*Claudendum delicatiori coronide, &
leui profectò obseruatione, sed quam nobiles
scriptores minimè omittendam censuerunt. In
citato ergo Cap.
& si pignorationes, ita Pontifex,
Quas vulgaris elocutio represalias nominat.
Circa quod ita scribit Glossa post Casus propositionem:
Nota, quòd vulgaris loquutio est atten
denda, seu consideranda, & debet proferri proprio
significato: maximè quando verbum profertur ab
habente imperium. Et dicitur vulgaris loquutio illud, quod dicitur à plebe, & populo. Et secundùm
Ioannem Andream debet scribi loquutio per literam
q. Sicut eloquens;
non autem per C. quia descendit
à verbo, loquor, quod per q. & non per C. scribitur.
Sic Glossa, magni sapientia Andreæ, licet pusilli
corpore sententiam complexa. Sed quidem ab
erudita Grammatica neutiquàm admittendum,
quidquid minùs culta ea tempora tulerint. Elocutio etenim iam diu est quòd arte in illa versatissimis placuit, sicut
Allocutio, ita in scriptura
Sacra extans
Sap. 3.
v. 18. 8.
v. 9. 19.
v. 12. quo
pacto & omnes scribunt Interpretes, eorumque
hac in parte exactissimus P. Tirinus. Neque vrget argumentum ex verbo
loquor desumptum,
quia nomina
Elocutio, & Allocutio, sicut & alia,
ex participio formantur, in quo non extat, q. ne
que enim
loquutus dicimus, sed
locutus, vt apud
citatos videre licet. Et quia leuia hæc; vt sine
vtili admonitione non transeant, ad veræ sapientiæ studium animum conuertamus cum sapientiæ scriptore citato
Cap. 8.
n. 9. vt dicere cum illo
possimus:
& erit allocutio sermonis & tædij mei.
Allocutio inquam ad cor, seu consolatio, vt ha
bent Græca, quia consolatio & consolatrix est
curarum & molestiarum, vt doctus habet Interpres; quod & fateor à me sæpiùs vsurpatum,
quia & hoc beneficium expertus. A quo alieni
illi, qui Christianæ sapientiæ neglecta cura, ad
quam omnes tenentur,
non habebunt spem, neque
in die agnitionis allocutionem. Sap. 3. num. 18. in
die inquam iudicij, in quo omnium caussæ ex
cutientur, cognoscentur, diiudicabuntur, & palàm agnoscentur ab vniuerso mundo, nec spem,
nec allocutionem habebunt; allocutionem illam
ad cor, seu consolationem, qui pariter cum illis
reproborum verissimis simulacris
adducti concupiscentia postulauerunt escas epulationis. In allocu
tione enim desiderij, ascendit illis de mari ortygomêtra:
& vexationes peccatoribus superuenerunt. Sap.
19. v. 11. & 12. In allocutione inquam desiderij, dum sibi ipsis loquebantur ad cor, & concupiscentiæ tantùm turpia fomenta cogitabant,
quærebant, postulabant. Sed miseri, immò &
|
miserrimi, qui in allocutione ipsa, & leuis consolationis vsura, vexationes interminabiles repererunt.
Prope est Dominus omnibus inuocantibus eum:
omnibus inuocantibus eum in veritate. Voluntatem
timentium sefaciet:
& deprecationem eorum exaudiet, & saluos faciet eos. Psal. 144. v. 18. & 19.
Prope inquam est Dominus in veritate inuocantibus, eorum facturus statim voluntatem. Et
prope est etiam inuocantibus, & non timentibus,
sed iuratis hostibus veritatis. Non vt saluos faciat, sed vt vexationibus superuenientibus, suis
metipsorum allocutionibus desideriorum carnalium torqueantur. De quibus hæc satis.