PAulus lib. singulari de officio
præf. vigil. cap. iij. de offi præf. vigil. sciendum est, inquit, præfectum vigilum per totam noctem
vigilare debere, & coerrare calciatum cum hamis, & dolabris. vt curam adhibeant, omnes inquilinos admonere, ne negligentia aliqua incendij casus oriatur. Hæc
|
Paulus. Quid sint hamæ ex Plinio, & Iuuenali
docuit Andræ. Alcia tus in lib. iiij. & in l. ferri.
ff. de verb. signif. Calciatum præfectum multi adnotarunt dici à iurisconsulto ex eo quod
inter vestimenta militaria connumerentur &
calciamenta apud Lampridium in Alexandro, & milites calciati apud eundem dicantur. Nos idem obseruauimus & ex Flauio Vopisco in Aureliani militari epistola ad vicarium suum, quam operæ pretium me facturum
existimo si adscripsero.
Si vis tribunus esse, imò si vis viuere, manus
militum contine. Nemo pullum alienum rapiat. Ouem nemo contingat. Vuam nullus
auferat. Segetem nemo deterat. Oleum, sal,
lignum nemo exigat, annona sua contentus
sit. De præda hostis, non de lachrymis prouincialium habeant. arma tersa sint, ferramenta
samiata. Calciamenta fortia, vestis noua vestem veterem excludat. Stipendium in balteo,
non in popina habeat. Torquem brachialem,
& anulum apponat, equum saginarium suum defricet, captum animal non vendat, mulum centuriatum comiter curet. Alter alteri
quasi seruus obsequatur. à medicis gratis curentur. Aruspicibus nihil dent, in hospitiis castè se agant, qui litem fecerit vapulet. Hæc
Aurelianus. apud quem fortia calciamenta,
quę fuerint, & qui fuerint calcei militares, nemo, quod ipse sciam hucusque adnotauit, tametsi id constet ex Iosepho, qui obiter hac de
re lib. vij. cap. iij. de bello Iudaico, Iuliani militis insignem fortitudinem commemorans:
calceos, inquit, habens creberrimis, atque acutis clauis, vt cæteri solent milites, fixos, dum
strato saxeis crustis solo occurreret, labitur
magnóque cum armorũarmorum sono deiectus in tergum fugientes reduxit. Ex quibus sanè verbis
intelliges quæ dixerit fortia calciamenta Vopiscus. Eadem de Iuliano scribit Egesippus
lib. v. de excidio Hierosolymitano cap. xxx.
velut, inquit, hic Iulianus, qui tergo imminebat hostium dum alios perimit, & claustro coercet ipsa alacritate incautior, confixum clauis calcea mentum gerens, vsu militarium virorum: non considerauit polito lapide solum
stratum, quod cauendum foret, sed quasi in
campo præliaretur securus labitur, & ingentem strage sua sonitum dedit. Hac forsan ratione Plautus in Captiuis dentes calceatos ioco dixit, quasi ferro munitos, vt & pedes militum calciati fortibus sanè calciamentis. Ergasilus parasitus de conuiuio.
Nunquam istoc vinces me Aegio, ne postules,
Cum calceatis dentibus veniam tamen.
Sic mulas calceare apud Suetonium in
Vespasiano capit. xxiij. id est ferreis solis munire. Catullus ad Coloniam.
Et supinam animam graui derelinquere cœne.
Ferream vt soleam tenaci in voragine mulam.
Obiter tamen apud Vopiscum ferramenta
samiata intelliges mucronata, & acuta ex Nonio Marcello, qui testis est, verbum hoc samiare apud veteres in hac significatione receptum fuisse. Apud Hieronymum in epistola
de Origenis erroribus. Calciati pedes armati
intelliguntur aduersus serpentes.