*Et quod ad Nauarrum attinet pro as
sertione præfata citatum, ille quidem solùm asserit Confessiones iterandas, quæ bona fide non
habentibus iurisdictionem factæ sunt; non intermedias alias iurisdictionem habentibus factas Sacerdotibus. De casu autem ignoratorum, de quo
agimus, ne verbum quidem. Quòd si Additio|
nator præfatus nihil plus sibi voluit, transeat;
videtur autem voluisse, quia id iuxta Syluestri
doctrinam videtur asserendum, qui in eo minimè audiendus; & multò minùs in eo quod de
excommunicatione protulit; cùm enim illa contumaciæ pœna sit, vbi hæc deest, nequit locum
habere, & qui ignorat, contumax esse non potest: præterquam quòd vbi malitia mortalis non
extat, neque excommunicationis esse pœna potest: cùm neque venialis in nostro casu reperiatur. Vbi nihil refert quod ignorantia sit eorum,
quæ lege naturali, aut diuino iure iubentur, quorum & esse ignorantiam posse receptissima sententia est, licet Syluester id neget, qui ex eo,
quod concedit potest validè impugnari. Ait siquidem quòd licet peccans dicto modo excusari
non possit, potest tamen excusari
non pœnitendo,
vel non confitendo specialiter. Vbi licet quod ad
confitendum attinet admittatur, quia præceptum Christi est, cuius esse ignorantia potest, quatenus & humanum iuxta modificationem quoad
tempus, & plures circumstantias, circa quas,
quamuis ex vi institutionis adnexas, peculiares
esse declarationes oportuit: At quod ad pœnitendum attinet, diuinum & naturale præceptum est, pro quo Auctores apud Cardinalem
Lugo
Disp. 7.
de illa nu. 249. quibuscum & ipse
nu. 250.
& seqq. inter quos cùm sit D. Thomas
2. 2.
q. 84.
arti. 7. negari à Syluestro non potuit, addictissimo discipulo, sicut & alij ex eadem schola, præsertim Cardinalis Caietanus: pro
quibus hæc satis.