*Et quidem qui sic contenderet, non
Firmatur tamen non icerelicere.
posset ex Rubricarum verbis falsus assertor euinci, vnde ad alia est veritatis præsidia recurrendum. Et satis firmum illud, quod ex communi
sensu desumitur circa dictarum intellectum Rubricarum. Vnde Gauantus id pro certo statuit
Part. 2.
Sect. 3.
Cap. 10.
n. 4. vbi præmittit Semiduplex quomodocumque impeditum transferendum in diem non impeditam simili Officio, hoc
est nouem Lectionum, quale itemest dies infra
Octauam, quod in postrema Breuiarij recognitione dictum. Quæ recognitio nihil Breuiario
videtur addidisse, cùm in eo explicatio huiusmodi non inueniatur, neque in Titulo desemiduplici, neque in Titulo de Translatione, in qua sic
tantùm habetur:
Festùm Semiduplex occurrens
diebus supra dictis &c. transfertur in primam diem
similiter non impeditam &c. Talis ergo recognitionis effectus alibi perstabit expressus. Quod
quidem vt sit absque tergiuersatione verissimum, & pro præsenti caussa sit concludens, addendum propter solos dies infra Octauas ita esse
declaratum; nam si propter illas additum non
est, aut pro certo declaratum, inutilis profectò
esset declaratio, quæ pro alijs nullo modo erat
necessaria, cùm constet Semiduplex non posse in
eum diem transferri, in quo aliud Semiduplex
celebratur. Quia verò dies infra Octauam, licet Officium nouem lectionum habeat, censeri
potuit communi illa de Semiduplici non comprehensa, ideò oportuit declarationem adhiberi.
Et ita intelligendum Semiduplex non posse in
diem infra Octauam transferri, quod est tali recognitione conclusum. Quod & vsus generalis
amplectitur, pro quo Gauantus loco eôdem ita
scribens:
Eâdem de caussa Semiduplex occurrens
infra Octauam Corporis Christi, si protinus sequantur Octauæ S. Ioannis, & SS. Apostolorum Petri &
Pauli, transfertur post omnes Octauas. Et hoc est
quod addit Rubrica
in fine num. 5. Ita vt,
inquit,
Festum Semiduplex infra Octauam, non transferatur nisi in proximè sequentem diem,
id est, si
sequens erit impedita, transfertur Semiduplex vltra
omne Officium nouem Lectionum. Sic ille, qui &
statim rationem reddit verbis illis:
Ratio est, quia
amisso iure vicinitatis ad proprium diem, non est
maior ratio cur citiùs celebretur. Tantùm ille.
Sed quidem negari nequit Ecclesiam de acceleranda translatorum celebratione esse solicitam,
cùm in Rubrica dicatur translationem faciendam
in proximè sequentem diem: quia iuxta dispositionem Kalendarij ita quidem videtur futurum; si enim in remotissimum diem essent Festa
translata protrahenda, aliquid fortè pro euitatione talis incommodi fuisset opportunè dispositum,
vt videmus factum in Festo Angelorum Custodum, quibus assignatus secundus Octobris dies,
eo quod concessione illa de non impedito die
Officio nouem Lectionum, tale Festum in longinquam diem à multis trahi experientia fuit
certissima comprobatum. Quòd ergo circa
translationem dispositum est, eam habet congruentem rationem, ne scilicet cum aliorum
Festorum detrimento contingat fieri: nam &
detrimentum Festorum solemnium est, eos ipsis
decerpi dies, quos pro augenda solemnitate ab
Ecclesia constat attributos.