8

SVMMARIVM.

  • Qua in significatione apud Iurisconsultos, Ciceronem, Varronem, et alios accipiantur uerba hæc, Dicis gratia.
CAPVT VIII.
EXtat Vlpiani responsum in l. j. §. excusantur. ff. ad senat. consult. Syllani. in hæc verba, Excusantur serui qui auxilium tulere sine dolo malo. Nam si finxit quis auxilium ferre, vel dictis gratiam tulit nihil hoc commentũcommentum ei proderit. Hęc Vlpianus ex vulgata lectione. Quid sit dictis gratiāgratiam ferre, nec Accursius, nec alij ibidem explicarunt, cum de mortis pœna illic tractetur, oporteátque intelligere, quo in casu seruus non est liberandus à culpæ suspicione, si de domini morte fuerit actum. Hæc Ioannes Igneus, homo alioqui doctus ac diligens, id explicat, illud tantum obseruans, Vlpianum sensisse, quod non excusetur qui aliud dicto, aliud animo facit, ac gerit. Nos apud Vlpianum legendum fore censemus, dicis gratia, ex Pandectis Florentinis opera Lelij Taurellij in publicum emissis, & esse veterem dicendi modum opinamur, quo significatur, quid fieri per fictionem, ac simulationem, perfunctorie quidem, id est vt quis defungi suo munere videatur, tametsi vere minime fuerit eo functus. Olim etenim Salmanticæ ab hinc fere quindecim annis illustri Ioanni Quignonio illius gymnasij præfecto, cum in quodam licentiæ priuato examine propter raram apud auctores huius dictionis mentionem, esset de eius sensu controuersia, Varronis locum ostendi, qui lib. v. de lingua Latina, ita inquit, Dico, originem habet GræcāGræcam, & hinc dictator magister populi, quod is à consule debeat. Hinc antiqua illa dicitur in imo, & dicis causa, & addictus. hæc Varro. Petrus Victorius lib. viij. variar. lect. ca. xxiiij. ex eodem Varrone ad hanc rem locum alterum citat, vt in optimo, fidelissimóque libro legitur his equidẽequidem verbis, Hoc nuucnunc aliter fit, atque olim, quod augur consuli adest tunc, cum exercitus imperatur, ac præit, quid eum dicere oporteat, consul auguri imperare solet, vt in licitum vocet, non accenso, aut præconi, id incœptum credo, cum non adesset accensus, & nihil intererat cui imperaret, & dicis causa fiebant quædāquædam neque item facta, neque itẽitem dicta. Hactenus Varro, licet in excusis omnibus libris locus hic libro quinto prope extremum aliter legatur. Hermanam vero lectionem constantiùs probasset Victorius, si eus loci meminisset, quem nos paulo ante ex eodem Varronis libro absque vlla emendatione adduximus. Cicero action. sexta. in Verrem. Attamen, inquit, vt posset dicere emisse, Artagatho imperat, vt aliquid illis, quorum argumẽtumargumentum fuerat, numorũnumorum dicis causa daret. Quem locum Lælio Tarellio de militijs ex casu, & Antonio Augustino lib. secundo emẽdatemendat. cap. ij. debemus. quos sequutus est Ioan. Corasius libr. iiij. miscell. capit. viij. Ad eandem significationem adduci solet Arnobius libr. iiij. aduersus gẽtesgentes, ita enim legitur in excuso Romæ libro in Proœmio, An ita, vt assolet, dicis causa ex eo quòd optamus, & volumus bona ista nobis contingere, superorũsuperorum retuleritis in censum? Hęc Arnobius cum dixisset, interrogare vos lubet, ipsoq́;ipsoque ante omnia Romanos dominos rerum, ac principes, vtrúmne existimetis pietatem, concordiāconcordiam, salutem, honorem, fœlicitatem, virtutem, cæteráque huiusmodi nomina, quibus aras videmus à vobis cum magnificis exędificatas delubris vim habere diuinādiuinam cœliq;cœlique in regionibus degere? Idem Arnobius lib. iij. nisi forte dicetis, alias quidẽquidem inesse diis formas, & honoris, & dicis causa, species vos | eis accommodauisse mortalium, quod maioris multo est contumeliæ, quāquam erroris aliquid ignoratione fecisse. Sic sane ex Arnobio hoc adnotarunt idem Victorius, & ex eo Francis. Duarenus lib. j. dispunc. c. xlvij. idem Vlpianus sub tit. ex quib. caus. maiores. l. & qui data opera. inquit, qui maturius profectus est, vel dicis gratia cœpit reipublicæ causa ab esse, ita enim legendũlegendum cencet ipse Duarenus in l. iurisgentiũiurisgentium. §. dolo malo. ff. de pactis. Tametsi vulgo, & adhuc in Pandectis Florentinis legatur, litis gratia, nullo fere congruo sensu. Caius vero iurisconsultus hac loquutione apertius vti videtur. in l. iiij. ff. commodat. Sępe, inquit, ad hoc commodantur pecuniæ, vt dicis gratia munerationis loco intercedant. Sic enim legitur in Pandectis Florentinis, & vere quidem cum Iurisconsultus de imaginaria quadam muneratione tractauerit, cuius gratia pecuniæ mox reddendæ ostentationis causa cōmodanturcommodantur. Quo in sensu vulgo illic legebatur, ditis gratia, nempe vt pecuniæ fuerint numeratæ ad diuitias ostentandas, & vt quis diues appareat, quemadmodum Accursius, Bart. & alij sensere. quanuis ea lectio displicuerit Alciat. qui lib. iiii. disp. c. xv. legit, dantis gratia, & à vulgo recepta lectione discedit, quia negat ditem in singulari numero pro diuite Latine accipi. Qua in re Ioan. Coras. lib. iiij. miscel. c. viij. et Stephanus Forcatulus in Necyomantia iuris Dialogo. vij. ab Alciato dissentiunt pluribus auctoribus ad id citatis. Sed & Liuius li. vj. decad. iii. inquit, libertatem imparem diti, ac pauperi. Tibullus lib. ij. elegia. v.
Illa sæpè gregis ditis placitura magistro,
Ad iuuenem festa est vecta puella die,
Cæterum Corasius prouerbialem hāchanc loquutionem apud Caium eo modo interpretatur, vt pecunia detur non animo contrahẽdicontrahendi mutuum, licet numerationem creditor facere simulauerit, qui tradebat: sed eo consilio, vt qui accipit non ea vtatur, nisi ad pompam, vel ostentationem, nempe vt possit dici, eum diuitem esse. cui interpretationi suffragatur Vlpianus in l. si ego pecuniam. vers. idem est. ff. si cert. petat. atque ideo ipse Corasius admittere, & probare videtur potius lectionem istam, dicis gratia, quam eam, quæ communis est, vel quæ ab Alciat. recipitur. Sic & Taurellius, & Antonius Augustinus, dicis gratia, apud CaiũCaium legendum esse vere, & proprie existimarunt. Forcatulus autẽautem opinatur, ditis gratia, intelligendum esse ad publicam, & manifestam demonstrationem ex Apuleio in lib. de philosophia, qui de re publica Platonis, & hanc quidem scribit, vt figmentum aliquod veritatis, exempli causa, per se compositācompositam vult esse rempublicam. Sed & alia optima quidẽquidem, & satis iusta, & ipsa quidem specie, & ditis causa ciuitatis fabricata, non vt superior sine euidẽtiaeuidentia. ditis causa, pro eo, quòd est cum euidentia, interpretatur. Ego vero apud Apuleium causa ditis ciuitatis, id est opulentę, beatæ, & fœlicis intelligo, vt magis cōueniatconueniat auctori sensus hic & interpretatio. Itidem Plinius ad idẽidem adducitur lib. xxviij. c. ij. si pontifici accidat ditis causa epulanti, id est publice, & pro populo epulanti. Ipse rursus, & in hoc loco apud PliniũPlinium Pontificem ditis, id est Plutonis causa epulanti libẽtissimelibentissime intelligerẽintelligerem. Quanuis Lælius Taurellius & P. Victorius apud Plinium dicis causa, legendum esse plane opinentur. Nos id incertum esse censemus. Origo autẽautem huius prouerbij non potest alia expeditior, ni fallor reddi, quāquam quæ ex Ciceronis oratione deducitur, vt dicere possit se emisse. & ideo, dicis causa, veteres intellexere, cum quid ficte, & simulate, aut causa seruandi veteres ritus potius factũfactum fuerit, quam ex vero animo, aliquáve ex causa necessaria, vt dici possit factum fuisse, nec tamen vere, aut ex animo, aut aliqua ex causa necessaria factum sit. Cui equidem interpretationi mire conuenit ad originem loquutionis inuestigandāinuestigandam quod ex Flauio Sosipatro libr. 1. grāmaticarumgrammaticarum institutionum. P. Victorius tradit in d. c. xxiiij. cum enim is auctor doceret, quædam nomina vnius tantum casus esse, exemplaq́;exemplaque eorum proferret, in illis etiam, dicis ergo, posuit. Simili sane prouerbio Modestinus Græce vsus est in l. ij. ff. qui pet. tu. & in l. scire oportet. §. sufficit. ff. de exbus. tut. inquit etenim. ὁσίασ καὶ ἀφοσιώσεοσ χάριν. Quæ Latine sic trāstulittranstulit Antonius August. Sufficit tamen intra tempus saltem adesse, & si postea inuitus causam omiserit, non erit præscriptioni obnoxius. Vnde si defunctorie adsit solum neq;neque permaneat ad allegandũallegandum, post tempus in præscriptionem incidet. Defunctorie adesse est eo animo adesse, vt leui eo sistendi se actu, ansam se excusandi habeat, & vt dicere possit adfuisse. Sic & in d. l. ij. etenim mater expellitur à legitima filij hæreditate, tanquam indigna ex eius bonis legitimam portionem consequi, cui tutorem quærere neglexerit, neq;neque solum si non petat, sed etsi quem petat defunctorie petat, vtpote eum, qui se potest excusare. Defuncto|rie petere dixit Modestinus ex Antoni. Augustini interpretatione, & Græce ὁσιας χάριν. Si leui petitione mater tutorem petierit vt petendi munere defungeretur, & dicis causa, vt possit dicere se petijsse. Ex Vlpiano in l. ij. §. non solum. ff. ad S. C. Tertu. & §. si mater. eadem l. ij. & ex l. vnica. C. qui numero tutel. se excusent. Budæo in l. ex empto. §. emptorem. ff. de actionibus empti. Quo in loco ex latinis auctoribus docet, quid perfunctorie dici factum, aut defunctorie, quando fit languide, et remisse, non acri intentione, non ex animi promptitudine, sed quouis modo ea tantum gratia ne in cusetur ob rẽrem neglectāneglectam, Tradit & ex Græcis eodem sensu accipi, ὁσίας ἔνεκα, & ἀφοσιώσεοσ χάριν. Idem repetit diligentius in commentariis linguę Gręce pagina. 247. ex editione Ascensiana. His accedit, vt Victorius adnotauit, locus insignis apud Dionem libr. xxxvij. vbi de iudicio C. Rabirij perduellionis rei agit. Priscum siquidem morem ibidem exponit, vsque ad eum diem seruatum, ὁσίας ἔνεκα. Quæ verba Leonicus sanctitatis causa interpretatur. Cum eadẽeadem ratione sint interpretanda apud Dionem, qua dicis causa apud alios auctores, & hæc eadem apud Modestinum, vt intelligamus morem ac ritum illum veterem adhuc seruari, non quod sit necessarius, aut vtilis, sed religionis ergo, ad exactam cæremoniarum modo inutilium obseruationem. Dicis equidem gratia, vt dici possit veteres ritus, etiam absq;absque vlla vtilitate, vel necessitate seruari non alia ratione, quam vt superstitiose seruetur. Qua ratione Latinus Modestini interpretes ante Antoni. Augusti. egregie fallitur, dum in d. l. ij. ὁσίας χάριν, Latine dixit, pietatis gratia, nullo, aut saltem ineptissimo sensu. Sicut & in Pandectis Holoandri, prauitatis gratia, falso itidem legitur. Quod idem Antoni. Augustinus diligentissime probat, & constat ex Græco Modestini tractatu. libr. j. excusationum. & in Pandectis Florentinis. l. ij. ti. qui petant tuto. Eodem prope labitur errore Bulgarus, aut quisquis is est, qui Modestini tractatum de excusationibus tutorum barbare nobis interpretatus est, in l. scire oportet. §. sufficit. cum illius locutionis ἀφοσιώσεοσ χάριν, interpretationem omiserit, qua Modestinus vtitur lib. iiij. excusationũexcusationum, quod apparet ex eisdem Florentinis Pandectis tit. de excusat. tutor. cap. xiij. ex quibus, quæ nemo hactenus, quod ipse sciam, in vnum cognoscit locum, satis lector poterit intelligere, quæ fuerit apud veteres auctores sensus germanus, ac verus huius prouerbij, dicis gratia. Quo & iurisconsulti vsi fuere, & simili prope modo Gręci auctores ὁσίας χάριν, & ὁσίας ἔνεκα. Dionysius Alicarnas. lib. ij. το̃υτο μέχριτῶν καθ' ἡμᾶσ χρόνών φυλάτΤουαι ρομαιοι, το̃υ χρόνουμνημεῖα τῆσ ὁιάς ἀυτῆβ ἔνεκα.
Hoc ad nostram vsque ætatem Romani obseruant dicis causa, aut gratia cęremoniarum. Rursus idem auctor lib. iiij. de rege sacrorum scribit, nomen eius sacrum censeri, & obseruari ἔνεκα τῆσ ὁσίας. Obseruandæ inquāinquam religionis causa. Euripides in Iphigenia Taurica, sacrificium quoddāquoddam commemorat, in quo sanguis effunditur, vt vera hominis immolatio videatur cæremoniarum tantum obseruandarum gratia, gladio in hominem imminenti.
ἐπισχέτω ξίφοσ.
δέρη πρὸσ ᾶν δροσ, ἆιματ', ἐξανυέτω
ὁσίας ἔκατι δεᾶς.
Loading...