*Deinde relatiuum prædictum vim ha
bet distributiuam, & includit vniuersalitatem,
quam significat
Omnis, vt ex Bartholo tradit
Cardinalis Tuschus
suprà Conclus. 269.
num. 13.
Quod est in Scriptura Sacra notissimum.
Qui
contemnunt me erunt ignobiles. Qui facit hæc non
mouebitur in æternum, post multa alia
Psal. 14.
Qui elucidant me, vitam æternam habebunt, post
alia etiam
Eccli. 24.
Qui biberit ex aqua, quam
ego dabo ei &c. Qui sequitur me, non ambulat in
tenebris. Qui perseuerauerit vsque in finem. Qui
non crediderit, condemnabitur. Qui parcè seminat,
parcè & metet, & sæpissimè alibi, pro quo Con
cordantiæ consulendæ. Et Matthæi quidem 10.
v. 31. sic Christus
: Omnis ergo qui confitebitur
me coràm hominibus, confitebor & ego &c. Cùm
autem pro negantibus, qui & negandi ab ipso,
vniuersalitas sit eadem, nota est tamen vniuersalitatis omissa, & sic dictum:
Qui autem negauerit me coram hominibus, & ego eum &c. Idque
ea de caussa, quòd cùm dicitur
Qui vniuersalitas
etiam designatur. Vnde &
Lucæ 9.
v. 26. non
est terminus vniuersalitatis adiectus, sed sic dictum:
Nam qui me erubuerit &c. Iuxta quæ
quando in Bulla dicitur,
in præmißis delinquentes,
quod idem est ac
Qui delinquunt, perinde est ac
si dicatur,
& quia omnes qui delinquunt. Ex quo
apertè habetur sub ea dispositione solos Missionarios venire, sic enim nullus alius comprehensus indicatur, cùm delinquentes omnes ad illos
pertrahantur. Itaque vt staret Ecclesiasticos omnes dispositione Pontificia comprehendi, illud
Qui ita deberet accipi, vt idem sit quòd
Aliqui;
violenta admodùm interpretandi ratione. Cùm
ergo constet id omnino repugnare relatiui proprietati, & ita vniuersalitatem præseferre, id
quod intendimus, redditur manifestum.