*Et quæ P. Esparza adducit non tanti
momenti sunt, ut non facilè dilui possint. Et
Cardinalis quidem Lugo
Disputat. 16.
de Incarnatione Sect. 2. ubi quæstionem agitans, negativam partem amplectitur, rationem illam
de formali effectu non præstabili ab eo, quod
est via seu
causlalitascaussalitas respectu ejus, à quo est
ille præstandus, infirmam reputat, quia licet
unio non participet conceptum atomum formæ unitæ, participat autem aliquando conceptus genericos: nam unio formæ est forma,
& unio formæ supernaturalis est forma supernaturalis: ergo licet unio sanctitatis increatæ
non sit sanctitas increata, poterit tamen esse
sanctitas creata, qui est alius conceptus diversus. Pro quo & consonat quod ait P. Suarez
Disput. 18.
Sect. 1. Vers.
Dices, modus iste. ubi
sic ille
: Quocirca licet unio perfectius sanctificet,
quia concurrit suo modo ad excellentiorem sanctificationem, & quia perfectius est inchoare (ut sic
dicam)
illam sanctificationem, quàm consummare
inferiorem;
tamen in modo non ita est forma sanctificans in suo ordine, sicut gratia in suo. Sic ibi,
cum aperta prælatione gratiæ unionis comparatione gratiæ habitualis, quam negat P. Esparza. Sed concedit Cardinalis Lugo etiamsi
sanctificare neget, ut non debeat proptereà inferioritas affirmari, ut est visum citato Scriptori, cujus rationi potest ex præmissis fieri satis: licet enim modus ex se tantùm dicatur in
suo conceptu importare rationem determinationis respectu ejus, quod ex se indifferens
est: illa tamen determinatio rationes potest includere speciales, propter quas valeat suos etiam
effectus habere, qui ab eo differant, quam forma, aut quasi forma, ad quam terminantur,
impertit. Et sunt quidem veri actus, & exercitium veræ potentiæ, unde motus definitur
ab Aristotele actus entis in potentia, prout in
potentia, qua ratione perficere possunt, & si in
gradu sanctitatis sint, etiam sanctificare. Videtur autem P. Esparza nimis extenuare velle
conditionem unionis, & fortè recentior ille
est, quem P. Aldrete ex professo impugnat
tota
Disput. 34. probans singularem excellentiam unionis hypostaticæ, & meritò, ut ejus
evincunt rationes. Iam illa, quæ adducitur ex
eo quòd unio hypostatica ut se tenet ex parte
humanitatis non possit sanctitatem habere, satis videtur debilis, siquidem ut veram rationem
sanctitatis habeat sufficit illam habere ex intimo nexu cum fonte totius sanctitatis, unde
in illa nihil relinquitur vacuum, quod repleri
debeat accessione sanctitatis, quia ex ea parte
nulla est specialis capacitas pro ulteriori perfectione in eo genere, cùm realiter habeat quidquid habere potest in genere unionis. Quamquàm & dici possit ex parte humanitatis etiam
haberi aliquid sanctitatis, quatenus concurrit
ut elevata à Deo, ut est auctor sanctitatis, ex
quo respectus aliquis in eo genere in ipsa relucet. Prætereà unio ut respicit humanitatem ad
ipsam tantùm uti ad subjectum terminatur,
secundùm potentiam obedientialem passivam,
eam respicientem & recipientem, ut venit illa
à Deo sanctificatore supremo. Atqui respectus iste non obstat sanctitati: alioqui gratia
habitualis non sanctificaret, quia eo modo
etiam subjectum respicit, à quo in genere caussæ materialis dependet. Argui etiam potest ex
Sacramentis, quæ sunt caussa physica gratiæ,
ut tenet Auctor
Lib. 10.
Quæst. 24.
arti. 7. licet
peregrino modo id explicet. Et absolutè quidem ita tenent Auctores innumeri; ex ijs autem qui secus sentiunt, nulli in mentem venit
ex eo capite gratiam non futuram formam
sanctificantem, quòd aliquid respiciat, unde
nequeat vim sanctificandi sibi vendicare. Ergo
in ratione dicta nihil est, quod unionis hypostaticæ possit obsistere sanctitati.