NON de nihilo dixit Ecclesiastes, Qui addit scientiãscientiam, addit & laborẽlaborem. Habent agricolæ sua otia, habent operarii, habent oẽsomnes opifices, & cum | diebus operosis uitãuitam parauerint, festiuis diebus requiẽrequiem habẽthabent, & pro suo arbitrio remittunt, & oblectant animos, & corda oblita laborũlaborum. Nobis neneque festis, neneque profestis licet esse otiosos: nullas habemus studiorum ferias, nullam uacationem ab exercitiis literarum. Ecce conuenimus patres religiosissimi, uirique spectatissimi in festo tam celebri ad hanc relectionem, cùm mihi non licuit non solum in sequentem annũannum ut putaram, sed neque in alium quidem diem proferre. ergo, ne supra laborem necessarium, nouum etiam in proœmiis assumamus, rem ipsam superis præeuntibus aggrediamur. Argumentum à me tractãdumtractandum in præsenti relectione, non est aliquis nouus locus ad hoc designatus & in ordinariis lectionibus prætermissus, ut aliis relectionibus à me factum est, sed ut non nomine tantum, sed & re etiam sit relectio, cõstituiconstitui retractare aliqua prius in meis lectionibus disputata, nec tamen multa: nec enim possem. Sed consilium meum fuit impręsentiarum disputare quæstionem, An sit fortis uiri occidere se ipsum, uel cùm conseruare uitam posset, mortem appetere quando, & quatenus hoc aut licitum, aut laudabile sit. Ad quam quæstionem commodius examinãdamexaminandam tanquam fundamentum huius relectionis sequentem conclusionem à principio pono.
Loading...