*
NVm. 280. col. 2.
Accipimus pro
Ac
cepimus, sic enim apud D. Clementem de Divo Petro magistro suo loquentem.
Cùm aliàs stare verissimè queat, quod accepimus aliquando, etiam modò accipere:
semper enim fons ille doctrinæ cœlestis
emanat, & quod semel tradidit, curat
nobis efficaciter instillari. Sicut enim Christus Petra est, cujus extitit antiqua illa à Moyse percussa figura, Apostolo teste 1. Cor. 10. v.
4.
Petra autem erat Christus. Et ex illa
egressæ
sunt aquæ largißimæ, Numer. 20.
v 11. circa quod
nonnulli improbanda confingunt: quæ tamen
ad spiritalem redacta sensum, eam indicant, de
qua Apostolus, veritatem.
Bibebant autem de
spiritali consequente eos Petra: quia doctrina
Christi largissimè fluit, ut nova quotidie videatur. Ad eum modum & Petrus, quia Petra,
& ipsa largissimas ministrat aquas, usque ad
sæculi finem profluxuras.
Num. 285. col. 2.
Quidam pro
Quidem, sensu inepto. Num. 287.
col. 2.
Vnda pro
Vnde. Ibidem
Societati à Jesu
|
pro
Societatis Jesu. Licet enim stare queat ut
Societas à
Jesu Religio nostra dicatur, in loco tamen illo id legitima constructio non patitur. Ubi quidem de B. Stanislao sermo est, qui
tunc temporis eum non fuerat assecutus honorem judicio Apostolicæ Sedis, quo jam felicissimè gaudet, propediem supremo omnium
expectato. Et quidem post illum gloriosior
juvenis beatissimus apparuit, tum alibi, tum
in hoc Peruviano regno, & præsertim in hac
Limana Civitate miraculorum varietate, de
quo dixi in ultimo
Tomo Auctarij Thesauri Indici, sed post laborem illum prælo transmissum pergit divina potentia mirabilium multitudine circa cultum præstitum beneplaciti sui
singularem rationem ostendens, ut ipsam amplam beatificationem Canonizare quodammodo videatur. Ut etiam pariter ostendat deferendam quantocyùs, cùm dicere Majestas divina possit digniori sensu, quod indignissimi
aliàs
: Quid adhuc egemus testibus: Matth. 26.
v. 65. Vulgaris est apud Nostrates paræmia
:
A quien Dios se la diò, San Pedro se la bendiga. Cui
eam dedit Deus,
S. Petrus benedicat. Sed quidem inverso videbatur ordine dicendum, quod
& in negotio præsenti
compertũcompertum habemus
? cui
enim eam dedit D. Petrus, Dominus benedixit. A
D. Petro datum censendum est, quod ab ejus
Sede descendit, unde Pontifices in talibus ejus
solent auctoritatem protestari, non quia Vicarij, quod solùm respectu Christi contingit, sed
ut successores, cum recognitione debita primarij in illo principatus. Sic ergo & amplificata
Beatificatio à D. Petro data, & illi est à Domino benedictio glorificati per multiplicia
miracula nominis impertita. Pro quo pulchrè
succurrit ea laus, de qua David
Psal. 20. quæ
ad Regem quidem dirigitur, & præcipuè ad
Christum spectat, sed ut ait Titelmanus, possunt ea, quæ in illa dicunt, pro Sanctorum
gloriosa Victoria, & salute post pugnam secuta, Deo decantari.
Hi enim omnes reges sunt, re
gnaturi cum Christo Imperatore suo, qui illis dedit
esse Reges in sæcula sæculorum. Ut autem hoc verum aliàs sit, in B. Stanislao cum quadam speciali proprietate decurrit, cui illud bellissimè
congruit:
Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis:
posuisti in capite ejus coronam de
lapide pretioso. v. 3. Præventus siquidem est ab
incunabulis ipsis benedictionibus dulcedinis
erga
Jesu
m, &
Mariam, quibus cor & corpus ejus redundabant: unde brevi in capite ejus
imposita corona de lapidibus pretiosis: qui
unius tantùm nomine designati, eo quòd licet multi & varij, quod ad pretium attinet
unus sunt, quia circa illud ita certant, ut nullus alium videatur superare: Et unde adeò deproperata felicitas? Ex eo sanè quod sequitur.
Vitam petijt à te, & tribuisti ei longitudinem die
rum in sæculum sæculi. v. 4. Quàm hoc peculiare, quàm & mirabile in illo! Per epistolam petijt ad Virginem directam, de quo historia, à
qua & amanter ac feliciter exauditus,
impetrāteimpetrante à Filio, ut post quinque dies jucundus suæ
interesset festivitati, omnium quidem maximæ, Assumptionis inquam incomparabiliter
gloriosæ.
Magna inde & gloria ejus in salutari
Dei, quod v. 5. subnectitur,
In salvatione ut Titelmanus exponit, cui & quod annectitur, copulatum
: Magna est gloria ejus in salutari tuo: gloriāgloriam
& magnum decorem impones super eum: fuit enim
magna cum gloria & decore salvatio, dum eum
Deus & in cælo & in terra reddidit gloriosum,
miraculis, titulis, cultu, & Reliquiarum celeberrima transmissione. Et quid jam ultra?
Quo
niam dabis eum in benedictionem in sæculũsæculum sæculi.
v. 6. Quod quidem ad mirabilia post Beatificationem meritò referendum: propter illa enim
benedictiones in ipsum multiplices, ij de quibus
bene meritus, & qui vident, aut audiunt, jaculantur. Benefici enim sic soliti more Scripturæ
salutari. Genes. 24. v. 31.
Ingredere benedicte
Domini;
cur foris stas? 2. Reg. 2. v. 5.
Benedicti vos
à Domino, qui fecistis misericordiam hanc. Eccli.
31. v. 28.
Splendidum in panibus benedicent labia
multorum. Inter quos & ego meas etiam benedictiones, dum semel & iterùm de illo loqui
gestio, jactare studui, & quoties opportuna
pro ijs occasio inciderit, studebo, juxta eum
modulum, iterare.