¶ Pro solutione istorum argumentorum multa & uaria possent adduci, quæ si tempus ferret, non essent inutilia uel iniucunda tractatu, sed pro temporis breuitate solutionẽsolutionem illorum inquantum potero, paucissima uerba conferam. Pro elucidatione ergo primi argumenti est aduertendum, quòd
22
* obiectum uoluntatis non est solum uerum bonum. Cùm enim | obiectum non moueat uoluntatem nisi mediante cognitione, nihil refert ad mouendum uoluntatem an sit uerum bonum, aut æstimetur uerum bonum. Itaque cùm interficere seipsum, aut prorsus non esse, possit æstimari bonum, ex hac parte non impeditur, quin possit aliquis sciens, & uolens seipsum interficere, cùm possit errare, & æstimare sibi bonum esse. Sed quoniam ista solutio solummodo ostendit aliquem ex errore posse uelle non esse, & per consequens se interficere, dico secundo, quòd non inconuenit aliquem sine errore quocunque uelle non esse. Pro quo aduertendum, quòd sicut non inconuenit aliquid esse secundum se bonum, & tamen ex aliqua circunstantia fieri malum, ita econtrario aliquid, quod absolutè est malum, potest ex aliquo adiuncto fieri bonum. Atque in proposito non esse, licet absolutè sit malum, tamen tanquam medium ad uitandas miserias non solum potest æstimari bonum, sed re uera esse bonum. Et quamuis esse secundum se sit bonum, tamen coniunctum cum aliquo malo, potest non solum æstimari, sed fieri re uera malum. Vnde dico, quòd damnati sine quocunque errore cupiunt non esse. Quanquam enim esse absolutè esset eis bonum, tamen tale esse, scilicet cum summa miseria, re uera est eis malum, & melius esset eis non esse, quàm sic | esse. Quod Dominus in Euangelio satis apertè ostendit dictum de Iuda traditore, Bonum erat ei, si natus non fuisset homo iste. Luc. 23.
Luc. 23.
Quamuis enim aliqui ita hunc locum intelligunt, ut melius quidem fuisset Iudæ non nasci, non tamen melius non concipi, aut non esse. Tamen non puto Christum habuisse respectum ad differentiam illam inter natum esse, & conceptum esse, & prorsus esse, sed absolutè protulit, melius futurũfuturum illi omnino non esse, quàm ita perditum esse. Vnde Ecclesiastici 30. Melius est mors, quàm uita
Eccles. 30.
amara. Quare damnati non errantes, sed rectè intelligentes, cupiunt non esse. Et hoc plusquam satis ad primum argumentum. Sed instabat in confirmatione, quòd omnis homo necessario appetit beatitudinem, quam non potest habere si non sit: & per consequens uidetur quòd necessariò uellet esse, neque posset uelle non esse. Ad hoc argumentum quamuis multifariam possit respõderiresponderi, tamen pro nunc dico, quòd nullus potest uelle absolute quod scit se nunquam adepturum, & per consequens nec medium eligere, ad consequendum illud, quod consequi non sperat. Quare cùm damnati firmiter credant se nunquam futuros felices, fit ut nec etiam esse uelint, quod tamen necessarium est ad felicitatem: & eo ipso quòd damnati cupiunt felices | esse, cupiunt miserias uitare, quas fugere non possunt, ac per consequens uellent non esse. Pro secundo argumento, eiusq́ue confirmatione est notandum, quòd differentia est inter alias res corporales, & inter uitam hominis. Est enim homo ita uerus dominus, ut possit pro suo arbitrio uti omnibus illis. Omnia enim Dominus subiecit pedibus eius: quare non tenetur homo ad conseruationem rerum temporalium, sed potest pro sua uoluntate, uel tenere, uel dimittere. Vnde occidens proprium equum, aut comburens propriãpropriam domum, nulli facit iniuriam: non est autem ita dominus, aut corporis, aut uitæ propriæ. Est enim
[23]
* solus Deus dominus uitæ & mortis, & quantum ad hoc homo peculiariter est seruus Dei: unde occidens seipsum, occidit alicui seruum, & facit iniuriam Deo, à quo tantum dono utendum accepit, non perdendum. Et sicut non est immunis ab iniuria qui alium interficit, etiam alio petente, quia scilicet ille non est ita dominus uitæ suæ, ut possit facultatem cuiquam dare sibi uitam eripiendi: ita & qui seipsum interficit, iniuriæ reus est. Vt enim apud Ciceronem Pythagoras ait, Prohibetur mortales sine iussu imperatoris uel domini de præsidio & statione uitæ discedere. Pro tertio argumento, Quamuis nonnulli in illa sint opinione, ut putent hominem teneri ad tuendam | uitam, quandocunquandocunque licitè potest: tamen dico, quòd
24
* non solum in isto, sed in multis aliis casibus homo posset licitis mediis uitam seruare, & tamen non tenetur. Vnde si inuasus à latrone, aliter non posset se defendere, quàm latronem interficiendo, non dubito, quin sit opus consilii, & perfectionis, permittere se occidere potius, quàm latronem in tali statu mittere in perditionem. Quod probatur. Si enim Christianus deprehensus in solitudine à Pagano inuaderetur, eo quod Christianus esset, dico quòd posset se ab illo defendere, etiam licitè, & sine scandalo fidei: tamen nemo dubitaret, quin esset opus patientiæ, ferre æquanimiter mortem in testimonium fidei. Probatur secundo, Christus licitè se poterat defendere à Iudæis uel Gentilibus, qui tyrannicè oppresserunt illum. ergo non quicunque licitè potest saluare uitam suam, tenetur. Item decem millia martyrũmartyrum, qui pro Christo mortui sunt, non uidetur quòd non potuissent se defendere licitè, & pugnare aduersus tyrannos, sicut & nunc Christiani se tuentur contra Paganos. Vnde non dubito, quin plerunplerumque martyrium sit sub cõsilioconsilio, & quòd multi martyres se ultro martyrio obtulerunt, cùm ad hoc non obligarentur: quod satis consonum uidetur consilio Apostoli ad Rom. 12. Non uos defendentes charissimi, sed date locum | iræ. Et Dominus in Euangelio Matth. 5. Ego
Matth. 5.
autem dico uobis, non resistere malo. Imò iste uidetur error IudæorũIudæorum, quem Dominus apud Matth. 5. elidit, quòd putabant non esse laudabile, si quis iniurias patienter toleraret. Pro quo est considerandum, quòd licet (ut dictum est) homo non sit dominus sui corporis, aut uitæ suæ, sicut aliarum rerum, tamen aliquid dominii & iuris habet in uita sua, ratione cuius qui nocet in corpore, non solum facit Deo, qui est supremus dominus uitæ, sed etiam ipsi homini priuato iniuriam. Hoc ergo ius, quod homo habet in proprium corpus, potest homo laudabiliter dimittere, & perdere, quamuis habeat ius se defendendi, & sic patienter ferre mortem. Contra hanc tamen solutionem potest instari, quòd quilibet tenetur defendere uitam innocentis, si quis per uiolentiam uelit eum interficere. VnicuiVnicuique enim Deus mandauit de proximo suo. Et prouerb. 24. Erue eos,
Prouer. 24.
qui ducuntur ad mortem, & eos, qui trahuntur ad interitum, liberare non cesses. Vnde si quis posset innocentem eripere de manu inuasoris, & non faceret, esset reus homicidii. Ex hoc sic arguitur, plus tenetur homo seruare propriam uitam quàm uitam proximi: si ergo tenetur homo defendere uitam proximi ab iniusto inuasore, ergo etiam propriam uitam. Ad hoc primo dico, quòd non est exploratum, | quòd
25
* semper homo teneatur defendere uitam proximi, etiam quãdocunquandocunque licet. Si enim Christianus se ultrò offerret tyranno, ad augmentum fidei, etiam extra tempus necessitatis, quãdoquando scilicet est opus consilii, dato, quòd Christiani possent illum eripere de manu tyrānityranni, & licet sine scandalo, credo quòd non tenerentur, & sic non est uniuersaliter uerũuerum, quòd quilibet tenetur defendere uitam innocentis, etiam cum licitè potest, ut patet de Petro Apostolo quem Dominus repræhendit, quia uolebat eum eripere de manibus IudæorũIudæorum. Secundo dico negando consequentiam. NeNeque sequitur, quòd si teneor defendere uitam proximi, quòd tenear defendere meãmeam. possum enim, ut dictum est, cedere iuri meo, non autẽautem iuri fratris mei. Exemplum est clarum. CertũCertum est enim quòd non teneor defendere bona temporalia mea, iuxta id, si quis petierit à te tunicam, da ei & pallium. Et tamen si possem sine periculo meo defendere bona innocentis à raptore, & latrone, certum est quòd teneor. Simili ergo modo quamuis possum non defendere uitam meam, non possum non defendere uitam proximi. Pro quarto argumento licet multi uertant in dubiũdubium, an liceat pro priuata persona ponere uitam, & plures partem negatiuam defendunt, tamen ut aliâs à me disputatum est, puto ꝓbabiliusprobabilius hoc esse & laudabile, & uidetur lau|datum à Domino in illo loco, Maiorem dilèctionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis &c. ubi non distinguit de priuata persona, aut publica. & Ioan. In hoc cognouimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit, & nos debemus pro fratribus animas ponere. NeNeque uidetur solum loqui pro spirituali bono proximorum. Statim enim subditur, Qui habet substantiam huiusmodi, & uidet fratrẽfratrem suum necessitatem habere, &c. Cantic. 8. Fortis est ut mors dile
Cantic. 8.
ctio, quia scilicet facit pro amico mori. Ad Eph.
Ephes. 5.
5. Viri diligite uxores uestras, sicut Christus dilexit ecclesiam, & semetipsum tradidit pro ea. & infra. Ita uiri debent diligere uxores suas, sicut corpora sua. Et item, VnusquisVnusquisque uxorẽuxorem suam diligat sicut seipsum. & Arist. 9. Ethic. Omni
Aristotel.
no debet maximam honestatem esse, mortem
9. Ethico.
etiam appetere pro amicis: & filium patrem potius, quàm se redimere oportet, & honestius esse, parentibus alimentis opitulari, quàm sibi ipsis: quòd si in extrema necessitate habet panem uitę necessarium patri relinquere, non est dubium, quin etiam liceat amico dare. Quare
26
* omnino concedo in casu proposito in argumento, quòd licet panẽpanem alteri cedere cum certa pernicie propriæ uitæ. Sed contra hoc uehementer urget. Sit enim casus, quòd sint in extrema necessitate filius cum patre, & alio extra|neo, & filius habeat unicum panem. Sic arguitur, Sequitur, quòd filius potest dare panẽpanem extraneo, relicto patre. Consequens autem est contra ordinẽordinem charitatis. ergo non sufficienter respondetur ad argumentum. Consequentia probatur, quia postquam filius habet ius seruandi sibi soli panem, si potest iuri suo cedere, ergo relinquere extraneo, & nullam iniuriam facit patri, cùm pater nihil iuris habeat in pane illo. Ad hoc nego consequentiam. Quanquam enim filius possit sibi panem retinere, & potest cedere iuri suo, non tamẽtamen cui uult, sed tenetur ex ordine charitatis subuenire potius patri, quàm extraneo: & eo quòd panis est in potestate filii, pater habet maius ius ad panẽpanem, quàm extraneus. Et per hoc patet ad quintum argumentum. Credo enim quòd in illo casu seruus possit relinquere nauiculam, aut tabulam, certus mori, & non solum pro rege hoc esset laudabile, sed pro quocunque etiam amico, aut proximo, quod Lactantius libro 5. de iustitia,
Lactantius.
cap. 18. disertè cõmendatcommendat. Quid (inquit) iustus faciet, si nactus fuerit aut in equo saucium, aut in tabula naufragum? non inuitus, confiteor, morietur potius, quàm occidet. At stultitia est, inquiunt, alienæ animæ parcere cum pernicie suæ, nunc etiam pro amicitia perire stultum iudicabitur. Et reliqua, quæ in hunc locum eloquentissimè congerit. Est sine
27
* dubio pro | amicis animam ponere stultitia huius mundi, quæ tamen sapientia est apud deum. Pro sexto argumento dico,
28
* quòd talis tenetur comedere. & sanct. Tho. 2. 2. q. 69. art. 4. ad 2. dicit, Quòd si non comederet, se interficeret. quod probatur, quia tenetur uti ad conseruandãconseruandam uitãuitam omnibus mediis à iudice non prohibitis: iudex autem non prohibuit, imo neneque potuit quidem prohibere, ne oblato pane non ederet: non enim damnauit eum ut mortem sibi daret, sed solùm ut pateretur: ut patet, quia comedens non facit cõtracontra sententiãsententiam iudicis. ergo non est pœna inflicta à iudice, ut ipse se ab esu abstineat. ItaItaque si licet ei comedere in casu posito, quod pro cõfessoconfesso uideo inter oẽsomnes constare, omnino uidet̃uidetur quod tenetur. Pro septimo argumẽtoargumento similiter dico sicut ad sextũsextum, quod
29
* talis tenet̃tenetur fugere, quia non est pars pœnę inflictæ à iudice, ut maneat in carcere. ad minus dico, quod idem est iudiciũiudicium de eo, qui est in carcere, & de eo qui est in sua libertate, & si latro peccat, ultro se offerendo iudici & carceri, etiãetiam peccat, si liberè potest fugere, & non fugit. Pro octauo, certè
30
* non uideo quare id sit negandum licere. etenim sicut sunt alia supplicia decreta cõtracontra nocentes, quare non posset id institui ut ueneno tolleretur, quòd sic illud supplicium potest esse iustum, cùm aliter illa pœna irrogari non potest, nisi ut ille uenenum epotet, nihil uidetur cur non liceat ei | haurire uenenum. Sicut licet damnato ad supplicium ascẽdereascendere scalas, & ei qui damnatus est gladio, parare iugulum. neque enim unus magis cooperatur morti suæ, quàm alius. ergo si dicatur non posse tale supplicium constitui, consequenter dicendum est non esse licitum uenenum sumere damnato à tyranno, sicut neque se iugulare, aut gladio incumbere: hoc autem est probabiliter dictũdictum. Non tenetur enim sibi aliquis pœnam inferre, sed solùm ferre: unde non uidetur posse constitui pœna, ad quam necessarium sit ipsum nocentem cooperari. Mihi tamen primum magis placet quàm hoc, neque ualet, ergo posset dãnaridamnari ut seipsum iugulet, hoc enim potest fieri per alium, quod non est de haustu ueneni, sed de hoc disputari potest. Ad nonum patet ex solutione ad quartum & quintum, Vbi
31
* enim amicus meus indigeret auxilio meo, uel obsequio in ægritudine uel consilio meo in conscientia, non dubito quin possem consulere illi, cum quantocunque periculo meo, quòd si nihil essem profuturus, profectò non uidetur carere temeritate exponere me periculo graui sine ullo fructu: quanquam hoc ipsum scilicet amicitiam, & fidem in amicis seruare magnus fructus est. nec uellem uxorem damnare, quæ etiam cum magno periculo marito peste laboranti assideret, etiam si hoc officiũofficium non esset illi ullo pacto | profuturũprofuturum, sed ut pereũtipereunti amico officiũofficium & cõsolationẽconsolationem prestaret. Ad decimũdecimum & undecimũundecimum est
32
* aduertendũaduertendum, quod ad cognoscendũcognoscendum quid in hoc casu liceat, non oportet solùm habere respectũrespectum ad circunstantias pro tẽporetempore occurrentes, sed quę magis, & quod ut in plurimum contingat: neque respectus habẽdushabendus magis est ad bonum uel malum priuatum, quàm ad bonum uel malum publicum & commune, nauigatio etiam pro tempore periculoso est utilis bono cõmunicommuni. Ex communicatione enim nationũnationum & prouinciarũprouinciarum respub. magna commoda accipiũtaccipiunt & in pace & in bello. Quare si propter periculum tempestatum homines deterrerẽturdeterrerentur à nauigatione, fieret magna iactura publici boni, cùm aut uix, aut nunquãnunquam, nauigari sine magno periculo possit. & eodem modo de exercitiis militaribus dicẽdũdicendum: omnino enim est necessarium reipub. milites habere ad defendendũdefendendum patriam, qui sine militari exercitio inutiles bello essent. Sunt autẽautem quidem exercitia militaria parũparum periculosa, ut sunt equestria, & alia multa, quæ sufficiunt ad exercẽdosexercendos milites, & ideo aliis multùm periculosis uti illicitũillicitum esset: uerum si non possent milites exerceri sine etiãetiam magno & graui periculo, non ideo ommittenda essent bellica exercitia. Minus enim malum temporale tolerandũtolerandum esset ad euitãdũeuitandum maius, ne scilicet patria perdatur, & tyrānityranni occupent | illam, aut in bello uictores hostes multo plures cædant, quia non sunt exercitati milites, quàm si omnia exercitia assumere potuissent. Ad duodecimum argumentum dico, quòd
33
* nullo modo licet abbreuiare uitãuitam, sed est considerandũconsiderandum, quòd (sicut in materia de abstinentia late disserui) aliud est uitam minuere, aut non proferre. Secundò est aduertẽdumaduertendum, quòd homo, licet teneatur non abrumpere uitãuitam, non tamen tenetur omnia media etiãetiam licita facere, ut longiorem uitãuitam faciat. Quod manifeste patet, dato, quòd aliquis certò sciat, quòd in India est salubrior & clemẽtiorclementior aura, & quòd ibi diutiùs uiueret quàm in patria, non tenetur nauigare in Indiam, imò nec de una ciuitate ad alìam salubriorem. Nec enim Deus uoluit nos tam solicitos de longa uita. Similiter dico de alimentis, quòd quædãquædam sunt, quæ non sunt propriè alimenta, quia de se sunt insalubria, & nociua humanæ ualetudini, & istis uti esset interficere se, nec solùm intelligo de uenenis, sed etiam de aliis insalubribus cibis, ut si quis uelit uictitare ex fungis, aut crudis herbis, & acerbis, aut aliis similibus. Alia sunt alimenta, quæ licet non sint ita salubria sicut alia, non tamen sunt contraria uitæ humanæ, ut pisces, oua, potus aquæ. ItẽItem dico, quòd oportet respicere ad id, quod cõmunitercommuniter accidit. Est autem commune, ut plures in iuuentute reperiantur | ex lautis, quàm ex pœnitentibus, plures enim interficit gula, quàm gladius. Istis præmissis dico ad argumentum, quòd
34
* non est licitũlicitum uitam breuiorem reddere alimẽtisalimentis insalubribus & nociuis. SecũdòSecundò, quòd non tenetur homo uti alimentis optimis, non nociuis ut piscibus. Neque enim si medicus consuluit, quòd si bibãtbibant uinum, uiuẽtuiuent diutiùs decẽdecem annis, quàm cum aqua, ideo non licebit abstinere à uino: potus enim aquæ non est contrarius uitæ, neque hoc est uitãuitam minuere, sed non producere, ad quod non tenetur quisquam. Hoc dico de sanis & bene habentibus. ægrotantibus enim aliqui sunt insalubres, & nociui, qui fanis sunt salubres. Vnde ægrotis non esset licitum huiusmodi alimentis uti: sed de hoc uide in materia de abstinẽtiaabstinentia latiús. Et idem est de mediis, & aliis pœnitẽtiæpœnitentiæ exercitiis iudicium. Per hoc etiam patet ad decimumtertium. Non
35
* tenetur quis, ut dixi, omnia media ponere ad seruandum uitam, sed satis est ponere media ad hoc de se ordinata, & cõgruentiacongruentia. Vnde in casu posito credo, quod non tenetur dare totum patrimonium pro uita seruanda. & reputatur non habere remedium, & alius qui negat remedium, est homicida. Ex quo etiãetiam infertur, quod cùm aliquis sine spe uitę ægrotat, dato quòd aliquo pharmaco pretioso posset producere uitãuitam aliquot horas, aut etiam dies, non tenetur illud emere, sed | satis erit uti remediis communibus, & ille reputatur quasi mortuus. Ad decimumquartum dico, quòd uita
36
* est maius bonum, quàm bona temporalia, inter quæ gloria, honor, & fama reponuntur. Cuncta enim quæ habet homo, pro anima sua dabit: omnia enim illa ordinantur ad uitam humanam sicut ad finem. Vnde Salomon dicit, Curam habe de bono nomine: hoc enim permanebit tibi magis, quàm mille thesauri. Non comparat bonum nomen ad uitam, sed ad thesauros. & alibi, Melius est nomen bonum, quàm diuitiæ multę. & Eccle.
Ecclesi. 30.
30. Non est census super salutem corporis. Dico ergo, quòd non licet ponere uitam pro fama aut gloria. Vnde non solùm qui se interficiunt, sed qui sine alio titulo ponunt uitam in magno periculo propter gloriam humanam, grauiter delinquũtdelinquunt. Et Arist. 3. Ethico. ait, VltimũVltimum malorũmalorum mors. Pro his omnibus quatuordecim argumentis est considerãdumconsiderandum, quòd in eis omnibus non est tractatum, an aliquis ex intentione, & uolẽsuolens, possit se occidere, sed solùm præter intentionem. ut patet in omnibus illis, & ideo nihil possunt probare contra intentionemintentionem conclusionis propositæ. Vnde solùm concedimus, quòd non possit se interficere ex intẽtioneintentione ut se interficiat. Vnde siue id, quod in argumentis propositum fuit, sit licitum, siue non, nihil procedunt contra cõclusionemconclusionem, | non enim id est se interficere, ut in proposito accipimus, sed solũsolum mors imperata, ex tali actu uolo me occidere. & ideo grauius argumẽtumargumentum est decimumquintum, Vtrum
37
* Brutus, Cato, Decius, & alii innumeri, qui se occiderunt, non poterant ignorare inculpabiliter talẽtalem mortem esse illicitam, cùm ipsi omnino crederent esse optimam, & honestissimãhonestissimam, & à uiris, qui pro sapientibus habiti sunt, laudantur. Respondetur, Non uidetur maius dubium, quàm de aliis diuinis præceptis. Multa enim sunt præcepta diuina, quæ apud paganos fuerunt, & hodie sunt ignorata, ut de fornicatione, de uindicatione iniuriæ, in quibus tamen non damus ignorãtiamignorantiam inuincibilẽinuincibilem, sed dicimus cum beato Paul. ad Rom. 1. quòd in pœnãpœnam perfidiæ suæ tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conueniunt, repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, homicidiis, &c. & sic quod excusantur, est sapiẽtiasapientia huius mũdimundi, quæ est stultitia apud Deum. Quòd autem in lumine naturali cognosci possit, illicitũillicitum esse seipsum interficere, patet, quòd philosophi studiosi uirtutis, id docuerunt, ut patet ex Aristo. 3. Ethico. dicente, quòd est non magnanimi mortẽmortem sibi consciscere, sed pusillanimi, & non potẽtispotentis ferre uitæ labores. & Cicero, mortem (inquit) cur mihi consciscerẽconsciscerem, cùm causam nullam habeam? cur optarẽoptarem mulctas? quāquāquanquam hoc | ipsum sapienter, sapientis enim est neque optare mortẽmortem, neque timere. Ad ultimũultimum de Samsone, Rasia, Saüle, &c. non similiter de omnibus dicẽdũdicendum uidetur. Samsonem enim necessarium est excusare, quem Paulus retulit inter iustos. Vnde Augu. dicit Samsonem hac ratione excusari, quia spiritu Dei motus fecit, nec hoc est diuinare, sed habetur expressè ex historia Iudicum, ubi dicitur orasse DominũDominum, ut redderet ei pristinam fortitudinẽfortitudinem, ut ulcisceretur se de inimicis suis: quamuis posset & alia solutio dari. Non enim interfecit se ex intẽtioneintentione, sed uoluit hostes opprimere, & interficere, ad quod secuta est mors ipsius. ipse enim bene optasset alios perdere se saluo, si fieri potuisset: hoc autem sine noua reuelatione habetur licitũlicitum. Quis enim dubitat, quin aliquis in prælio, uel defendẽdodefendendo ciuitatem, posset certus de morte facinus aggredi, quod sit quidẽquidem patriæ saluti, hostibus autẽautem magnum detrimentũdetrimentum futurũfuturum? ut de Eleazaro legitur 1. Mach. 6. qui ingressus sub uẽtreuentre elephantis, cui regem AntiochũAntiochum residere credebat, elephantẽelephantem quidem gladio cõfoditconfodit, ipse uerò bestiæ ruina oppressus, præclaram mortẽmortem inuenit, quia se libẽterlibenter (ut dicit scriptura) pro populo suo posuit. quod factũfactum adeò non uituperatur, ut Ambro. libro de officiis, c. de fortitudine, EleazarũEleazarum mirificis efferat laudibus. Atque ita uidetur posse excusari Samson | sine recursu ad instinctum cælestem. Eodem modo Eleazarus se interfecit, sicut Samson. De Saüle uerò non est idem iudiciũiudicium: cùm enim dimissus esset, imò repulsus à gratia Dei, non est necesse quærere excusationes. Sabellicus scribit Saülem non se interfecisse, sed cogitasse quidẽquidem de morte sibi consciscenda: uerùm quia uisum est impium uitam uiolenter abrumpere, ab Amalecita quodam ignorante quis esset, interfectum. Sed est turpis lapsus Christiani historici, cum primi Regum ultimo legatur Saülem incubuisse super gladium suũsuum, & sic uitam finiisse. Rasias uerò probabilius posset excusari, quamuis S. Tho. secunda secundæ, q. 64. articu. 5. non excuset illum. super qua re est contentio inter Nicolaum & BurgẽsemBurgensem, quos uidere poteris ad longum. Et ista quantum ad pręsentem relectionem sufficiant.
Loading...