*
SEctione 4.
Problem. 1.
statuta illa. Cir
ca quod P. Izquierdus
Disputat. 18.
Quæst. 14.
Proposit. 1. statuit, si rationi standum
sit, probabile esse non repugnare: id quod pergit ostendere solutione rationum, quæ pro
parte negante congeruntur.
Proposit. 2. affirmat ratione auctoritatis non esse improbabilem, quia plures & docti Theologi pro ea
stant ab eo adducti.
N. 133.
Proposit. 3. concludit substantiam supernaturalem, cui dona
supernaturalia debita sint, probabiliter defendi posse ab impetu argumentorum, quibus impetitur, pro quo in
sequentibus. Proposit. 4. asserit
absolutè esse probabile non repugnare substantiam supernatutalem, cui visio beatifica,
aut alia supernaturalia dona connaturalia sint.
Ubi respondens argumento P. Arriagæ, qui
pro impossibilitate arguit, ex eo quod nulla est
repugnantia in eo quod Deus habeat aliqua
accidentia, quæ nulli sint debita substantiæ:
ex quo infertur talem esse gratiam justificantem & visionem beatam. Id negat, affirmatq́ue prætereà nullum esse acci ens posse, cui
non respondeat connaturale subjectum; quia
accidens est entis ens, & non tam pro se est,
quàm propter substantiam: & consentaneum
est rerum naturis, ut quodlibet accidens possibile substantiæ possibili proportionetur, atque
eatenus naturale sit. Quæ quidem doctrina
In verosimile ostenditur.
parùm verosimilis apparet. Et quidem P. Arriaga ex eo urget, quia ex terminis videtur notum, id ad divinam perfectionem spectare, ut
plura possit beneficia creaturis præstare, quàm
ipse creaturæ exigere queant. Item ut possit
Deus plura efficere ut Auctor supernaturalis,
quàm ut Auctor naturæ. Ad quem etiam modum nos argumentati
n. 350. addentes ita id ad
Dei
perfectionẽperfectionem spectare, ut semper agere possit supra ordinem naturæ proprium, & non tantùm conferendo bona ordinis prædicti, licet
individuo indebita sint: non enim cuicumque
sunt debitæ divitiæ, sed quia ordinis naturalis
sunt, dum illas Deus providentia ordinaria tribuit, juxta naturæ ordinem operatur. Si ergo
supernaturalis substantia crearetur, cui debita
essent gratia, visio &c. ex eo fieret, quòd licet Deus dona aliqua non debita conferret, ordinem illum supernaturalem aut gradum non excederent, qui esset ipsi naturalis: cùm tamen Dei perfectio exigat ut semper supra naturam possit operari. Nec satisfacit doctus
Pater dum ait, Deum tunc accidentia superioris
naturæ in ordine supernaturali posse inferiori
conferre: superiori autem alia indebita defectu tituli, licet ipsi improportionata. Non inquam satisfacit, quia quod superiori naturæ
conferretur, cùm proportionatum asseratur,
intra gradum supernaturalem est, & ita Deus
non operatur juxta illum, cùm tamen, ut contendimus, ad ejus perfectionem spectet posse
supra naturam semper operari. Unde & ad id
quod dicitur de accidentibus naturæ inferiori
collatis idem dicendum, siquidem neque tunc
Deus supra gradum supernaturalem operatur:
juxta illum enim stat ut substantiæ nobilioribus, quàm exigant accidentibus decorentur:
ficut in ordine naturali supra illius gradum non
fit, quando aliqua accidentia nobilioris conditionis, quàm substantia aliqua exigit, conferuntur: sic enim ferro ignis videmus additas
qualitates, & terrestre corpus in avibus elevari. Iam ex eo quod nullum sit supernaturale ac
cidens, quod naturale sibi non exigat subjectum, ex eo improbandum, quod à Nobis dictum
n. 358. de lumine gloriæ, & idem est
de gratia sanctificante, esse scilicet extra naturale subjectum, unde & contra naturalem
inclinationem, & cum genere quodam violentiæ, quod est incredibile: cùm aliàs violentia
illa sit in æternum duratura. Ex quo & fiet
visionem beatam aliquid hujusmodi participaturam, quod est incredibilius, & contra rationem ultimi finis, in quo est totalis, plena,
& undequaque perfecta quies.