*De S. Terentia etiam Virgine & Mar
De S. Terentia Virg. & Mart.
tyre die eiusdem mensis 24. sancti inquam Iacobi Vigilia, in qua & virgo alia & Martyr Christina, dignissima sanè singulari celebratione, eius
enim martyrium tale est, vt nullum
VirginũVirginum aliarum videatur illustrius, cùm & multas ex illustrissimis constet superare. Et doleo quidem, Ec
clesiæ semper iudicium proprio, vt fidelem decet filium, anteferens, cùm gloriosissimas Virgilas video omnium infimo ritu celebratas, vt vel
commemorationem tantum, sicut S. Vrsula &
sociæ, S. Barbara, vel cum adiecta lectione, vt S.
Thecla Protomartyr illarum. Forsitan illis feliciora succedent tempora, sicut Diuis Martinæ
& Bibianæ, & inter non Martyres Catharinæ.
Est ergo Christinæ adiuncta Terentia, de qua in
Martyrologio Romano tacetur penitus. Est tamen Terentia alia in Martyrologio Francisci
Mariæ
die 10.
Augusti, sed non Romæ, sed alibi
cum multis alijs sacris feminis coronata memoratur. Vbi & quædam apponitur titulo valde
singulari, scilicet
Maria Virgo Dei, circa quem
doctus ille scriptor cum eruditione discurrit. Doctus quidem, sed nescio an alicubi, dum crisim
circa Romanum Martyrologium exercet nimiam, plus sapiens, quàm oporteat sapere, cùm
oporteat sapere ad sobrietatem, iuxta cœlestis
Magistri vtilissima documenta: Illo ipso die Felicissimi memoria inducta, qui cum S. Sixto passus
die 6. qui & Diaconus dicitur, sicut & Agapitus, aliunde adscitum asserit, vnde & veritatem
narrationis ab Ecclesia propositæ constat infirmare. Sic etiam admonitione 10. in suo Martyrologio non legendos affirmat aliquos, qui in alijs
positi, & in Romano aliqui, vt Theododotus
Laodicenus, de quo cum eximia commendatione
die 2.
Nouembris. Barsanuphij, de quo
die 11.
Aprilis. Sulpicij Seueri, de quo
die 29.
Ianuarij,
virtutibus & eruditione conspicui, vt ibidem dici|
tur, quem
Admonit. 11. ab Vrbano VIII. expungi iussum attestatur, cum prodigioso illo
casu, ex quo D. Brunonis conuersio originem
dicitur habuisse, & in eius legebatur Officijs,
vtpotè quod non ea dignum fide, qua præstare
opus est ea, quæ in illis ab Ecclesia proponuntur. Et sanctum quidem Sulpicium Ecclesia
S. Martini Turonensis peculiari Festo celebrat
simul cum S. Hilario, vt affirmat P. Guyetus
Lib. 1.
Cap. 11.
Quæst. 3. vers.
Horum nihilominùs.
Vide
infra. n. 363.
& seqq.