. nec exempla arctant regulam circa has causas miserabilium personarum, & quæ dicantur. Etenim[sect. 52] iudicio meo ille dicetur misera[sect. 53]bilis, qui omnibus eius bonis, siue maioratu, per sententiam fuit priuatus, & restituere coactus, ex d. l. 20. ibi: que son muy descaìdos del estado en que solian ser. Item cui aliquod [sect. 54]incendium, vel naufragium superuenit, ex quo perdiderit omnia bona sua, vel maiorem partem eorum, quia ij omnes, & eis similes, sunt, de quibus natura ipsa mouetur ad miserendum, vt ex Afflict. Roland. & Andræa Gail prædiximus. Denique omnes comprehensi[sect. 55] in titulo, ff. de curatore furioso, prodigo, vel alijs extra minores dando, & in eius rubro, & nigro, & inter cæteros apud nos ego con numero quemlibet Indum, siue diues[sect. 56] sit, siue pauper, qui omnes ex communi praxi, & stylo Regij Senatus Limensis habent casum Curiæ, quia sui mentis compotes non solent esse, & pro minoribus reputantur, suntque eorum causæ contentę in d. rubric. ff. de curat. furio. Et misera[sect. 57]bilis dicitur, qui proprias causas administrare non potest, vt est text. in l. 1. in fin. ff. de postulan. Rolan. vbi sup. n. 47. dict. consil. 76. lib. 1. & post eum, & Matth. de Afflict. compendiose Tusch. conclus. 273. sub lit. M. vbi refert pupillos, viduas, senes: decrepiti, & diuturno morbo fatigati dicuntur miserabiles, & omnes alij, vt prædiximus, quibus natura commouetur ad miserendum. Item pe[sect. 58]regrini, orphani, puellæ nobiles, qui secundum conditionem viuere nequeunt, publicè pœnitentes, liberti Ecclesiæ, manumissi, infantes expositi, cæci, mutilati membris, leprosi, carcerati, vt ex Rebuf. ad ordinationes Franciæ, tit. de sententijs prouisionalibus, art. 3. glo. fin. in principio, adducit Tusch. vbi sup. conclu. 273. num. 1. & 2. & num. 3. enumerat mercatores[sect. 59] quando sunt in itineribus, sunt miserabiles personæ, ideò eis faciendum, ex Alex. cons. 130. super eo in fin. lib. 7. Pro quibus est notabilis lex 47. tit. 2. p. 3. vt contra eos excludantur maliciosas demandas, y no se espere a su partida, quod quotidie habemus in praxi. Deinde Æthiopes, qui litigant[sect. 60] apud nos, los morenos, ò negros nacidos en Guinea, ò en este Reyno, y los mulatos y mulatas, esclauos, ò horros, tendran caso de Corte por miserables, y que temen litigar con Españoles, y tener contienda con ellos, en particular si aquellos a quien conuienen y demandan son poderosos, ò que no lo sean: & ita procedit ratio textus in dicta l. vnica, in illis verbis: Præsertim cùm alicuius potentiam perhorrescant, cogantur eorum aduersarij examini nostro sui copiam facere, cùm superiùs adductis: & quia vt in plurimum sunt pauperes, liberti, vel libertini. Si autem ex supra dictis AEthio[sect. 61]pibus, vel eorum filijs Hispanorum, & AEthiopum diuites essent, & bona, vel domum, prout etiam sæpè accidit, haberent, & sic cessat ratio miserationis, perconsequens cessabit priuilegium casus Curiæ. Ex quibus deducitur duode[sect. 62]cimus casus Curiæ, scilicèt, in causa libertatis, quam intenderit in possessione seruitutis constitutus, vel si sit reus in possessione libertatis pot est petere, vt in Senatu Regio intentetur, & ad eum remittatur, quia est, & reputatur causa libertatis, & habetur vt pia. Et ex prædicta ratione miserationis, quia miserabilis ille qui ex seruitute ad libertatem proclamat, vel cùm sit pro libero existimatus, ad seruitutem redigi petatur, erit quælibet causa libertatis Curiæ, siue agendo, siue defendendo ex parte proclamantis ad libertatem, vel proclamati ad seruitutem. Decimus tertius casus Curiæ[sect. 63] quotidianus erit in causis, & litibus viduarum, dict. l. vnica, C. quando Imperator, ex prædicta l. 20. titulo 23. part. 3. ibi: Viudas, o huerfanos si huuieren alçadas, ò otros pleytos porque ayan de venir a la Corte del Rey: & quia signant er & benè Dominus Præses Couarruuias de hoc agit, cap. 8. practicarum, est ad eum recurrendum, & ad Rolandum dict. consil. 76. lib. 1. ex num. 39. Andream Gail dicta obseruatione 1. libro 1. numero 39. & 40. Azeued. in l. 8. & 9. titulo 3. libro 4. Recop. ex num. 7. Monterroso tract. 5. de Chancillerias, fol. 59. numero 11. Cessatque ex communi & forensi praxi opinio eorum, quos refert Roland. dict. cons. 76. ex numero 44. tenentium, priuilegium fori Curiæ locum non habere in vidua diuite, quia quantumuis diues sit forum Curiæ in prima instantia sortitur, ex ratione dict. l. 20. tit. 23. p. 3. & adductis à Couar. vbi suprà, & meliùs à Rolando, qui sic concludit dict. consil. 76. in fine, & præ cæteris Gail dicta obseruatione 1. numero 40. vbi adducit viduas, & pupillos diuites esse miserabiles habitu, licèt, non actu; pauperes verò, & habitu, & actu, & sic competit eis quòd solo habitu sunt Curiæ casus, vt iam in pupillo resoluimus suprà num. Si verò lis cœpta & contesta[sect. 64]ta sit coram Iudice ordinario, non habet locum Curiæ casus quoad primam instantiam, nec pœnitentia admittitur, vt post Couar. adducit Azeued. in d. l. 8. tit. 3. lib. 4. n. 5. & 6. Ratio autem rationis est, quia in iudicijs quasi contrahitur, & per contestationem transiuit iudicium ad contractum quoad eius prosecutionem, in ordinatione, & diffinitione causæ, ex vulgata l. 3. §. idem scribit, ff. de peculio, & num. 7. Ipse idem Azeued. resoluit locum non habere casum Curiæ contra aliam viduam, vel æqualiter priuilegiatum, & quando prouisio fit, & datur viduæ, & alijs, Curiæ casum habentibus, quę vulgo dicitur, la ordinaria del fuero, vt retulit compendiosè author practicus libri, qui inscribitur de Monterroso, vbi inquit: Viduæ quæ elegit forum Curiæ, siue agendo, siue excipiendo, dari prouisionem, por la qual se inhibe a todos lòs juezes infer iores a las supremas Audiencias, aunque sean Alcaldes de Corte, y Chancillertas, entretanto fuere viuda, y viuiere honesta[sect. 66]mente, excepto en seis casos, y causas, conuiene a saber en causa criminal, o marauedis pertenecientes al Rey, ò sobre execucion de carta executoria, ò contrato guarentigio, que trae aparejada execucion, ò si contesta la demanda ante el Iuez inferior, sin declinar juridicion, ò de diez mil marauedis abaxo, ò con persona que tenga igual priuilegio que la tal viuda, y han de ir exceptados estos seis casos en la dicha ordinaria. Non verò vt authoris cuius dicta præfata sonant, sed vt docti, ac grauis Senatoris Pinciani sunt accipienda, ideò vnumquemque de dictis sex casibus declarabimus: prætermittendum tamen est huius ordinarię fori solere, & esse quotidianum fieri prouisionem, præstarique non solum viduis, sed pupillis, & minoribus, orphanis, miserabilibusque personis, additis addendis, & detractis detrahendis. Secundo, permittendum sub vi[sect. 67]duæ nomine, etiam quoad dictum Curiæ forum admitti mulieres, quæ habent maritos inutiles, vel[sect. 68] longa absentia impeditos, seu ad trirremes, vel ad exilium condemnatos, ex doctrina Fel. in c. significantibus, n. 8. de offic. delegat. Couar. in pract. c. 7. n. 4. resoluit Gail. d. obseruat. 1. n. 44. etenim propter naturalem commiserationem dignæ sunt, ob fortunæ, seu calamitatis, siue aduersæ erumnę iniuriam, & euentum miserabilium, seu viduarum numero contineri, tametsi[sect. 69] nuptæ sint, pro quo facit text. in c. 20. §. sed nec istud, de translatione Episcopi, vbi habetur, quòd Ecclesia dicitur viduata, quæ habet Episcopum, sed inutilem, explicat Gail vbi supra. In ea verò[sect. 70] quæ nunquam maritum habuit, celebsque est, adest maior dubitandi ratio, tamen verior, praxiquè recepta à nostratibus, est resolutio domini Præsidis Couar. in pract. cap. 7. n. 2. cum pulchra limitatione, sic eam appellat ex exteris illum sequutus Gail vbi suprà n. 44. obseruationis primæ lib. 1. Limitatio verò est, vt in fœmina honesta, & graui ætate, quæ ne castè vixerit locum habeat casus Curiæ: si verò dictæ qualitates non concurrant, contrarium est obseruandum ex mente Couar. & Gail vbi sup. His præmissis, excipitur in or[sect. 71]dinatione prouisionis ordinariæ del fuero, no siendo causa criminal, intellige hoc procedere in casu, in quo vidua, seu priuilegiatus reus sit, vel vidua accusata, denunciata, vel inquisita de aliquo crimine, quia non poterit à iurisdictione ordinaria declinare, vt contra Matthæum Afflictis resoluit Cardin. Tusch. sub litera M. conclus. 274. num. 7. Secus verò erit si actrix sit, quia hoc non tollit enumeratio casuum Curiæ, quæ fit in l. 8. tit. 3. lib. 4. Recop. vbi fit prohibitio, ne quis in prima instantia coram dominis Prætoribus, qui in Curia Regia, vel Chancellarijs assistunt, euocetur, sed in proprio foro ordinario, qui cuilibet competit: & prosequitur lex: Saluo en aquellos casos que se deuen librar en la nuestra Corte y Chancilleria, que son estos segun antiguo estilo, muerte segura, muger forçada, tregua quebrantada, casa quemada, camino quebrantado, traycion aleue, riepto (qui casus iam non extat ex Concil. Triden. ses. 25. cap. 14.) pleyto de viudas, y huerfanos, y personas miserables, o contra Corregidor, o Alcalde ordinario, v otro oficial del tal lugar, y sobre caso en que pueda ser conuenido durante el tiempo de su oficio: huc vsque lex per illa verba: Pleyto de viudas y huèrfanos, y personas miserables, quæ vniuersalia, & indefinita sunt, vel saltem generalia, comprehenduntur lites viduarum, & pupillorum, siue sint criminales, de quibus præcipuè lex agit, siue ciuiles, in quibus viduæ actrices sint, siue pupilli actores, nec impedit loqui illam legem de Prætoribus, & cum eis, quia hoc magis affirmat in causis criminalibus coram eisdem, dum sint viduarum agentium, vel accusantium, locum habere casum Curiæ, aliàs superflua esset generalitas illorum verborum, Pleito de viudas, y huerfanos, posita post[sect. 72] enumerationem aliorum casuum, qui suapte natura propter eorum grauitatem, & atrocitatem, son de Corte. Et vt saluemus stylum à Monterroso relatum de exceptione causæ criminalis, en la ordinaria del fuero necessario, dicendum est, intelligi, quando vidua est rea, vel contra ipsam, vel pupillum minorem, ne patre orbatum, procedatur: secus verò erit, dum ipsa vidua, vel pupillus accusant, vel querelam proponunt criminale iniuria Regis, vel Chancellaria, vt contra Afflictum, quem Tusc. adducit d. conclus. 275. num. 7. iam resoluimus. Quod iterum extendendum est ad quemlibet, vel quamlibet, casum[sect. 73] Curiæ criminalem habentem, siue ex persona miserabili, ex eodem Tusch. vbi proxime n. 6. & 7. vel quia reus potens est ex offitio, quod exercet, siue per se ipsum, quia nimis diues, & cui iustitiæ ministri fauent; itaque ab eo ius, & iustitiam actor timeat non se consecuturum, nam prædictis omnibus adstipulantur verba dictæ legis vnicæ, C. quando Imperator & eius mens, & ratio quæ maximè obtinet in criminalibus actionibus, quæ grauiores sunt causis & negotijs ciuilibus, vt testatur Iulius Clarus in proœmio ante[sect. 74] quæstiones criminales, cùm non, vt ipse inquit, de tritico vel oleo legato, sed de hominum fortunis, existimatione, ac capite agatur, quibus rebus nihil est in orbe terrarum pretiosius, & in quibus perhorrescunt actores iustitiam petere contra potentes,[sect. 75] & tunc, vel ipse dominus Rex suumque supremum Consilium cognoscit, vel causam, querela præsentata, delegat, dando Pesquisidor, o Alcalde de Corte, ò remitiendolo, si el caso no requiere mas, a la justicia ordinarta, no embargante aya empeçado a conocer el juez ordinario, se suelen dar Pesquisidores de oficio, ò por la querella de la parte: esto por ser el caso de Corte, por su atrocidad, ò grauedad del, y de las personas que litigan, ò por otras justas consideraciones: quæ omnia latè adducit Bobadilla lib. 2. Politic. cap. 21. ex num. 6. videndus, cùm casus occurrat. Nec ex eo quod non sit que[sect. 76]rela præsentata coram persona domini Regis, & eius magni Consilij, impeditur pars litigans eam proponere in Chancellaria Regia coram Præside, & Prætoribus eiusdem Regij Senatus, qui cognoscunt, & cognoscere possunt eam delegare, iudicemque dare ad eam diffiniendam per sententiam, vt patet ex l. 4. tit. 7. lib. 2. Recop. Bobadilla vbi supra num. 11. quia hoc est proprium, & reseruatum magno Consilio Regis. In nostra autem Chancellaria, & in cæteris Indiarum Occidentalium, quarum ordinationes sunt vnæ, eædemque, extat ordinatio 17. per quam facultas tribuitur Præsidi, & Audito[sect. 77]ribus, ad delegandas causas criminales in his rebus, quæ euenerint extra quinque leucarum spatium, dummodo sit prouisio iusta, & quando committitur causa, est ad ordinationem processus, non verò ad diffinitiuam sententiam proferendam: nonnunquam tamen prouidemus iudi[sect. 78]ces delegatos, quos vulgo, Pesquisidores dicimus, si causæ qualitas hoc requirit, & timor non assequendæ iustitiæ coram ordinario iudice, maximè præcedente querela partis, vel promotoris Fiscalis cum delatore: quod ita obseruatum est, præcipuè in Chancellaria Limensi, & sic procedit l. filius, ff. de falsis, ibi: Sic audiui Senatum censuisse cum similibus. Et credo hoc ex Regio rescripto processisse, quia hæc facultas dandi iudices delegatos ad causas criminales cognoscendas, & diffiniendas, Præsidi, & Auditoribus competit in Limensi Senatu, & est reseruata; non verò Præsidi, & Prætoribus eiusdem Chancellariæ: in nostra verò cum sit Prætorialis, & in ea Senatores sumus Auditores, & Prætores, hac eadem facultate quæ in Limensi vti possumus, & hoc iure vtimur. Secundus casus exceptionis[sect. 79] ad ordinarium fori est, en marauedis pertenecientes al Rey, quia non debet expectari, vt per Curiæ casum petantur, & cum Rex sit fons iurisdictionum, vt iam diximus ex Auendan. cap. 1. num. 2. 1. p. de exequen. mandat. Nimirum si hunc casum eius Senatus, & Regia Chancellaria excipiant, ne protrahatur, & differatur exactio debiti Fiscalis. Tertia exceptio est, ò sobre exe[sect. 80]cucion de carta executoria, o contrato guarentigio, que trae aparejada execucion. Offert se nobis vtilis, & ardua quæstio resoluenda, an pro executione contractus, & scrip[sect. 81]turæ publicæ, siue sententiæ latæ à dominis de Consilio, vel Senatu Regio, possit coram eisdem intentari casus Guriæ, & peti executio in prima instantia circa sententias latas in Regio Consilio, vel Senatu. Sunt distinguendi[sect. 82] duo casus: primus, quando confirmatur sententia inferioris iudicis, & tunc ei est devolvenda executio, si sit intra quinque leucas, & si extra eas dandæ executoriales Regiæ literæ, hoc voluit expressè lex 6. tit. 17. lib. 4. Recopil. vbi Azeued. ex num. 3. bene distinguit inter causam criminalem, & ciuilem: nam in prima est remittenda executio iudici primo, hoc est, loci delicti. In secunda, si sit confirmatoria, est iudicis à quo: si reuocatoria, iudicis ad quem: quod insinuat l. 27. tit. 23. par. 3. Semper autem[sect. 83] de stylo Chancellariæ remittitur executio iudici à quo, nisi ex iusta causa retineatur, quod docuit Guido Papæ decis. 436. num. 29. quæst. 35. latius prosequitur Azeued. vbi supra. Pro iustis autem causis considerare possumus omnes eas, quas retulimus in nego[sect. 84]tijs, & litibus attingentibus ad viduas, pupillos, & miserabiles personas, in quibus cùm adsit casus Curiæ, licèt lis ordinaria iam finita cœpta fuerit coram ordinario iudice, executio iustè fieri potest à iudicibus superioribus Chancellariæ, quia militat ratio textus in dict. l. vnica, iam sæpius repetita, ibi: Perhorrescunt, &c. Idem etiam si reus, contra quem executio facienda est, sit persona potens, & à quo cum difficultate iustitiam consequetur actor coram ordinario: nam in his casibus quoad executionem ex propria vi & natura casus Curiæ à iure & legibus inducti est obseruandum: quod per pactum sumissionis in contractibus, & publicis instrumentis fit per contrahentes, per l. 20. tit. 21. lib. 4. Recop. §. 1. Quando adest sumissio ad dominum Præsidem, & Auditores, sunt, si casus sit Curiæ, possit dare executor, vel prouisio, vt executio fiat coram ordinario iudice: non tamen negat hæc lex, posse etiam fieri executionem per dominos de Consilio, vel Senatu, & Regia Chancellaria; quia hoc est iuri consonum, & recepta resolutio, quia potiùs agitur[sect. 85] ex termino sententiæ confirmantis, quàm ex confirmata, & ita regulariter executio de iure communi expectat ad iudicem ad quem, Bartol. in l. fin. C. de iudicijs, Bertachin. relatus à Tusch. sub litera E. conclus. 475. num. 14. Et fieri potest in executione sententiæ, vel contractus, si contineant debitum quantitatis, vsque ad sententiam addictionis, vulgo, de trance y remate, & solutionem, maximè si sit debitor in Curia, vel intra quinque leucas, quia si ita, fieri potest per quemlibet ex Prætoribus Chancellariæ, in ea, vel intra quinque leucas, multò magis causa probabile subsistente ab ipsa vniuersa Chancellaria, vel quolibet quarterio eius, vulgo, la sala donde se pidiere la execucion, vt sit in potestate, & arbitrio Senatus, vel eam fa[sect. 86]cere, vel remittere. Cui resolutioni non obstat lex 27. tit. 23. p. 3. & l. 6. tit. 17. lib. 4. Recop. & fortiùs lex 11. tit. 5. lib. 2. quæ insinuant casus Curiæ, & eorum cognitiones tantùmmodo competere Præsidi, & Senatoribus in causis ordinarijs: non verò in execu[sect. 87]tiuis, dum inquit text. dictæ legis 11. Mandamos que todos los pleytos que son sobre casos de Corte por primera instancia, que se han de ver ordinariamente por viæ de processo ordinario formado entre partes, sea el conocimiento y determinacion en las nuestras Chancillerias, quia non prohibet hæc lex, & dict. l. 27. & 6. titulo 17. lib. 4. posse ex iusta causa retineri per dominos Chancellariæ, & fieri executionem, hasta dar sentencia de remate, y hazer real paga a la parte executànte de su deuda deuida por contrato, o sentencia, o en otra manera que aya lugar la via executiua, siendo con justificacion de auer caso de Corte, en que se pudiera intentar la accion ordinaria en la Chancilleria, tambien el derecho de la causa executiua: quia quemadmodum diximus, hoc à dictis legibus non prohibetur, quæ loquuntur regulariter, non verò quando intentari potest casus Curiæ, qui quemadmodum competit ad conueniendum, en demanda y accion, potest & debet admitti ad exequendum, vt iam probauimus: & in Regijs Senatibus Limensi, & nostro de Panamà hoc receptum est, & subest ratio decisionis, quam adducit Guido Papæ decis. 436.[sect. 88] num. 29. quia plures sunt personæ miserabiles, & rei, vt in plurimum potentes, contra quos iustitiam actores ad exigenda debita non assequuntur: atque ideò hoc iure vtimur, que en auiendo caso de Corte que se pudiera intentar si la causa fuera ordinaria, se admita y reciba en las executiuas por escritura, o sentencia, o conocimiento reconocido, o execucion de sentencia arbitraria, que para la de las cuentas confirmadas por el juez ordinario para la confession judicial clara, por ser y caer sobre juyzio empeçado ante el ordinario, aura mas dificultad admitirse por Corte, pero tales pueden ser las causas que se den, que tambien en esto se admitiesse, & hoc iure vtimur. Et aliquando datur commissio para hazer la execucion, sustanciar la causa, y conclusa para sentencia de remate embiarla ala Audiencia. In Regalibus Senatibus Vallisoletano, & Granatensi, & Audientia Hispalensi, & Regni de Galicia, seruanda sunt, quæ constant ex d. l. 20. tit. 21. §. 1. lib. 4. Recopilat. quæ, vt aduertimus, non loquitur de executione sententiæ, & ita etiam in dictis Senatibus, Vallisoletano, & cæteris Castellæ, & apud nos seruandæ sunt, & poterunt, si dominis de Consilio, vel Chancellaria videbitur doctrinæ adductæ à Tuscho conclus. 476. ex num. 18 sub litera E. in casibus quos constituit. Primus namque erit si sententiæ, tàm prima, quàm confirmans sint absolutoriæ, quia frustra quæritur de executione, quia secum illam sententiæ trahunt. Secundus casus ex Tuscho, si sen[sect. 90]tentia prima est condemnatoria. Secunda absolutoria, quia idem est obseruandum. Tertius, si prima fuit absolutoria, secunda condemnatoria, quia agitur ex secunda, quia prima est reuocata. Quartus dubius, & non bene declaratus casus est, quando ambæ sententiæ, vel tres sunt conformes: de quo est videndus Felinus in cap. cum Ioannes, ex n. 14. de fide instrumentor. per textum ibi, iuxta distinctionem quam facit prædictus Cardinalis, quòd si secundus Iudex fuit motus ex nouis probationibus, & causis, attendatur secunda sententia confirmatoria quoad vim, & effectum executionis, si verò ex primis causis, & probationibus dicendo sententiam primam esse iustam expressè, tunc ex glos. in c. pastoralis, §. prætereà de offic. delegat. resoluit, Iudicem superiorem debere exequi, num. 23. dict. conclus. 476. Apud nos verò seruanda est prædicta l. Regni 6. tit. 17. lib. 4. Recop. Et quæ superiùs diximus in eius declara[sect. 91]tione, si autem sententia partim fuerit confirmatoria, partim verò reuocatoria, vt plerumque euenit, vel modificata prima per secundam, tunc equidem executio erit superioris Iudicis, quia, vt iam prædiximus supra num. 85. potiùs agitur ex termino confirmante, quàm ex confirmato, atque ideò executio regulariter spectat de iure communi ad Iudicem ad quem, ex Bart. in l. fin. C. de iudicijs, & Bertachino relato, & sequuto à Tuscho sub litera E. conclus. 475. n. 14. Tum maximè, quia nouus ordo, & altera forma iudicandi adest, quando per superiores Iudices detrahitur, additur, vel mutatur, in his quæ in prima sententia, vel secunda fuit dictum, seu omissum, atque ideò cùm ex sententia reuisionis sortiatur effectum, formam, & modum res iudicata, per quam finis controuersijs imponitur, ex l. 1. ff. de re iudicata, & actio iudicati ex ea proueniat, nimirum, si executio competat dominis de Consilio, Chancellaria, vel Audientia iudicanti, atque ideò executio, quod est nostrum intentum remitti, vel retineri possit à dominis prædictis, prout arbitrium iustum, æquumvè dictauerit, non obstante dict. l. 6. tit. 17. lib. 4. quia etiam extante omnimoda confirmatione sententiæ, ab inferiori latè non prohibet retineri posse executionem, vt prædiximus ex decisione Guidonis Papæ 436. num. 29. quæ celebris est pro hac resolutione, & limitatione prædictæ legis 6. quæ vel fit ab ipsis dominis, vel remittitur iudici ordinario, vel datur executor ex praxi legis 20. tit. 21. lib. 4. §. 1. Transeamus iam ad limitationes exercendi Curiæ casus, etiam à priuilegiatis, qui forum Curiæ sortiuntur, & ex Cardinali Tuscho sub litera in conclusione 274 ex num. 17. Repetendæ sunt sequentes limitatio[sect. 92]nes, quarum prima est subsistente æquali priuilegio, vt in duabus personis pauperibus, vel miserabilibus, qui altera alium trahere non potest ad Curiam, secus verò erit si priuilegiatus conuentus sortiatur minus priuilegium, ex Afflicto decis. 56. vbi Vrsil. allegat legem contra pupillum 54. §. qui ad maius Auditorum, ff. de re iudicat. In pupillo autem, quia sua natura & ætate est miserabilis, consideratur hæc ratio, vt præferatur miserabili ex accidenti, quia causa naturalis præfertur accidentali, vt ex Afflicto resoluit Tuschus, quòd ex vi maioris commiserationis, quoad alios, pupillo excepto, procedit in viduis, vt ipse conuenire possit in Curia alios miserabiles, & pauperes, quia priuilegium earum, & pupillorum nititur, & fundatur in iure communi expresso in eis, ex dict. l. vnica, C. quando Imperator, cæteri verò per interpretationem, & miserationem, quod procedit in terminis iuris communis. Quod[sect. 93] verò attinet ad ius nostrum Regium diuersum est, quia ex eo fit extensio, atque ideò tenendum est viduam contra pupillum, vel è contra, pupillum contra viduam, vel pauperem, siue pauper contra prædictos, non habere iure Regio attento casum Curiæ, admittendamque esse fori Regiæ Chancellariæ declinatoriam, vel Supremi Consilij, si apud illud agant, quod est ex ratione, & decisione legis 5. tit. 3. par. 3. ibi: O por pleito que demandasse huerfano, ome pobre, ò muy cuytado, & ex l. 20. tit. 23. eadem part. 3. ibi: Viudas è huerfanos, &c. vbi æqualance tribuitur dictum fori priuilegium, atque ideò reiecta quoad nos Afflict. Vrsil. & Tusch. resolutione, tenendum est contrarium cum Couar. in pract. cap. 7. num. 4. Et sic quemadmodum viduitas pupilli, orphanitas pauperis, & miserabilis lites & causæ tribuunt iurisdictionem, ita è contra, æqualis eiusdemque priuilegij opositio à legibus partitarum expressi erit causa impeditiua exercitij iurisdictionis contra alium Curiæ casum habentem, vt iam resoluimus, & ex nostratibus non relatis, nec explicitis prædictis fundamentis, resoluit Gregor. Lop. alijs adductis in dict. l. 5. tit. 3. par. 3. glos. 2. licèt in fine glossæ insinuet vincere causam viduæ contra alios pri uilegiatos pro casibus Curiæ: & licèt authoritas dicti glossatoris sit multum considerabilis, contrarium in iudicando, & consulendo est tenendum, ex fundamentis quæ ipsemet antea in eadem glossa adducit, & est expressa decisio Neapolitana Vincen. de Franch. 188. per totam, vbi ex ritibus suæ Curiæ, quos citat, dicit hanc vanam esse dubitationem, & iuridicam resolutionem negatiuam, quia vt ipse inquit, postquam pupilli, & viduæ, & aliæ miserabiles personæ sunt suffultæ priuilegio eiusdem legis vno, & eodem tempore priuilegia prædicta confunduntur, nec vnum erit potentius altero, & ius commune seruabitur, scilicèt, quòd actor sequatur forum rei, vt ex Andrea de Isern. & Matth. de Afflict. in constitutione statuimus, resoluit, quos & alios ex nostratibus adducit Couar. in pract. cap. 7. num. 5. vers. 8. hanc interpretationem, & licèt Vincen. de Fran. dict. decis. 188. num. 2. dicat, non esse insistendum in his quæ refert dictus dominus Præses, eius distinctiones in praxi obseruandæ sunt, quæ in substantia continent hanc eandem resolutionem cum declaratione quam ponit dict. num. 5. vers. Sexto, deinde poterit contingere, & sequentibus, vsque ad finem. Decimusquartus casus Curiæ[sect. 94] est, contra algun poderoso de que no pudiesse tambien alcançar derecho, vt comprobat præcitat a lex 5. tit. 3. p. 3. Hic est casus frequens, quotidianus, & in quo merito domini de Consilio Regio Senatu, & Chancellaria summa cum ratione brachium, & Regis domini potestatem, & iurisdictionem exercent. Solent communiter practici nostri temporis ad iustificationem praxis, & immemorialis consuetudinis, qua obtentum est, posse à Rege cognosci per viam violentiæ, in causis Ecclesiasticis allegari, text. in c. Regum officium est, & in cap. administratores, & in cap. Princeps sæculi 23. quæst. 5. de quorum iurium interpretatione, & vera praxi, dixi in cap. 6. §. 3. num. 19. & 20. & adducunt in theorica alij plures quos citaui, tamen applicando Diui Hieronymi dicta in dict. cap. Regum, ad rationem, & decisionem dict. l. 5. tit. 3. p. 3. est congrua & propria allegatio, vt processus à Rege fiat, contra algun poderoso. Sed in primis supponendum cum Bald.[sect. 95] cons. 151. in prin. lib. 1. in conspectu Principis non esse potentiorem vnum altero, quia non est in Principe Supremo consideratio personarum, ita Tusc. concl. 463. sub lit. P. num. 18. Et quod de persona Principis dicemus,[sect. 96] extendendum est ad Supremum eius Senatum, & Regias Chancellarias, quia eius vicem gerunt, & repræsentant, vt concludit benè Parlador. lib. 3. differen. 10. num. 21. & 22. Secundò cum eodem Tuscho[sect. 97] loco superiùs citato, num. 7. ex Bald. dict. cons. 151. circa finem, vers. Hæc quæstio, supponitur etiam quòd an quis dicatur potentior, vel non, consistit in facto, & residet in arbitrio iudicis, verba Baldi sunt. Hæc quæstio consistit multum in facto, & in iudicis arbitrio consistit, tametsi loquatur in cessione facta à quadam muliere vidua, & vetula cuidam Chancellario, & quia potens erat, non solum ab exercitio cessionis, sed à munere simplicis procuratoris consuluit esse arcendum, itaque quoad nostrum propositum erit regula, vt omnis ille cui propter potentiam ex officio, & alia qualibet causa est comprehensus in prohibitione tituli, in rubro, & nigro, cap. ne liceat potentioribus, & in cap. 1. de alienatione iudicij mutandi causa facta erit, etiam ex capite potentatus, seu maioris potentiæ, subnixus casui Curiæ in prima instantia, quod æquali modo est intelligendum, data scilicèt capacitate iurisdictionis: nam si clericus, Ecclesia, vel Religionis Conuentus, seu Religiosus fuerit, patet ex defectu, & in capacitate iudicum sæcularium, non posse apud eos in prima instantia conueniri: & cùm latissimum sit, non solum arbitrium, sed etiam officium ius dicentis, iuxta legem primam, ff. de iurisd. omn. iud. opportunum erit aliquos præcipuos casus, qui sunt Curiæ, adducere ex comprehensis in hoc decimoquarto; ex generalitate iusti, & æqui arbitrij, quod constituimus deducti erit primus, & decimusquintus in ordine priori huius capitis. In Ducibus, Comitibus, & Mar[sect. 98]chionibus, qui possunt conueniri coram Rege in prima instantia, & eius Senatu Supremo, vel Chancellaria Regia, & in Senatu Galleco. Decimussextus in dominis[sect. 99] vassallorum, etiamsi non sint titulati, quia potentes sunt, & qui de facile non conueniuntur. Extende, etiamsi sint pupilli,[sect. 100] & minores vigintiquinque annis Duces, Comites, & Marchiones, ac domini vassallorum, & etiam si sint fœminæ viduæ, & virgines, quia conueniri possunt coram Rege, & eius Senatu, & Chancellaria, quia potentiorum causa præualet, & præponderat, magisquè consideratur, quàm viduas, & orfanos esse militat, & vrget ratio tex. in l. vnica, C. quando Imperator, ibi: Perhorrescunt &c. & quod principaliter vrget, attendendum est, l. siquis nec causam, ff. si certum petatur, & hæc extensio concernit eos vt reos, vt declinare non possint in prima instantia Curiæ forum, non tamen per hoc, vt actores, si pupilli, & minores sint orfani, & orbati, vel viduæ, est intelligendum, cessare priuilegium, quod habent, vt agere & conuenire possint in prima instantia in Curia, por caso de Corte, quod, licèt à nemine inuenerim tactum, notandum est. Decimusseptimus casus Cu[sect. 101]riæ erit, en las justicias y oficiales della, sub quo comprehenduntur, vt rei, los señores Presidentes, y Consejeros de los Supremos Consejos, Presidentes, y Oydores, Alcaldes y oficiales de las Reales Chancillerias de España, y[sect. 102] de las Indias, quia habent casum Curiæ passiuè in Regijs Consiliarijs, quia in Curia coram Principe assistunt, per Regium rescriptum assignantur Iudices, qui de causa cognoscant, postulante actore contra Consiliarium. Quod verò attinet ad Præsidem, & Senatores Regiæ Chancellariæ Pincianæ & Granatensis, obseruanda est l. 5. tit. 3. lib. 4. Recopilat. ibi: Que ninguno de los Oydores y Alcaldes que resi[sect. 103]den en las nuestras Audiencias, y Chancillerias, no traygan a las Audiencias adonde residen pleytos suyos, ni de sus mugeres ni hijos, demandando, ni defendiendo en primera instancia por caso de Corte: quod intelligendum est, retento illo verbo, No traygan, hoc est, ad peti[sect. 104]tionem eorum, non tamen, vt credo, ad petitionem actoris, & aduersæ partis, quia Senatores, vel eorum vxores, vel filios vult conueniri per casum Curiæ in eadem Audientia, vbi assistunt, quia hoc eis non prohibetur. Et extat dispositio d. legis 5. tit. 3. part. 3. ibi: Contra algun poderoso. Itaque vt me vno verbo explicem, domini Senatores dictarum Chancellariarum sortiri possunt in eisdem Au[sect. 105]dientijs, vbi assistunt, casum Curiæ passiuè, altera instante parte, non tamen actiuè, hoc est, eisdem Senatoribus volentibus, quia resistit dict. l. 10. tit. 3. lib. 4. Recop. quam iam citauimus cum clausula irritante, vsquè adeò, vt si etiam altera pars consentiat, & respondeat a la demanda que el Oydor le puso en la Audiencia, donde assiste, sin declinar juridicion, erunt acta nulla, quia non datur prorogatio iurisdictionis, quando lex eam tollit, limitat, vel inhibet in Iudice, maximè cum clausula anullatiua, vt post Baldum in l. finali, C. de iurisdictione omnium iudicum, Felinum in cap. cum ordinem de rescript, Iason consi[sect. 106]lio 103. libro primo, numero secundo, & in l. age cum Geminiano, C. de transaction. Vrsilius ad Afflict. decisione 41. numero quinto, & sexto, adducit Ruginelus nouissimè, cap. 44. pract. numero 14. & resoluit etiam accedente partium consensu non valere iudicium, quia non datur prorogatio diuersæ speciei, ex adductis à Cardinali, & Feli[sect. 107]no in cap. Pet. G de officio delegat. colum. 3. Marsilius in l. finali, ff de iurisdictione omnium iudicum numero 197. Ruginelus dicto numero 15. apud nos in Indiarum Occidentalium Regis Prætorijs obseruanda est ordinatio. 27. cuius verba sunt: Item, que nuestro Presidente, y Oydores no puedan traer a la Audiencia en primera instancia pleyto alguno suyo, ni de su muger, ò hijos, y destos pleytos conozcan los Alcaldes ordinarios, y vengan en grado de apelacion al nuestro Consejo de las Indias, siendo la causa de mil pesos arriba, y si el particular quisiere apelar para là nuestra Audiencia, y no para el Consejo, lo pueda hazer mas el Oydor, ò su muger è hijos no tengan la tal eleccion. Declaratur tamen prædicta[sect. 109] ordinatio, vt non procedat in appellatione, quæ interponitur ab executore excedente suæ iurisdictionis limites per rescriptum sibi concessum, vel comisionem, quantumuis inhibeatur Regale Auditorium Prouinciæ, in qua executio fit, argumento textus ordinarij, in capit. Pastoralis, §. quia verò, de officio Delegati, & quæ ibi à Doctoribus traduntur, & ex nostratibus loquendo de executore Apostolico, qui excedit, tenet Flores Diaz libro primo variarum quæstionum, quæstione 12. n. 44. & 45. vbi resoluit quod dato dicto excessu iurisdictionis contra Iudicem, vel ex alia legitima exceptione quę allegetur appellationem interponendo, quæ habet vtrumque effectum deuolutiuum, & suspensiuum, quo casu excedatur: si nihilominus persistat, in executione Iudex, pars damnificata potest ad Ordinarium recurrere, seu ad superiorem executoris, qui est Regale Auditorium, & petere, vt causam retineat, & eam ab iniusta vexatione executoris defendat, quod constat ex cons. Hieron. Grat. 36. libr.[sect. 110] 2. quem allegat dictus author Flores Diaz, & sic quoad nostrum in rentum, si aliqua comisio datur contra aliquem Auditorem, & Iudex Comissarius in eius vsu excedit, non obstante inhibitione, de qua in dicta ordinatione 27. & in comissione expressa Regius Auditor poterit causam ad Audientiam, in qua est Senator, deferre, apelando derèchamente para ante su Magestad en su Real Consejo, y por via de excesso de juridicion para ante su Real Audiencia, quæ poterit declarare, si excede ò no de la juridicion de su comission, el Iuez que vsa della, y si excede impedirle, y prohibirle el excesso, y no dar lugar a ello, maximè si sit extra limites suæ iurisdictionis, vel intra eam ex aliqua ex causis quas adducit Flores Diaz dicta quæstione 12. numero 45. Quod apud nos vltra dicta, & tradita in dicto §. quia verò magis suadetur, quia necessitate, vel periculo, more instante, plura permittuntur, quæ aliàs non admitterentur ex doctrina quam adducit Tiraquel. de retract, libro 1. §. 26. glos. 1. numero 18. Matienço optimè in l. prima, titulo 10. glos. 21. numero 20. & 21. Hinc apud nos prouenit[sect. 112] praxis recepta, & sine contradictione stabilita, que de las executorias que se dan en el Real Consejo de las Indias, si sobreuienen algunas resultas, ò terceros que se opongan, ò otros qualesquier articulos, las apellaciones se lleuen a las Audiencias en cuyo distrito cae la comission y Iuez, no obstante la ley 20. titulo quarto, libro secundo Recopilation. que dispone lo contrario, quod fundatur in his quæ adducit Matienço vbi suprà, vt Regius Senator, & præclarus in Regia Chancellaria Argentina, qui licèt inter loquendum videretur hebes, & rudis ingenij, prout audiui ab his qui eum viderunt, & quotidie alloquebantur: calamo tamen assumpto fuit elegans, optimusquè author in suis operibus dialogi, scilicèt Relatoris, & super quinto Recopilationis ad instar alterius Iasonis fuit pręstantissimus in iure communi, & in nostro Regio, hæc sufficiant pro explicatione nostræ ordinationis 27. & praxis qua vtimur, en las apelaciones que proceden de las executorias que se despachan en el Consejo Real de Indias, quod sæpè sæpius sum expertus: y lleuandose alguna causa al Consejo por su mucha calidad confirmarse los autos de la Audiencia, y otros reoucarse, pero no darse por nulos por defeto de juridicion de la Audiencia, como fue en la executoria de los Lanças contra don Rodrigo de Esquibel, sobre vnos repartimientos de Encomiendas de Indios, y otros casos que despues de executoriados por el Consejo, en grado de segunda suplicacion, sobre la liquidacion de las executorias, y otros articulos se fenecieron en la Adudiencia de Lima. Decimusoctauus casus Cu[sect. 114]riæ est, que las justicias ordinarias de las ciudades y villas del Reyno, y prouincias, quæ habentur subditione, & iurisdictione Regiæ Chancellariæ, probat dict. l. 5. ti tul. 3. p. 3. & quod attinet ad causas criminales, attinentibus ad officium, est expressa l. 11. tit. 1. p. 7. Cuius suspensio in criminalibus, quæ committunt magistratus extra causam officij, non extenditur ad minores Iudices, qui in vicis assistunt, quia sunt minores magistratus, de quibus d. l. 11. non [sect. 115] loquitur, sic intelligenda ex sententia Gregor. Lop. ibidem glo. 1. concors est l. 8. tit. 3. lib. 4. Recop. dum in finalibus verbis inquit: O contra Corregidor, ò Alcalde ordinario, ò otro oficial del tal lugar, y sobre caso en que pueda ser conuenido durante el tiempo de su oficio, ex illo verbo, O otro oficial del tal lugar, deducuntur casus Curię sequentes. Erit itaque decimusnonus, en el Teniente de Corregidor, o Alcalde mayor, qui licèt non referatur, & declaretur in prædicta lege ex identitate rationis, del Corregidor, cuius vicem gerit ex lege suggerente, C. de officio eius, qui vicem alterius gerit cum adductis ab Auendan. de exequen. mandat. & maioritat. del Alcalde ordinario, qui sub locumtenente agit officium iustitiæ, eique est subiectus comprehendi debet, argument. legis Gallus, §. & quid si tantum, ff. de liberis, & posthu. ibi: Isti enim casus, & omnes in quibus filius post mortem, scilicèt, aui nasceretur, non pertinent ad legem Velleam, sed ex sententia legis Velleæ, & hæc omnia admittenda sunt, vt ad similitudinem mortis cæteri casus admittendi sunt: prætereo à Doctoribus maximè à Iasone tradita in authentic. quas actiones, C. de sacrosanct. Eccles. de extensione legis ex maioritate, vel identitate rationis, & Barbosa in l. si constante in princip. num. 103. cum pluribus sequentibus, ff. solut. matrimon. Vincen, de Franquis, decisione 1. 4. parte ex quorum communi & vera resolutione, & eorum quos allegant[sect. 117] constituo, ex vi comprehensionis casus sequentes. Erit itaque vigesimus casus Curiæ in executore iustitiæ, seu Alguacello maiori, quia vt in plurimum, siue à Rege prouideantur per donationem, vel venditionem eis factam, siue à Correctore durante suo officio creentur, sunt potentes, & à quibus iustitiam petere, & eam consequi perhorrescit pauperes, & quoscumque atque idèo procedunt quę suprà tradidimus num. 94. & 97. ex l. vnica, C. quando Imperator, & ex l. 8. tit. 3. lib. 4. Recop. in Alguacellis minoribus, quos vul[sect. 119]go dicimus, Tenientes de Alguazil mayor, est distinguendum, quia aut nominantur à Correctore, seu Asistente iustitiam excercente, & habebunt casum Curiæ passiuè, quia semper sunt, & esse solent de familia eorumdem correctorum, vel eis valdè commendati, atque ideò eis fauent, siue ipsi correctores, vel eorum locumtenentes, vt correctoribus non displaceant, quod erit cogitandum, & arbitrandum à dominis de Chancellaria, circa rerum, & personarum qualitatem, & cùm regula in hoc certa constitui non valeat, erit arbitrarium: aut enim sunt nominati ab Alguacello maiori, prout euenit in Hispalensi ciuitate, & alijs, & in Indiarum Regnis, vbi venale est officium, del Alguazil mayor, & tunc non erit locus casui Curiæ contra Alguacellos minores, seu commentarienses, qui ab eisdem Alguacellis maioribus nominantur. Vigesimusprimus casus Cu[sect. 130]riæ praxi sine controuersia receptus est in Decurionibus, vulgo, Regidores, ò Ventiquatros, quocumquè nomine appellentur, siue perpetui, siue annales sint. Comprobatur hæc praxis ex ratione legis iam præcitatæ, quæ est 8. tit. 3. lib. 4. Recopil. ibi: O otro oficial del tal lugar: in Tribunis ciuitatis, quos vulgo, Iurados, dicimus, maior potest esse dubitatio, quia nec sunt potentes por oficio, nec eis ordinarij iudices fauent, imò odiosos habent propter contradictiones, quas quoti[sect. 131]die eis faciunt. Erit itaque arbitrarium, vt iam in proximiori casu diximus, & vbi non sunt Tribuni deputati, adsunt alij, quos dicimus, Sesmeros de la ciudad ò villa, ò de su tierra, ò procuradores del comun acà en las Indias, in quibus est idem tenendum, quod de Tribunis plebis diximus, vt relinquatur arbitrio dominorum Regalis Senatus. Vigesimussecundus casus pra[sect. 132]xi receptus, & admissus est in tabellione Concilij ciuitatis, vulgo, el escriuano del Cabildo, ò Ayuntamiento, ò Consistorio, diuerso enim nomine in diuersis ciuitatibus appellatur, & si sit vnus tabellio, vel duo, habebunt casum Curiæ passiuè, vt conueniri à quocunque, & quomodocunque in Curia Regis, eiusquè Regio Senatu, etiam si, qui eos conuenerit, sit Decurio, vel aliud officium in Republica gerat, quia tabelliones del Cabildo, sunt[sect. 133] & esse solent omnibus potentibus potentiores, atque ideò vrget maior, & fortior ratio: & omnia quæ adduximus sup. num. 114. & alijs. De alijs tabellionibus nume[sect. 134]rarijs, qui vulgo dicuntur, publicos, y del numero, qui quidem non sunt tabelliones Concilij ciuitatis, est distinguendum, quia aut sunt eius qualitatis, & conditionis, vt contra eos iustitiam petere perhorrescat, & eam assequi, sit difficilè coram ordinarijs iudicibus, vel quia eis fauent, vel sunt diuites, vel litigiosi nimis, & tunc habita aliquali informatione de prædictis, vel de qualibet re, & causa alterutra, ex his quas retulimus, & tunc conueniri possunt apud Curiam Chancellariæ in prima instantia, quod ex eo procedit, quia dominus Rex est fons iurisdictionum, vt adduximus ex Auend de exequen. mandat. cap. 1. lib. 1. n. 2. Ac proptereà ex iusta causa, non obstante prohibitione nostrarum legum, quatenus impediunt, nequis conueniatur nisi in suo foro, redimus ad ius commune, & res, dicta causa existente, reuertitur facile ad sui naturam, quia scilicèt dominus Rex, non solum est ordinarius Iudex inter omnes, sed superior omnium, caputque & fons vniuersarum temporalium iurisdictionum in suo Regno. Si autem tabellio numerarius,[sect. 135] nec diues sit, nec à iudicibus ordinarijs faueatur, non erit contra eum ius, vt conueniatur in prima instantia per casum Curiæ, quod vel ex eius nimia potentia, vel ex litigiosa inhiatione qua semper laborare solent aliqui tabelliones, seu notarij, vel ex socordia, ignauia, seu remissione iudicis, sub cuius iurisdictione fuerint, animaduertendum erit à dominis Senatoribus, vt Curiæ casus prouissionem faciant, vel eam denegent, moti ex sobrietate scientia, & experientia iudicis ordinarij, quæ omnia in his dubijs sunt attendenda. Vigesimustertius casus erit[sect. 136] in omnibus, qui sunt de familia potestatis, vel iudices, inter quos comprehunduntur vxor & filij, & famuli potestatis contra quos[sect. 137] est casus Curiæ, tàm ex cap. potentium, quàm ex inhibitione à lege inducta, quoad causas eorum, vt de eis non possit esse iudex potestas, ex l. qui iurisdictioni, ff. de iurisd. omn. iud. cum adductis à Morla in emporio ad ti[sect. 138]tulum de iurisd. omn. iud. num. 206. dixi cap. 9. ex num. 47. plures & plura ex nostratibus adducens. Nec satisfacit, si dixeris locumtenentem iudicare posse casus prædictorum, si sint liberi, vel famuli correctoris, & èconuerso corrector, si sint locumtenentis, quia per hoc non est consultum, & prouissum iuri partis petentis, & sub eo est magna suspicio, quæ præstat legitimam causam ad eundi Regiam Curiam contra supradictos in prima instantia: verumtamen si non adeatur, tunc est vtendum prædicto remedio, vt alius iudex iudicet instante actore, si coram eo compareat: & etiam non comparente causa filiorum vxoris, & cuiuslibet famuli correctoris, siue ciuilis, siue crimina lis sit, est remittenda alteri iudici, ex præfata inhibitione, & tituli in rubro, & nigro, cap. nequis in sua causa iudicet, vel ius sibi dicat, quæ sic veniunt intelligenda cum his quæ adnotauimus ex d. n. 47. per l. 9. tit. 4. par. 3. extendente[sect. 139] ad ciuiles, & criminales causas, quicquid in contrarium sentiat Gregor. Lop. in eadem l. 9. glo. 3. Vigesimusquartus casus Cu[sect. 140]rię erit in Syndico Republicę vulgo, el mayor domo de la Ciudad, o del Concejo, quia expressè comprehenditur in illis verbis dictæ legis 8. tit. 3. lib. 4. ibi: O otro oficial del lugar, & si eius expressio non esset clara, sed dubia, dubitari non posse, ex capite de ser persona poderosa por oficio, conueniri posse in prima instantia in Curia Regia, pro qua resolutione, & omnium, quæ supra adduxi, faciunt, quæ relata sunt decimoquarto, & decimoquinto casu præcedentibus, ex Baldo cons. 151. lib. 1. & Cardinal. Tusch. qui eum sequitur. Vigesimusquintus in exacto[sect. 141]ribus tributorum vulgo, el Receptor del seruicio y pecho Real, qui per prouincias, & caput earum nominatur, quia potens est ex officio, quod exercet. Vigesimus sextus in Recepto[sect. 142]re alcaualæ Regiæ, quem vulgus nominat, el Tesorero, quia eadem ratio, quæ in præcedenti casu militat, & forsam fortior, quia ad eum pertinet soluere annuos redditus censuum, quos Rex ex suo patrimonio soluit, vulgo los juros situados, & ex hoc, & potestate quam habet exigendi, alcaualas, à conductoribus earum, siuè ab ipsa ciuitate, auiendo encabeçamiento, potens nimis est, & in his duobus vltimis casibus conducunt, quæ in anteriori, & præcedentibus sunt adducta. Vigesimusseptimus in Castel[sect. 143]lano alicuius Castelli, seu eius Capitanes, vt considerat Gregor. Lopez in l. tit. part. 3. Sed hodie cum adsit priuatiua iurisdictio Capitanei generalis per Regia rescripta, quæ dicimus, la cedula de la jurisdition de la guerra, quæ extant apud nos cum inhibitione Senatus Regalis sunt obseruanda, nec datur casus Curiæ in negotijs, vel delictis militaribus, & non militaribus, quia omnia comprehendunt dicta rescrip[sect. 144]ta, ibi: El dicho mi Virrey, Gouernador, y Capitan general, que es, o fuere de las dichas Prouincias del Piru, como tal mi Capitan general, conozca y determine de todos los delitos, y casos, y causas, que en qualquier manera tocaren a los Generales, Capitanes, oficiales, y de la demas gente de guerra de aquel Reyno, que me siruieren a sueldo, data in Mantua Carpentanorum secunda die Decembris, anni de 1608. Eadem Regia iussio huic anterior est misa Pręsidi, & Magistro militum huius Regni de Tierrafirme, & ciuitatis de Panamà, in alijs verò Prouincijs seruanda sunt, quæ Regijs decretis sunt stabilita per Regium rescriptum anni 1620. excipiuntur, las resistencias a las justicias, o desacato injurioso: quia de his cognoscunt iudices ordinarios contra milites apud nos. Vigesimus octauus casus Cu[sect. 145]riæ erit in causis denegatæ iustitiæ, quando inferior iudex iustitiam denegat, quia tunc superior adiri potest, ex cap. licèt ex suscepto, c. ex transmissa, & in c. ex par. B. de for. compet. Andre. Gail obser. 1. n. 21. ex ordinatione Cameræ Imperialis, quam allegat, quæ est 2. tit. 26. & vt hunc casum ad actum practicum reducamus, est aduertendum, quòd licèt duo textus, quos allegaui, loquantur in causa feudi, cuius dominus est competens, iudex per hoc, quod distulerit iustitiam exhibere, est reuersus ad superiorem, qui in gradu appellationis cognoscere aliàs poterat; itaque in actu practico, quod ad nos attinet, si inferior iudex iustitiam denegauerit, no proueyendo a las peticiones de la parte, mayormente si es del actor, ò dilatando el proueer sobre ellas con conocida dilacion y malicia: tunc equidem domini Senatores Regalis Prætorij, si de hoc eis constet por testimonio, ò denegandole por informacion, possunt causam ad petitionem partis, cui iustitia denegatur, retinere, vel auocare per casum Curiæ, & hæc denegatæ, vel dilatæ iusti[sect. 147]tiæ erit iusta causa auocationis per casum Curiæ, ex adductis a Gail dict. obseruat. 1. num. 21. & ad prædicta reduces, quæ resoluit Auendaño de exequend. mandat. cap. 5. num. 12. versic.[sect. 148] Negligentia autem, qui requirit prius esse monendos iudices ordinarios per prouisiones, quæ dicuntur monitoriæ, seu incitatiuæ, ante quam ab eis causæ pendentes auocentur: nam si denegent iustitiam, & eam differant, & ius partibus reddere, ac ministrare sufficiet, per exhibitionem testimonij eiusdem causæ, & querelæ, cum exhibita auocationem, vel retentionem petere, in cuius articuli determinatione audiri debet pars aduersa, quemadmodum quando petitur retentio, quia citatur per ordinarij decreti citationis prouisionem, vulgo dar traslado, y señalar termino para[sect. 149] ello: Tanta verò poterit esse remissio, & negligentia iudicis ordinarij, quæ ex facto processus, & eius copia, & testimonio colligatur, vt ex eo solummodo procedi possit ad causæ auocationem, seu retentionem, absque alia citatione: idem dicerem, si constaret exhibitam coram iudice aliquam petitionem, seu libellum, & ei non respondisse, nec iudicasse, quod solemus dicere denegacion de justicia, y del oficio del juez, quo casu propter euidentem iniquitatem sine dubio, si constaret de remissione notoria ex testimonio præsentationis, y de no auer proueido, aunque se pidio, ab eo est causa auocanda, eiusquè cognitione iustè priuatur, & ad hos terminos, & casus reducenda sunt, & practicanda iura allegata, & adducta ab Auend. de exequen. mand. lib. 1. cap. 19. n. 2. vers. Si verò, & expressa est decisio text. sic probantis, in dict. cap. ex transmissa, & in cap. ex parte B. de foro comp. quibus non oberunt, quæ adducit, et resoluit Couar. in pract. cap. 9. num. 3.[sect. 150] vbi inquit: Regios Auditores non posse litespendentes coram inferioribus aduocare, quia illud est verisimum causa legitima non existente, ea verò subsistente, ex rationibus, & fundamentis, quæ adduximus licita & iusta, imò conueniens erit aduocatio, & retent io, & sic venit declaranda, & explicanda resolutio Andr. Gail, quam in hoc vigesimo octauo casu adduxi, & insinuat Auendan. in dict. cap. 5. num. 12. vers. Negligentia in fine, dum inquit:[sect. 151] Et ista negligentia arbitrio dominorum Regij Consilij committitur, quod etiam intelligas, & extendas ad dominos Regiæ Chancellariæ Auditores, qui[sect. 152]bus competit causarum, & locorum cognitio, sicut antea competebat Consilio Supremo, y en todos los pleytos que son sobre casos de Corte, ex l. 11. tit. 5. lib. 2. Recop. Quo quidem eodem iure in om[sect. 153]nibus, & quod omnia vtuntur Regalia Prætoria harum Indiarum Occidentalium, vt comprobat nostra ordinatio tertia, cuius & aliarum omnium est vna, eadem[sect. 154] que copia in omnibus Chancellarijs huius noui orbis, absque mutatione, vel discrimine: inquit itaque predicta ordinatio: Item ordenamos, que los dichos Oydores conozcan en las dichas causas ciui les, y criminales, segun y como pueden conocer los Oydores, y Alcaldes de las nuestras Audiencias de Valladolid, y de Granada, y puedan traer y traygan varas de justicia, como las traen los Alcaldes de las dichas nuestras Audiencias de Valadolid y Granada. In Mexicano, & Limensi Regio Senatu sunt Auditores, & Prætores diuersi, in cæteris Chancellarijs, extat dicta ordinatio tertia, atque ideò vtroque munere fungimur, prout in ea præcipitur, suntque Audientiæ Prætoria les præter Mexicanam, & Limensem. Diuersitas est etiam in secun[sect. 157]da supplicatione, quia apud nos obseruatur authentica, quæ supplicatio, C. de precibus Imperatori offerendis, à qua desumpta est nostra ordinatio quinta, quæ ad supplicationis interpositionem non requirit pœnam, & fideius[sect. 158]sionem de las mil y quinientas deblas, sed sententia lata ab Auditoribus executioni mandatur, data fideiiussione de restituenda quantitate, fundo, vel specie, seu genere quæ virtute executionis recipitur, ad cuius interpositionem requiritur, vt sit quantitas de seis mil pesos de oro, y dende arriba, siendo antes de diez mil pesos de oro, los quales se reduzen y entienden oy los dichos seis mil pesos, ò la causa si su valor fuere desta cantidad a seis mil pesos de plata ensayada, de a quatrocientos y cincuenta marauedis cada peso, que hazen dos quentes y setecientas mil marauedis, ad dictam quantitatem de seis mil pesos de oro, fuit facta taxatio & re[sect. 158]ductio ab inuictissimo Carolo Quinto Imperatore, & Hispaniarum, & Indiarum Rege, die vigesimo octobris anno 1545. per Regium rescriptum Consiliario inter alios existente, & subscribente doctissimo Gregor. Lop. nec attenditur quantitas petitionis, sed condemnationis, atque ideò non viget in hoc lex, cum quædam puella, §. finali, ff. de iurisd. omn. iud. sed lex in of[sect. 159]ferendis 35. C. de appellation. ibi: Quantitate ex ipsa sententia Iudicis discernenda, quòd etiam est tenendum ad excludendam supplicationem, en pleytos de menor quantia, aunque la demanda aya sido de mayor. A prædicta fideiiussione contenta in nostra ordinatione suprà excusabitur reus, si actor secundam supplicationem interponat ex doctrina glossæ celebris quæ vno verbo hoc dixit in dict. authen. quæ supplicatio, C. de precibus Imperatori offerendis, dum inquit text. sententia non aliter executioni mandabitur, nisi victrix pars dignam fideiiussionem præbuerit, glo. verò, verbo, victrix pars dicit, sci[sect. 160]licèt actor, atque ideò si reus vincitur, & ab eo res, vel quantitas aufertur, quæ sit dicti valoris de seis mil pesos ensayados, actor debet præstare fideiiussionem, non verò reus, si se da por libre por sentencias del Audiencia, y el actor suplica, porque al reo no se le dà ni entrega nada en execucion de la sentencia de reuista de la Audiencia, aunque de parte del actor se suplique, y aya grado de segunda suplicacion, quod apud nos in Indiarum Regnis sine dubio procedet: in Reg[sect. 161]no verò Castellæ, & Legionis, vtcumque sit siue ab actore, siue à reo indistinctè obseruandæ sunt leges 1. & 2. & aliæ tituli 20. lib. 4. Recop. & præstanda obligatio, & fideiiussio mille & quinquaginta duplarum, quod patet ex l. 1. ibi Que la parte que suplicare de la dicha segunda sentencia, se obligue y dè fiadores dentro de los dichos veinte dias ante los dichos Oydores, de pagar vn mil y quinientas doblas, & infrà. Y esta pena sea partida en tres partes: la vna parte para aquel por quien fue dada sentencia: quod determinatum respicit actorem, vel reum in cuius fauorem lata est. Y la otra tercia parte para los Oydores que dieron la sentencia. Y la otra tercia parte para nos Et cum hæc pœna de iure communi non fuerit introducta, sed à legibus Regijs iusquè commune seruetur, ex dicta authentica apud nos in Indiarum Regnis, nec extet pœna aliqua si sententia confirmetur, recurrimus ad doctrinam prædictæ glossæ in dicta authentica, verbo, victrix pars, quando reus absoluitur, & actor supplicat, vt non præstet reus fideiiussionem, de qua in dict. authen. & in ordinatione 5. quæ ab ea desumpta est. Est etiam apud nos in obser[sect. 162]uantia, l. 7. d. tit. 20. lib. 4. in finalibus verbis, ibi: Y que sea en los pleytos que se comiençan en el Consejo ò Audiencias por nueua demanda y no por via de restitucion ni reclamacion, ni nulidad, ni en otra manera, cum qua[sect. 163] concors est lex 1. eiusdem tituli, ibi: Començadas nueuamente en las nuestras Chancillerias. Vnde si causa retineatur ante sententiam difinitiuam, cum ea cœpta fuerit, quomodocunque, coram ordinario ludice locum non habebit secunda supplicatio, vt contra Auendan. resoluit Azeued. in eadem l. 1. ex num. 1. cuius dicta in hac l. 1. sunt consideranda ad excludendum secundæ supplicationis remedium quando directo, & ex suo initio causa non fuit cœpta in Regia Chancellaria, & vltra ea quæ adducit dictus glossator insistendo in illis verbis: Vltimis verbis d. legis 7. ibi: Ni en otra manera alguna, est aduertendum, quod dicta verba non solum excludunt remedia de iure communi, sed etiam omne priuilegium, glos. in l. cum pœna, ff. de recept. arbitr. Tiraq. de retract. Lignag. §. 1. glos. 7. n. 23. & etiam omnem dispensationem, Nauar. in cap. si quando de rescrip. fol. mihi 88. quia dictio nullo modò excludit omnem viam iuris & facti, per quam dispositio posset impediri, glos. notabilis in Clementina hi qui, verbo, nullo modo, de ætate & qualitate, Anania in cap. qualiter, col. 6 de accus. Ex quibus deducitur verissimam esse assertionem tenentium, etiam causa per retentionem ingressa in Regia Chancellaria non esse locum secundæ supplicationi, vt iam conclusimus ex prædictis fundamentis, quæ adduximus, & relatis ab Azeue. in d. l. 1. qui merito opinatur contra Auend. sibi contrarium, & eandem resolutionem, quam asseueramus, tenet Gut. in pract. lib. 3. q. 38. num. 1. & 6. Si autem per remissionem factam à Iudice inferiori Regiæ Chancellariæ causa ingrediatur in ea est distinguendum, quia si à cognitione causæ remissæ est Iudex ordinarius inhibitus, prout est lis super Commenda Indorum, quæ ex ordinatione de Malinas, cum suis declarationibus competit in prima instantia Regio Senatui, quoad ordinationem si fuerit de mil ducados, y de ahi para arriba, y si de menos, quoad ordinationem, & decisionem saluo iure secundæ supplicationis, quod est declaratum per Regium rescriptum anni 1610. Tunc equidem remissio facta operabitur, quoad Iudices ad quos fit, quia eis competit, nec præstauit impedimentum principium coram inferiori, cum de iure supposita inhibitione prædicta non sortiatur effectum, atquè ideò non entis nullæ erunt qualitates ex iuribus vulgaribus: si verò causa legitimè, coram ordinario incipere partes possent, & data prima petitione, seu lite pendente remisio (quæ de iure regulariter prohibetur, nec solet admitti à dominis, nisi legitima causa existente) facta fuerit dominis de Chancellaria, & ab illis admissa, quia habuit principium apud inferiorem, coram quo potuit intentari, tunc equidem locus erit verbis vltimis prædictæ legis 7. Et ad membrum primum hu[sect. 166]ius distinctionis reduces quamlibet causam Fiscalem, vel Regij patrimonij, quæ in Chancellaria, vel Consilio contra Fiscum Regium debet intentari, ex titulo in rubro, & nigro, C. vbi causæ Fiscales, vel diuinæ domus, Gail obseruat. 1. num. 25. vbi allegat quasdam ordinationes Curiæ Imperialis, in quibus ita disponitur. Nec tenetur, imò non potest[sect. 167] Regius procurator Fiscalis Fiscum suo proprio foro Regio superiori priuare, intentando aliquam causam coram inferioribus iudicibus, imò Fiscus causas etiam inter priuatos pendentes,[sect. 168] coram ordinarijs auocat, & attrahit ad suos Iudices, etiamsi sit dependens ex causa euictionis, vt post Bald. & alios quos citat, resoluit Peregrin. de iure Fisci, lib. 7. tit. 1. num. 6. & 9. vbi contra Couar. & Cauallin. ex mente aliorum, quos citat, concludit, etiam si compareat pro suo interesse Fiscus, seu Regius Fiscalis causam coram alio pendentem ad suos Iudices auocare, resoluit dominus Francisc. Alfar. de offic, Fiscalis, glos. 16. num. 21. vbi plura bene congesit, & glos. 18. num. 31. & 34. num. 211. & ita praxi receptum, quod sæpè habui, & obtinui in Tribunali sanctæ Cruciatæ Limensi, in quo per octo annos per titulum Regium, consultatione Consilij Cruciatæ præcedente, Fiscalis procurator Regius extiti, nec Regij Fiscales possunt citari, nec vocari coram alijs Iudicibus, præter quam in Chancèlarijs, nam eorum tituli sunt restricti, & redacti, & eorum exercitium ad Regias Chancellarias, & facilius est attrahere causas alibi pendentes (vt de iure, & communi sententia praxi recepta conclusimus) quàm coram inferioribus comparere: quod si aliquando contrarium à Fiscalibus fit, est coram exactoribus tributorum, vulgo, Oficiales Reales, qui Iudices sunt Fiscales, vel[sect. 170] etiam iusta causa interueniente coram Prætoribus Regiæ Chancellariæ præfectis causarum criminalium, vel coram Iudice generali, de bienes de difuntos, quia sunt de gremio eiusdem Chancellariæ, quæ cum praxi conueniant, nec ita dilucidè tractata inueni pro iuuenibus conscripsi. Quatenus verò Azeuedo[sect. 171] in dicta l. 1. numero quarto ad finem dicit, quod Rex posset de gratia partes audire in gradu secundæ supplicationis, licèt lis cœpta fuerit coram Ordinario, quod hoc posset, non est dubium de hac Principis potestate Suprema & Regalia specialissima quæ ei competit, quæ fundatur in l. quarta, titulo 25. par. 3. ibi: Fueras ende si el Rey le quisiesse hazer merced como señor, quod vel numquam, vel rarissimè fit, & tunc si Rex audiret, & sententia[sect. 172] Chancellariæ reuocaretur contra actorem, in cuius fauorem executioni mandata est, non extendetur eius executio contra tertium, iuxta textum in authentica idem de Nestorianis, C. de Hæreticis, Ioannes Garcia de nobilitat glos. 6. §. 1. numero 43. Ratio autem potissima est, quia coram Principe non habet locum exceptio rei iudicatæ, Bald. optimè in cap. studuisti, numero quinto de officio Legati, Burgos de Paz cons. 40. n. 23. & differentiam, & effectus inter restitutionem gratiæ, vel iustitiæ colliges ex adductis ab Emanuel Costa in l. Gallus, §.[sect. 173] & quid si tantum, 2. par. ex n. 42 vsque ad num. 49. ff. de liber. & posthum. in explicatione text. difficilis in l. quod si minor, §. Scæuola, ff. de minor. Et quia hìc recursus ad supe[sect. 174]riorem, scilicèt, ad Regem numquam, & in nulla causa tollitur, ideò apud nos inductum est per Regium rescriptum emissum Regali Senatui Limensi, vt semper partes citentur, con señalamiento de los estrados del Real Consejo: tenor autem dicti rescripti, quia notabilis mentiquè tenendus, sic se habet cum eius ins[sect. 175]criptione, cuius copia autorizata fuit, carta de su Magestad en Madrid a diez y siete de Enero de 611. años, a su Presidente, y Oydores de la Audiencia de los Reyes. Auisais auer recebido vna cedu[sect. 176]la mia de 26. de Mayo passado de mil y seiscientos y ocho, en que os embie a mandar proue yessedes como a los pleytos que vienen al dicho mi Consejo en grado de segunda suplicacion, remission, o en otra manera proueais, como se citen las partes. Y dezìs, que aunque por otra cedula està erdenado que no se declare en la Audiencia que ay grado, el estilo que se tiene es, que en los casos que os parece, que ay grado, mandais citar a las partes: y quando os parece, que no le ay se manda dar vn traslado del a la parte que interpone segunda suplicacion, sacado con citacion de la otra parte, pero que no es esto para que venga en prosecucion, por no obligarle a que haga gasios, hasta que el dicho mi Consejo prouealo que conuenga: y ha parecido ordenaros, como lo hago, que cumplays lo que por la dicha cedula se manda, quod quidem Princi[sect. 177]pis rescriptum, hoc est, vt partes citentur in prædictis casibus vim legis habet in omnibusquè Regalijs Chancellarijs Indiarum Occidentalium est obseruandum: nam Princeps quod vni ex Præsidibus rescripsit, cæteris rescripsisse censendus est, l. finalis, C. de legibus, & melior l. prima, ff. de constitution. Principum, Rebufus in tractatu de alienatione rerum Ecclesiæ, numero 44. ex nostratibus bene quoad nostrum propositum locutus Burgos de Paz in proœmio legum Tauri, à numero 450. vsque ad 455. vltra communem & vulgatam allegationem doctrinæ Bartoli in l. relegatorum, §. interdicere, ff. de interdictis, & relegatis, numero tertio, Ias. in dict. l. prima, numero 3. Gutierrez in l. nemo potest, numero 391. Azebed. in rubrica, titulo quarto, libro tertio Recopilation. Parlador. in secunda part. libro secundo, cap. finali, quinta par. §. 10. numero 26. Gaspar Rodriguez de redditibus, libr. primo, quæstione 12. numero 4. colum. 2. Videndus est melius cæteris distinguens Cæsar Ruginellus in pract. cap. 29. per totum, & quoad intentum num. 15. 16. & 18. Nec per prædictum rescriptum[sect. 178] Regium est aliquid innouatum in legibus pracmaticis, & ordinationibus loquentibus de interpositione secundæ supplicationis, & quantitate ad eam requisita, & qualitate, que se empiece en la Audiencia por nueua demanda, solummodo actum & prouissum fuit, vt quomodocunquè causa ad Consilium Indiarum deferatur, sint partes citatæ ex Regali Chancellariæ præcepto, vt comparere possint, & si sit causa in qua habeat locum secunda supplicatio sit citatio facta, & euitentur plures, & longæ dilationes, sin verò non sit, & Rex velit audire ex gratia, sint etiam partes citatæ: tum etiam quia recursus ad superiorem nunquam[sect. 179] tollitur, & est sicut appellatio, Menochius post alios de arbitrarijs, quæst. 67. numero 14. & melius quæst. 70. n. 19. & quando non est locus appellationi, nec supplicationi, habere potest locum hic recursus; quia semper auctoritas superioris cense[sect. 180]tur excepta, l. vltima, ff. qui satisd. cogan. cum adductis per text. ibi in dict. authen. quæ supplicatio, C. de precibus Imper. offer. Menoch. dict. num. 14. & 29. dixi si velit audire, quia licèt hoc, vt constitui, & patet ex d. l. 4. tit. 24. part. 3. possit dominus Rex, quia tamen per leges nouiores nouæ Recopilationis est data forma, & summa decla[sect. 181]rata in Castellæ, & Legionis Regnis, & apud nos, de los 6 qs. pesos de oro, y de ay arriba, y que las causas se empiecen en las Chancillerias, si contra hoc dispensauerit Princeps ex sua suprema potestate, quia parti, quæ sententiam reuisionis habuit pro se, est ius acquisitum per eam, lisquè finita, & fit dispensatio contra prædictas leges, & contra legem, causas, vel lites, C. de transactionib. & vniuersum fere titulum, ff. de re iudicata, &[sect. 182] effectu sententiarum, & cap. sententiam rescindi non posse, & adducta latè per Ias. in l. iustitia, ex num. 11. ff. de iustitia & iure, & ex exteris videndus est Tuschus sub litera R. conclusione 314. tomo 7. qui Iatè & bene ad hanc reuisionis materiam attinentia adducit, & Docto[sect. 183]res, sed in proposito nostro, quia leges plures obstant, consulto omitto adducta per Menochium casu 52. numero decimo de arbitrarijs, & plura quæ refert compluresquè, quos citat Tuschus vbi proximè, neque extant apud exteros prohibitiones, quas nos habemus, & sic requiritur magna causa ad dictam dispensationem contra tot, & tantas leges, tum maximè, quia lex[sect. 184] partitæ 4. titulo 24. part. 3. & totus titulus, C. ne liceat tertio prouocare, maximè lex finalis, contra quas dispensatur, sunt omnia prædicta redacta ad leges primam & septimam, titulo 20. libro quarto Recopilation, atquè ideò, si sine causa sufficienti, vel probabili, & verosimili dominus Rex concesserit, vt finita lis secundùm leges Regni, iterum suscitetur, erit culpæ mortalis reus, vel vt melius dicam, peccabunt mortaliter domini, qui de hoc consilium ei præstiterint; nam negari non potest, per hanc reuisionem causæ concessam derogari legibus dictis primæ & septimæ, titulo 20 libro 4. & cæteris, quas retulimus, in quo requiritur causa sufficiens, quando ius relaxatur, aliàs Princeps, siue Ecclesiasticus, siue sæcularis peccat, quan[sect. 185]do derogat sine causa iuri positiuo, Abbas & Decius in c. quæ in Ecclesiarum de constitutionibus, in quo si in alicuius præiudicium fiat, nulla prorsus est dubitatio, vt ex his quæ eruditè tradit Fortunius Garcia in l. Gallus, §. & quid si tantum, numero 295. ff. de liberis & posthumis, ponderat bene dominus Franciscus Sarmiento, libro 1. selecta[sect. 186]rum interpretationum, cap. 8. numero 16. nam quod dicitur, Principem, ea quæ iuris ciuilis sint, tollere posse, & mutare, vt in §. sed naturalia, instit. de iure naturali, iuncto §. sed & quod Principi eiusdem tituli, eò pertinet, vt lex ciuilis per aliam legem generalem tolli possit, & mutari Principis voluntate, vel in fauorem alicuius, sine præiudicio alterius, dixi latius capit. sexto, §. quarto de conces[sect. 187]sione decimarum, ex numero tertio, nec oberit, si replices, leges Castellæ, per dictam legem quartam, titulo 24. part. 3. esse intelligendas, & limitandas in casu speciali, in dicta l. partitæ prouisum & reseruatum, de quando el Rey como señor quisiesse hazer merced, quod est idem quod dicere, audire ex gratia, quia iam hoc remedium est sublatum iure ordinario, & nouiori, quod decisum est in prædictis legibus Recopilationis prima, & septima, titulo 20. libro quarto, & melius per legem tertiam, titulo 17. eodem libro, ibi: Y que por las dichas sentencias se entiendan ser fenecidos y acabados los pleytos, para que no se puedan boluer a tratar, ni suscitar en manera alguna, conducunt enim quæ iam diximus in numeris præcedentibus, maximè num. 173. & sequentibus, præcipuè numero 181. Itaquè extinctum fuit ius illud ordinarium, de oyr por via de gracia para suscitar los pleytos acabados por sentencias de reuista de las Audiencias, en caso que no aya grado de segunda suplicacion: manetquè supremum extraordinarium ius potestatis Regalis ad audiendum, quod non potest esse, nisi cum dispensatione prædictarum legum Recopilationis, quas citaui, quia directo repugnant legi 4. tit. 34. part. 3. iam citatæ, cuius qualitas, & facultas audiendi non est repetita in legibus Recopilationis: si igitur requiritur virtualis, & efectiua dispensatio contra leges nouiores, hæc requirit causam sufficientem, & ea non existente aderit peccatum ex parte Regis dispensantis, vt iam fundauimus. Et vt nihil omissum sit in hoc articulo, causas legitimas, & sufficientes has iudicarem: in primis si lis sit arduissima, vel multum ardua quantitatis, vel valoris magni. Secundo, si euidens, vel apparens suspicio contra Iudices qui fuerunt in Chancellaria, vel Consilio allegetur, & probetur, vel moraliter de ea constet domino Regi, & Consiliarijs quorum Consilium sibi dare demandauerit, sobre si ha de oyr tercera vez o no, o mandar reuer. Tertio, si forsam pars victrix potens nimis fuit inęqualis victo qualitate, vel potestate, & diuitijs, vel cui Iudices sententiæ reuissionis præsumatur fauorem præstitisse, hæc & alia circunspectè sunt inspicienda, & consideranda, vt Regi domino Consilium securum præstetur, ita vt adsint legitimæ causæ, & verè, realiterquè existant, possit reuissionem præstare, non obstantibus dictis legibus: sin autem non subsistant, vt in plurimum euenit, denegetur, ne partes immortalibus litium suscitationibus, earumque expensis vexentur, & quæ iam finitæ, & extinctæ sunt, suscitentur, quæ si prudentia quidem perdocta, & Christiana prouideantur, vt semper fuit à dominis de Consilio, Deus Dominus illis erit Adiutor, & non errabunt, & nunquam vidi, etiam si pluries fuerit intentatum audiri, in Supremo Indiarum Regio Consilio, quando derechamente la causa no va en grado de segunda suplicacion, imò semper denegatum, quantumuis ardua causa sit. Solet quando non est gradus secundæ supplicationis dari Regium rescriptum, vt per duas, vel tres, seu quatuor Aulas Regiæ Chancellariæ videatur processus & sententiæ ab omnibus dominis Senatoribus proferan[sect. 190]tur, quod idem obseruatum est, etiam Rege non præcipiente à suis Vicerregibus in Limensi Senatu, quantumuis reluctante vno ex Senatoribus, qui defendere conabatur Vicerregis, & Præsidis potestatem ad hoc non extendi, quia iurisdictio est diuisa per quarteria à Rege, hoc est, por salas, segun los pleytos se reparten, & non posse Viceregem contrarium dis[sect. 191]ponere, hoc est, quod omnes Iudices ad aliquam causam adiungantur. Sed contrarium praxi, & stylo vtili est receptum, à quo non est recedendum, cum videamus in magna Curia Vicariæ Regni Neapolitani, & eius magno Consilio, hoc passim ex mandato Prorregis illius Regni admitti, vt adducit sæpè Vincentius de Franquis in pluribus decisionibus. Neapolitano autem Prorregi non est impar Piruanis, nec minorem potestatem habet, dixi latè in tractatu super concursu duorum Vicerregum in Regno, & ante receptionem ingressus guuernare possit, prædecessore existente, in capite eiusdem Regni. Vigesimusnonus casus Cu[sect. 192]riæ, qui colligitur ex his quæ in præcedenti diximus, est in causis Fiscalibus, quia generaliter omnes causæ Fiscales ad Regiam Chancellariam spectant, prout de Camara Imperiali testatur Andreas Gail obseruatione prima, numero 25. quem iam citauimus, & est textus in l. prima, & secunda, C. vbi causæ Fiscales, vel diuinæ domus, est distinguendum: nam plures sunt reseruatæ Consilio Fiscali, seu sacrarum largitionum, que es el Real Consejo de Hazienda, quædam Supremo Castellæ Consilio: quædam verò Chancella[sect. 193]rijs Granatensi, & Pincianę competunt apud nos omnes indistinctè ad Regias Chancellarias Indiarum deferuntur, & extrahuntur ab alijs Iudicibus Regio Fiscali petente, vel ex officio si expedit exceptis his, de quibus ratione sui officij cognoscunt exactores tributorum, & administratores rerum Fiscalium, vulgo, Osiciales Reales, à quibus siue per Fiscalem, vel per alias partes appellatur ad Regias Chancellarias, quemadmodum de los Iuezes, Letrados, y de los de la casa de la contratacion de Seuilla al Real Consejo de las Indias, iuxta suas ordinationes. Trigesimus casus Curiæ est,[sect. 194] in exigendo salario tabellionum, vulgo, Escriuanos de Camara, & Receptorum, necnon Relatorum, qui assistunt in Regia Chancellaria, pro eo, inquam, salario, & stipendio debito ex labore processus, qui apud dominos Chancellariæ tractatus fuit, vel pendet: hunc casum adduxit Monterroso, qui est octauus in suo ordine tractat. 5. fol. 59. Trigesimusprimus in salario[sect. 195] Aduocatorum, & Procuratorum, ex Monterroso vbi proximè Andr. Gail obseruat. 1. num. 37. in cæteris verò officialibus Cameræ, seu Chancellariæ id intelligens, & extendens, prout est in Receptoribus, & alijs Commissarijs, quos diligencieros dicimus rationes constituens ex continentia causarum, & quia partes ratione salarij dicti in Camera, vel Chancellaria quasi contraxisse videntur, quæ rationes sunt bonæ, ac considerabiles, licèt quoad Aduocatorum salarium aliquando sine causa legitima vidi dubitari ab aliquo Iudice, est enim certissimum per monitorium, vt affirmat Gail, hoc est, por prouision Real, debere præcipi, vt fiant hæ solutiones salarij Aduocatorum, vel Procuratorum, in Chancellaria degentium, si sit solutio facienda extra quinque leucas, si verò intra eas, & pars rei in Curia præsens sit, vel coram Regali Senatu, vel Iudice Prouinciæ, seu Ordinario peti potest, quod intellige, siue sit salarium constitutum, pro quolibet anno Aduocato, seu Procuratori [sect. 196] Chancellariæ, vel pro aliqua lite, si ipsa lis in gradu appellationis, vel per casum Curiæ in Regio Senatu fuerit ventilata, in eaque Aduocatus suum patrocinium, vel Procurator suas operas præstiterit, siue honorario non conuento, taxatio eius fiat à Regali Auditorio, por el Oydor semanero a quien se remite, quia qualitercunque peti potest in eadem Chancellaria. Secus verò si non fuerit salarium annuum assignatum, nec lis ad Chancellariam deuoluta,[sect. 197] vel in prima instantia introducta per casum Curiæ, quia tunc cessat ratio continentiæ, & dependentiæ eiusdem causæ, quam adducit Gail dicta obseruat. 1. num. 37. Et hæc, quia quotidiana in praxique sæpius contingentia notanda sunt, quæ etiam extende ad Regium Supremum Consilium, pro Aduocatis Procuratoribus, qui in Curia, vbi Rex assistit, suum munus exercent, & in omnibus in hoc & proximiori casu dictis, & in quolibet Regio Consilio, siue Indiarum, vel Aragoniæ, aut Portugaliæ, vt ratio præstiti patrocinij in aliqua lite, coram eo pendente, sit causa attributiua iurisdictionis ad petitionem, & præceptum de soluendo salario, ratione continentiæ, & connexitatis causæ, quam adducit & ponderat Gail dicto numero 37. Extende etiam, quoad aulam[sect. 198] causarum criminalium in Chancellaria, nam si pro lite ibi pendente conuentio salarij fiat, domini præfecti ibidem existentes possunt dare prouissionem Regiam, aut mandatum, vt solutio eius fiat, secus si annuum sit, quia est petendum en la sala de Oydores, vt iam cum distinctione dixi per connexitatem, & dependentiam eiusdem causæ. Sunt etiam alij casus Curiæ, vel Regio Consilio competentes ratione rei, etiamsi partes priuilegium non habeant, quorum erit. Trigesimussecundus in feudo, text. in cap. 1. de controuersia feudi, vbi Matth. de Afflict. num. 4. & communiter feudistæ, text. in c. 1. §. prætereà si inter, de prohibita feudi alienatione per Federic. Abb. in cap. cæterum, num. 13. de iudicijs, Felin. ibi n. 20. vbi tractat materiam, quis dicatur Iudex competens in causa appellationis, quando à domino feudi appellatur, Andr. Gail obseruat. 1. num. 54. Apud nos verò Commendæ Indorum sunt temporales ad vitam, scilicèt, primi Commendatarij, & eius primi filij, vel eo deficiente filiæ vel nepotis per defectum successionis vxoris in Regnis, & Prouincijs del Perù, per duas vitas, & in Noua-Hispania per tres, & quandoque per quatuor ex Regis concessione, sunt enim feuda, vel eorum naturam sortiuntur, ex his quæ adducit Ioan. Matienço Regius Chancellariæ Argentinæ Regni del Perù, Senator in l. 6. tit. 10. glos. 2. num. 19. lib. 5. Recop. & sequentibus numeris. Et per Regiam ordinationem,[sect. 202] quam vulgo dicimus, la ordenança de Malinas, cum suis declarationibus extat stabilitum, vt hæ causæ quo ad ordinationem, quando ay demanda de parte de Encomienda de Indios en propiedad, ò possession, se ponga en la Audiencia Real, en cuyo distrito cae el repartimiento, y conclusa y sustanciada, ordenado el processo hasta la conclusion, se remita al Real Consejo de Indias, dexando a las Audiencias ciertos casos de restitucion de los despojos destos Indios, si son de parte a parte, y si por el que gouierna ay mas duda, porque no està tan clara la ordenança, aunque tambien en èsto se entiende que por cedula Real el Audiencia puede interponerse, y restituyr el despojo hecho por el Gouernador, ò Virrey, entenderse ha, quando es notorio. Nec in his casi[sect. 203]bus, vbi reseruatę sunt causæ, non habet locum præuentio coram alio Iudice, quia fit præiudicium iurisdictioni, vt notabiliter resoluit Gail obseruat. 29. lib. 1. n. finali. Tum etiam, quia vbi ad[sect. 204]est priuatiua iurisdiction, nihil operatur consensus partium in alium Iudicem, vt ex l. testamenta omnia, C. de testament. & alijs fundamentis resoluit Ruginellus in practicis quæstionibus, cap. 44. ex num. 4. At verò quando summa valoris Commendæ, super qua litigatur, es de mil ducados de renta y de ay abaxo, Regalis Senatus cognoscere poterit, & diffinire causam, en vista, y renista, saluo iure secundæ supplicationis & declaratio de Malinas, data anno 1610. quæ conue[sect. 205]niens nimis fuit, nam plures lites, & earum iustitiam amittebant partes propter expensas, & longas dilationes adeundi ad Regium Consilium, & sic habes trigesimumtertium casum Curiæ, qui competit Regio Consilio In diarum, in quibuscunque Commendis Indorum, & pensionibus super eis appositis: dum tamen excedant summam mille ducatorum, quia de minore quantitate si sint cognoscit Chancellaria, & causam per sententiam determinat, quæ computatio debet fieri, por los precios de la tassa en plata, y especies, y no computarse el beneficio que llaman destas especies, que son el trigo, mayz, ò ropa, que pagan estos Indios, que beneficiado, y vendido, es de mas valor que la cantidad, por la qual se le dà apreciado[sect. 206] al Encomendero por los Indios, para en parte de pago de su tributo, porque el venderse, ò beneficiarse es diligencia del señor de la Encomienda, & sic quo ad summam prædictorum mille ducatorum non est computandum prædictum beneficium quod ex labore, & industria commendatarij procedet. Trigesimusquartus casus Cu[sect. 207]riæ, seu Rege Consilij est super interpretatione priuilegij à Rege concessi, quod est declarandum ab ipsomet Rege, si aliqua superueniat dubitatio circa illud: nam solus Princeps, qui priuilegium dedit, de eo cognoscere, & iudicare poterit, text. in cap. cum venissent de iudicijs, glos. ibidem, in verbo, iudicari, cap. 1. de lege Conrradi, in vsibus feudorum, Baldus in præludio feudorum, num. 18. facit lex cum de nouo, C. de legibus, quo fit, esse litigandum in his dubijs, & violatione priuilegij à Rege concessi, vel eius obseruantia, apud illud Regium Consilium, cuius voto fuit expeditum, quod insinuat Gail dicta obseruatione 1. num. 7. vbi inquit: Cameram Imperialem (quæ est [sect. 208] eadem, quæ in Regno Castellæ Consilium Regium) quoad contentiosam iurisdictionem Regem repræsentare, vnde super redditibus annuis à Rege venditis, & impositis, & eorum dubitatione, si qua est, recurrendum al Real Consejo de hazienda, y en los demas priuilegios y mercedes a los Reales Consejos, con quien su Magestad los despachò, ex dicto cap. cum venissent de iudicijs, & eius ratione. Trigesimusquintus casus Cu[sect. 209]riæ notabilis erit, si causa fuerit magni momenti, & valoris, quia tunc etiam non dato priuilegio ex parte actoris, nec potentia ex parte rei, locus est foro Curiæ, si actor velit intentare in prima instantia, por nueua demanda, suam[sect. 210] actionem in Regia Chancellaria, de hoc licèt loquatur in Senatu Galleco, & sub eius titulo est expressa, l. 4. ti. 1. lib. 3. Recopilat. ibi: Saluo si el caso fuere de grande importancia, & reiecta opinione Gregor. Lop. in l. 5. tit. 3 par. 3. glos. 2. Sic resoluendum est: nam intellectus dictæ glossæ repugnat verbis & rationi dicti textus: nam primo ponit regulam in Senatu Galleco intentari posse casum Curiæ contra Consilium ciuitatis, vel vicinum illius Regni, qui conueniri aliàs possit, nec in Chancellaria Pinciana esse admittendam propositionem de casos de Corte del distrito de Galicia. Et prosequitur lex declarando, Saluo si el caso fuere de grande importancia, atque ideò quemadmodum cuilibet casus Curiæ, potest intentari in dicto Senatu, ita etiam, siendo caso de grande importancia, nam aliàs superfluum esset repetere dicta verba, si requireretur, vt esset Curiæ casus ex persona actoris, vel rei sufficit, itaque vt sit Realis ex rei qualitate est facultas intentandi in Audientia & Senatu dicti Regni, vel Chancellaria Pinciana, vnde cum respiciat dicta lex casuum qualitates, quos ibi refert suapte natura potius, quam ex personis erunt competentes Curiæ: & sic habemus iam hunc trigesimumquintum casum Realem[sect. 211] ex magna rei qualitate, qui est extendendus ad aliam quamlibet Chancellariam Regiam, quia[sect. 212] lex si sit vniformis, & generalis ad alia ampliatur eius dispositio, etiamsi illa eadem lex, sit particularis, hoc est, ad partem aliquam emissa, comprobat hanc assertionem, l. regula, §. 1. & ibi Bart. Ias. in l. id quod, num. 7. ff. de legat. 1. & ratio depositionis est ipsa dispositio, l. emptor, §. final. ff. de rei vendicat. Bald. in c. dilectus filius, num. 2. de rescrip. Tiraq. in tract. cessante causa, à num. 54. Matienço in Dialogo Relatoris 3. par. cap. 15. num. 17. vbi vide as, & præ cæteris Burgos de Paz in l. 3. Tauri n. 180. Tum maximè, quia fit extensio legis ex identitate, & tunc non est extensio, sed comprehensio, vt benè adnotat Ioan. Garcia de nobilitate in diuisione, num. 48 & vbi militat ratio contenta in lege, fit eius extensio, etsi correctoria sit, glos. in Clement. 1. verbo, eligatur, de electione, ibi: In contrarium constat de mente constituentis, Doctores in authentica quas actiones, C. de sacrosanct. Eccles. Anton. Gom. 1. tom. cap. 15. num. 1. Gut. de tutellis, cap. 23. num. 18. plura & plures per longas membranas retulit Montealegre, quapropter sentimus sub meliori censura, casus expressos in dict. l. 4. ti. 1. lib. 3. Recop. posse intentari in Curia, & qualibet Chancellaria in prima instantia ex natura rerum, quæ in eadem lege exprimuntur, etiam si non sit priuilegium Curiæ in actore, nec causa[sect. 213] in reo, vt conueniri possit, sed ex qualitate rerum, quas ipsamet lex exprimit, quod & magis, magisque suadetur, nam causæ graues maiores Iudices requirunt, l. non distinguemus, §. de liberali, ff. de receptis arbitris, tradit in terminis nostris Gail obseruatione 1. num. 32. dum inquit: quo pertinet, quod causæ magnæ maiores Iudices requirant textus iam citatus, quem dicit ad hoc singularem in d. l. non distinguemus, §. de liberali, ff. de receptis arbitris, & in cap. 1. sub titulo, apud quem feudi controuersia definiatur, l. 2. in fin. C. de pedaneis Iudicibus, vbi gl. verbo, diiudicent, text. in l. iam dudum, C. vbi causa status agi debeat, quod iterum resoluit idem Andreas Gail obseruat. 29. numero 2. Erit itaque, vt diximus, ca[sect. 214]sus Curiæ trigesimusquintus, si el caso fuere de grande importancia, vt si in quantitate, vel proprietate, & rei valore excedat triginta millia ducatorum, vel viginti mille saltem, nam tunc ob rei magnitudinem erit locus casui Curiæ, ò de vn patronazgo de importancia, ò juridicion, ò preheminencia graue, y muy considerable, ex fundamentis quæ adduximus, nec oberit, si dicas, per hoc cessare dispositiones expressas in legibus nostris, maximè l. 21. tit. 5. lib. 2 & legis 11. tit. 5. lib. 2. & l. 2. & 8. tit. 2. lib. 4. quæ iura proclamant in prima instantia, quemlibet esse conueniendum in suo foro Iudicis ordinarij, quod intelligitur, nisi dato casu Curiæ, hoc est ex priuilegio actoris vel potentia rei, quod iterum suadetur ex dict. l. 4. tit. 1. lib. 3. quam allegamus: quæquidem primo loco admittit propositionem litis, quæ sit Curiæ casus in Senatu Galleco, & non alibi earum, scilicèt, litium, quæ in illo Regno, & Prouincia ventilantur, deinde ponendo eadem lex exceptionem quæ debet esse de regula, lege nam quod liquidè, ff. de penu legata, inquit: Saluo si el caso fuere de grande importancia, & sic repetita censetur in secunda parte qualitas, quæ antea prędita fuit, de ser el caso de Corte, & in secunda in casibus quos enumerat, præstat electionem, de poder intentar los casos que refiere por de Corte en la Audiencia de Galicia, ò Chancilleria de Valladolid. Fateor quidem maximè vrgere hanc rationem, vt semper repetita prædicta prima qualitas, del caso de Corte, censeatur prout intellexit Gregor. in dict. l. 5. tit. 3. par. 3. glos. 2. nihilominus ex rerum enumeratarum, in dict. l. 4. tit. 1. lib. 3. qualitate in qua magis insistit eadem l. &[sect. 215] fundamentis quæ adduxi maximè ex dotrina Andr. Gail, quem citaui, teneo contrarium, nec difiteor aliud etiam esse inconueniens de la segunda suplicacion en casos de grande importancia, & quorum exempla adduxi, in quo partes grauantur per dilationes, & expensas pœnæ, & fideiiussionis, de las mil y quinientas, in Castellæ Regnis, & apud nos per recursum de auer de yr al Consejo de Indias: tamen hæc non obstant attenta magna qualitate, prout videri potest. In casu trigesimosexto, sobre[sect. 216] bienes de mayorazgo, nam si actio super successione proponatur, aut est in possessorio, & in casu quem vulgo, dicimus, de tenuta, & sunt seruandæ leges 9. & 10. tit. 7. lib. 5. Recop. cum alijs declarationibus, quę postea sunt latæ, id præcipuè obseruando, quod adnotatur ex dicta lege 10. ibi: Sorbe bienes de mayorazgo, y bieues vinculados, quæ bona in hoc casu à pari procedunt, cessatquè opinio eorum, qui antea contrarium tenuerant, maximè Gomecij in l. 45. Tauri, num. 116. Estque contrarium verius, vt aduertit eius additionator dicto n. 116. Itaque si proponitur actio, por demanda de parte a parte de algun mayorazgo, ò vinculo, aut fuit præcedente causa possessoria in Regio Consilio, super eodem maioratu, cum facultate, vel sine facultate Regia condito, & tunc est causa proprietatis competens Chancellariæ ex dicta l. 9. & 10. tit. 7. lib. 5. Recop. aut proponitur absque eo quod præcesserit cognitio, & diffinitio possessoria in Supremo Consilio, & tunc contra possessorem, vel detinentem maioratum, seu vinculum, & ex prędictis fundamentis, & rei qualitate, & remissione quam faciunt dictæ leges, de la causa de la propiedad a la Chancilleria, crederem posse intentari, coram Iudice ordinario competenti, por primera demanda, vel in Regia Chancellaria, etiam non existente casu Curiæ personali in actore, vel reo, sed subsistente tantum reali ex natura & grauitate, qualitatequè eiusdem rei, super qua est litigandum, quod etiam venit intelligendum, & sublimitandum, si magnæ qualitatis, & quantitatis maioratus sit ad arbitrium dominorum de Chancellaria: si[sect. 217] verò paruæ quantitatis, tunc quia cessat ratio dictæ legis 4. tit. 1. lib. 3. Recop. ibi: Saluo si el caso fuere de graude importancia, non est admittendus in Curia, sed remittendus Iudici ordinario. Si verò petantur bona maio[sect. 218]ratus à singulari possessore, qui illa possidet, & detinet per emptionem vel alienationem, vel ex alia qualibet causa, quæ non sit successionis, & vocationis eiusdem maioratus, eadem distinctio quæ in proximo superiori casu erit constituenda, ex fundamentis quæ adduxi, quod comprobat dicta lex 4. tit. 1. lib. 3. dum inquit: Assi como sobre bienes de mayorazgo, indistinctè loquuta, siue petantur à successore, qui prætendit esse vocatum, siue ab extraneo emptore, vel donatario, seu quolibet alio qui illa possidet. Trigesimusseptimus casus[sect. 219] Curiæ erit, sobre vassallos, ex d. l. 4. iam citata. Trigesimusoctauus, sobre for[sect. 220]taleza, ex eademmet lege. Trigesimusnonus, sobre muerte[sect. 221] o heridas de algun Cauallero principal, hi omnes, & ei similes assignantur in dict. l. 4. tit. 1. libro 3. Recop. Quadragesimus meo ordine[sect. 222] erit apud nos in Indiarum Regnis, sobre la paga de tributos que se piden a los Indios encomendados que paguen, quod iam habui in praxi pro excellentissimo domino, ac domino meo Petro Fernandez de Castro Comite de Lemos, que tiene encomendada por dos vidas el repartimiento de Collana Aymara, en el distrito de la ciudad de Guamanga del Perù y estando por la tassa del Virrey don Francisco de Toledo obligados a pagar parte de sus tributos en especies, que acà se llaman assi los generos en que deuen tributar de trigo, mayz, ropa, carneros de la tierra, &c. Conforme a la disposicion de su Prouincia, y a sus labranças, y crianças, segun cedulas de su Magestad, estos Indios se conuinieron con el Encomendero, que antes tuuieron, a pagar en dineros las dichas especies, valiendese tambien de que alegauan tener incomodidades para satisfazer, & obtinuerunt in iudicio possessorio contra dictum dominum Comitem nunc eorum Commendatarium, reseruato iure proprietatis, contra quos proposita est actio in petitorio in Regia Chancellaria Limensi, & ab eius iurisdictione declinatum est per Indorum Procuratorem, cui respondi ex grauitate, & qualitate causæ non esse proponendam coram Prætore Indorum allegabam dictum §. de liberali prædictæ legis non distinguemus, ff. de receptis arbitris, & obseruationem primam, & 29. Andr. Gail iam præcitatus, & obtinere non potui, forsam quia Indi sunt miserabiles personæ, vt iam prænotaui supra num. 56 atquè ideò forus Curiæ quem sortiuntur actiuè, non debet contra eos retorqueri passiuè, ipsis reluctantibus. Hoc enim iuncto (parcant obsecro) indiscreto zelo, qui inuenitur in aliquibus Iudicibus, & Magistratibus ad fauendos Indos excedentes debitos iustitiæ limites, causa fuit, ne obtinerem: fauetur enim Indis ex[sect. 223] triplici causa: prima iusta, quia miserabiles quia Regnum fuit eorum, quod solent facere Vicerreges, & Gubernatores, & Senatores, Prælatiquè Ecclesiastici, & Commendatarij non nulli: alia causa procedit ex nimio, & indiscreto zelo, quę extitit in casu, quem refero, & alijs pluribus: altera & tertia, quæ frequentissima omnium est in Prætoribus Indorum, & quampluribus eorum Paro chis, vulgo, Dotrinantes, qui vt meliùs sua negotia, & mercaturas exerceant, fingunt, vel procurant, illis fauere, & vt alios deterreant, dicunt esse damnosos, vel vt alios offendant, & suas vindictas sumant: quod quidem longo experimento sum compertus, vtcumquè sit, coram Chancellaria est litigandum in prima instantia, vel coram Pro rege, quando agitur de quantitate & qualitate tributorum, que se deuen por las prouisiones de tassas de los Virreyes, assi en propiedad como en possession, ex prædictis fundamentis: & quia pendet à cognitione causæ, & donationis feudalis Commendæ Indorum, quæ in Chancellaria, vel consilio est diffinienda, vt dixi supra numero 201. est enim quid dependens, & non remittendum iudicibus inferioribus. Et vltra quadraginta casus, quos constitui, colliges alios ex[sect. 224] Andrea Gail dicta obseruatione prima, qui retulit triginta & quatuor inter eos plures, & aliquorum praxis apud nos non extat, sunt enim ex eo numer. 2. causa fractæ pacis, quem constitue pro quadragesimo primo ex nostro ordine 42. Item mandati de non offendendo mandanti, sine clausula 43. & pignoratione 44. & causæ priuilegiorum Principis 45. & securitatis præstitæ 46. & 47. in mandato de relaxandis captiuis, & 48. num. 26. dictæ obseruationis primæ, in decernendis promotorialibus, item numero 27. in causis criminalibus ratione nullitatis procesus, qui apud nos non extat, item erit ex ordine Gail numero 34. alius casus, & ex nostro quinquagesimus, in vagabundo, quia vt ipse inquit: Ratione incertitudinis ad superiorem Iudicem remittitur huius casus, & remissionis praxis ad superiorem, nisi per viam appellationis, vel præuentionis, apud nos non est recepta, & ex his vltimis, quos post quadraginta retuli, qui notabiles sunt Pignorationis, & cau[sect. 225]sa priuilegiorum Principis, quia de eis ipse, & eius Consilium suo Regio nomine cognoscit, quod maximoperè conducit, para las deudas, concursos, y dificultades que se recrecen en los priuilegios de venta, ò merced de juros de hazienda Real, in quibus est recurrendum, al Consejo de su Magestad, y no a otros Iuezes. Quibus sic præmissis, expeditus manet hic vtilis, & quotidianus tractatus de casibus Curiæ, & eorum cognitione. An verò foro Curiæ illum sortientes possint renuntiare est constituenda, regula affirmatiua per vulgarissima iura legis, si quis in conscribendo, C. de pactis, & Episcopis & clericis, qua declaratur, vt non procedat, quando fuit præiudicium iurisdictioni priuatiuæ, maximè iure prohibente, vt comprobatur ex ratione textus, in cap. si diligenti, cap. significasti de foro competenti, adducunt Ruginellus loquens de iurisdictione priuatiua competenti iudicibus mercatorum, qui apud nos, son el Prior y Consules, vt ei non præiudicet consensus partium ex Ruginel. vt dixi supra numero 203. capit. 44. practicarum quæstionum, ex num. 4. & maximè num. 14. & numero 15. Vbi certi Iudices ad causas priuatiuè sunt constituti, non potest fieri prorrogatio in alios eorumquè iurisdictioni non valent partes renuntiare, vt constituit bene Tuschus sub litera M. conclus. 274. numero 17. loquendo de casibus Curiæ viduarum, & pupillorum, vt non habeant locum, vbi sunt Iudices certi priuatiuè destinati, & Ruginel. vbi suprà in causis mercatorum, loco proximè citato. Itaquè renuntiatio locum non habet, vbi fit præiudicium destinatæ iurisdictioni, ex quo dum essem asessor excellentissimi, ac Christianissimi domini Francisci à Borja, Principis Squilachensis, Piruani Prorregis, & ex adductis à Ruginello vbi suprà defendebam causas guuernationis esse priuatiuæ iurisdictionis ex capite 72. De la institucion de los señores Virreyes, dum inquit: En las cosas que tocaren a la gouernacion, entendereis vos solo conforme a las prouisiones, è instituciones que os he mandado dar, ex quibus verbis inducitur priuatiua iurisdictio, argumento text. expressi in l. testamenta omnia, C. de testamen. quo fit, causas, & negotia guuernationis del Perù, non posse in prima instantia intentari per casum Curiæ, ex prædictis rationibus quemadmodum nec causæ nobilitatis, quia certos & priuatiuos Iudices habent, sed per appellationem ad Curiam posse trahi, vt est regulare, & de eo extant quàm plura Regia rescripta, & dixi sup. num. 106. Secundò, declaratur prædicta affirmatiua conclusio renunciationis fori Curiæ cum distinctione, nam si fiat expressè à minori, pupillo, vel adulto admittetur restitutio, quemadmodum in cæteris casibus, in quibus læsio interuenit, si tamen tacitè intentando casum Curiæ, coram Ordinario, & litem coram eo, inchoando post contestationem, quia res non est integra, non admittetur, vt iam prędiximus supra, in hoc eodem tractatu, n. 64 Quando intentatur casus Curiæ, admittitur praxis relata à Couar. cap. 6. practic. num. 3. siue ciuilis, siue criminalis sit casus, & quando est criminalis, & defertur causa ad supremum Consilium dando querelam coram domino Rege, con informacion del delito, hecha en sumario ante el Iuez en cuyo distrito fue cometido, ò ante otro qualquier Iuez que suele ser de las villas ò ciudades comarcanas, si sit timor suspitionis: y quando ya la justicia ordinaria ha sentenciado la causa, si no es muy graue, o no siendo de calidad que aya aleuosia, ò no sea entre personas poderosas, se sobresee el dar Iuez pesquisidor, pero siendo con qualquiera de las dichas circunstancias se prouee, y comete. Declarato casu Curiæ per dominos Chancellariæ, siue ciuilis, siue criminalis sit, est locus supplicationi, que se admite por ser el primer auto, sin pleno conocimiente, y no hazer aquel instancia, y no auer sido oyda la otra parte, y assi se hà de guardàr segundo auto, que es en sustancia pronunciarse los Señores del Audiencia par Iuezes, ò no, con pleno conocimiento, iuxta legem quartam, tit. 5. lib. 4. Recop. quibus sic absolutus est iste vtilis, frequens, & quotidianus tractatus, ad laudem Dei Omnipotentis, santissimæ, scilicèt, Trinitatis, necnon intemeratæ Virginis Mariæ, & eius sacratissimi sponsi Iosephi, & Beatæ Catherinæ martyris, cui dicatur. # 2 SECVNDVS, AN EXCLVSVM SIT beneficium restitutionis in integrum contra sententiam latam in gradu reuisionis per verba prolata in l. 4. tit. 17. lib. 4. Recop. dum illius legis textus inquit: Y que por las dichas sentencias se entiendan ser acabados y fenecidos los dichos pleitos, sin que se puedan, tornar a mouer, ni suscitar, ni tratar en manera alguna, & quid de restitutione ex clausula generali, si qua mihi de instrumentis de nouo repertis: de sententia contra sententiam: de errore calculi, & alijs articulis, qui in casu, & materia dictæ leges non incongruè adducuntur. SVMMARIVM. -  1 RES Iudicata est, quæ finem controuersijs imponit. -  2 Speciale est in sententijs Præfecti Prætorio, cuius vicem habent Chancellariæ Regiæ, vt semel lata sententia reuisionis, amplius de ea causa non tractetur. -  3 Domini Senatores non possunt regulariter suam sententiam latam in gradu reuisionis nullam declarare: secus en las sentencias de vista, etiam si in rem iudicatam transierint. -  4 Et etiam restitutionem concedere contra eam. -  5 Secus in sententia Supremi Consilij, quando se apela de los Alcaldes de Casa, y Corte, & in litibus de menor quantia, quia non habet locum supplicatio. -  6 Sententia diffinitiua non est, quæ aliam post se expectat, & quid si dubitetur an sit inter locutoria, vel diffinitiua. -  7 Lex finalis in fine, C de side instrum. adducitur, quæ prohibet sententias Præfectorum Prætorio retractari, etiam prætextu falsi instrumenti. -  8 Regiæ Chancellariæ successerunt Præfectis Prætorio, & in eorum auctoritate, & potestate. -  9 An contra sententiam latam in gradu reuisionis per Chancellariam possit admitti restitutio in integrum, est ardua & difficilis quæstio. -  10 Referuntur authores tenentes non admitti. -  11 Et contrarium tenentes, & defendentes. -  12 Lex nostra quarta, tit. 17. lib. 4. Recopil. est intelligenda secundùm titulum, sub quo inest, de las sentencias y nulidades. -  13 In casu decreti Concilij Tridentini ses. 25. cap. 19. admittitur restitutio in integrum, vt læsus vel læsa, post quinquennium de quo ibi admittatur. -  14 Minor læsus propter contumaciam, admittitur per restitutionem contra lapsum anni, de quo in l. 3. tit. 10. lib. 4. Recop. contra contumaces delinquentes. -  15 Dubia magna, & diuersæ sententiæ fuerunt causa, vt Regnum peteret declarationem, an contra sententiam reuisionis esset restitutio admittenda. -  16 Petitio Regni refertur, & Regis breuissimum responsum circa prædicta dubia. -  17 Confusum responsum & dubium, quia ad vtranquè partem dubitationis, propositæ potest adaptari. -  18 Resolutio, & responsum fuit partis negatiuæ, hoc est, que no se admita restitucion contra sentencia de reuista, & adducuntur rationes. -  19 Rex noster habet sibi reseruatam declarationem suarum legum, si dubium circa eas occurrat. -  20 Semper author fui in opinione, & defendi, restitutionem non eße admittendam contra sententiam reuisionis, per quam lis fuit finita ante responsum prædictum. -  21 Per verba prægnantia, & quæ tollunt omne remedium restitutio excluditur. -  22 Dubitatio cessat, vbi adest casus legis. -  23 Baldi doctrina celebris in proposito ad literam refertur. -  24 Restitutio in integrum postquam indulta est, inducit nullitatem, & est species supplicationis. -  25 Vbi remouetur exceptio per statutum, ibi remouetur in integrum restitutio. -  29 Inuectiua contra implorantes, vel admittentes restitutionem in integrum, contra sententias reuisionis per quas lis fuit finita. -  27 Iura communia, Pontificia, & Cesarea finem litibus intendunt, & procurant rationes quæ in proposito adducuntur. -  28 Restitutio ex clausula generali, si qua mihi exclusa est contra sententiam reuisionis. -  29 Fauorabilior est restitutio ex clausula generali, quam ea quæ conceditur ex speciali fauore minoris ætatis. -  30 Testamentum Pagani firmius quam militare. -  31 Firmior melioratio, & magis perpetua quæ ex donatione, vel testamento procedit, vt bona non alienentur, & sint perpetuo vinculata, quam ex facultate Regia. -  32 Resolutio præcedentium, scilicèt, sublatam esse restitutionem ex minori ætate, vel alio priuilegio; & ex clausula gener ali locum non habere contra sententiam reuisionis. -  33 Ardua quæstio, an excludatur restitutio prætextu instrumenti de nouo reperti post reuisionis sententiam. -  34 Refertur l. 19 tit. 22. p. 3. quo ad dictum propositum instrumenti de nouo reperti post sententiam. -  35 Extensio dictæ legis ad Remp. ad Ecclesiam, ad pupillum, vel minorem, ad priuatum maiorem per restitutionem ex clausula generali. -  36 Supradicta resolutio procedit in qualibet sententia, quæ facit rem iudicatam, siue ex eo quod non sit appellatum, vel supplicatum, & contra tres conformes. -  37 Idem est dicendum contra duas sententias conformes in foro Ecclesiastico in Indiarum Regnis. -  38 Pariter dicta procedunt in sententia reuisionis lata in Chancellaria, quando della se suplicò segunda vez, y ay grado de segunda suplicacion, quia per dictam sententiam reuisionis lis non est finita. -  39 Intellectus ad legem secundam, tit. 20. lib. 4. Recopilat. & concordia cum lege 4. tit. 17. lib. 4. -  40 Cessat hodie opinio Ioannis Garciæ de nobilitate glos. 6. §. 2. num. finali, & Gregor. Lop. in l. 19. tit. 22. par. 3. admittentium restitutionem contra sententiam reuisionis per instrumentum de nouo repertum. -  41 Post sententiam Præfectorum Prætorio non admittitur oppositio falsitatis contra instrumenta in lite præsentata. -  42 Quando de veritate constat, est quandocumquè iudicandum secundùm eam. -  43 Remedium pro eo, qui post sententiam reuisionis, per quam lis fuit finita, instrumentum reperit, in quo eius ius, & iustitia fundatur. -  44 Indebiti per sententiam soluti non datur repetitio. -  45 Rei iudicata exceptio inducta est propter rigorem iuris conseruandum. -  46 Iniusta eßet l. 4. tit. 17. lib. 4. Recop. si instrumento de nouo reperto post sententiam reuisionis, per quod de solutione appareret, esset sublatum remedium ex eius verbis ad repetendum indebitum. -  47 Intellectus legis primæ, C. de condictione indebiti, ex Bald. -  48 Intellectus legis nam postea, ff. de iure iurando, ex Donel. & conclusio prædictorum. -  49 Ad repetitionem ex instrumento de nouo reperto inducendam, debet eße certum liquidum, & indubitatum. -  50 Fiscus, instrumento de nouo reperto, retractat sententiam reuisionis, per quam lis fuit finita. -  51 Et etiam si nouos testes pro se inuenerit post sententiam reuisionis. -  52 Quid de sententia cuius executio est irretractabilis, an suspendatur per restitutionem. -  53 Allegata iudicum corruptione non retractatur sententia reuisionis, per quam lis fuit finita. -  54 Iudicibus pluribus existentibus eiusdem causæ, si alijs ignor antibus vnus eorum corruptus sit, sententia est nulla. -  55 Præcedens nullitas non admittitur contra sententiam reuisionis. -  56 Contra sententiam reuisionis, per quam lis fuit finita, non admittitur nullitas, per quam dicatur latam fuisse per falsos testes, vel instrumenta. -  57 Contra sententiam Præfectorum Prætorio non admittitur, quod fuit lata per falsos testes. -  58 Nihilominus testes falsi, vel qui eos induxit, falsumquè instrumentum producit condemnantur, & puniuntur. -  59 Falsificans acta, perdit causam: secus in producente testes falsos. -  60 Restitutio quæ procedit ex corruptione Aduocati, vel Procuratoris contrarij non admittitur contra sententiam reuisionis. -  61 Nullitates plures referuntur: prima ex defectu citationis, ad audiendam sententiam, de qua in proposito non est curandum. -  62 Secunda in casu contumaciæ: tertia si plus debito sententia contineat: quarta ex defectu iurisdictionis, seu mandati comparentis, quandocumque de eo appareat, etiam post sententiam. -  63 Quinta nullitas ex deffectu citationis personalis, quæ admittitur contra sententiam reuisionis, & ratio redditur. -  64 Pari modo ea quæ ex defectu man dati, & qualiter intelligatur. -  65 Sexta, si petatur iuramentum calumniæ bis, & non præstitum fuerit, quæ non admittitur contra sententiam reuisionis. -  66 Septima nullitas in non obseruatis terminis substantialibus. -  67 Nona, si apparet de citatione Procuratoris reuocati per alium Procuratorem. -  68 Decima, si termini quos incœpit Iudex seruare, non inueniuntur seruati. -  69 Vndecima, ex defectu mandati procuratoris fratrum, quia generalis Procurator non potest pro vno Conuentu comparere. -  70 Duodecima nullitas ex defectu transportationis actorum, si integraliter non sunt traducta, nec visa, quæ admittitur contra sententiam reuisionis. -  71 Error iuris vel facti, reddit sententiam nullam. -  72 Decimatertia nullitas ob non seruatos terminos substantiales. -  73 Decimaquarta in sententia lata contra pupillum penitus indefensum, vel contra minorem vigintiquinque annis, cum distinctione. -  74 Acta facta, & processus virtute mandati minoris absque curatore sunt nulla, nisi iuret non contrauenire his quæ gesta fuerint virtute, sui mandati. -  75 Decima quinta nullitas ex capite notoriæ iniustitiæ quæ sententia continet, ea verò non admittitur contra sententiam reuisionis, imò puniendus, qui talia dixerit. -  76 Ad reuisionem concedendam ex gratia per Principem quæ debeant concurrere remisiuè. -  77 Decimasexta nullitas est in sententia quæ plures sensus habet varios, ita vt propter dubitationem causa indecisa maneat. -  78 Praxis petendi declarationem in sententijs. -  79 Declaratio est pars actus declarati, nec est noua dispositio. -  80 Iudices qui habent declarare non possunt, nisi semel, -  90 Si non est locus supplicationi sententiæ, huius declaratio petitur, pariter nec ab ipsa declaratione supplicare licèt. -  91 Iudices, Senatores, & Auditores, nec non Consiliarij ægrè ferunt, vt in eorum sententijs petatur declaratio, & praxis respondendi, quando eam non adhibent. -  92 De sententijs per quas relinquitur via, para que quede abierta la causa. -  93 Reseruatio nihil de nouo dat, sed visi quod competit, conseruat. -  94 De effectibus quos sententia producat remisiuè. -  95 Sunt quædam sententiæ interlocutoriæ, quæ habent vim diffinitiuæ, & aliæ diffinitiuæ quæ habent vim interlocutoriæ, & quæ sint. -  96 Si sunt plura capitula, non videtur Iudex in his quæ non pronunciauit, absoluere. -  97 Si pronunciat super omnibus, imposibile est, vt valeat super vnis sententia, & non super alijs. -  98 Decimaseptima nullitas est, quæ resultat ex sententia contra sententiam quæ fecit rem iudicatam. -  99 Quod procedit parte opponente, etsi non opponat, & admittatur, retractari prima potest. -  100 Quæ dicta sunt numeris proximis præcedentibus procedent in sententia reuisionis. -  101 Quod locum habet in ciuilibus, secus in criminalibus, & ratio redditur. -  102 Et quid si de innocentia rei appareat post latam sententiam reuisionis in causa criminali. -  103 Decimaseptima allegatio quæ opponi potest contra sententiam reuisionis est error calculi, & eius praxis. -  104 Error calculi, si sub sit, non solum semel, sed bis, & ter allegari potest. -  105 Sententia iniqua, quoad Iudicem non transit in rem iudicatam. -  106 Iudex per iniquam sententiam quam tulit, tenetur parti læsæ ad damna & interesse. -  107 Differentia inter syndicatum, & reuisionem causæ. -  108 Syndicatus non datur contra sententiam latam, en grado de reuista, por Audiencia, ni de otros actos de juridicion, proueidos por los Consejeros, y Oydores en cuerpo de Audiencia, ò Consejo. -  109 Rationes resolutionis præcedentis numeri adducuntur. -  110 Instar sacrilegi est dubitare, an dignus sit, quem Princeps elegerit. -  111 Regij Senatores eliguntur ex pluribus vnus, & ad huius dignitati celsitudinem, aut sunt ex educatis in Collegijs, aut aduocationis, vel iudicandi officio, vel Relatoris munere, cum magna approbatione versati. -  112 Methodus, & mos iudicandi causas, & lites per superiores Iudices. -  113 Causarum varietates plures. -  114 Pars grauata potest impetrare reuisionem litis finitæ à Principe, quæ cum magna difficultate conceditur, & debet subesse causa dispensandi. -  115 Qualiter sit iudicandum in causa admodum dubia, & quod in ea sit bonum Iudicem habere propicium. -  116 Sententia lata in qua fuit absolutus quidam Senator, de veynte y siete capitulos de lo proueydo por Audiencia, confirmata in Regio Consilio. -  117 Exemplis Senatus Supremique Consilij iudicandum. -  118 Exceptiones modificatiuæ non sunt sublatæ, per l. 4. tit. 17. lib. 4. Recop. contra sententiam reuisionis. -  119 Declaratur non procedere in exceptionibus reiectis expressè vel tacitè in causa principali. -  120 Si de eis non sit plenè cognitum in primo iudicio, repetuntur in secundo, maximè si reseruentur, quæ est secura praxis. -  121 Doctrina & verba Ludouici Romani, & Antonij Fabri referuntur in proposito. TRACTATVS SECVNDVS. IN Primis sup[sect. 1]ponendum est cum Iurisconsulto, in l. 1. ff. de re iudicata, rem iudicatam dici, quæ finem controuersijs imponit, quod vel absolutione, vel condemnatione contigit: speciale tamen est propter auctoritatem Præfecti Prætorio, cuius vices in aliquibus, vt postea dicemus, licèt, [sect. 2] excelentiori modo à Regijs Chancellarijs repræsentatur, vt semel lata sententia reuisionis à dominis de Chancellaria, siue in causa ciuili, vel criminali sit, non posse amplius de ea re, & lite tractari, quia finis imponitur causæ & liti, per legem nostram in finalibus verbis, vnde cessat limitatio[sect. 3] quæ communiter à Doctoribus adducitur ad legem, Iudex postea quam, eodem tit. ff. de re iudicata, vt non procedat, quando nulla fuit sententia diffinitiuè lata, hoc siquidem nec extendendum, nec intelligendum est in sententia, quæ in gradu reuisionis fuit pronunciata à dominis de Consilio, vel Chancellaria Regia, vt ex legis nostræ contextura patet: secus verò erit in diffinitiua; quæ in gradu primæ vel secundæ instantiæ lata est, quæ vulgo dicitur, Sentencia de vista, etiam si transierit in rem iudicatam, ex eo quod ab ea non sit supplicatum, poterit dici de nullitate, & restitutio peti, quod comprobat lex nostra in eius principio, dum inquit: Que en los negocios en que no huuiere lugar oponer se de nulidad. Ergo à contrario sensu quo[sect. 4] casu potuit supplicari, & non est supplicatum, locus erit remedio nullitatis, & beneficio restitutionis, quæ cessant, en las sentencias[sect. 5] del Consejo, quando se apela al de los Alcaldes de casa y Corte, porque no se puede suplicar de la sentencia que los señores del Consejo dieren, y lo mismo en las Audiencias en pleitos de menor quantia. Est etiam supponendum, sententiam diffinitiuam non esse, quæ aliam post se expectat, Aluar. Valasc. consultat.[sect. 6] 47. per totam, num. 1. 2. & 9. Farinat. in praxi criminali, quæst. 11. nu. 94. & 95, etsi dubitetur, an sit diffinitiua, vel interlocutoria, est supponendum, vt melius valeat, Menoch. post alios quos refert libr. 6. præsumptionum, præsumpt. 4. nu. 21. quod conducit ad legis nostræ veram interpretationem, vt, scilicèt, loquatur in eo casu, in quo, vel suapte natura sententia diffinitiua gradu reuisionis fertur, vel quando adest dubitatio, an interlocutoria, vel diffinitiua sit, quo casu declaretur diffinitiua vltima, lata in dicto gradu de reuista, habeat locum decisio, & determinatio nostræ legis, & quando non est locus supplicationi, quia lis finitur per primam sententiam Consilij, vel Senatus Regij, eo casu quo aliam non expectet, vel expectare non posset: cum qua nostra lege eo casu quo lis est finita per sententiam Præfectorum Prætorio non posse retractari, est casus expressus, & fere ad literam traducta, ex l. finali in fin.[sect. 7] C. de fide instrument. cum adductis à Boer. decis. 307. num. 1. præsupponendo Præfectis Prætorio succesisse Regales Chancellarias, Guido Papè decis. 9. & 50. Grammat. decis. 19. num.[sect. 8] 13. Gregor. Lop. in l. 4. tit. 24. p. 3 Bobadilla alios referens, lib. 5. cap. 3. num. 57. Parlador. differen. 10. num. 1. vbi bene. Magna tamen est inter scribentes Aduocatos, & Iudices contentio, & controuersia, an perdicta verba superius adducta, relataquè in dict. l. 4. tit. 17. lib.[sect. 9] 4. Recop. exclusum sit benefitium restitutionis in integrum iure minoris ætatis contra sententiam latam in gradu reuisionis, & in primis glossator eiusdem legis Azeued. n. 5. & 11. in eadem[sect. 10] lege tenuit exclusum, & vltra ea quæ adducit Azeued. alia pro eadem parte infra dicendus, vtramquè affirmatiuam, scilicèt, & negatiuam partem disputat & refert, pro vna & altera argumenta adducens Ceuallos, lib. 3. commun. opin. contra communes, quæst. 808. ex num. 37. & num. 65. residit cum affirmatiua resolutione, hoc est, restitutionem admitti in prædicto casu senten[sect. 12]tiæ reuisionis, & etiam contra tres sententias conformes, Ioannes Garcia de nobilit. glos. 6. §. 2 n. vltimo in fin. secutus doctrinam Salicet. resoluit cum glos. in l. postquam liti, C. de pactis, & tenet, sublato remedio nullitatis, non censeri sublatam restitutionem, & in hac opinione, in casu, & quæstione nostra residet, dicendo, non esse credendum, nec intelligendum, correctas fuisse leges partitarum, per dictam legem tertiam, tit. 17. lib. 4. Recop. quæ intelligenda est secundum titulum, sub quo est, de las sentencias y nulidades, iuxta vulgarem allegationem legis Imperatores, ff. de in diem adiectione, sed non debet intelligi, nec extendi ad restitutionis exclusionem, cum nec de ea loquatur, nec sub eius titulo sit, quibus adstipulantur, quæ copiosissimè tradit Thomas Sanchez de matrimonio tomo 2. quæst. 37. numer. 22. versic. Sexto, quia ex verbis quantumuis generalibus non excluditur remedium hoc extraordinarium restitutionis, communem, hanc sententiam profitens ex Molin. de primogen. lib. 3. c. 13. n. 65. Didac. Perez in l. 1. tit. 8. lib. 3. ordinamen. Sfortia Oddus de rest. 1. p. q. 15. art. 6. num. 44. & 45. Pelaez Mier. de maiorat. 1. p. q. 1. n. 25. & sequentibus, Matienço in l. 8. tit. 11. lib. 5. Recopil. glos. 12. n. 6. & 7. Caldas Pereira in l. si curatorem, verbo implorare, num. 45. Ioan. Gut. lib. 2 pract. q. 88. n. 3. & lib. 3. q. 31. num. 15. vbi melius dicit communem Sforcia Oddus vbi suprà n. 44. vsque ad 48. quos omnes retuli, quia sequutus eorundem authorum sententiam, affirmatiuam partem tuetur Thomas Sanchez vbi suprà, & præter eum, & quos adducit est videndus Cardinalis Tuschus, idem comprobant sub litera R. conclus. 296. num. 6. infert Thomas Sanchez ad quinquennium, de quo in Concilio Tridentino, ses. 25. cap. 19. Eius enim lapsus impedit agi de[sect. 13] nullitate professionis, tamen restitutio admittitur, vt per totam, disputationem 37. libro secundo, iam citatam neuorsè defendit idem Sanchez, in quo quia non attinet ad nostrum propositum, pro nunc non insisto, infert etiam ad pœnas contumaciæ, & lapsus anni, de quo in l. 3. titulo 10. Recopilatio. vt admittatur restitutio minoris, propter ætatem, ex Ioanne Garcia de nobilitate glos. 6. §. 1. num. 24. Gutierrez libro 3. pract. quæstione 34. numero 7. Azeuedo in eadem lege 3. tit. 10. libro 4. Recopil. numero 6. Fuit itaquè adeò controuer[sect. 14]sa dubia, & difficilis interpretatio ad dictam legem quartam, in prædictis verbis, & an eorum ius extenderetur ad restitutionem in integrum, vel non, vt obligaret Procuratores ciuitatum vniuersi Regni nomine, ad petendam declarationem à Rege, quia in varias itum fuerat sententias, & cum Regis responso absoluta est quæstio, tametsi bre[sect. 15]uissimum, & confusum fere responsum dictum fuit, vt patet ex petitione data in Comicijs publicatis anno 1610. cap. 22. verba hæc sunt: Por la ley quatro, titulo diez y sie[sect. 16]te libro quarto de la Recopilacion, està ordenado e mandado, que en todos y qualesquier negocios en que no huuiere lugar suplicacion, se entienda assimismo no auer lugar alegarse, ni oponerse de nulidad, aunque se diga y alegue, ser de incompetencia, o defecto de juridicion, ò que della notoriamente conste del processo, ò autos del, ò en otra qualquiera manera: y despues de la publicacion de la dicha ley, ha auido diuersas opiniones de Doctores, sobre si por las dichas palabras de la dicha ley se quita, o no el benefieio de la restitucion, y sobre ello ha auido diferentes sentencias, assi en el Conseje, como en las Chancillerias. Suplicamos a V. Magestad declare, qual opinion se deua seguir, para que de aqui adelante cessen pleytos, gastos, y costas, sobre el entendimiento de la dicha ley. La respuesta fue: A esto vos respondemos, que esto està ya proueydo. Potuit quidem esse decla[sect. 17]ratio, vt admittatur, vel quòd non admittatur, con que se ajustaua lo que se respondio, que esto està ya proueydo, y parece (salua authoritate, & dignissima reuerentia Regi domino nostro, & magno & Supremo Consilio exhibenda) venia tambien dezir, que no se admita restitucion, ò que se admita, y assi esta respuesta equiuoca y dudosa, se puede adaptar a qualquiera de las dos opiniones que en el lugar ya citado trae Ceuallos, y los demas que he referido. Sed nihilo minus iudicio meo[sect. 18] credo, & teneo illud verbum, Que esto està ya proueydo, fuit dicere, que ex dispositione, & vniuersalitate verborum dictæ legis, quæ iam sunt repetita, & ex eorum energia & vi, illud verbum, Està proueydo, esse referendum ad comprehensionem exclusionis remediorum, vt in ea insit etiam exclusio restitutionis: nam si vellet Legislator admitti, facillimum erat dicere: A esto vos respondemos, que con las palabras de la dicha ley, no se entiende auer quedado excluyda la restitucion, ò dezir, que esto està ya proueydo que no se excluya: sed insistendo, en dezir, que està ya proueydo, y parando alli tan breuissimamente, est dicere, prouisionem legis prædictæ extendi ad restitutionem, vt non admittatur contra sententiam de reuista, aliter non diceret dicta verba: Sino que se admite la restitucion, quod quidem deficit, & quod adest est repetere virtualiter verum intellectum eiusdem legis, vt ex eius decisione, & precisa exclusione remediorum, si etiam exclusum dictum restitutionis beneficium, tunc maximè cum non sit determinatio facta per legem nostram, vt admittatur restitutio, & non obstat, aliquas fuisse sententias de admittenda restitutione, quia est diuersum à legis interpretatione, quæ à Rege, & non ab alio fieri debuit, vt ipsa declaratio, & interpretatio sit lex noua, vel additamentum legis antiquæ, vt probaui cap. 8. numero[sect. 19] 39. ex l. leges sacratissimæ, cum lege sequenti, C. de legibus, & quo ad nos est expressa lex 3. Tauri, quæ est 3. titulo 1. libro 2. Recopil. vbi Rex noster reseruat sibi declarationem dubiorum occurrentium interpretatione, & declaratione legum sui Regni. Antea verò quam in publi[sect. 20]cum ederetur dictum capitulum Curiarum, & eius responsum semper tenui, & defendi, non esse admittendam restitutionem contra sententiam reuisionis, & omissis fundamentis ab Azeuedo adductis in dict. l. 4. num. 5. vsquè ad 11. est tenendum, quod[sect. 21] per verba dict. legis quartæ, quæ sunt prægnantia, & quæ tollunt omne remedium, censetur etiam exclusa restitutio in integrum, tam maiori quam minori ætatis concessa, & officium Iudicis: nam quando verba legis, vel statuti sunt inculcata generalia, & prægnantia, etiam in integrum restitutio competens minori censetur sublata, vt ex Angelo, Aretino consilio 10. loquens de statuto Brixiæ, simili nostræ legi, resoluit Cardinalis Tuschus sub litera R. conclusione 296. Cum qua sententia residet & dicit, Angelum plenè pro vtraquè parte allegare, & hanc tueri, & licèt cesset dubitatio, & disputatio cum dicto responso, del capitulo de Còrtes, quod vt iam probauimus, est referendum ad comprehensionem exclusionis beneficij restitutionis, tamen cum aliquod dubium insurgere posset, habemus pro hac parte casum expressum legis & decisionis, cum qua cessat dubitatio l. ancillarum, C. de furtis, & vltra id partem veriorem, & verissimam, vt restitutio exclusa censeatur, ex d.[sect. 22] l. tertia, minori vel cuilibet priuilegiato competens ex fundamentis veris & neruosis huius partis, pro qua ne aliqua dubitandi ratio supersit, & quæ in proposito dici possint, adducantur, est celebris Baldi doctrina quæ forsam visa, & lecta est à dominis de Consilio Supremo, quando prædictum responsum est præstitum, nec illam allegat, licèt alia benè adducat Azeuedo dicto numero 5. in dicta lege 4. ea enim est cons. 148. libro 1. n. 11. Cuius verba, quia ad propositum maximopere [sect. 23] conducunt, hæc sunt: Aduerte statutum dicit, quod non possit appellari de nullitate, dicit, vel supplicari, vnde claudit iudiciorum coniam, etsi nullum non potest dici nullum: ergo nec per restitutionis in integrum re[sect. 24]duci ad nullitatis effectum, quia restitutio in integrum inducit nullitatem, postquam indulta est, ff. de fidei iussoribus, l. si plures in principio: quare puto, quod restitutio in integrum peti non possit, præsertim quia est quædam species supplicationis, vt ff. de minoribus, l. minor autem magistratus, & quædam species appellandi, vt C. de transactionib. l. si causa cognita, & quia remoto vno simili, intelligitur aliud simile remoueri, vnde nec excipi posset & dicit dominus Cinus, quod vbi remouetur exceptio per statutum, ibi: Remonetur in integrum[sect. 25] restitutio, quia per eam peruentretur ad ius excipiendi, ita notat, ff. de minoribus, l. si in causa secunda, in additionibus suis. Vnde intrepidè est defendendum, etiam non extante dicto responso Regio ad Regnum, dum inquit: A esto vos respondemos que esto esta ya proueydo, hoc est, que no se deue admitir, non esse concedendam restitutionem aduersus sententiam reuisionis: nam qui contrariam partem tenebant, & lites immortales fieri non time[sect. 26]bant, nec ex eorum duratione plures expensas, vexationes, & damna, quæ proueniunt, eis non dolebat, & quasi negantes potestatem Regis, qui limites potest ponere, & finem litibus, quod iura communia tam Pontificia, quàm Cæsarea procla[sect. 27]mant, suntquè vulgaria, cap. finem litibus de dolo, & contumacia, l. properandum, C. de iudicijs, & alibi sæpè verba generalissima dictæ legis quartæ restringebant, quæ clariora sunt luce meridiana ad excludendam restitutionem contra sententiam reuisionis, nec vlla ex authoritatibus contrariæ partis magis propria, solida, & vera est, quam ea quæ à nobis ex Baldo dicto consilio 148. numero 11. fideliter est traducta, plures autem ex his quos citat pater Thomas Sanchez dicta quæstione 37. numero 22. & ante eum Ceuallos quæstione 808 libro tertio, ex numero 37. vel scripserunt ante legem nostram, & ideò cum non viderint eius verba, nimirum si ita loquantur cum generalitate communi, & fauore restitutionis, & quod verius est, non loquutos in terminis adeò fortibus & exclusiuis, prout loquutus est Baldus loco quem citaui, quem nec Azebedo, nec Ceuallos retulit, & nullus est qui melius & propius loquebatur. Infertur secundò, non esse [sect. 28] admittendam contra sententiam reuisionis restitutio in integrum concessa maioribus ex clausula generali, quia licet fauorabilior sit quam ea quæ minoribus conceditur, vt adducit Caldas Pereira in l. si curatorem, verb. per quod pristinum ius recuperant, num. 51. fol. 429. differentiam constituens ex eo quod restitutio ex causa minoris ætatis procedat à iura speciali: at verò illa, quæ[sect. 29] maioribus ex clausula generali conceditur à iure communi, ita etiam resoluit Ioan. Gar. de nobilit. glos. 6. §. 2. n. 28. atquè ideò[sect. 30] fauorabilior restitutio ex clausula generali, quemadmodum testamentum pagani, magis fauetur, & sustinetur quam militare, ex l. eius militis, §. militia missus, ff. de militari testam. §. quia verosimile, in authent. de non alien. qua ratione semper apud[sect. 31] nos mihi visum fuit fortiorem, & magis perpetuam esse causam meliorationis, & vinculi, por via de tercio y quinto hecha en testamento ò contrato, que no por facultad Real, quæ cum non sit materia nostra, pro nunc in ea non insisto: verissimum autem est, restitutionem maiori competens sublatam esse per verba dictæ legis quartæ, & ex eorum vi, & energia, ita resoluit Cardinalis Tuschus, sub litera R. conclusione 296. numero 8. & 11. ex Angelo dicto consilio 10. quem citat, & licèt lex nostra expressè non tollat omnem defensionem per hæc directa verba, per ęquipolentia illam amouisse est censendum, dum inquit, Y que por las dichas sentencias se entiendan ser acabados los pleytos, sin que se puedan boluer a mouer, tratar, ni suscitar en manera alguna, intellige contra sententiam reuisionis, per quam lis fuit finita, vt statim declarabimus. Sed offert se nobis ardua, &[sect. 32] vtilis dubitatio, an prædicta ver[sect. 33]ba, & decisionem, & vltimam eius declarationem anni de 1610. sit sublata restititutio prætextu instrumenti reperti ad retractandam sententiam reuisionis, circa quam quæstionem est decisio legis 19. titulo 22. part. 3. Cuius verba relata, etiam à Ioanne Garcia de nobilitat. glos. 6. §. 2. talia sunt: Maguer mostrassen[sect. 34] despues cartas, o priuilegios que ouiessen fallado de nueuo, que fueren a tales, que si el juzgador las ouiesse vistas antes que el juyzio diesse, juzgàra de otra manera fueras si el juyzio fuesse dado contra el Rey, ò contra sus personeros, en pleytos que perteneciessen a su Camara, o a su señorio. Ex qua colliges duo axiomata: primum, per beneficium restitutionis non retractari sententiam latam contra priuatum prętextu instrumenti, quod de nouo sit repertum: secundum est retractationem admitti dicto casu in fauorem Fisci, extendit Beroi. in causa Ecclesiæ pupilli, & Reipublicæ, decis. 307. prope finem, & in cuiuslibet priuati fauorem prætextu restitutionis ex clausula[sect. 35] generali, si qua mihi, quod & idem tenuit Gregor. Lop. in dict. l. 19. tit. 22. part. 3. & post omnes plura & plures bene referens Cardinalis Tuschus sub litera S. conclus. 160. Cuius inscriptio est, sententia ex quibus sit retractanda, agit de nostro articulo ex numero 20. 21. & sequentibus, qui videndus est, cum casus occurrat, & ex nostratibus Ioannes Garcia de nobilitat. glos. 6. §. 2. ex numero 5. vbi latè & abundè, cuius dicta & Boerij decis. 307. quem citat, intellige, & restringe ad sententiam quamlibet, quæ faciat rem iudicatam, & contra tres conformes, prout ipse tenet & fundat, & eadem ratione in[sect. 37] duabus conformibus, in causis Ecclesiasticis in Indiarum Regnis, quæ executioni mandatur ex Bulla Gregorij XIII. data anno 1578. quia non excludit restitutionem, & quo casu contra tres sententias conformes ei locus erit, parimodo apud nos contra duas, conducunt, quæ adduximus ex Thoma Sanchez supra num. 13. & alijs: non verò contra sententiam reuisionis lata in Regali Chancellaria, vel Consilio, quo casu per eam lis fuerit finita, & supplicatio non admittatur, quia si est locus supplicationi secundæ, con la pena y fiança de las mil y quinientas doblas, vel apud nostra Indiarum Prætoria, de sois mil pesos ensayados, en que se aya empeçado por caso de Corte el pleito, tunc equidem contra sententiam reuisionis, de la Audiencia, auiendo grado de suplicacion, ea interposita, & de nullitate dici, & restitutio minoritatis, & ex clausula generali peti poterit, quia lis pendet, & non est finita, tum etiam quia deficit ratio, & dispositio dictæ legis quartæ, quæ excludit nullitatem, & alia remedia, en los casos que no ha lugar suplicacion. Ergo cum ei locus fuerit, non habent locum dictæ exclusiones, quod clarius infra dicit: Pendiente el grado de la suplicacion ordinaria, por estar sentenciados en vista, ò la segunda suplicacion de la ley de Segouia, oponiendose de nulidad de las dichas sentencias, en qualquiera manera que aquella sea, y se alegue se aya de reseruar y reserue para determinar sobre la dicha nulidad, juntamente con el negocio principal. At verò, vt iam ex Baldo dict. cons. 148. lib. 1. num. 11. probauimus sup. num. 24. Restitutio in integrum inducit nullitatem, & est species nullitatis, eiquè similis, atque ideò nullitate exclusa excluditur dicta restitutio, vt iam fundauimus: nullitate verò non exclusa, sed admisa & data forma procedendi in ea, prout fit in casibus relatis in dict. l. 4. ad finem, admittetur pari modo restitutio. Quibus & his quæ resoluimus[sect. 39] non obstat lex 2. tit. 20. Recopil. dum loquendo, de la vista y determinacion de los pleytos de segunda suplicacion, inquit. Que los Iuezes a quien las cometieremos las vean y determinen de los mismos autos del processo, sin recebir escrito, ni peticion, y sin dar lugar a otras nueuas alegaciones, ni prouanças, ni escrituras, ni dilaciones por. via de restitucion, ni en otra manera alguna, quia illud intelligitur postquam reuisio, & determinatio causæ est commissa, & de legata à Rege domino nostro: secus verò antequam introducatur coram eo, quia coram dominis de Chancellaria, contra sententiam reuisionis ab eis latam, quo casu interposita sit secunda supplicatio gradu eius existente, antequam processus tradatur, potest dici de nullitate, & restitutio peti, vt iam prouauimus ex dicta lege quarta, & eius verbis: Non verò coram dominis Consiliarijs, Commissarijs, vel Delegatis ad causam diffiniendam, quia debent eam videre, & diffinire, ex eisdem actis qui trahuntur à Chancellaria. Itaquè, vt ad rem redeamus, non debemus sequi opinionem Ioannis Garciæ, dicta glos. 6. §. 2. num. finali, admittentis restitutionem, contra la sentencia de reuista, quo casu lis iam sit per eam extincta & finita, nec sit locus secundæ supplicationis, quia in rigore, etiam quoad probationem solutionis antea factæ non admittenda est restitutio, tametsi instrumentum de nouo sit repertum, & concurrant ea, quæ adducit Boer. dict. decis. 307. & ipse Ioannes Garcia ex n. 5. & post eos Tuschus conclus. 160. sub litera S. Cessatquè iam resolutio Gregor. Lop. in dict. l. 19. tit. 22. part. 3. & differentia actoris, vel rei, quam Gregor. constituit, à quo disentit Ioannes Garcia vbi supra. Siue igitur actor, vel reus sit, non restituetur contra sententiam reuisionis, eo casu quo diximus, etiamsi instrumentum quietationis, vel solutionis inuenerit, quod attentis verbis dictæ legis quartæ, & responsi anni 16 10. Ad eius declarationem in iuris nostri rigore videtur exclusum, sicut antea in alio non minus fauorabili casu contra sententiam[sect. 41] Præfectorum Prætorio fuit facta exclusio redargutionis falsitatis post eam latam in l. finali in fin. C. de fide instrument. vt Boerius resoluit dict. decis. 307. num. 1. Resultare videtur ex hac propositione, quam asseueramus, maximè in tam euidenti, & fauorabili causa, & in qua siue actor, siue reus non potuit esse præuentus ad inueniendum instrumentum, quo nunc est vsurus, vt in casu legis admonendi, ff. de iure iurando, postquam causa est decisa, vt illa lex probat, & finaliter hæc resolutio, siue exclusio huius casus videtur nutritiua peccati, quia præstat ocasionem, vt quis cum aliena iactura locupletetur, & quod si constet de veritate, quandocumquè esse iudicandum secundùm eam,[sect. 42] exclamat partem admittendæ restitutionis sequutus Ceuallos dict. quæst. 806. num. nec de his quæ adduximus in hoc casu speciali de nouis instrumentis repertis aliquam mentionem fecit, pro quo vltra prædicta est casus, textus in l. qui agnitis, ff. de exceptionib. cum adductis mirabiliter à Bald. in l. 1. C. de condict. in debiti, num. 3. cuius dicta hodie cessant, vt postea dicam: fateor equidem magnam continere difficultatem ex fauore huius partis, nec minorem ex fine litibus apposito à nostris legislatoribus. Sed nihilominus in eadem conclusione, quam dixi, resideo, & in casu instrumenti de nouo reperti lis moueri potest, & actio superest non ad retractandam sententiam reuisionis, eiusquè exe[sect. 43]cutionem impediendam, etsi is in cuius fauorem condemnatio facta est reperiatur dolosus, quia ipsemet, vel eius antecessor, à quo ius habet, quietationem fecerit, iuxta glo. in l. 2. C. de euictionib. vel solutionem acceperit, nullum est necessarium restitutionis auxilium, sed ex condictione sine causa, vel condictione indebiti repetetur, quod solutum est ex virtute sententiæ reuisionis, ita post Ias. in l. Imperatores, ff. de re iud. concludit videndus Ioan. Gar. de nobilit. glos. 6. §. 2. num. 8. vers. Simile, quod remedium tanquam ordinarium, & in noua actione nouisquè scripturis fundatum competit ex noua lite ad repetendum indebitè solutum, nec habet iam locum retractatio sententiæ reuisionis, de qua idem Ioan. Gar. vbi proximè, quia est executioni mandanda, nec aduersus eam supplicatio admittitur, non extante, vt iam diximus, gradu secundæ supplicationis, quia hoc semper supponitur: est etiam recursus ad Principem, vt audiat ex hac iusta causa, de quo per Bartol. Bald. Alexan. & Ias. in d. l. Imperatores, relati à Ioanne Garcia dict. num. 8. maximè Boerius decis. 307. per totam. Sed grauiter prædictis obstat[sect. 44] indebiti soluti per sententiam non esse locum condictioni, vel repetitioni, quod est commune axioma, ex l. 1. C. de condictione indebit. & in l. Iulianus verum debitorem 60. ff. eodem tit. vbi Bart. maximè, num. 17. resoluit magistraliter rei iudicatæ exceptionem inductam esse propter ri[sect. 45]gorem iuris conseruandum, quod quidem maximopere respexit nostra lex 4. tit. 17. lib. 4. Recop. in finalibus verbis, iam sæpè repetitis, quæ sunt, vt diximus conformia iuri communi, maximè dicto textui in l. finali in fine, C. de fide instrumentor. ibi: Tunc satis durum est huiusmodi querelę indulgeri, ne in infinitum causæ retractentur, & sopita iam negotia per huiusmodi viam iterum aperiantur, & contrarium nostro eueniat proposito. Sed profecto summa æquitas[sect. 46] exposcit, vt in hoc casu repetitio detur, non obstante dispositione legis quartæ, iam allegatæ, quæ forsam iniusta, quatenus toleret hoc remedium, iudicari posset, quia in euidenti casu prætextu sententiæ reuisionis locuples quis esset cum dolo, & aliena iactura, ad contrarium quod magis vrget de non repetendo indebito, ex causa iudicati soluti est respondendum, text. in l. 1. C. de condictione indebiti, cuius verba: Pecuniæ indebitæ per[sect. 47] errorem non ex causa iudicati soluti esse repetitionem iure condictionis non ambigitur, cum Bald. in eadem l. 1. num. 7. dari remedium ei, qui post sententiam condemnatoriam inuenit instrumentum solutionis, verba Baldi sunt, quia notabilia: Tertio quæritur, an ei qui post sententiam condemnatoriam reperijt instrumentum solutionis, aliquo iure succurratur? quidam quod sic argumento dictæ legis admonendi, præsertim si ista solutio continet factum actoris, qui de suo facto debuit esse certus, vt in cap. ab excommunicato de rescriptis lib. 6. allegat Petrum de Bellapertica, & Iacob. de Aret. tenentes contrarium, quibus respondet: at verò textus in dict. l. admonendi, ff. de iur. iurand. ponderandus est dum inquit: Permitti ex integro causam agere, siquis noua instrumenta se inuenisse dicat, &c. Non vt retractetur sententia antea lata, quia iura in priuatis hæc prohibent, ex l. Imperatores, ff. de re iudicata, l. 19. tit. 22. part. 3. sed quod noua actione, nouis instrumentis agatur ad repetendum, id quod indebitè, & sine causa debita indebitè virtute sententiæ fuit solutum, quod quidem non repugnat legi nostrę quartę, in illis verbis: Y que por las dichas sentencias se entiendan ser acabados y fenecidos los dichos pleytos, sin que se puedan tornar a mouer, ni tratar en manera alguna, quia loquitur de litibus iam motis, & finitis, non verò de noua lite ex noua causa reperti instrumenti solutionis, vel quietationis, postea inuenti, quia est diuersa causa litigandi, & sic non obstat rei iudicatæ exceptio, l. cum quæritur, cum seqq. ff. de exception. rei iudicatæ, c. suborta de re iudicata: deniquè sic est tenendum, sic est intelligendum, vt in casu tam manifestæ iustitiæ, legem illam quartam, eiusquè strictissima verba ab iniustitia defendamus, textus verò, in l. Iulianus verum debitorem 59. ff. de condictione indebiti, loquitur, quando verè debitor qui naturaliter tenebatur ad debitum exoluendum, absolutus à Iudice soluit, quod verè debebat, quia illud non repetit, cum fuerit existentia debiti veri, qui est diuersus casus à nostro. Textus autem in l. non postea, ff. de iure iurand. cuius intellectus pendet à lege, ait Prætor antecedenti, est, quando quis detulit iuramentum actori, qui iurauit, reum sibi debere, in hoc quidem iureiurando decissorio litis delato, cessat repetitio, tametsi indebitum allegetur, est enim iudicati[sect. 48] actio ad exigendum constituta, l. actori, C. de rebus creditis, & iure iurand. l. miles, §. vltimo, ff. de re iud. Scimus autem id maximè debitum esse, quod ab inuito exigi potest, l. debitor, ff. de verbor. signifi. at cum deferente reo actor iurauerit, sibi deberi, quod ex ea causa solutum est, repeti non posse, l. nam postea, ff. de iure iuran. verè hoc quoquè sed quia debitum solutum est, non quia iam indebitum contra regulam repetatur: nam & hìc non minus actio est ex causa iurisiurandi, quam ex causa iudicati, l. actori, C. de reb. credit. §. item si quis, instit. de action. verba sunt Hugonis Donelli de iure ciuili, lib. 14. cap. 15. fol. 173. num. 30. reprobans acutè Acursij resolutiones in l. eleganter 23 §. vltimo, ff. de condict. indebiti, & in §. is quoquè, instit. quibus modis recontrahitur oblig. Itaquè iam concludimus ex prædictis prætextu instrumenti de nouo reperti, ex vi restitutionis per clausulam generalem, siue minoris ætatis, vel cuiusliber fauoris Ecclesiæ, vel Reipublicæ non esse hodiè Iocum retractationi sententiæ reuisionis, per quam lis in Regia Chancellaria sit finita, probat dict. l. 4. comprobat, & dubium tollit cap. Curiarum anni 1610. estquè obseruanda ad literam, quoad sententiam reuisionis, l. 19. tit. 22. p. 3. nec extensio æquitatis ad eam retractandam admittitur, cessant què opiniones Doctorum, quas retulit Gregor. in eadem, & Ioan. Garcia dicta glos. 6. §. 2. ex numero 5. Instrumento autem de nouo reperto, in quo continetur solutio, vel quietatio, seu transactio, vel chancellatio debiti, ad cuius satisfactionem quis fuit condemnatus, non impedire exe cutionem sententiæ reuisionis, eaquè facta remedium superesse, ex l. eiusdem tituli 17. lib. 4. Recop. ibi: Y que hecha la execucion le quede su derecho, quod autem sit hoc, iam prædiximus per nouam litem, nouisquè actis, & scripturis, nouam causam introducendam ad condictionem indebiti, vel sine causa, vt restituatur iniustè exactum à reo, prout supra fundauimus, & conclusimus. Declarantur prædicta, vt sit in[sect. 49]strumentum liquidum, certum, & authoratum, de quo non possit esse dubitatio, illudquè continere solutionem, vel quietationem, ex qua consequatur reus liberationem, non verò aliud, quod licèt ad causam finitam attineat, & eius merita respicere potuisset, vt reus absolueretur, vel actor obtinuisset, venit admittendum, quia repugnat dict. l. finalis in fine, C. de fide instrument. & verba, & mens dictæ nostræ legis quartæ: in hac autem productione, & noua lite sunt ambæ partes audiendæ: agens ad repetitionem, & reus ad fortificandum ius suum, quod in casu fortiori de allegatione testium, qui corrupti sunt, propter quorum dicta petitur retractatio sententiæ, tenet Baldus in dicta l. 1. C. de condict. indebit. num. 4. vers. Vnde pone, quod petitur repetitio, quod remedium iam hodie cessat: vt statim dicam. Secundo declaratur nostra[sect. 50] lex, & vniuersa materia, vt non procedat in Fisco, in quo extant iuris communis ordinariæ leges, & dicta lex 19. tit. 22. par. 3. cui non est derogatum per dictam legem quartam, & eius declarationem dicti anni 1610. quia posterior lex generalis non derogat legi speciali antea disponenti super iure speciali, l. 3. & ibi glos. C. de silentiarijs lib. 12. Bartolus in l. sed & posteriores, ff. de legibus, vnde fit huius veritatis conclusio, quæ deducitur verissima per combinationem, & concordiam legis sciendum, ff. qui satisdar. cogant. cui non est derogatum, quatenus ab excusatione satisdationis in eo qui possidet immobilia, per authenticam offeratur, C. de litis contestat. quia illud remanet in sua dispositione ex dict. l. sciendum, nec corrigitur perius nouum authenticæ: pari modo in nostro casu, nec confusum, nec derogatum est Fisci priuilegium, quod extat ex dict. l. Imperatores, ff. de re iud. & ex l. 19. tit. 22. par. 3. Colliges licèt non per hæc fundamenta quæ necessaria sunt ad nostram resolutionem, colliges, inquam, ex adductis à Ioanne Garcia de nobilitat. dict. glo. 6. §. 2. num. 5. & seqq. Id verò quod exaltat num. 10.[sect. 51] de extensione facienda ad testes de nouo repertos, vt sit idem, quod de instrumentis, quæ de nouo fuerint reperta, intellige, & restringe ad Fiscum in nostro casu sententiæ reuisionis, per quam finita lis fuit, non verò in alijs, quantumuis priuilegiatis, quod attinet ad restitutionem admittendam, quando est irretractabilis executio sententiæ, vt admittatur, magnum continet dubium,[sect. 52] extantibus prædictis fundamentis in casu de quo loquimur, scilicèt, lata sententia reuisionis, à qua non possit supplicari, nihilominus magnam æquitatem continent, quam in hoc puncto adeò considerabili adducir idem Regius doctissimus Fiscalis, dicta glos. 6. §. 2. num 23. ac propterea cogitabis, allegat equidem plures authoritates Pauli Castrensis, Boerij, Roderici Suarez, & Capellæ Tholosanæ, quas videre poteris pro ea parte, quam defendit ex eo vero capite, ex quo innocens pateretur, si non audiretur in restitutione postulata, iniqua esset lex, & resolutio hanc tollens veram & naturalem defensionem, dixi veram, quia si affectata non concludens calumniosa, nec verisimilis sit, non est de ea curandum, argumento cap suscitata, cum materia de in integrum restitutione, etsi in hanc partem, vt veriorem me inclinem, eiquè assentiar, quantumuis extantibus contrarijs fundamentis, cogitabis tandem. Extenditur prædicta resolu[sect. 53]tio de non retractanda, nequè annullanda reuisionis sententia per quam lis fuit finita, vt procedat etiam si opponatur corruptio iudicum, vel alicuius ex eis, (quod absit) nam etsi verum sit, iudicibus pluribus existentibus eiusdem causæ, si alijs ignorantibus vno corrupto sententia sit[sect. 54] nulla, ex doctrina Ioannis Andreæ, sic resoluentis ad Speculatorem lib. 2. tit. de sententia, §. iuxta octauum, in additione verò cum ab omni quem remisiuè resolutione non adhibita, refert Auiles cap. 1. verbo, donacion, num. 8. tamen ex vi, & verborum energia, & exclusionem nullita[sect. 55]tis, de qua in dicta l. 4. non est admittenda hæc nullitas contra sententiam reuisionis, per quam lis fuit finita. Extenditur, etiam si per falsos testes, falsaquè instrumenta, &[sect. 56] scripturas allegetur, & opponatur reuisionis sententiam, per quam finita lis fuit, latam fuisse, de qua semper loquor, quia non est admittenda hæc nullitas, & fundamentum: huiusquè resolutionis ratio deducitur, non solùm expressione exclusionum, quas adhibet dict. l. 4. tit. 17. libro 4. Recop. Sed etiam ex iure communi per legem finalem, in §. vltimo, C. de fide instrument. & adductis per eam à Boer. decis. 307. num. 1. vbi resoluit sententiam Præfectorum Prætorio,[sect. 57] prætextu quod fuerit lata per falsa instrumenta, non posse retractari, idem dicendum est de testibus, per l. in exercendis, C. eodem tit. de fide instrumentor. nec proptereà quod lis sit quoad partes finita, est etiam quoad reos criminis falsitatis, quia puniri, & castigari possunt, & debent condemnari in pœnis debitis, & in interesse partis ob suum crimen damnificatæ, quia huic[sect. 58] resolutioni non ponit limitem, l. 4. supradicta, nec condemnationem, & pœnas falsorum testium, vel producentis instrumentum, seu conficiente illud falsum prohibet, sed quod de retractatione, & nullitate sententiæ reuisionis amplius non agatur, extat, quocumquè tempore de falsitate constet, dispositio legis finalis, titulo 17. libro octauo Recopilat. & videnda sunt pro hac retractationis materia de falsis testibus extra casum nostrum iura ordinaria, & ibi tradita, scilicèt, cap. sicut nobis de testibus, & l. diuus, ff. de in integrum restitutione, & pro prædictorum intellectu nouissimè Riccius libro quinto, collectanea 1501. Falsificans acta perdit cau[sect. 59]sam, l. in fraudem, §. quoties, ff. de iure Fisci, vbi glossa & Bartolus, secus in producente testes falsos, quia solum restituitur causa, & sententia anullatur, & de nouo incipit ex Bancio de nullitate ex defectu processus, numero 141. vbi quid[sect. 60] de corrumpente Aduocatum, vel Procuratorem aduersæ partis, quicquid sit contra reuisionis sententiam non admittitur restitutio, de qua per Bancium dicto numero 141. videndus est etiam Azeuedo in l. finali, titulo 17. libro 8. Recopil. num. 16. & Iulius Clarus quem citat. Et vt breuiter nullitates e[sect. 61]numeremus ex antiquis & modernis, qui breuiori methodo eas refert est Aloisius Riccius, nouissimè libro quinto, collectanea 1480. & ex his quas referam solummodo ille, quas enumerabo admittentur contra sententiam reuisionis, & non aliæ præter eas quas annotauerim, est prima ex defectu citationis ad audiendam sententiam, Farinacius decisione vigesima sexta, de qua non est curandum apud nos: Secunda[sect. 62] relata à Puteo Cardinali, decisione 252. libro secundo, in casu contumaciæ. Tertia, si plus debito sententia continet, Puteus decisione 323. libro primo. Quarta, ex defectu iurisdictionis & mandati, quæ notabiliter resolue, procedere, etiam si post latam sententiam appareret, illum non esse Procuratorem, Guido Papè, decisione 208. Farinacius decisione prima, post decisiones Rotæ. Quinta, ex defectu citationis personalis, quæ cum sit de iure naturali declarata, & inducta à positiuo iure formaquè ei data, si deficiat materia & substantia prima citationis, admittitur hæc nullitas contra sententiam reuisionis, etsi per eam lis finiatur, omittendo plura[sect. 63] vulgaria quæ adducere possem, maximè ex cap. primo de causa possessionis & proprietatis, & Clementinæ Pastoralis de re iudicata, ita in nostris terminis resoluit Azeuedo in eadem l. quarta, post Auendañum, quem citat de secunda supplicatione, num. 4. qui tenet exclusam non esse nullitatem quæ prouenit ex defectu iuris naturalis, qualis est prædicta citationis personalis, & pari modo idem est dicendum de ea quæ ex defe[sect. 64]ctu mandati procedit, hoc est quando apparet, eum, cum quo causa nomine absentis est prosequuta, non fuisse Procuratorem ex Guidone Papè eiusquè additionatore dicta decisione 208. Farinatius decisione prima, quæ etiam hodie extant, & sunt obseruanda in nostro casu sententiæ reuisionis, per quam lis finiretur, quæ pro non finita est habenda, si pars contra quam fuit lata, nec audita, nec citata fuit, & similiter si cum supposito, & falso Procuratore, qui verè Procurator non fuit, processus fuit ordinatus contra ab[sect. 65]sentem, & ignorantem, & sententia aduersus eum lata. Sexto redditur nulla ex defectu iuramenti de calumnia, si bis fuerit petitum, & non præstitum, vt est communis praxis, pluribus fundata iuribus, & authoritatibus vulgaribus, quæ nullitas non admittitur contra sententiam reuisionis. Septima in non obseruatione terminorum substantialium, Riccius vbi suprà, quæ nec etiam est admittenda in casu sententiæ re[sect. 66]uisionis. Octaua, si in citatione non sint obseruata tradita in Clementina secunda de re iudicata. Nona, si apparet de ci[sect. 67]tatione Procuratoris reuocati per alium Procuratorem, Farinacius decis. 41. vbi latè Ricci. vbi suprà. Decima, si termini, quos Iu[sect. 68]dex cœpit seruare, non inueniantur seruati, Bellamera decisione 27. & 160. Cassiadorus decisione secunda de iudicijs, & decisione octaua de foro compet. Vndecima, ex defectu mandati[sect. 69] Procuratoris fratrum, quia Procurator Generalis totius ordinis non potest pro vno Conuentu comparere. Fastolus, quem citat Riccius vbi suprà, decis. 23. Duodecima nulla erit sententia[sect. 70] ob non integram transportationem actorum, Farinatius decisione 106. Riccius vbi suprà referentes, ita esse resolutum per Rotam in quamplurimis causis, quam quidem nullitatem sine dubio admittendam censeo contra sententiam reuisionis, constito de defectu transportationis omnium actorum, hoc addito, si ea quæ defecerunt substantialia sint ad ipsam causam, partisquè iustitiam fundandam, si sit actor, vel defendendam si reus sit: tum ex defectu naturali partis, scilicèt, condemnatæ, & non auditæ intra limites processus, qui deferri debuit integraliter, & non fuit traductus, ni si diminutus, tum etiam ex falsa causa, quæ sententia continet, quæ est relatio ad acta causæ, ibi: Visto este processo, &c. qui non fuit iussus si acta eius non fuerint inspecta, quia non traducta sententia, ita[sect. 71]què errorem, vel falsam causam & relationem continet, & error iuris vel facti reddit sententiam nullam, l. secunda, C quando prouocare non est necessè, l. 19. versiculo, Otro si dezimos, el primero, titulo 22. part. 3. l. 4. titulo 16. part. tertia, Alexand. consilio 75. numer. 4. libro quinto, Decius in cap. quoniam contra falsam, numero 35. de probationibus, Maranta 1. part. & à numero 50. & quarta part. versicul. Decissoria iudicij, numero 117. & 118. Gracian. videndus regula 417. Menochius de præsumptionibus libro primo, præsumptione 67. numero 50. nec oberunt vrgentissima verba legis quartæ supra dicti titul. 17. libro 4. ibi: Aunque conste de los mismos autos, quia hoc intelligitur de actis visis, & examinatis in processu, qui in aula per Relatorem causæ fuit traductus, & visus, non verò extenditur ad acta non visa, nec traducta quæ pertinent ad processum, & ad substantiam iudicij, & iustitiæ, itaquè, quando adest hic defectus, actaquè quæ non fuerant traducta, vel malitia delecta & separata à corpore processus non sunt visa, nullitas euidens est, quæ ex vniuersalitate verborum dictæ legis quartæ sublatam fuisse, per quam iniquum esset, vt in alio proposito non dissimilis rationis inæqualitatis dicit Consultus in l. verum 63. ff. pro socio. Decimatertia nullitas est ob[sect. 72] non seruatos terminos substantiales iudiciorum, Farinacius decisione 109. de qua apud nos non est curandum contra sententiam reuisionis, per quam lis est finita. Decimaquarta, si inueniatur[sect. 73] sententia lata contra pupillum penitus indefensum, Farinacius decisione 115. quod distingue quoad nos: nam si datus non fuit curator ad litem, vel tutor causam non fuit prosequutus, nec acta, nec sententia valere possunt, quia penitus est pars pupilli indefensa, & acta omnia, ad quæ sententia se refert, euidenter nulla, de qua nullitate latè agitur in l. clarum, C. de authoritate præstanda, cum concordantibus, locumquè, vt credo, habebit contra sententiam reuisionis per quam lis fuit finita, ex capite omnimodæ defensionis, & substantiæ deficientis, quod raro, vel numquam accidit, quia semper per Relatores, Senatores, & Auditores vident, & ipsi qui litigant eorumque Aduocati, an sint partes litigantes legitimatæ, antequam ad duas sententias ferendas perueniatur, quod cum inspiciatur, videatur, & reuideatur iustissimis de causis finiendarum litium, vt iam sæpè diximus finis fuit impositus eis per dictam legem quartam, & deficiente decreto curatoris ad litem, vel quod tutor litigauerit pro suo pupillo, vel curator pro suo minore, vel adhibito procuratore litium ab eis, an ei hæc acta cum nulla sunt, & iam sit sententia reuisionis cogita, quia vrgent maximoperè verba dictæ legis quartæ: cessabit dicta nullitas in minore adulto, qui litigauerit sine curatore, si iuramentum præstiterit de non contraueniendis actis à se gestis virtute mandati à se sine cu[sect. 74]ratore dati, ita Guido Papè, decisione 494. quam iam habui, & pro ea obtinui in praxi, & mandatum, & acta sine dicto iuramento sint nulla, eoquè existente valida. Alterum membrum huius distinctionis, si ritè & rectè iudicium formatum est, ex partequè minoris, siue actoris, vel rei acta validè confecta: an si non fuerit defensus sit sententia nulla, in ea quæ est lata in gradu reuisionis, per quam lis fuit finita, non superst, nisi remedium restitutionis pupillo, vel minori, indefensoquè, & vt iam probauimus sublata est, atquè ideò non admittenda, etiamsi recursum non habeat contra procuratorem, tutorem, vel curatorem bonorum, vel litis propter paupertatem cuiuslibet eorum, ad quod conducunt verba nostræ legis quartæ, ibi: Ni para que dellos se pueda boluer à tratar en manera alguna. Tum etiam, quia ex parte iudicum non fuit facta iniustitia ex relatione actorum, quæ ab eis sunt visa. Decimaquinta nullitas sen[sect. 75]tentiæ est, ex capite notoriæ iniustitiæ, quæ continetur in eadem sententia, ac propterea reuocanda, idem Farin. decis. 103. Riccius dicta collectanea 1480. quæ nullatenus admittenda, nec audienda contra sententiam reuisionis in Chancellaria lata, per quam lis fuit finita, imò puniendus acriter, qui talia dixerit, non solum per petitionem in iudicio pręsentatam, sed etiamsi[sect. 76] verbaliter in hoc prorrumperit, qui se velit, recurrat ad Regem, à quo sunt & debent obseruari, quæ diximus in hoc proposito, in tract. de casibus Curię, ex n. Decimasexta nullitas in meo[sect. 77] ordine erit in ea sententia, quantumuis sit reuisionis, quæ plures sensus varios habere potest, ita vt causa propter dubitationem, & varietatem indecisa maneat: nam eo casu est ipso iure nulla, Bancius de nullitate ex defectu processus, num. 101. & 102. Maranta 2. par. vers. Iudicij definitio, à n. 32. & 33. & in 6. p. vers. Decissoria iudicij, n. 120. praxis autem receptum habet, vt petatur[sect. 78] à dominis declaratio, quæ est pars sententiæ ipsius, vt ex l. hæredes palam, §. 1. vers. Quod verò quis obscurius, ff. de testamentis, in declaratione testamenti est introductum, quando obscura vel[sect. 79] dubia verba inseruntur, nec enim declaratio est noua dispositio, vt probat iste textus, ibi: Nihil enim noui dat, sed iam datum significat, quo fit, vt Iudices qui habent declarare, non possunt nisi semel, & quilibet[sect. 80] alius, nec amplius variare possunt, vt ex glossa in l. quicquid astringendæ 99. ff. de verborum obligation. resoluit Bertachi[sect. 90]nus, verbo, declaratio. Vnde etiam deducitur à declaratione, si fuerit adhibita in sententia interlocutoria, vel diffinitiua lata in gradu reuisionis, non esse locum supplicationi, quemadmodum nec ab ipsa sententia supplicari posset, quia eius pars est declaratio, vt in testamento & eius declaratione diximus ex dicto verbo, quod verò quis obscurius, l. hæredes palam iam citatæ, & cum hoc remedio declarationis cessabit hæc decimasexta nullitas. Si autem tam sententia, quam declaratio ambigua sint, & perplexa, ita vt plures sensus habere possit, locus erit, huic nullitati: Iudices autem[sect. 91] superiores, hoc est Regiæ Chancellariæ Senatores, vt in plurimum ægrè ferunt, vt ab eis petatur declaratio, & cum necessaria est, non deneganda plerumquè, tamen respondent, que la sentencia ò auto està claro, y no tiene necessidad de declaracion. Circa sententias verò, per[sect. 92] quas relinquitur via, para que quede abierta la causa, vide l. tertiam, titulo 22. part. tertia, vbi Gregorius, verbo, toller, ni mudar, iudicandi tamen actus est indiuiduus, l. in hoc iudicio, ff. familiæ erciscundæ, Gutier. consilio 12. numero 24. & 28. & ea[sect. 93] in qua ius reseruatur, nihil de nouo dat, sed conseruat id quod iam competit, Oldradus consilio 214. Socinus consilio 287. colum. 2. volumin. 2. Surdus decisione 8. numero 15. idem decisione 163. numero 17. & quos[sect. 94] effectus producat sententia, & qualiter faciat de albo nigram, & de falso verum, quoad effectum vltra practicos ordinarios, vide Ludouicum Mexiam in pragmatica legis Toleti, folio 3. secundo fundamento, quæ est melior remisio, quam viderim, ad id quod operetur sententia, quæ transierit in rem iudicatam suapte natura, vt est sententia reuisionis, vel quia ab ea non est appellatum: sunt quidem quæ[sect. 95]dam sententiæ interlocutoriæ, quæ habent vim diffinitiuæ, como la de pronunciarse por Iuez,[sect. 96] o no. Sunt etiam sententiæ diffinitiuæ, quæ habent vim interlocutoriæ, como la dada en rebeldia contra el reo contumaz, exempla adducit Maranta sexta parte, versiculo, Decisoria Iudici, numero 45. & à numero vigesimotertio, vsque ad 41. & à num. 128. est l. 2. & 7. tit. 22. part. 3. l. 2. tit. 8. part. 3. vbi glossæ, Farin. in praxi, quæst. 4. à n. 1. Ioannes Garcia de nobilitat. glos. 8. à num. 13. 14. & 15. post Gomecium de delictis, cap. 1. num. 26. & 27. & si sint plura capitula, super quibus litigatur, & relatis in sententia, in vnis pronuntiando, in alijs non videtur ludex in hisquè, in quibus non pronunciauit, absoluere, tenet Felin. in cap. cum inter de re iudicata, num. 4. vbi etiam quod si pronunciat super omnibus, im[sect. 97]possibile est, quod valeat de vnis, & non de alijs, intellige quoad exclusionem nullitatis. Decimaseptima nullitas est[sect. 98] sententiæ contra sententiam; quæ transiuit in rem iudicatam, l. 1. C. quando prouocare non est necessè: ratio autem rationis est, quia secunda nec est sententia, nec vim iudicati obtinero potest, vt comprobat dict. l. 1. & eius verba insinuant, supposito tamen quod oppositum fuerit de prima, non aliter, vt contra[sect. 99] Bartolum concludit Ludouic. Roman. cons. 410. num. 4. per textum in cap. inter monasterium de re iudicata, & retractatur, si pars condemnata admissa fuit contra eam, ad probandam eius iniquitatem, parte aduersa non contradicente, nec Iudice reluctante, Decius in cap. quoniam, contra falsam de prob. num. 38. Azeued. in dict. l. 4. tit. 17. num. 4. Menoch. lib. 2. præsumptionum, præsump. 67. num. 53. Gutierrez lib. 1. pract. quæst. 96. n. 10. & 11. Gregorio Lop. verbo, Non vale, vers. Quid autem si petatur executio in l. 13. tit. 22. p. 3. Quod etiam in sententia reuisionis, per quam lis finita est, lo[sect. 100]cum habebit, si fuerit in causa ciuili: nam verba vrgentissima, quę in fine dict. l. 4. sunt apposita, tendunt in fauorem partis quæ pro se habuit sententiam: si ipse verò non repugnet, & non opponat rei iudicatæ exceptionem, præiudicat, & virtualiter iuri suo renunciat, dixi in causa ciuili, nam in criminali diuersum erit, cum non solum sententia reuisionis[sect. 101] feratur contra reum in fauorem accusatoris, vel denunciatoris sed Reipublicæ cuius interest delicta & crimina puniri, vt sunt notissima & vulgaria iura, atque ideò in reo condemnato in causa criminali non seruabitur in praxi prædicta resolutio, sed lex quarta, eiusquè mens & verba: si verò de innocentia rei agatur,[sect. 102] directo & condemnato eo, pars aduersa non reclamet, forsam seruabuntur doctrinæ proximè allegatæ de retractatione sententiæ, & eius effectu per aliam non opposita prima. Decimaseptima allegatio[sect. 103] quæ fieri potest contra sententiam reuisionis, quando per eam est lis finita, est error calculi, seu computationis, si in eadem sententia interuenit, vt aliquando fieri solet, vel in sententia reuisionis lata, sobre cuentas y adiciones: nam constito de errore, quem sententia contineat, est retractanda, quatenus ad dictum errorem, declarando por auto auer lugar el yerro de cuenta alegado, ex l. vnica, C. de erro re calculi, ibi: Veritati non affert præiudicium, & ibi: Sæpè computabis, cuius ratio tam extat quoad sententiam reuisionis, per quam lis finiretur, quam contra aliam quamlibet, & est communis scribentium schola in eadem lege, qui tenent, & agunt de dicta retractatione, vt ex Bart. Paul. & Ias. & Dec. n. 2. est communis cum glos. in l. 2. C. de iure Fisci lib. 10. Alex. consil. 135. num. 6. lib. 6. Paris. cons. vltimo, num. 26. & 27. lib. 1. Bur satus cons. 68. num. 44. lib. 1. & cons. 184. num. 32. lib. 2. Montealegre in praxi ciuili, cap. 4. n. 180. & error calculi, si subsit, non[sect. 104] solum semel allegari potest, & iterum rationes calculandæ sunt, sed bis, ter, & quater, & pluries, dict. l. 1. vbi scribentes, C. de errore calculi, & tenent alij Doctores ex proximè citatis, quod est intelligendum, si postquam semel rationes datæ, & calculatæ fuerint, de aliquo errore constet, quia non obstante earum approbatione, vel confirmatione per sententiam reuisionis, adhuc manet ius allegandi errorem: nam vulgare adagium in Castella est, Cuenta errada, què no vala. Sententia iniqua, quoad Iudicem qui eam tulit, non transit in rem iudicatam, Bartol. optimè in l. 1. num. 9. ff. quodquisquè iuris, Alexan. ibi num. 16. Angel. num. 3. Bart. etiam in l. item si res, num. 3. ff. de alien. iud. mutandi causa facta, & in l. 1. ff. de appellationibus, Innocen. in cap. Pastoralis, num. 8. de officio Delegati, Afflict. in cap. 1. de controuersia inter dominum & emptorem feudi, num. 9. Gail obseruat. 153. lib. 1. & vbiquè omnes rationem reddunt, quia Iudex per imperitiam malè iudicandi in dolo esse reputetur, & delinquat faciendo: pars vero non appellando culpam, omittendo, committat, & sic factum Iudicis præponderet, text. in l. si mora in principio, ff. soluto matrimon. vbi glo. verb. dolum, text. in l. si obstetrix, §. finali in fine, ff. ad legem Aquiliam, vbi glos. verb. tenebitur, Bartol. & Alex. in dict. l. 1. ff. quod quisque iuris. tenetur autem parti læsæ ad damna litis,[sect. 106] sumptus, & interesse, quatenus enim pars læsa est de facto per sententiam iniquam, eatenus Iudex læsionem resarcire tenetur, Bartol. in l. 2. num. 2. C. de pœna Iudicis, qui malè iudicauit, vbi pulchrè distinguit inter Iudicem imperitè, & Iudicem dolosè, puta per sordes venalesque manus, iudicantem, quæ omnia adde his quæ in eodem proposito eandem sequutus opinionem, & resolutionem, tenet Bobadilla lib. 5. cap. 3. num. 73. insuper adde differentiam, quam adducit Gail eadem obseruatione 153.[sect. 107] num. finali, in fine: nam syndicatus ex dolo, & malitia Iudicis datur, & conuenitur pro eo: reuisio verò ex imperitia, & de reuisorum officio, effectuquè reuisionis agit obseruatione sequenti. Deniquè syndicatus pro sententia lata, en grado de reuista, ò de vista, que hizo cosa juzgada, non datur contra dominos de Chan[sect. 108]cellaria, vel Regio Supremo Consilio, vt optimis & genuinis fundamentis decem comprobat benè idem Bobadilla dicto lib. 5. cap. 3. ex num. 55. vers. Si contra Presidente y Oydores se admitiran demandas de mal juzgado en visita? cuius rationes & authoritates repetere non est necessarium hoc solo concludens, ita esse expediens, & conueniens, vt tales actiones non admittantur, en[sect. 109] visita, ò residencia de Oydores, y de qualquier dellos, y que de lo proueydo y mandado por Audiencia; y Sala, no se sugete al parecer de vn Visitador, ò Iuez de residencia, que se suele dar al Oydor particular acabado su oficio por promocion, ò otras causas, porque de hazerse, y oyrse sobre ello, seria desautorizar la Audien[sect. 110]cia, y Oydores, y Alcaldes, a quien su Magestad con tanto acuerdo elige, y prouee, adeò, vt sacrilegij instar sit dubitare, an dignus sit, quem Princeps elegerit, l. 2. C. de crimine sacrilegij, adducit Bobadilla vbi sup. Tum etiam, quia non est coarctanda authoritas Senatorum, taliter vt subnixa sit ad dictas actiones malè iudicati contra eos mouendas,[sect. 111] qui vt in plurimum cum sint literis & experientia præditi, in Collegijs educati, vel in Chancellarijs aduocationis munere functi, vel ob iudicandi munus[sect. 112] approbatum ad excelsæ dignitatis Præfectorum Prætorio euocati, quid agant, quid debeant, quomodo Iustitiam administrent, rectissimè circunspiciant, nec est vnus Iudex sed plures, quorum si vnus forsam aliquando ex aliqua causa deuiet à veritate iustitiæ, cæteri id aduertunt, quilibet suæ conscientiæ prospicit, & magnæ fiduciæ, quam de eo Rex fecit: nec enim subijciendum est syndicationi, quia detrahitur authoritas; lites nouæ in infinitum suscitantur, vt bene considerat Bobadilla loco proximè citato fundamento, num. Tum etiam, quia causarum[sect. 113] varietates tantæ, & tam diuersæ sunt, vt vix sit, quod factum vnius litis non sit diuersus ab alio, ex facto ius oritur, & ex varietate facti variatur ius, circa quod est videndus Barbosa in l. Titia 35. ff solut. matrimon. Poterit au[sect. 114]tem pars, quæ se dicit grauatam, impetrare reuisionem causæ à Rege, prout considerat, & refert Gail dicta obseruatione 143. & 144. ad quam concedendam concurrere debent apud nos causæ, quas retuli suprà tractatu præcedenti de casibus Curiæ, num. 184. quæ si difficulter, vel rarissimè conceditur, etiam subsistentibus causis, quæ communiter allegari solent, coram Rege, & vt sit litium finis, multo magis denegari debet syndicatus, de lo juzgado por Sala, y Audiencia, à Iudicibus superioribus, quod si aliquis eorum fuerit in culpa priuatim, & separatim luat pœnas, quod æquissimum, & iustissimum erit maximè, si dono acepto processerit, venaliterquè processerit in sententia ferenda, vel aliæ concurrant culpæ vel causæ, ex quibus veniat puniendus, non tamen syndicandum iudicium totius Chancellariæ, vel aulæ per quarteria diuersæ, admitiendo demandas à que se dè nombre de mal juzgado por Audiencia, quod si aliquando sic est prouissum, como se hizo en las visitas de la Audiencia del nueuo Reyno, que refiere Bobadilla, y en la de la Audiencia de Quito, que hizo el Licenciado Marañon, mandandole otorgasse las apelaciones de lo que condenasse por mal juzgado por Audiencia, vt patet lib. 1. de las cedulas del Consejo de Indias, Fuit iustissimis causis concurrentibus, quæ vt non fiat pręiudicium eis, qui Iudices extiterunt, non referuntur, & tanquam odiosæ, & extraordinariæ, & casus specialisimi, como lo fue el del motin que huuo en Quito en aquel tiempo, y tantas sediciones, non sunt trahendæ ad consequentiam, imo forsam defendi posset, quæ si ex relatione, quam proposuerit Relator causæ, in qua decipiuntur Iudices, vt aliquando vidi, ipsi Iudices syndicarentur, propter culpam alterius pœnam paterentur, quod esset iniquum, & de his satis. Qualiter autem iudicandum[sect. 115] sit in causa admodum dubia, & multorum opinionibus inuoluta, vt vix appareat, quę sit communis, & in iudicijs opinio approbata, videndus est Bart. & ab eo notata in l. de eo, C. de pœna Iudicis, qui malè iudicauit, Canonistę in cap. Capellanus de ferijs, Alex. cons. 66. num. 6. lib. 5. Panor. in cap. 1. de const. nu. 15. vbi dicit: Quod in tali casu est bonum habere Iudicem propicium, quia potest sequi opinionem, quam vult Bartol. in dict. l. 2. num. 5. C. de pœna Iudicis qui malè iudicauit, Decius cons. 176. nu. 6. incipit: Viso themate, vbi dicit: Iudicem in conscientia sua tutum esse, qui in casu valdè dubio eam sequitur opinionem, quam ei conscientia sua dictat, cui est addendus Bart. in l. cum prolatis num. & ibidem Ias. num. 17. ff. de re iud. Andr. Gail obseruat. 153. num. finali, lib. 1. quæ omnia adducta sunt ad id, vt si tam variæ opiniones in pluribus causis concurrunt Iudices Supremi, quorum iudicium, quia plurimorum integrum est, c. prudentiam de officio Delegati, non debent syndicari, ob id quod hanc, vel illam opinionem ad causam decidendam fuerint secuti, nec exauthorandi, eo quod pars victa clamet, & proclamet, quod semper de more habent in plurimum litigantes, quia iudicium redditur in inuitum, l. inter stipulantem, §. sacram, ff. de verbo oblig. & ad prædictorum confirmationem conducit me hodie vidisse in hac Regali Audientia præsentatam quandam executorialem sententiam expeditam à Regio Consilio Indiarum, in qua confirmata fuit sententia lata à domino Licenciato Illephonso Spino de Caceres, nunc meritissimo, perdoctoque viro huius Chancillariæ Se[sect. 116]natore, in causa syndicatus del Licenciado Manso de Contreras Auditore, contra quem denuntiationes viginti & septem factæ fuerint, plures, de his quæ præceperat, & iudicauerat dictus Licenciatus Manso, por Audiencia, y de todas fue absuelto, y denegada de oyr al denunciador, quod confirmatum extitit in Regio Consilio à doctissimis Regis Consiliarijs, & sententijs Senatus earumque exemplo est iudicandum, Afflict. decis. 45[sect. 117] ex l. filius, ff. de fals. optimè Gama decis. 228. vbi respondet ad l. nemo, C. de senten. & interlocutionibus, vt intelligatur in sententijs inferiorum, & videndus Menoch. cons. 501. libro 6. vbi hoc declarat. Non tamen ex omnibus his,[sect. 118] quæ diximus, est intelligendum, exceptiones modificatiuas exclusas esse: nam exceptio modificans sententiam potest post eam opponi, siue fecerit rem iudicatam, vel sit reuisionis, per quam lis finita fuit, vt est exceptio compensationis, l. Nesenius 41. §. fin. ff. de re iudic. l. 2. C. de compensat. & ratio est, quia hæc modificatiua exceptio non arguit sententiam de iniustitia, quia non permitteretur, l. post rem iudicatam, ff. de re iud. & ex l. nostra 4. tit. 17. lib. 4. Recop. in verbis sæpè præcitatis, sed modificatur condemnatio. Quod autem dicimus de his exceptionibus modificatiuis est intelligendum, quando non fuerunt oppositę in causa principali, quia si opponantur, & nihilominus condemnatio fuit facta, opponi postea non possunt in executione, quia[sect. 119] exceptio semel reiecta, amplius opponi non potest, c. suborta de re iudic. Clemen. finali de appellation. ita Petr. Barbos. in l. maritum, ex n. 47. & 48. ff. solut. matrim. 2. tom. vltra Auend. in l. 4. tit. de las excepciones, n. 49. & est ratio, quia illa reiectio, & non admisio exceptionis parit effectum rei iudicatæ, cap. cum cessante de appella. ex Barbos. vbi sup. n. 47. Si autem non est de eis plenè[sect. 120] cognitum in primo iudicio possunt repeti in secundo iudicio executionis, eleganter Boer. decis. 43. tum maximè si de eis fuerit facta reseruatio, quæ est secura praxis, & præ cæteris videndus est Ludou. Roman. cons. 410. n. 3. vbi bene tradit, quod non possit repeti in secundo iudicio, quod deductum est in primo, sequuta plenè super illa discusione, tacitaque seu expressa pronunciatione eiusdem exceptionis remotiua in alio iudicio, nec per modum actionis, nec per modum exceptionis deduci potest ad eundem finem, ad quem primo deductum fuit, l. sin autem, §. si quocunque ff. de negot. gestis, l. quod in diem, §. si rationem, ff. de compensation. Roman. vbi sup. n. 3. vbi inquit: Et considerat[sect. 121] quod si iustus exceptionis exclusæ in secundo iudicio refricatur, non refricatur ad alium effectum, quam ad ferendam secundam sententiam contrariam primæ latæ in primo iudicio, quæ non valet, vt iam probauimus n. 98. & vltra iura quæ adducit Roman. est melior text. in l. siquis cum totum 7. vers. Toties, ff. de excep. rei iud. l. toties, ff. eodem tit. cum adductis à Barbos. loco suprà proximè citato, scilicet in l. maritum, n. 47. & 48. 2. tom. fol. 255. & iterum in l. diuortio 8. §. finali. n. 59 fol. 1246. 1. tom. & post prædictos, pro isto quotidiano articulo quem sæpè sæpiùs habui in iudicando & consulendo, est videndus Anton. Faber lib. 7. sui Codicis, diffin. 6. vbi resoluit, obstare exceptionem rei iudicatæ, etiam si non sit dictum nominatim de articulo, vel quæstione repetita in executione, & in priori iudicio tractata: nam non refert, an quid expressis verbis exprimatur, an per demonstrationem, vel per relationem ad aliam rem certam, l. certum, ff. si cert. petat. in quo residet Anton. Fab. vbi sup. Post hæc scripta peruenit ad hæc Regna Indiarum tertia pars legum Recopilationis typis edita anno milesimo sexcentesimo & decimoseptimo, in qua est pragmatica anni milesimi sexcentesimi & decimiquinti, quæ hanc nostram principalem quęstionem decidit, per eam quipe denegatur restitutio contra sententiam reuisionis latam in Consilijs, vel Chancellarijs Regijs, quæ per minorem ætatem, vel ex maiori per clausulam, si qua mihi iusta causa intendebatur in his casibus. Cum qua lege iustissimè prouisum est immortalitati litium, eisquè finis datus, obtinuitque sententia denegantium restitutionem in prædictis casibus, quorum opinioni nos assentiti sumus fundamentis relatis sup. ex num. 21. & 22. quæ deseruient pro ratione, & iustificatione decidendi ad prædictam legem nouissimam, eiusquè iusta decisione in Scholis & Palacijs defendenda. # 3 TERTIVS TRACTATVS, CONTRA QVEM fuit executio petita, & data sententia addictionis, vulgo, de trance y remate, an possit audiri in Regalijs Chancellarijs, vel coram alijs Iudicibus appellationum per viam appellationis, vel nullitatis, saltem ad effectum deuolutiuum, vel eo existente in carcere pro eadem causa, & debito, ante factam eius solutionem, vel ei sit audientia deneganda, antequam soluat, vel satisfaciat extantibus lege 3. & leg. 19. in finalibus vèrbis, tit. 21. lib. 4. Recop. SVMMARIVM. -  1 VERBA Legis tertia, & legis 19. tit. 21. lib. 4. Recop. in fine referuntur. -  2 Statutum tollens appellationem ab executione non censetur illam sustulisse, si appelletur ad Sedem Apostolicam, vel ad Regem. -  3 In vna eadem sententia potest pronunciari, vt fiat addictio, y pago a la parte, & ad probationem in via ordinaria partes recipi. -  4 Vera praxis & resolutio ex mente prædictarum legum, vt non audiatur reus appellans, contra quem lata fuit sententia de trance y remate, quousque soluat. -  5 Et eo casu non debet appellatio habere efectum, necdum suspensiuum, sed nec etiam deuolutiuum. -  6 Statutum tollens appellationem intelligi debet quoad vtrumquè effectum, numero proximiori relatum. -  7 Appellatione prohibita censetur prohibitam esse tam respectu executionis, quam deuolutionis. -  8 Referuntur authores tenentes, reum, contra quem lata est sententia addictionis, non esse audiendum, etiam quoad effectum deuoluti vnum quousquè soluat. -  9 Exemplum maximè quantitatis refertur, in quo non fuit auditus reus debitor, quousquè soluit. -  10 Si in lege, vel statuto appellatio tollitur, intelligitur de quacumquè. -  11 Contrariæ partis resolutio, & per dictas leges & 19. tit. 21. libro 4. solummodo sublatum fuisse effectum suspensiuum, quousque solutio fiat, non verò deuolutiuum. -  12 Authores huius secundæ partis referuntur. -  13 A mandato de exequendo, habet locum appellatio, quoad effectum deuolutiuum. -  14 Praxis obseruanda, quando tale mandatum reuocatur in Chancellaria, & de reuocatione primæ sententiæ, en que se declarò no auer lugar el remate, y se manda hazer por el superior. -  15 Statutum, vel lex tollens appellationem, odiosum est. -  16 Nec per hoc quod tollat appellationem, censetur prohibere recursum ad superiorem pro consequenda iustitia. -  17 effectus deuolutiuus appellationis nunquam censetur exclusus. -  18 Prioris partis constituitur conclusio, hoc est, tam suspensiuum, quàm deuolutiuum, sublatum esse quousque solutio fiat virtute sententiæ addictionis. -  19 Nec restitutionem integram impedit adimplementum dictæ sententiæ de remate. -  20 Distinctio circa implorationem restitutionis, pendente executione, vel post dictam sententiam. -  21 Si malitiose, calumniosequè restitutio petitur, vel altiorem requirit indaginem, no admittitur contra executionem. -  22 Lata sententia de remate, restitutio in integrum eius adimplementum non tollit. -  23 Quando verba legis sunt inculcata, & prægnantia, etiam restitutio in integrum tollitur per eam. -  24 Limitatio prima ad prædictam conclusionem, vt non procedat, si ex actorum inspectione notoria resultet iniustitia. -  25 Sententia lata in possesssorio non est exequenda, si est notoriè iniusta. -  26 Prohibita appellatione nunquam censetur sublata, si ex actis de notoria iniustitia constet. -  27 In omnibus casibus, in quibus non appellatur, appellari potest, si sententia est notoriè iniusta. -  28 Abusus & excessus aliquorum iudicum, propter capiendas decimas executionum. -  29 Notoria iniustitia reddit sententiam nullam. -  30 Verba & distinctio Roberti Marantæ optima, & ad propositum conducens, refertur. -  31 Sententia continens notoriam iniustitiam, est ipso iure nulla, rescinditur autem per appellationem, si sit contra ius litigatoris. -  32 Praxis prædictæ resolutionis, quando por el executado, dada contra el sentencia de remate, se pide se vea la causa de los mismos autos, alegando auer sido notoriamente agrauiado. -  33 Sententia quomodo sit formanda prædicto casu â dominis de Consilio, vel Chancellaria, & quando debent supersedêre, y declarar no auer lugar de ser el deudor oîdo, hasta auer pagado. -  34 Ardua, & vtilis quæstio, an reus carceratus debeat audiri lata contra eum sententia de remate, antequam soluat, & ea adimpleatur. -  35 Resoluitur affirmatiuè ex decisione Neapolitana Antonij Capicij, & est secunda limitatio præcedentium. -  36 In casu carcerationis rei debitoris non solum auditur contra sententiam de remate ex eisdem actis, sed etiam ex nouis probationibus. -  37 Non tamen per hoc suspenditur executio sententiæ de remate. -  38 Sublimitatur prædicta declaratio, vt non procedat, quando debitor non est in carcere, nec obseruatur eius custodia. -  39 Fraudes Commentariensium, & difficultas remedij. -  40 Affectata non releuant, & minus dolosa. -  41 Nobilis mulier, minor vigintiquinque annis, & alij qui non possunt carcerari pro debito ciuili, an sint audiendi appellantes à sententia de remate, resoluitur affirmatiuè. -  42 Limitatio tertia, vt vtrumque effectum suspensiuum, & deuolutiuum, habeat, appellatio, vel nullitas proposita, contra sententiam de remate, eius executionem impediat, quando est ex defectu iurisdictionis. -  43 Illatio vtilis in nostro casu, vt si à Iudice, vel quolibet executore fuerit excessum contra formam, & ordinem legis 20. tit. 21. lib. 4. Recopil. sententia sit nulla, eiusque oppositio impediat executionem, & adimplementum. -  44 Quarta limitatio de appellationibus propositis à tertijs oppositoribus. -  45 Non est admittendus tertius oppositor, quoties oppositio malitiosa & calumniosa est. TRACTATVS TERTIVS. IN Primis supponenda sunt ver[sect. 1]ba legis 3. tit. 21. lib. 4. Reco. dum loquenda de omnimoda executione, & adimplemento sententiæ de remate, sic disponit, que el remate se haga como la dicha ley dispone, sin embargo de qualquiera apelacion que dello se inter pusiere, dando el acreedor las fianças, como la dicha ley manda, y sin embargo que la tal apelacion se interponga para ante nos, ò para ante los Oydores de nuestras Audiencias, ò para ante qualesquier Iuezes, ò de qualquier nulidad, que contra la dicha execucion, ò remate se alegue: lex autem 19. eiusdem tituli, quæ posterior est, dicit in fine, y haga el remate y pago, sin embargo de qualquier apelacion. Quibus sic suppositis, est supponendum cautè legislatorem prouidis[sect. 2]se in illis verbis: O para ante nos, quia statutum tollens appellationem ab executione instrumentorum, non habet locum, si appelletur ad Sedem Apostolicam, pari modo ad Regem, vel Imperatorem, ex sententia Baldi cons. 416. lib. 5. Sæpè igitur dubitatum est, an audiendus sit debitor, qui appellauit à sententia de remate ante factam solutionem: referam opiniones & doctrinas omnium ex nostratibus, qui hunc articulum tractant, & postquam vtriusque partis resolutiones retulerim, adducam eam, quæ veritati, & praxi prædictarum legum magis adhæreat cum distinctione casuum. In primis author libri, qui inscribitur Practica de Monterroso, fol. 28. de la via executiua, constituendo bonam resolutionem ad id, vt possit in vna sententia, mandar hazer el remate, y recebir a prueua, inquit: Y por esta via se puede hazer[sect. 3] ante vn Iuez, y vn tribunal la via executiua y ordinaria, toda junta, por que es grande vtilidad para el executado lo que està dicho: porque[sect. 4] si apelara el Iuez, no pudiera conocer de la causa, y aunque se presentara en las supremas Audiencias, en grado de apelacion, no reciben el pleyto a prueua, ni oyen al executado, si no consta auer pagado[sect. 5] primero, ex qua praxi sic relata deducitur, nec suspensiuum, nec deuolutiuum effectum appellationem à sententia, de trance y remate, sortiri, quousque solutio facta fuerit, pro qua resolutione est doctrina in terminis statuti prohibentis appellationem, vt[sect. 6] intelligatur non solum quoad effectum suspensiuum, sed quoad deuolutiuum, ita Capicius decisione 34. num. 21. Et quòd prohibita appella[sect. 7]tione censeatur prohibitio, tam respectu executionis, quàm respectu deuolutionis, resoluit Cardinalis Tuschus, sub lit. A. conclus. 398. num. 7. allegans dictam decisionem Capicij 34. idem resoluit Auendan. de exequendis mandatis, lib. 1. cap. 6. num. 4. Ioannes Gut. lib. 1. pract. quæst. 120. num. 2. qui ex mente, & doctrina Auendan. & resolutione, quam adduximus ex Monterroso, inquit, loquendo de nostra lege 19. cuius legis praxis est hæc, vt in gradu appellationis, reus appellans minimè audiatur, nisi priùs constet, iam soluisse, postea excipit, & refert casum notoriæ iniustitiæ, de quo infra dicemus; in hac eadem sententia fuit Didacus Perez in l. 5. tit. 8. lib. 3. ordinamenti, glos. penultima, quem & alios, quos ex nostratibus retulimus, idem tenentes, sequitur Amador Rodriguez de via executiua, c. 6. n. 51. Et sic resolutum est extante hac parte, nec quoad effectum suspensiuum, nec deuolutiuum in appellatione, de sentencia de remate, esse audiendum reum debitorem, quousquè constet solutionem ab eo factam eius quantitatis, pro qua fuit præceptum, vt fieret addictio, vulgo, el trance y remate, cuius rei exempla plura extant, vnum eorum fuit, iam sunt plus viginti anni, contra Ochoa de Vrquiza Cauallero de la Orden de Santiago, Conta[sect. 9]dor de Seuilla, contra el qual se mandò hazer remate por sentencia de vna grandissima suma de mas de cincuenta mil ducados, y no fue oido hasta auer pagado: quod iterum suadetur ex doctrina Abbatis, & Anton. de Butr. in d. c. ad reprimendam, de offic. ordinarij, cum qua residet Tusch. conclus. 465. sub lit. S. num. 6. vbi resoluit, quòd statutum tollens appellationem, tollit omnem effectum appellationis, & si in lege, vel statuto appel[sect. 10]latio tollitur, intelligitur de quacumque, ita Alex. cons. 225. n. 2. in principio, vers. Quia dictum statum, lib. 6. Tusch. dict. conclus. 465. n. 30. & sic in nostro casu, quousquè solutio debiti fiat, sublata est appellatio, & nullitas, omnisquè eius effectus. Contraria verò pars, & appel[sect. 11]lationem sententiæ prædictæ, de trance y remate, sto, quòd non habeat effectum suspensiuum ante factam solutionem, saltem sortiri deuolutiuum, vt ex ea causa cum Iudicibus superioribus introducatur, tenuit primus, & primas inter Hispanos meritò habens, Couar. in practicis quæstionibus, cap. 23. numero finali, Parlador. in terminis, de sentencia de remate, cap. fin. 5. part. §. 15. numero 1. & sequentibus, post Didacum Perez, & Anto[sect. 12]nium de Canario, quem citat; eandem conclusionem affirmat Azeued. in l. 19. tit. 21. libro quarto, numero 139. Villa-Diego in sua Politica, cap. 4. ex numero 57. alios ad marginem referens, & post eos, licèt loquatur de mandato executiuo, Ioannes Deuia in Curia Philippica, 2. part. §. 4. num. 9. vbi resoluit effectum deuolutiuum sortiri appellationem, à mandato de exequendo, cuius resolutio absquè dubio in praxi est receptissima, & indubitata: quia in casu prædicti mandati nec est prohibitio prædictarum legum 3. & 19. tit. 21. libro. 4.[sect. 13] nec adest aliqua sufficiens ratio, ex qua impediatur superiorum cognitio quoad mandatum de exequendo, sine suspensione, nec inhibitione facienda inferiori Iudici, quousquè res determinetur à superioribus, & reuocato mandat o de exequendo, siue per relationem, siendo dentro de las cinco leguas, ò por compulsorio, siendo fuera dellas, queda reuocada la sentencia de remate, venta de bienes, y todo lo[sect. 14] que el inferior huuiere hecho por virtud del mandamiento que le fue reuocado, y se ha de poner todo en su primer estado, quia ex vi, & effectu reuocationis fit restitutio iustitiæ absquè alia pronunciatione, & ideò solitum est à me dici, & pronunciari, quando fit reuocatio prædicti mandati, que se reuoca el mandamiento de execucion, dado por fulano Iuez, y lo en virtud del fecho y executado, y se declara, no auer auido lugar de darse, & si est recursus in via ordinaria, dico, y que las partes sigan su justicia en via ordinaria, como les conuenga, para lo qual se les reserua su derecho: & de sententia addictionis, si feratur à Iudicibus superioribus, reuocando primam contrariam, quod hæc secunda exequenda sit, licèt sit, en grado de vista, y que no se ay a de esperar la reuista, adducit bene Villa-Diego fol. 80. nu. 60. tunc tamen debet præstari fideiussio legis de Toledo, cùm alia speretur sententia. Huius partis fundamenta, quoad effectum deuolutiuum in appellatione de la sentencia de remate, non tollendo, probantur[sect. 15] ex eo, quod quia lex, seu statutum appellationem tollens, odiosum est, quia remouet defensionem, & debet strictè intelligi, vt non censeatur prohibere recursum ad iudicem[sect. 16] superiorem pro habenda iustitia, Bart. in l. 2. C. quor. appel. non recip. & cons. 165. in quęstione, lib. 1. et propriùs loquendo lex nostra 3 tit. 21. libr. 4. Recopilat. in prædictis verbis, quæ retulimus, potiùs attendit ad excludendam appellationem, vt per eam non suspendatur solutio facienda creditori virtute sententiæ de trance y remate, quam ad deuolutionem impediendam ad Iudicem superiorem, & quando lex, vel statutum tollit remedium appellationis suspensiuum executionis: non tamen ex hoc tollit effectum devolutiuum, & ideò Iudex appellationis poterit pronunciare, benè vel malè iudicatum Abbas in cap. Pastoralis, colum. fin. de appellation. & licèt contrarium voluerit idem Abbas in dict. cap. ad reprimendam, de offic. Ordinarij, quem iam citauimus, & Marsil. sing. 289. contrarium, & efectum deuolu[sect. 17]tiuum non tolli voluerunt, Anton. de Butrio, Abb. & Franc. in dict. cap. Pastoralis, quos refert Tusch. dict. conclus. 465. sub lit. A. num. 5. nec agimus de rescripto cum clausula, appellatione remota, an intelligatur de friuola, vel alia, quia non attinet ad nostrum intentum. Certè equidem hic tam arduus, & controuersus articulus, qui quotidie in palacijs versatur, declaratione indiget Regia, vt sit punctus certus, & fixus, quo seruato, procedamus, & euitentur tot, tantæque lites, & opiniones iudicum, diuersiquè diffiniendi causas styllus, & methodus. Interim tamen, quid seruandum sit lege stabilitur, sentio, sub meliori censura, priorem partem verisimam per mentem, & verba prædictæ legis 3. & 19. tit. 21. lib. 4. Recop. & sic ex eis, & fundamentis in comprobationem huius primæ partis relatis constituo conclusionem: Reus contra quem lata[sect. 18] est sententia addictionis, vulgo, de trance y remate, non est audiendus per appellationem, vel nullitatem, donec soluerit, & satisfecerit, quod in sententia est præceptum, & determinatum, vt soluat, & expensas litis, & decimam, si in ea iussum fuerit, solui. Extenditur, vt idem sit, si pe[sect. 19]tatur beneficium restitutionis, circa quod est destinguendum, quia aut imploratur restitutio pendente executione, ante sententiam de remate latam, & tunc seruanda est distinctio Parladorij, cap. fin. 5. part. §. 11. num. 53. existimantis, multum interesse an in integrum restitutio competat ex causa minoris ætatis in alia de causa: nam priori casu[sect. 20] est admittenda: Secundo verò non, eum sequitur Amador Rodriguez de via executiua, cap. 6. num. 7. in fin. vbi postquam vtriusquè opinionis authores re[sect. 21]fert, cui adde non esse concedendam etiam minori, si malitiosè petatur, vel altiorem requirat indaginem ex Azeu. in l. 1. tit. 21. lib. 4. n. 174. Amador Rodrig. vbi sup. In casu verò, quo data sit sen[sect. 22]tentia de trance y remate, nec ex causa minoris ætatis, vel alia qualibet, ante solutionem est admittenda restitutio, ex his quæ dixi in tractatu proximè præcedenti de sententia reuisionis exequenda, num. 21. Nam vt[sect. 23] retuli, quando verba legis sunt inculcata generalia, & prægnantia, etiam restitutio in integrum competens minori censetur sublata, vt ex Angelo, Aretino consi. 10. loquens de statuto Brixiæ. simili legibus nostris resoluit Cardinalis Tuschus sub litera R. conclus. 296. cum qua sententia residet, nosquè in hoc casu, idem indubitanter sentimus, cum omne remedium, & iudicis officium censeatur sublatum ex verbis finalibus, & mente prædictarum legum 3. & 19. tit. 21. lib. 4. Recop., quibus accedat elegans doctrina Baldi cons. 148. lib. 1. n. 11. quam eiusquè verba retulimus dicto tractatu, num. 23. & 24. itaquè siue ex causa minoris ætatis, vel restitutionis, quæ ex clausula generali maioribus conceditur, siue alijs qui eodem potiuntur priuilegio, quantumuis sit Ecclesia, causa pia, vel hospitale, vel communitas, non est restituenda contra sententiam de remate, eiusquè omnimodum adimplementum quousquè solutio fiat. Declaratur, & limitatur pri[sect. 24]mo prædicta conclusio, vt non procedat, quando ex eisdem actis constet iniustitia nostra, si ex eorum inspectione resultet talis iniustitia, resoluit Ioan. Gutier. in practicis quæstionibus, lib. 1. quæst. 120. num. 3. adducens Baldi doctrinam loquentis de sententia lata super possessorio, quæ etsi regulariter (de iure[sect. 25] ciuili loquimur) exequenda sit, tamen si est notoriè iniusta, non excluditur appellatio, imo habet effectum suspensiuum, ex his quæ adducit bene Ioannes Gut. adde quod prohibita apellatione, numquam censetur prohibita, quando ex actis constat de manifesta iniustitia, Natta cons.[sect. 26] 51. num. 2. lib. 1. Alex. cons. 107. viso themate, col. fin. lib. 3. quod etiam extenditur, si dolo, vt plerumquè fieri solet in nostro casu, iniustè est pronunciatum, Natta cons. 172. num. 6. quem refert & sequitur Cardinalis Tusch. sub lit. A. conclus. 399. num. 11. & 12. & appellatione remota, non censetur ea remota, vbi quis manifestè grauatur, Decius consil. 49. præstantissimè Doctor circa finem, num. 3. Alex. cons. 77. visis dubitationibus, num. 17 & cons. 106. viso themate, num. 27. lib. 3. plenè cons. 91. lib. 6. Tuschus sub lit. A. conclus. 400. num. 5. qui constituit regulam,[sect. 27] conclus. 402. num. 35. quod in omnibus casibus, in quibus non appellatur, potest appellari, si sententia est notoriè iniusta, vel iniqua, ex Ancharrano cons. 363. num. 5. vers. Ad sextum. Dixi plerumquè, quia quando decimæ pertinent ad Prætores, vel quando Iudices ordinarij, vel Delegati aliquam ex executionibus vtilitatem expectant, vt in solutione salarij, vel tertiæ partis, si ab eis sit capienda, so[sect. 28]lent, excedendo iuris tramites, pronunciare cum iniuria, & contra ius litigatoris sententias addictionis, in quibus, si ex actis notoria resultet iniustitia, non modo deuolutiuum, sed etiam suspensiuum effectum appellatio interposita vel per viam recursus ad superiores Iudices habebit, quod vsquè adeò verum[sect. 29] est, vt talis notoria iniustitia reddat sententiam nullam, sic resoluit Maranta 6. par. vers. Et demum fertur sententia, num. 116. cuius verba, quia ad propositum magnoperè conducunt, hæc sunt; Secundò, quia debet sententia continere iustitiam, aliàs si contineret manifestam iniquitatem,[sect. 30] est ipso iure nulla, cap. inter cæteras, & ibi per Abbatem, & Felinum de re iudicata: secus si iniquitas non est manifesta, quia tunc valet, & debet rescindi per appellationem, quia tunc dicitur esse contra ius litigatoris, ita habetur in l. 1. §. item contra sacras, ff. quæ sententiæ sine appellatione rescindantur, Alexan. in[sect. 31] l. cum prolatis, ff. de re iud. Doctores in cap. 1. de re iudic. latè Decius in cap. dilecto, quæst. 55. de appellat. ad quam Marantæ distinctionem reduces dicta in hac limitatione, & quæ post omnes adducit Aloisius Riccius collectanea 1480. dixi in tractatu proximè præcedenti, numero 75. Ex quibus deducuntur in praxi sequentia, quòd si appellans se præsentauerit coram dominis de Chancellaria, vel alio Regali Auditorio, vt Hispalense, Galleco, & coram alio quolibet appellationis Iudice: Y dixere que se presenta despues de auer apelado ante el inferior en gràdo de apelacion, nulidad, y agrauio, y el que mejor aya lugar de derecho de la sentencia de remate, contra el dada por el Iuez ordinario, ò de comission, ò otro executor, en que le mandò hazer pago de[sect. 32] tanta cantidad, en que le hizo notorio agrauio, y la in justicia de la dicha sentencia resulta de los mismos autos, que para ello pide se vean: y que vistos, constando como dellos consta, la dicha manifiesta injusticia, y agrauio, se reuoque y dè por ninguna la sentencia de remate, eritquè vtile, si es euidente y manifiesto expressarlo, y alegarlo, ò si no, no importa, hase de mandar por el superior, auerle por presentade en quanto ha lugar, y alegando lo dicho, se ha de ver: y si es en la Corte, ò lugar, ò dentro de las cinco leguas, ver el processo original, ò si no compulsarle, siendo de fuera, y proceder en el caso, visto el hecho del processo, con la distincion de Maranta ya referida. Siguese lo segundo, que constando de los mismos autos de la notoria injusticia de la sentencia, como si estando prouada la paga liquida, ò otra conciuyente y juridica desensa, no fue admitida, ex eisdem actis, poterunt, imò debent domini de Consilio, vel Regia Chancellaria præcipere, & inhibere Iudicem inferiorem, ne suam sententiam exequatur, y esto se haze mejor reuocandola luego, y luego proueer de remedio, sin esperar nueuos autos, ni prueuas, que no han de admitirse, quando agitur de reuocanda sententia addictionis, ex capite notoriæ iniustitiæ, quæ ex actis resultat, qui est casus specialis huius primæ fallentiæ, & limitationis. Si autem talis sententia ex relatione actorum constiterit, vel ob varietatem opinionum, vel ob defectum probationis, aliave[sect. 33] causa apparenti, non continere iniustitiam notoriam, sed tantum contra ius litigatoris esse latam, tametsi ex diuersitate opinionum veniat postea reuocanda, hęc dubia sufficient, vt ad vnguem obseruemus dictam legem tertiam, & 21. tit. 21. lib. 4. Recop. Proueyendo auto que no ha lugar de ser oìdo hasta auer pagado, y deboluer la causa al Iuez para el cumplimiento de la sentencia de remate, & hoc decretum absquè eo quòd detur supplicationi locus, executioni mandatur. Ex suprà dictis venio ad [sect. 34] secundam limitationem nostræ principalis conclusionis, quæ est regulariter, nec suspensiuum, nec deuolutiuum effectum habere appellationem interpositam à sententia prædicta addictionis, sæpissimè vidi dubitari, an si reus sit carceratus (& excluso casu notoriæ iniustitiæ, de quo iam egimus in præcedenti limitatione) prætendat esse audiendum, quia in carcere est, & eius bona dimittit, vt veneant in publica subhastatione, an audiendus sit: nulli enim, quos viderim ex nostris Regnicolis, quorum proprium munus erat, hanc tetigerunt quæstionem, quæ quotidie versatur in Palatijs: & omissis his, quæ pro vtraquè parte adduci possent, teneo, & resoluo, constituoquè pro secunda declaratione, seu limitatione prædictorum, esse audiendum reum, qui carceratus est pro debito, lata contra eum sententia de trance y remate, si bona etiam dimittat, vt vendantur. Hæc est optima resolutio Senatus Neapolitani,[sect. 35] quam adducit Anton. Capic. decis. 169. quæ videnda, & notanda est, tanquam pulchra, & congrua ad propositum, in eius vltimis verbis, dum inquit: Sacrum Consilium decreuit, procedendum esse ad reuisionem stante Francisco carcerato, tanquam executione facta, & sic fuit processum. Quam limitationem extende,[sect. 36] vt non solum ex eisdem actis, sed ex nouis, existente debitore in carcere possit, & debeat audiri, & probationes nouæ admitti, quia tunc seruanda est secunda opinio tenentium, effectum deuolutiuum sortiri appellationem in causis executiuis, ex domini Præsidis Couar. doctrina, & aliorum, quos retulimus suprà numero 12. non tamen suspensiuum, quia excepto casu notoriæ in iustitiæ, & alijs, quos statim constituam, omnimoda debet esse executio sententiæ addictionis. Sublimita hanc secundam de[sect. 38]clarationem, vt non procedat, quando reus malitiosè, & cum affectatione dicit se carceratum, cùm tamen verè non sit, vt plerumquè, maximè in his Indiarum Regnis, gratia, corruptione, & sordibus commentariensium euenit, adeò, vt nec etiam Iudices qui sumus superiores, nisi adhibita magna diligentia, non possumus comprimere dictos commentarienses à relaxatione indebita, & iniusta, quam de carceratis sua auctoritate faciunt, in quibus custodibus, si leges executioni mandarentur, prædicta cessarent, & exemplo esset cæteris, sed cùm à pluribus Iudicibus hoc pendeat, fiunt comminationes, & numquam executiones pœnæ corporalis, vel saltem exilij. Itaquè si vndequaque constet[sect. 40] reum non obseruare carcerationem, non est audiendus contra sententiam addictionis, quia affectata remedia non releuant, & minus dolosa, & fraudulenta, dixi in tractatu de recusationibus, quod est caput nonum, numero 205. Quid autem erit de nobili, Doctore, Aduocato, muliere, quæ non inhonestè vixerit, Communitate, seu Republica, Collegio, vel Cathedrali, seu Parrochiali Ecclesia, minorive viginti quinque annis, quæ sic seruemus, opinionem relatam à Manuel. Suarez, verbo, minor annis, de quo est videndus Afflict. cum distinctione loquens, decision. 283. n. 1. & 4. Roland. consil. 63. numero 23. libro primo, Paris. consil. 94. numero 4. volum. 1. pro ciuili debito carcerari non possunt, nec pater, socer, vel patronus, an non existente carceratione, ex natura rei, hoc est, ex priuilegio personæ quæ carcerari non debet, audiendus sit contra sententiam addictionis, vulgo, de trance y remate, quoad effectum deuolutiuum, certè quidem hunc articulum volebam relinquere cogitandum, ne tamen materiam vtilem, quotidianam, praxiquè frequentem, quàm sæpissimè sum expertus, indecisam omittam, nec qui semper in consulendo, & nunc iudicando cum resolutione processerim, dubiam, & perplexam omittam: resoluo in hac parte seruandam esse conclusionem tenentium, deuolutiuum effectum in casu, de quo agimus, appellationem habere, ita vt ex eisdem actis, vel alijs audiatur debitor, contra quem lata est dicta sententia de remate, hoc tamen adhibito, vt bona eius liberè veneant, vel insolutum creditori tradantur, non inuento emptore ad satisfactionem debiti, vt ex dicta resolutione 169. Capicij resoluitur, ex Doctoribus antiquis, quos refert, & ex nostratibus Parladorus libro 2. cap. finali, part. 6. §. 17. num. 22. & seqq. Tertiò limitatur, & de[sect. 42]claratur præcedens conclusio, vt vterquè effectus appellationis, tam suspensiuus, quàm deuolutiuus, sit sublatus, & remedium nullitatis, quæ non impedit adimplementum in sententia de remate, vt non procedat quando est nullitas, quæ procedit ex defectu iurisdictionis Iudicis, qui eam tulit, cuius exclusio expressè, & specificè requiritur, vt ei locus non sit, vt adnotat Azeued. per textum ibi, in l. quarta, titulo 17. libro 4. Recopilation. verbo, de incompetentia, numero 1. & in l. secunda, eodem titulo, verb. Sesenta, & meliùs à Cardinali Tuscho, sub litera S. conclusione 465. numero 39. vbi inquit: Limita, quia vbicumque statutum tollit nullitatem, non censetur tollere nullitatem ex defectu iurisdictionis, glossa in Clementina prima, de sequestratione posses. & fructuum. Quò fit, vt si in executioni[sect. 43]bus factis à Iudicibus ordinarijs, vel superioribus in casibus declaratis in l. 20. titulo 21. libro 4. Recopilation. quæ vulgo appellatur, la pragmatica de las sumissiones, Iudex qui non fuit competens, se introduxerit ad exequendum instrumentum publicum, & constet ex actis iurisdictione caruisse, nec obseruatam dictam legem vigesimam, tunc equidem, si de nullitate dicatur, vel appelletur à sententia de remate, tanquam nulla, cuius nullitas ex defectu iurisdictionis constat ex actis, tunc equidem locum habebit suspensio sententiæ de remate, eiusquè adimplementi ex prædicta causa, vel alia quæ respiciat iurisdictionem Iudicis, à quo lata est, eiusquè defectum ex actis notorium inducat, euidensquè ex eis sit, quo casu non solum deuolutiuum, sed suspensiuum effectum appellatio sortietur. Quarta limitatio, & decla[sect. 44]ratio est ordinaria in tertijs oppositoribus, quorum respectu, & ob causam interesse, quod ab eis in lite, & in causa prætenditur, non est exequenda sententia de remate, resoluit Azeued. in dicta l. 19. titulo 21. libro 4. numero 140. Amador Rodriguez, plures referens, capit. 6. de executionibus, numero 52. Rebuffum, scilicèt, Ioannem Gutierrez, Parladorum, & Azeued. quem retulimus proximè. Estquè trita & ordinaria re[sect. 45]solutio, pro cuius praxi circumspectus Iudex, Deumquè timens, attendere debet ad resolutionem domini Præsidis Couar. in practicis, cap. 16. numero 2. in principio, vbi ex mente Abbatis, Felini, & Decij in cap. super eo de officio Delegati, & eodem Felino in cap. vltimo de calumniatoribus, sic dicit verum, quoties præsumi possit calumnia tertij appellantis, & se opponentis executioni, non est admittenda eius appellatio, nec oppositio, sicut constat ex cap. suscitata de in integrum restitutione, per quam doctrinam sic venit declaranda prædicta praxis, & intelligenda lex 3. & 19. titulo 21. libro 4. Recopilat. cum vera declaratione earum: quę quidem leges ansam, & controuersiam pro eorum intellectu præstant Iudicibus, & causidicis, variæquè vsquè adhuc sunt opiniones, & sententiæ, & cum regula superiùs constituta, eiusquè quatuor fallentijs, seu declarationibus explicatæ manent, vtiliter & compendiosè in praxi, hæc vtilis & quotidiana materia. # 4 QVARTVS TRACTATVS PRO INTERpretatione legis primæ, tit. 20. lib. 8. Recopilat. & legis 3. titul. 19. eiusdem lib. 8. An si cum adulterio concurrat incestus, vel sacrilegium, seu raptus, possit ex officio iustitiæ procedi, his casibus, absente, vel præsente, & nolente marito vel ad denuntiationem, vel accusationem cuiuslibet de populo. SVMMARIVM. -  1 ARdua & noua constituitur quæstio quæ refertur. -  2 Adulterium vxoris cum incestu, vel raptu punitur à Iudice, etiamsi maritus eius non accuset, vel contradicat. -  3 Adulterij cum incestu diuersa pœna, num. 3. -  4 Delicta eadem maiori pœna puniuntur, si circunstantiæ illa aggrauent, vt in homicidio cum aleuosia, vel veneno. -  5 Adulterij cum incestu, vel incestus cum stupro, pœna est mortis. -  6 Mixta non continetur sub simplicibus, in correctorijs, & odiosis. -  7 Refertur celebris doctrina Ludouici Romani. -  8 Monachi appellatione non continetur Abbas, cui est dignitas Abbatialis annexa. -  9 Mulieres vxoratæ sunt publicæ meretrices, à Iudice puniuntur, non obstante l. 1. titulo de los adulterios. -  10 De adulterio cum incestu, num. 9. -  11 Et quid si maritus sit absens, vtilis praxis relata, numer. 10. & 11. -  12 Lex 1. tit. 20. lib. 8. Recop. est correctoria iuris communis, & sic reducenda ad solum casum de quo loquitur, non ad mixtum adulterium. -  13 Adulterium dominæ nuptæ, si illud commiserit cum suo seruo, punitur hodie pœna iuris communis, & legis 15. tit. 17. p. 7. -  14 Ratio potissima prædictorum, ne delicta grauia maneant impunita, & inuectiua contra Alphonsum de Azeuedo. -  15 Quod continet lex fori traducta in l. 1. titulo 20. libro octauo Recopilation. est consuetudo, quæ non extenditur de vno casu ad alium, de quo non loquitur. -  16 Casus omissus relinquitur dispositioni iuris communis. TRACTATVS QVARTVS. ARdua, & noua est quæ[sect. 1]stio nostra, quoad omnia delicta, quæ cum adulterio concurrant, scilicèt raptus vel percussio mulieris vxoratæ, quam si quis voluerit carnaliter cognoscere, vel eam cognouerit, vim intulerit, vel percussionem, an hoc casu Iudex possit, vel ex officio, vel ad denunciationem procedere, vel expectari debeat querela mariti: nam de adulterio cum incestu mixto tetigit Gregor. Lop. in l. 2 tit. 17. part. 7. & motus fundamentis, quæ citat, tenet, procedi posse, licèt ad finem anxius & dubius sit, eum reprobat Azeued. in l. finali, tit. 3. lib. 5. Recopil. ex num. 36. vt quid in hoc sentiam, proferam.[sect. 2] Constituo conclusionem veram in iudicando, & consulendo, vbi cum adulterio aliud miscetur delictum, vel vt meliùs dicam, qualitas quæ aggrauat simplex adulterium, vel illud mixtum crimen facit, iudex ex officio, & ad petitionem partis denunciantis procedere potest, non solum non consentiente marito, sed etiam illo reluctante, quam resolutionem comprobo præmissis his quæ à Gregor. Lopez adducuntur loco proximè citato, his fundamentis. Primò, incestui cum adulterio[sect. 3] de iure est statuta diuersa pœna quàm in simplici adulterio, l. si adulterium cum incestu 38. ff. ad legem Iuliam de adulterijs, vbi Bartolus, per textum, ibi: Si igitur diuersa pœna, diuersum delictum, si diuersum, vel qualificatum, non continetur sub simplici, de quo loquitur l. 1. tit. 20. lib. 8. Recopil. dum inquit: Si muger casada cometiere adulterio, non autem dicit: Si cometiere adulterìo, è incesto, nec minus, si la robaren de su marido, con consentimiento della, ò sin el, igitur adulterium qualificatum non comprehenditur sub dispositione dictæ legis primæ, cùm etiam pœna raptus sit diuersa. Deinde, & secundò, quia in delictis, quę vna, eademque sunt, vt homicidium, diuersimode punitur illud quod est qualifica tum, vt est, in quo interuenit aleuosia, vel venenum, quàm simplex homicidium, vt patet ex pluribus legibus sub tit. 23. lib. 8. Reco. & l. 10. tit. 26. lib. 8. Recopilat. Si igitur subsistente vno delicto qualitas eiusdem aggrauat pœnam, multo fortiùs, si duo delicta in vno, eodemque facto concurrant, pœna veniet aggrauanda, & sic mutanda, non ea forma qua stabilitum est in adulterio simplici, sed à Iudice inferenda. Tertiò, est videnda diffinitio[sect. 5] 1. Antonij Fabri, sub tit. ad legem Iuliam de adulterijs, lib. 9. sui Codicis, in additione diffinitionis, quæ conducit in proposito, qua resoluit de iure ciuili, pœnam incestus esse pœnam mortis, quando cum alia specie fornicationis concurrit, vt cum adulterio, vel stupro, Iul. Clar. §. incestus, n. 1. & Additionator eius post. glo. in d. l. si adulterium cum incestu, in princ. Quartò, addendum fundamento[sect. 6] adducto per Greg. Lop. in d. l. 2. tit. 17. p. 7. odiosum esse statutum, vel legem excludentem delicti punitionem, prout est prædicta l. 1. quia tendit in damnum Reipublicæ, delicta esse impunita, maximè in qualificatis, de quibus loquimur, omitto consulto vulgaria iura, legem scilicèt ita vulneratus, ff. ad legem Aquil. cum concordantibus, sed in odiosis, & correctorijs, qualis est d. l. 1. simplicium appellatione mixta, non comprehenduntur, nisi expressè lege caueatur: hæc est celebris doctrina Ludouici Romani, cons. 294. n. 4. per legem vim passam, §. præscriptione, ff. ad legem Iul. de adulter. quæ plurimum [sect. 7] conducit pro nostra resolutione, & in l. finali, §. sed & siquis. ff. nautæ caupones, & stabularij, & comprobata per plures authoritates, & consilia, quæ ibidem refert Apostilla eiusdem consilij, verbo, non comprehenduntur, idem Roman. cons. 259. in fin. quod resoluit[sect. 8] appellatione Monachi, non venit Abbas, cui dignitas Abbatialis est annexa, ex eodem §. præscriptione, eum sequitur Tuschus conclus. 294. sub lit. M. num. 45. & meliùs num. 32. & 38. Quintò, conducit bona resolu[sect. 9]tio, quam adducit Didac. Perez ad Seguram in l. Imperator, n. 141. ff. ad Treb. vbi inquit: Non obstante lege fori, quæ est d. l. 1. tit. 20. de los adulterios, posse ex officio per Iudices puniri mulieres vxoratas, quæ sunt publicæ meretrices, verba Didaci Perez hæc sunt. Et quia notabilia ea referre libuit, & quod istæ meretrices, nuptæque male viuunt, per Iudices puniendas esse semper existimaui, nam tales meretrices vxoratæ fictæ multoties contrahunt matrimonium ad cautelam, vt possint se probare vxoratas esse, & sub hac specie agni lupum gerunt, ex quibus plura damna veniunt matronis, & etiam alijs, vt in plurimum contigit, & patet 3. Regum 10. & Iudicum 16. quod etiam est singulare ad declarationem legis Regni, in qua cautum est, adulteram ab alio, quàm à marito non posse accusari, vt intelligatur per prædict. argument. glossæ sing. in l. fin. C. de plagiarijs, c. inter corporalia, §. sed neque de translat. Episcopi, vbi paria sunt, non habere maritum, & habere, sed vilem, & inutilem, de quo per Tiraq. l. 6. connub. n. 67. Bald. in l. 1. n. 16. C. de ædilitijs actoribus, vbi dicit: Quòd statutum puniens debilitante membrum, non comprehendit debilitantem membrum inutile. Hactenus Didacus Perez, ex cuius resolutione duo notabilia in proposito infero. Primum marito existenti inutili, vel mente capto, etiam si non adsit lenocinium, potest Iudex procedere ad punitionem vxoris eius adulteræ, si publicè, & cum magno scandalo adulteria committat. Secundum, quod[sect. 10] maximopere conducit in his Indiarum partibus, si vxorata mulier, marito absente, vt sępissimè accidit, publicè se prostituat, vel sit in notorio adulterio per exilium, non obstante, quod maritus absens sit, potest expelli à populo, vel ciuitate, vbi in peccato publico est, & pariter adulter; quod maximè locum habebit, si sit vilis, vel humilis conditionis, paupervè, & iniqua, non sit spes emendæ, quia antequam dicta interueniant, moneri debet. Ratio autem rationis est, quia generalis dispositio dictæ legis fori non comprehendit hos casus speciales, nisi de eis specialis mentio fieret, ita in alio proposito resoluit Marc. Anton. Anguisol. cons. 1. n. 7. quem refert & sequitur Cardin. Tusch. sub lit. D. conclus. 490 num. 21. conducit lex Decuriones, C. de silentiarijs, lib. 12. vbi glos. Bartol. in l. sed & posteriores de legibus: pari modo generalitas dictæ legis fori non extenditur ad prædictos casus speciales, nec ad illum de quo agimus, si[sect. 11] cum adulterio sit incestus, vel raptus, vel percussio, vel aliud crimen quod cum adulterio tendat in mortem mariti: & redeundo ad vnam ex primis illationibus, semper defendi; que auiendo muger casada de vil, ò humilde condicion, que estè amancebada, estando su marido ausente en parte remota, se deue proceder contra ella, y sin escriuir el nombre desterrarla, ò que acuda a hazer vida con su marido, y para ello embarcarla para donde el está, y que cesse la ofensa de Dios, y escandalos en la Republica, que se siguen destos pecados publicos. Sextò, quia prædicta lex fori, in Recopilatione incorporata est[sect. 13] correctoria iuris communis, & sic reducenda & restringenda ad solum terminum, de quo loquitur, hoc est ad simplex adulterium: at verò nos agimus, non de simplici, sed de qualificato adulterio, veluti cum raptu, vel incestu commisso, in quo adest diuersa pœna, ex d. l. si adulterium cum incestu 38. ff. de adulterio, & sic reddimus ad ius commune, vt loquendo de interprætatione legis Petraniæ, per quam permittebatur dominis seruos occidere, antequam conderetur constitutio Iustiniani, de qua in §. sed & maior asperitas, instit. de his qui sunt sui vel alieni iuris, dixi cap. 3. §. 2. n. 28. allegando Molinam de primog. lib. 3. c. 4. concurrit itaquè eadem ratio in proposito. Septimò, quia adulterium[sect. 14] qualificatum dominæ cum seruo proprio, hodie punitur pœna legis 15. titul. 17. part. 7. quæ non est correcta per dictam legem fori, vt ibidem attestatur Greg. licèt aliquantulum dubius. Octauò, quia sic expedit Rei[sect. 15]publicæ, ne delicta maneant impunita, maximè atrocia, & quæ aliam qualitatem aggrauantem continent: & miror qualiter Alphonsus de Azeued. vbi suprà, reprobet praxim, quam testatur obseruasse aliquos Iudices Ecclesiasticos, cognoscentes de incestu, tametsi cum coniugata, & vxorata commissum, & illud punientes, quia hoc est iustum, & conueniens, nec repugnat dicta lex fori, aliàs faciemus maritos, Iudices non solum adulterij, sed etiam incestus à suis vxoribus commissi, quod est dissonum à iustitia Christiano & recto zelo, vt per pœnam euitentur delicta, & à veritate, & ratione, & sic tenenda est prædicta resolutio, quod vbi cum adulterio miscetur incestus, raptus, vel percussio, propter illud Iudices ordinarij procedere, condemnare, & punire delinquentes possunt, non obstante dicta lege fori, quæ est 1. tit. 20. lib. 8. Recop. etiam si maritus non accuset, vel repugnet cognitionem causæ, quia lex fori ei tribuit traditionem adulterij, & adulteræ, vt de illis faciat, quod voluerit, non verò ei præstat facultatem hanc in incestuosis, vel raptoribus, & raptis mulieribus, vel si mors, seu percussio ex his facinoribus, & criminibus procedat. Denique & nonò dicta lex prima est consuetudo in corpore iuris Regij redacta, nec ea extenditur de vno ad alium casum, quia esset contra ius commune in casibus, de quibus loquimur, si pœna adulterij mixti cum incestu, vel raptu vxoris consentientis, vel contradicentis se rapi à marito, tolleretur per consuetudinem legis fori receptam, quatenus potestatem puniendi adulteros marito tribuit, & quando consuetuo est exorbitans à iure, prout est præfata, non se extendit ad alium casum diuersum, & diuersam rationem habentem, licèt videatur sonare in idem: hæc est doctrina Oldrad. cons. 237. perlectis, n. 3. nec de loco ad locum, nec de persona ad personam, nec de re ad rem, Roman. cons. 516. num. 4. nec de casu ad casum, Decian. cons. 51. n. 30. lib. 2. quos hæc & alia adducens, refert Cardi. Tusch. sub lit. C. conclus. 860. n. 1. 15. 16. & seqq. Ex quibus satis fundata manet hæc nostra resolutio, & impugnata ea quam adducit Azeued. in d. l. finali, titulo 3. lib. 5. Recopilation. ex num. 36. cùm satis vulgare sit, hos casus diuersos, diuersamquè rationem culpæ, & pœnæ habentes, dispositioni iuris relinqui, ex ratione legis commodissimè, ff. de liberis & posthumis, l. si verò, §. de viro, ff. soluto matrimon. cum vulgaribus, quod esse potest decimum fundamentum huius partis, quam asseueramus. INDEX EORVM QVAE CONTINENTVR IN TRACTATIBVS DE casibus Curiæ: & de executione sententiæ reuisionis: & an restitutio in integrum exclusum sit, vel locum habeat contra eam: & de appellatione interposita à sententia de remate, an effectum deuolutiuum ante solutionem sortiatur: & quando suspensiuum; de adulterio cum incestu, vel raptu, an Iudex non accusante, vel repugnante marito, illud punire possit. -  A -  ADVLTERIVM Si cum incestu, vel raptu sit admixtum, aliavè concurrat qualitas, quæ aggrauet delictum, mixtumque illud faciat, ex officio Iudex procedere potest, quantumuis non consenciente, vel repugnante marito in tractatu de adulterio, num. 2. -  Adulterium incestu diuersa pœna, num. 3. ibidem, & numero 5. pœnam eße mortis, & quid de vxorata publica meritrice, num. 9. & 10. Adulterium, Iudex punire potest, si cum eo concurrat violentia, ex mente Rebuffi, num. 12. ibidem. -  Adulterium si mulier nupta committat cum suo seruo, punitur hodie pœna iuris communis, & legis 15. tit. 17. part. 7. -  Actionem eandem coram diuersis Iudicibus intentans, litem amittit in causis libertatis, & militiæ, & non in alijs, in tract. de casibus Curiæ, num. 35. -  Alimenta recipiens, an pauper dicatur, ibidem num. 47. resoluitur negatiuè cum declaratione, num. 48. -  Aduocatorum reprobatur ordinaria allegatio ad fundandum casum Curiæ in eo cui subministrantur alimenta, quia indistinctè non est vera, ibidem num. 49. -  Ardua est quæstio, an super executione sententiæ, vel contractus possit intentari casus Curiæ in Chancellaria Regia, ibidem num. 81. vide infrà, verbo, executio. -  Audiencias del Perù, conocen en apelacion de los articulos que coinciden sobre executorias dadas en el Consejo de Indias in tractat. de casibus Curiæ, num. 112. Ratio redditur præcedenti numero. -  Alguacellus maior, & executor iustitiæ couuenitur per casum Curiæ, in eodem tractu, numero 118. & quid de Alguacellis minoribus, num. 120. -  Aduocatio causæ fieri potest, & ad Curiam trahi per denegatam iustitiam ab inferiori, in eodem tractatu, numero 137. Qualiter verò hoc sit practicandum, refertur numero 136. 138. & 139. & tribus sequentibus declaratur resolutio Præsidis Couar. dicentis, Chancellariæ Senatores non posse aduocare causas coram Ordinario pendentes. -  Arguitur de iniustitia, l. 4. tit. 17. lib. 4. Recopilat. si per eam instrumento de nouo reperto post sententiam reuisionis non posset vti pars condemnata, constando per illud de eius iustitia, in tractatu de sententia, numero 46. -  Acta falsificans amittit causam, secus in producente testes falsos, in eodem tractatu, numero 59. -  Aduocato, vel Procuratore corrupto, inducitur nullitas sententiæ latæ, vel saltem aduersus eam pars damnificata restituitur, quod non procedit in sententia reuisionis, ibidem num. 60. -  Addictio, vulgo, la sentencia de remate, potest fieri in vna sententia, & in eadem ad probationes partes recipere, in tractatu de appellat. â sententia addictionis, num. 3. -  Audiri non debet reus executatus appellans, vel de nullitate dicens contra sententiam addictionis, vulgo, de trance y remate, quousque soluat ex mente, & vera praxi legum tertiæ, & 19. tit. 21. lib. 4. Recop. in tractatu de appellatione à sententia de remate, num. 4. -  Et eo casu non habet appellatio effectum suspensiuum, sed nec deuolutiuum, num. 5. ibidem declaratur numeris. -  Appellatio si per statutum tollatur, intelligi debet quo ad vtrumque efectum, ibidem numer. 6. -  Appellatione prohibita censetur eius prohibitio, tam respectu executionis, quàm deuolutionis. -  Authores tenentes, reum executatum non esse audiendum lata contra eum sententia, quovsque soluat, reseruntur num. 8. & 9. Adducitur exemplum maximæ quantitatis. -  Appellationem quoad effectum suspen siuum, & non quoad deuolutiuum sublatam esse per legem tertiam, & 19. tit. 21 lib. 4. Recop. tenent plures relati num. 12. -  Apellatio à mandato de exequendo, habet effectum deuolutiuum, num. 13. & num. 14. praxis obseruanda. -  Appellationis effectus deuolutiuus nunquam censetur exclusus, num. 19. -  Appellationem tam quoad effectum suspensiuum, quàm deuolutiuum sublatam esse in casu legis 3. & 19. tit. 21. lib. 4. Recopilat. constituitur conclusio, n. 18. & 19. de restitutione sublata: cætera ad hunc articulum attinentia, vide sub litera S. -  Ardua & vtilis, quotidianaque quæstio, an reus executatus debeat audiri, lata contra eum sententia de remate, si sit in carcere coniectus propter debitum ex eadem sententia procedens, num. 34. Resoluitur affirmatiuè, num. 35. extenditur num. 36. sublimitatur, numero 38. -  Affectata carceratio non releuat, num. 40. In nobilibus, & mulieribus, & alijs qui non carcerantur, tenenda est opinio dicentium, appellationem prædictam deuolutiuum effectum sortiri, num. 41. -  Appellatio à sententia de remate, sortitur effectum deuolutiuum, & suspensiuum, si adsit defectus iurisdictionis, quæ est limitatio tertia, num. 42. ibidem, illatio vtilis, num. 43. -  Appellatio prædicta sortitur vtrumque effectum, si interponatur à tertio oppositore, ibidem num. 44. & de exclusione calumniosi oppositoris, numero 45. -  B. -  BAnnitorum praxis apud nos non est in vsu, sed apud exteros, in tract. de casibus Curiæ, num. 12. -  Baldi doctrina celebris refertur ad probandum restitutionis beneficium, restitutionis in integrum, excludi contra sententiam reuisionis, in tractatu de sententia reuisionis, n. 23. & num. 24. & 25. adducuntur fundamenta. -  C. -  ¶ Casus Curiæ frequentes, & quotidiani, tractat. de casibus Curiæ, n. 1. -  Casus Curiæ primus, in criminalibus est, quebrantamiento de camino, ò tregua, ibi numero 2. -  Secundus rupto de muerte segura, qui hodie cessat, ibi n. 2. & 3. -  Tertius, muger forçada, ibi num. 5. -  Quartus, in fure, latronevè publico & famoso, num. 7. -  Quintus, de hombre dado por encartado, num. 11. -  Sextus, in falsificantem sigillum Regis, num. 13. -  Septimus, in fabricantem falsam monetam, seu marcam Regiam, num. 14. -  Octauus, por razon de otro gran yerro contra el Rey, numero 15. -  Nonus Curiæ casus, por pleito que demanda el huerfano, num. 16. -  Nec sufficit quòd sit minor, nisi sit patre orbatus, numero 17. -  Causa communis pupillo, & viduæ sit, cum non priuilegiatis, si indiuidua sit, facit locum habere casum Curiæ, secus si diuidua, num. 24. ibidem contrarium, num. 25. & sequentibus, & num. 31. qualiter intelligatur. -  Causarum continentiæ quæ? numero 32. & sequentibus, ibidem. -  Decimus Curiæ casus in homine paupere, ibidem numero 44. vide infrà sub lit. P. -  Vndecimus Curiæ casus, en home muy cuytado, ibidem num. 50. Senes decrepeti, & alij enumerantur, num. 51. quorum exempla non arctant regulam, num. 52. alia num. 53. & 54. Comprehensi sub titulo ff. de curatore furiosi, habent casum Curiæ, ibi num. 55. -  Decimustertius casus Curiæ est in litibus viduarum, num. 63. quem non obtinent lite contestata coram Iudice Ordinario, vide infra, verbo, vidua. -  Decimusquartus casus Curiæ est, con algun poderoso, ibidem num. 94. -  Decimusquintus casus contra Duces, Comites, & Marchiones, num. 98. -  Decimussextus, contra dominos vassallorum, num. 99. -  Extenditur, etiamsi sint pupilli, minores, vel viduæ, numero 100. -  Decimusseptimus, contra las justicias y oficiales dellas. numero 101. & quid de Senatoribus, vide sub litera D. -  Decimusoctauus casus, en las justicias ordinarias, num. 114. in quibus non comprehenduntur Iudices Pedanei, vulgo, Alcaldes de los lugares y aldeas, num. 115. -  Decimusnonus, en el Teniente de Corregidor, y Alcaldes ordinarios de ciudad, ò villa, num. 116. -  Casus Curiæ plures ex mente legum, licèt non ex verbis, numero 117. -  Vigesimus Curiæ casus, in Alguacello maiori, vel executore iustitiæ, num. 118. -  Vigesimusprimus Curiæ casus est, contra Decuriones, numero 130. distinguitur, quod attinet ad Tribunos, vulgo, Iurados, ò sesmeros, num. 131. -  Vigesimussecundus, contra Tabellionem Concilij, vulgo, el escriuano de Cabildo, num. 132. qui etiam â Decurione per casum Curiæ conueniri potest, num. 133. vide infra sub litera T. -  Vigesimustertius casus Curiæ, procedere potest contra eos qui sunt de familia Iudicis Ordinarij, num. 136. Referuntur in hoc comprehensi, numero 137. Declaratur lex qui iurisdictioni ff. de iurisdictione omnium iudic. contra Gregorium Lop. 138. -  Vigesimus quartus Curiæ casus contra Syndicum Reipublicæ, vulgo, el Mayordomo de la ciudad, ò concejo, numero 140. -  Vigesimusquintus in exactore tributorum, vulgo, el Receptor del seruicio, num. 141. -  Vigesimussextus, contra Receptorem alcaualæ, vulgo, el Tesorero de las alcaualas, numero 142. -  Vigesimusseptimus in Castellano alicuius fortalicij, numero 143. -  Vigesimusoctauus, in causis denegatæ iustitiæ, num. 145. -  Chancellariæ Prætoriales quæ, ibidem num. 146. -  Vigesimusnonus casus Curiæ est in causis Fiscalibus, ibidem, num. 182. -  Causæ Fiscales in Indijs Occidentalibus in Chancellarijs iudicantur, num. 183. -  Trigesimus casus Curiæ est, pro exigendo salario Tabellionum, & Relatorum in Chancellaria degentium, num. 184. -  Trigesimusprimus in salario Aduocatorum, cum distinctione, num. 184. & tribus sequentibus. -  Casus Curiæ Reales, hoc est, ex natura rei, super qua litigatur, num. 189. -  Trigesimussecundus in feudo, numero 190. & ibi de commendis Indorum, & refertur ordinatio de Malinas, numeris sequentibus. -  Trigesimustertius in commendis Indorum. -  Trigesimusquartus, super interpretatione Regij priuilegij, num. 197. -  Trigesimusquintus casus notabilis Curiæ est ex natura rei, si causa sit magni momenti, numero 209. & explicatur celebris lex 4. titulo 1. libro 3. Recopilat. numero 200. vsque ad 205. -  Trigesimussextus casus Curiæ est, super causa maioratus, numero 206. Declaratur duobus numeris sequentibus. -  Trigesimus septimus, sobre vassallos. num. 209. -  Trigesimus octauus, sobre fortaleza, 210. -  Trigesimusnonus, sobre muerte ò herida de algun Cauallero, num. 211. -  Quadragesimus, ex relatione authoris, sobre paga de tributos que se pide a Indios, decem alij Curiæ casus, remissiuè, num. 214. -  Casum Curiæ declarandi styllus, numero 217. & quando habeat locum supplicatio ab ea, num. 218. -  Causa admodum dubia, qualiter iudicanda, ibidem, numer. 115. -  Commentariensium fraudes plures, in tract. de sententia addictionis, num. 39. -  Casus omissus dispositioni iuris relinquitur, in tractatu de adulterio cum incestu, numero 17. -  Consuetudo est stricti iuris, nec extenditur de vno casu ad alium, ibi num. 16. -  D. -  DOmini vassallorum conueniuntur per casum Curiæ, in prima instantia, etiamsi sint pupilli, viduæ, vel minores, in tractatu de casibus Curiæ, n. 99. & 100. -  Domini Præsides, & Consiliarij Supremi Consilij Senatores Regiarum Chancellariarum, & Iudices Hispalenses, & Senatus Galleci, sortiuntur casum Curiæ, & quomodo, ibidem num. 102. -  Dubia magna suerunt causa, vt Regnum peteret declarationem: an contra sententiam reuisionis admitteretur restitutio in integrum, in tractatu de sententia, num. 15. Refertur petitio, & Regis responsum, num. 16. -  Declarationis petendæ in sententijs praxis, ibidem, num. 78. & 79. & num. 80. Quòd iudices, qui habent declarare, non possunt nisi semel, numero 80. -  Delictum idem maiori pœna punitur, stillud aggrauet aliqua circumstantia vt homicidio cum aleuosia in tractatu de adulter. num. 4. -  E -  EXceptio, ne continentia causæ diuidatur, locum habet, parte opponente, ea verò non opposita ante litis contestationem, valet processus in tractatu de caus. Curiæ, num. 38. -  Exceptio litispendentiæ non habet locum in causis executiuis, ibi numero 50. -  AEtiopes, & quos vulgus nominat mulatos habent casum Curiæ actiuè, ibi num. 60. Fallit si sint diuites, limitationes, prouisionis ordinariæ, del fuero, ibidem ex num. 71. 79. & 80. -  Executio an possit intentari per casum Curiæ in Regia Chancellaria, n. 81. Est in arbitrio dominorum remittere executionem sententiæ faciendam iudicibus ordinarijs, vel eam ipsos facere, nu. 86. Et de stylo Regalis Audientiæ, de los Reyes y de Panamà, num. 88. Et numeris sequentibus, quid sit obseruandum. -  Error iuris vel facti reddit sententiam nullam in tractatu de sententia, num. 71. -  Error calculi qualiter inducat nullitatem, ibidem, num. 103. Non semel, sed bis, & pluries reuocatur, & allegatur, num. 104. -  Exemplis Senatus supremique Consilij iudicandum, ibidem, num. 117. -  Exceptiones modificatiuæ non sunt sublatæ, per l. 4. tit. 17. lib. 4. Recop. ibidem, num. 118. Limitatur in deductis, & reiectis in causa principali, quod sublimitatur, si de eis plenè fuit cognitum, num. 120. & 121. Et referuntur verba Ludouici Romani, & Antonij Fabri optima in proposito. -  F -  FAlsitatis oppositio non admittitur contra instrumenta præsentata in lite coram Præfecto prætorio agitata, postquam sententia vltima fuit lata in tractatu de sententia, num. 41. Et quod remedium competat, nu. 42. & sequentibus. -  Fiscales causæ in Chancellaria debent intentari in tractatu de casibus Curiæ, num. 156. -  Furtum quod sit magnum iudicis arbitrio remittitur, tractatu de casibus Curiæ, num. 8. -  Fiscalis procurator non potest iure Fiscum suo proprio foro Regio priuare, ibidem, num. 157. -  Fiscus causas alibi pendentes ad se trahit, num. 158. -  Fiscus retractat sententiam lite finita per instrumenta de nouo reperta, & etiam per testes in tractatu de sententia reuisionis, num. 50. & 51. -  Falsificans acta, amittit causam secus in producente testes falsos, ibi, numero 59. -  Falsitas instrumentorum vel testium, si allegetur, & probetur post sententiam reuisionis, non suficit ad eam retractandam, ibi, numero 56. Ratio redditur, num. 57. -  G -  GRassatores pro primo furto mortis pęna puniuntur tractatu de casibus Curiæ, num. 9. Quod venit declarandum, vt numero 10. refertur. -  I -  INcestus cum adulterio pœna diuersa est à pœna adulterij simplicis. -  Indus quilibet siue diues sit, siue pauper habet casum Curiæ actiue in tractatu de casibus Curiæ, num. 56. -  Iurisdictio si sit priuatiua, nihil operatur consensus partium, vt in alium iudicem prorrogatio fiat, ibidem, num. 194. -  Iurisdictio si sit priuatiua in eius præiudicium non habet locum casus Curiæ, num. 216. -  Inuehectiua contra implorantes, vel concedentes restitutionem in integrum contra sententiam reuisionis, per quam lis est finita in tractatu de sententia, num. 26. -  Iura communia Pontificia, & Cæsarea, necnon Regia finem litibus imponere intendunt, ibi num, 27. -  Indebiti per sententiam soluti, non competit repetitio per instrumentum de nouo repertum, vt locum habeat, concurrere debent, quæ traduntur, numero 49. -  Iudicum, vel alicuius ex eis corruptione allegata, non retractatur, vel anullatur sententia reuisionis. ibidem numer. 53. Et an sit nulla per corruptionem vniùs, vide infra, sententia. -  Iudex qui iniquam sententiam tulit, tenetur parti ad interesse, & damna in tractatu de sententia, n. 106. -  L -  LItispendentiæ exceptio non habet locum in causis executiuis in tractatu de casibus Curiæ, numero 40. Quòd quomodo in praxi sit intelligendum, declaratur, numero 41. & 42. & 43. -  Libertatis lis est casus est Curiæ, siue actiuè, siue passiuè proponatur, ibidem, num. 62. -  Lex qui iurisdictioni, ff. de iurisd. omn. iudic. declaratur contra Gregor. Lop. ibidem num. 128. -  Lex finalis in fine, C. de fide instrumentorum prohibet sententias Præfectorum Prætorio retractari, adducitur, & declaratur in tractatu de sententia reuisionis, num, 7. & ibi, num. 8. Regias Chancellarias successiuè Præfectis Prætorio. -  M -  Minor viginti quinque annis non haneant, non videtur iudex in his quæ non pronuntiauit absoluere, ibidem, numero 96. -  Sententia contra sententiam non valet, num. 99. Quòd obtinet, & non valere in sententia reuisionis, num. 100. Restringitur in ciuilibus: secus in criminalibus, num. 101. -  Sententia lata reuisionis, si appareat de inocentia rei in causa criminali, quid agendum? ibidem, numero 102. -  Sententia continens errorem vide sub litera, E & verbo iudex. -  Syndicatus non datur contra sententiam reuisionis, nec alia acta pronuntiata per Audientiam sub eodem tractatu de sententia, num. 108. Rationes, & fundamenta, num. 109. -  Senatores Regij qualiter, & ex quibus, eleganter, ibidem num. 111. Methodus iudicandi in causis coram eis vertentibus, num. 112. -  Statutum tollens appellationem ab executione, non censetur illam substulisse, si appellatur ad sedem Apostolicam in tractatu de appellatione à sententia de remate, nu. 2. -  Statum tollens appellationem odiosum, ibidem, num. 15. -  Sententia de remate adimplenda cum effectu, licèt appellatio allegatur quæ sublata ad vtrumquè effectum deuolutiuum, & suspensiuum in tractatu de sententia aditionis, num. 18. Formaquè decreti, quando non debet reus audiri, num. 33. -  Limitatio prima si ex actorum inspectione constet de notoria sententiæ iniustitia tradduntur fundamenta, num. 25. 26. &. 27. -  Sententia redditur nulla ex notoria iniustitia, num. 29. Verba, & distinctio Marantæ optima in proposito, num. 30. & 31. -  Praxis prædictæ limitationis qua vti debet executatus, num. 32. Formaquè decreti. -  T -  TAbellio Concilij ciuitatis, vel villæ potest conueniri per casum Curiæ in tractatu de casibus Curiæ, numero 122. Etiam à Decurione eiusdem Concilij, numero 123. ibidem. -  Tabelliones numerarij an possint conueniri per casum Curiæ, fit distinctio, ibidem, num. 124. -  Tabellionum aliquorum mores, num. 125. ibidem. -  Testamentum pagani firmus quam militare in tractatu de sententia reuisionis, num. 30. -  V -  VErbum, ni en otra manera, quid importet in tractatu de casibus Curiæ, num. 164. -  Vicerrex potest præcipere, vt per duas aulas Senatorum lites aliquæ videantur, & iudicentur, ibidem, num. 181. -  Vidua habet casum Curiæ actiuè, & passiuè, & si diues sit fallit, lite contestata coram ordinario iudice, ibidem, numero 63. & 69. Nec contra aliam viduam, num. 65. Stylus prouisionis del fuero, numero 65. -  Viduæ appellatione continetur, quæ habet maritum inutilem, vel ad trirremes damnatum, num. 68. -  Viduæ appellatione continetur, quæ nunquam habuit maritum, & sortitur casum Curiæ, num. 70. -  Verba prægnantia, & quæ tollunt omne remedium, restitutionem excludunt in tractatu de sententia, numero 21. -  Verba legis tertiæ, & 19. tit. 21. lib. 4. Recop. referuntur in tractatu de appellatione à sententia adictionis, num. 1. -  Verba legis si sint inculcata, & prægnantia in integrum restitutionem tollunt. FINIS.