*Iam verò ad propositæ difficultatis ex
peditionem accedendo, videtur quidem celebratio Reliquiæ eiusmodi non licere,
Primò, quia
tres Reges adoratores Christi in sanctorum Catalogum adscripti minimè reperiuntur, neque illorum in Romano Martyrologio memoria. Ex
quo factum vt quorumdam sanctorum, qui scilicet multorum æstimatione tales habebantur
Cordubensis incolæ ciuitatis, noluerit Gregorius
XIII. festiuam memoriam cum sacris Officijs
peragi, quia scilicet in Martyrologio descripti
non inueniebantur. Vt in vitis sanctorum Cordubensium scribit P. Martinus de Roa.
Secundò,
Quia si Missa & Officium recitanda sint, in illis
prædictorum Regum peculiaris est interponenda memoria, & ex Euangelica narratione de ipsorum aduentu expromendum, quod possit celebrationi deseruire: hoc autem esset nouitatem
in diuinis Officijs inducere contra præceptum
sanctissimi Pij V. & Decreta alia S. Congregationis auctoritate Pontificia roborata.
Tertiò,
Quia licet prædicta Reliquia dicatur esse Baltassaris, qui
èex tribus vnus, id valde videtur incertum, quod scilicet sacra illorum sanctorum Regum corpora ita inuenta sint, vt suis etiam fuerint nominibus prænotata, quæ cum varietate
|
eisdem adaptantur, & ex solius Venerabilis Be
Ven. Beda in Collectaneis.
dæ testimonio in notitiam venerint, antiquis
scriptoribus penitus ignorata. Non potest autem vnus pro alio coli, cùm præsertim de publico agatur cultu, neque cum errandi periculo in
re adeò graui sine vlla necessitate procedi, iuxta
dicta
superius. Quartò, Quia si sancti hi Reges
veneratione publica per sacra deberent Officia
coli, id non fuisset ab Ecclesia omissum, quæ eorum aduentum maximè speciali solemnitate concelebrat, vtpotè quæ in illis primitias recognoscat Gentium, quæ in Christum erant, Iudæorum dimissa proteruia credituræ: atqui nihil tale
videmus ab ipsa dispositum: quamuis & dici
possit in ipso Epiphaniæ Festo eorum memoriam
coli, quandoquidem ex ipsa habetur eos sanctos
fuisse, vtpotè fide eximios, & à Deo admonitos
tamquàm eximiè dilectos, vt redirent per aliam
viāviam, vtpotè qui eos vellet deinceps corpore & animo custodire. Sic S. Simeonem peculiari Festo
Ecclesia non celebrat, quia eius satis habet in Purificationis solemnitate festiuam. Sicut neque
Annæ prophetissæ, cuius etiam laus est in Euangelio ob similem rationem. Est tamen eorum
memoria in Martyrologio, quod & dicere de
sanctis Regibus possumus; Epiphaniæ enim Festum, eorum etiam est, & illa
cōmemoratacommemorata die 6.
Ianuarij, eorum pariter memoria celebratur. Est
enim Epiphania idem quòd Apparitio, vnde cum
recolitur illa, etiam & ij, quibus apparitio facta
est.
Quintò, quia de illorum statu vitæ nihil potest, nisi hallucinando affirmari, an scilicet fuerint Episcopi, vt nonnulli dicunt, an Martyres,
quod licet nonnulli asserant, alij negant; vnde
non potest ipsis certus cultus exhiberi.
Tandem,
licet Coloniæ in veneratione sint, & ijs cultus
Ecclesiasticus Officio & Missa præbeatur; id non
debet ad generalem licentiam extendi; quia id
permissione potiùs Apostolicæ Sedis, quam concessione legitima agitur, sicut de Carolo Magno
Aquisgrani, vbi Capellam habet: quod enim de
Canonizatione dicitur à Paschali Pontifice peracta, nullius momenti est, cùm ille schismaticus,
non verus Pontifex habeatur.