¶ Secundo principaliter probatur eadem
cõclusioconclusio. Occidens seipsum, facit contra præceptum decalogi, Non occides: quod habetur Exo. 20. & Deutero. 5. ergo peccat & mortaliter. Hoc est argumentum beati Augustini 1. de Trinitat. ad probandum, quòd occi|
dere seipsum, sit illicitum. Sed ut apertius
constet quam uim habeat argumentum, sicut
etiam de primo fecimus, conuenientissimum
est etiam examinare quod prohibetur in illo
præcepto, Non occides: cum in scriptura non
inueniatur alibi prohibitum, aut reprehensum
seipsum occidere. aut ex illo præcepto oportet esse illicitum, aut reuocari in dubium potest, an liceat se interficere. Cum enim præceptum sit absolutum, Non occides: & in
multis casibus
licitũlicitum sit occidere, ut certo constat, dubitari
* merito potest, quid illo præcepto & qualiter
homicidiũhomicidium prohibetur. Quidam ergo ita intelligunt præceptum, ut absolutè prohibeatur occisio cuiuscunque hominis, siue priuata authoritate, siue publica, siue nocentis, siue innocentis. Sed ab eo præcepto tanquam à canone generali excipiuntur
lege diuina aliqui casus, in quibus licet occidere: uerbi gratia, homicida iuste à magistratu
occiditur. Sed dicunt, quòd nisi hanc
facultatẽfacultatem
haberent à Deo ex sacra scriptura, quæ iubet,
ut qui occiderit, occidatur, ut patet Leuit. 19.
magistratus occidens latronem faceret contra
illud præceptum, Non occides.
ItaItaque sine
quocunquocunque alio præcepto præter id, Non occides,
erat sufficienter
prohibitũprohibitum regi occidere etiam
malefactorem, nisi dominus excepisset de homicida, & quibusdam aliis malefactoribus. Et
|
sic apud istos in nullo casu licet etiam publicis
potestatibus occidere, nisi in casibus expressis
à iure diuino. Vnde ortum habuit illa opinio,
quòd non licet inter aut adulteram, aut simplicem furem, quia non est expressum in iure
diuino: neque adulterium, quia licet fuerit
expressum in ueteri Testamento, tamen est reuocatum à Domino per illa uerba Ioan. 8. Nemo te condemnauit mulier,
neneque ego te condemnabo.