*Ex adversantibus autem juvat ante
alios producere P. Guilielmum Herincx qui
licet adversarium se exhibeat, religioso est
tamen temperamento locutus
Disputat. 6.
n. 58.
|
& seqq. Cùm enim pro sententia Societatis
id præmisisset, quod illius potuisset alumnus,
& nominis invidiam, utpote novi fuisset amolitus, sic concludit:
Ad rem ipsam quod attinet,
etsi non diffitear opinionem, quæ asserit hanc scientiam, esse satis probabilem, & rationi conformem,
eo modo, quo à suis Auctoribus defenditur, inhærendo tamen doctrinæ Scoti, Dico 2. & cetera pro
Assertione quam probat,
Primò, Quia si scien
tia media esset opportuna pro negotio gratiæ
& providentiæ divinæ, ut sic cum humana libertate concordia posset explicari, incredibile
est à D. Augustino & Concilijs ignoratam, ex
quo redditur illa suspecta: cùm eo modo facilis evadat, cùm tamen communis sensus Doctorum fuerit, esse illam valde difficilem. Ad
quod quidem responsio est facilis, si dicamus,
ut rectè dici debet, scientiam non esse novam;
cùm ex Scriptura & Patribus habeatur: quod
autem modus applicandi illam novus sit, quid
inde? Reservavit illum Deus pro ijs temporibus, in quibus arbitrij humani libertatem à Luthero & asseclis rem esse de solo nomine blateratum, & alia circa necessitatem moralium
operationum impijssima asserta proclamata,
quibus Societatis tantoperè stabilita doctrina
feliciter contraventum, & aperta via ut ad Ecclesiæ ovile innumeræ errantes oves, & luporum obnoxiæ rabidis dentibus, properarent.
Quod
quidẽquidem ineluctabili discursu convincitur.
Nam Societatem divina providentia contra
Lutherum & ejus temporis hæreticos Divo
Ignatio fundatore directam: inconcussæ est
dogma veritatis, dum in sacris illud auditur of
ficijs:
Hæresique bellum indixit, eo successu continuatum, ut constans fuerit omnium sensus, etiam
Pontificio confirmatus oraculo, Deum, sicut alios
alijs temporibus, sanctos viros, ita Luthero, ejusdemque temporis hæreticis, IGNATIVM, & institutam ab eo Societatem objecisse. Tunc sic. Societas in certaminibus contra hæreticos, & facilitanda eorum conversione, qui circa gratiæ
cum arbitrij libertate concordiam à fidei regulis exerrabant, eum explicandi modum constantissimè adhibuit, qui scientia media consistit: ergo si consequenter sentiendum & loquendum, illum à Deo speciali providentia
his temporibus reservasse, piè est, rationabiliter, & irrefragabiliter pronuntiandum. Unde
citatus Scriptor ita scribit
: Quæ quidem senten
tia ob plausibilem & faciliorem (
ut apparet) explicationem providentiæ divinæ & libertatis creatæ
contra hæreticos recentiores valde multis arridet.
Sic ille. Et quidem, si præfatum argumentum
alicujus est ponderis, ita Adversantium præcipuos potest efficaciùs retorqueri. Modus enim
defendendi concordiam gratiæ & libertatis per
physicas prædeterminationes novus est, & à
Magistro Bañez inventus: judicaturq́ue ille
omnium aptissimus. Quomodo ergo Concilijs
& Patribus adeò ignotus? Quòd si dicant rem
quidem ab antiquis descendere, sed explicationem cum novorum nominum adinventione Recentioribus deberi, id quidem
& scientiæ mediæ assertores asserunt, ut
apud ipsos videre est, quamvis sint aliqui
ex Evangelicis illis cœcis, qui oculos habent, & non vident. Pergit doctus Pater &
arguit.