OFFICIVM, ac munus Theologi
tam latè patet, ut nullum argumentum, nulla disputatio, nullus locus
alienꝰalienus uideatur à theologica professione, & instituto. Et fortasse hoc etiam in
causa est, sicut de Oratore dicit Cicero,
cũcum in
omni disciplinarum genere, omnibúsque artibus tam pauci inueniantur, & clari, & excellentes uiri: tanta sit, ne plus exigam, theologorum bonorum inopia, & solidorum. Est autem Theologia omnium disciplinarum, studiorúmque orbis prima, quam Græci
θεολογίαν
uocant. Quare nihil mirum uideri debet, si
nõnon
tam multi in tam difficili re sanè absoluti inueniantur. In tam igitur magno solo, ac latè patenti scripturarum omnium doctorum campo
cùm infinita suppeterent,
unũunum potissimum locum mihi delegi: certè si pro sua dignitate à
me tractari ualeat, dignum uestro conspectu,
uiri ornatissimi, & doctissimi. Locus itaque
est de republica: de qua re cùm grauissimi, &
eruditissimi uiri multa disseruerint, plura tamen supersunt. Et quoniam argumentum amplius est, quàm ut una disputatione expleri
posset, de potestate publica & priuata, qua respublicæ
gubernãturgubernantur, hodie negotium suscepi.