*
DE hoc
Sect. 12.
Problem. 8.
& 9. &
negatum
prędestinationemprædestinationem adęquatèadæquatè sumptam cadere sub meritum posse, quod
tamen affirmat P. Izquierdus statuens varias
Conclusiones
Disputat. 42.
Quæst. 1. admittens
principium meriti posse cadere sub meritum.
Et quod ad prædestinationem attinet modum
illum proponens, quem ex alijs Nos dedimus, si
videlicet Deus ex communi providentia omnibus auxilia præberet, & videns quorumdam
in bonis operibus constantiam, eos tunc prædestinaret. Qui Nobis quidem non placuit,
nec placet modò, nam in ipsa auxiliorum impartitione prædestinatio evidenter inclusa.
Quid enim illa nisi quæ ex D. Augustino
Theologis notissima
Libro de dono perseverantiæ
Cap. 14. ubi sic ait
: Prædestinatio Sanctorum nihil est aliud, quàm præscientia & præparatio beneficiorum Dei, quibus certißimè liberantur quicumque liberantur. Atqui illa in beneficiorum modo
dicto distributione plenissimè verificatur; ibi
enim & est præscientia, & præparatio illorum,
quibus fit inter eos, quibus illa conferuntur,
discretio, & quidam, non alij liberantur, dum
à periculis perseverantiæ incumbentibus
eruũtureruuntur: Ergo generalis providentia respectu illorum dici non potest. Deinde rogo, prævisis
bene operantium meritis, & perseverantia in
illis, quid est quod deest quominùs prædestinatio dici possit? Dices deesse speciale Dei
propositum, de quo D. Paulus, & alia, quæ
apud Scripturam & Patres occurrunt. Sed contra est, quia quæstio non procedit de facto, sed
de possibili. Si addatur prædestinationem secundùm proprium conceptum specialem providentiam importare, cùm effectus reipsa obtentus, & adeò excellens ut gloria, atque ab
excellentissimo provisore, specialem exigat
intentionem. Sed contra etiam, nam ex eo
|
fieret
prędestinationẽprædestinationem aliter se habere non posse,
cùm tamen oppositum sit ostensum, ut
superiùs
vidimus, & Auctor dictus luculenter ostendit
Disp. 41.
Quæst. 2. quidquid à Nobis est dictum
admittens, unde locus merito esse nequit, cùm
jam prædestinatio præcedat. Nisi fortè dicatur
posse mereri intentionem absolutam, & peculiarem illum modum disponendi effectus prædestinationis. Quod quidem qui asseruerit,
non poterit facilè circa probabile assertum impugnari.