¶ His rationibus & testimoniis authores illi sententiam suam tuentur, unde etiam in naturam ipsam, illæ querelæ exortæ sunt, ut alii nouercam, alii inimicam, alii scelerum altricem, alii malorũmalorum parentem, aliisq́;aliisque inuidiosis, odiosisodiosisque; nominibus appellent, ac dehonestẽtdehonestent. Inde etiam id quòd homo ex se non potest nisi malum. Inde adhuc ille odiosior, & omnibus mortalibus insigniter iniuriosior error, quòd omnia omnium hominum opera sunt peccata, & æterno supplicio digna, nisi misericordia Dei uenialia fierent, unum ex dogmatibus ueteranorum. Verum bona uenia tantorum uirorum & pace, non adducor nec propositionibus, neque quibuscunquibuscunque aliis argumentis, ut credam humanãhumanam naturam, quam omnipotens & sapientissimus Deus ad imaginem & similitudinem suam condidit, tam malo genio, & prauis conditionibus formatam, & constitutam, ut cùm reliquæ res omnes in fines & operationes sibi conuenientes suo ingenio & natura ferantur, solus homo non nisi in mala, atque ideo in perniciem suam & condemnationẽcondemnationem feratur & inclinetur. Quare
3
* impræsentiarum defendo inclinationem hominis, quatenus quidem homo est, bonam esse, atque adeò ad nullum malum, aut uirtuti contrarium inclinare: quod postquam autoritate | probare non sufficio, argumẽtisargumentis non infirmis probabile facere contendam.
Loading...