*Quem spiritum Divus parens
Igna
tiu
s Societati suæ hereditaria quasi successione reliquit: ut scilicet Dei gloriam ejus filij,
|
posthabita, immò & profligata propria, conquirant, de quo dictum alibi. Et quidem si non
ita agant, sublimi Dei scopo in ejus fundatione minimè facient satis. Contra Lutherum, &
ejusdem temporis hæreticos instituta est, ex
constanti omnium sensu, qui & Pontificio
comprobatus oraculo, ut in Sacris habetur officijs: In prædictis autem malitiæ portentis,
nulla divinæ gloriæ cura, sed propriæ nimis
quantùm affectata prætensio. Videatur expositio Psalmi 11.
in Discursu Isagogico à n. 51.
& seqq. Quibus illud Christi apprimè congruit
Joan. 12. v. 43.
Dilexerunt enim gloriam homi
Ioan. 12. v. 42. 43. & 44.
num magis, quàm gloriam Dei. Quod de ijs dictum, pro quibus sic præmissum:
Verumtamen
& ex principibus multi crediderunt in eum, sed
propter Pharisæos non confitebantur, ut èex Synagoga
non ejicerentur. vers. 42. post quæ sic,
Jesu
s
autem clamavit, & dixit &c. Adeò etenim est
indignum, absurdum, & turpe gloriam vanam hominum anteponi gloriæ Dei, ut Regem gloriæ Christum clamare compellat, indignitatem, absurditatem, & turpitudinem
ejusmodi admirantem, horrescentem, condemnantem. Absit ergo illa à Societatis legitimis
filijs, quibus
èex cælo clamat cœlestis Pa
rens
: Si spiritu vivimus, spiritu & ambulemus. Non
efficiamur inanis gloriæ cupidi. Gal. 5.
v. 25.
& 26
Ambulare in spiritu phrasis illius est, dum alloquitur filios in Examine Cap. 4. §. 44.
Sic qui
procedunt in spiritu, nam procedere ambulare
est, & in textu Græco non quomodocumque,
sed cum aliquo ordine: quod pro negotio præsenti ritè cadit: & pro Societate mirificè, in
qua ordinatissimè sunt omnia constituta, &
pariter peraguntur. Sic ergo convenienter subditur, quod ad vanæ gloriæ expunctionem spectat, qua subintrante nihil esse ordinatum
potest, cùm sit illa inordinatio maxima, dum
vanæ divina posthabetur, unde D. Joannes
Chrysostomus additamentum illud quasi par
tem textus posuit:
Quæ est caussa omnium malorum. Sicut enim Christus Dominus contra vanam gloriam clamavit, ita &
D. Ignatius
pro eliminanda penitus illa à Societate
Jesu,
& sua, pariter & clamavit & clamat, & à filijs
bonus Pater auditur. Pro quo exempla possem
quamplurima cumulare. Sed quia illud instituti præsentis non est, unum tantùm rarissimum sanè proponam, ex quo quàm altè sit
spiritus iste cœnodoxiæ propulsator in cordibus Jesuiticis defixus poterit conjectari. Extat
illud apud P. Joannem Nadasi in
Anno dierum
memorabilium Societatis Jesu,
die 28.
Augusti,
ubi de P. Laurentio Bartilio Polono agens sic
Auctor:
de Societate Fratrum non nemo Smolensci
occasione usus, ad fornicem, ubi mortui requies
cunt, descendit, & èex capillis P. Laurentij aliquid ad
venerationem decerpsit. Sed nocte proxima P. Laurentius per quietem illi adfuit, & vultu severo reprehensum jußit reponere quod accepisset. Neglexit
id, phantasma somniantis ratus Coadjutor:
at ecce
sibi in nocte altera severiorem P. Laurentium iterùm arguentem, & reponi accepta urgentem, simulque addentem: Nescis, mi frater, quantis ego
mortificationibus à Domino obtinuerim ne ulla
mei particula in veneratione esset. Recepit se facturum hic, at postea capillos non reperit. Sic ille, &
quis audivit unquam talia
? Utinam & talia, &
aliena non admiratione solùm, sed æmulatione pretiosi hujus Charismatis Societati congenei prosequamur. Pro quo hæc pauca
modò satis, sunt & pro recognitionibus Amphitheatri, ut ad alia gressus utiles dirigamus.