*
DE nostro loquendo Sanctuario, exemplo esse possunt Reliquiæ ex
choro vndecim mille Virginum,
de quibus dictum.
nu. 100. duo inquam Capita
(tertium enim incendio perijt) & oblonga fistula, quæ nequit ad vllam ex ijs spectare, quarum
habentur Capita, quia ex diuersis adducta locis,
ad quæ fuerant ex Colonia transportata. Præterea SS. Irenæi & Amantij
die 10.
Februarij. SS.
Martyrum Mercurij & Felicissimi
die 27.
Martij.
SS. puerorum fratrum Martyrum Cyriaci &
Theoduli corpora
die 2.
Maij. SS. Zenonis &
Sociorum Martyrum Reliquiæ insignes
die 11.
Iunij. SS. Mauritij & Sociorum
die 22.
Septemb.
SS. Martyrum Treuirensium
die 6.
Octob. R. I.
SS. Euagrij & Prisciani Sacra corpora. 12.
eiusdem. S. Victoris Mart. Sacrum Corpus, & SS. Irenæi & Antonij M. M. Reliquiæ insignes.
die 15.
Decembris. & posse eos diuidi tenet P. Quinta
nadueñas
Tract. 7.
Singul. 29.
n. 4. & Pasqualigus
de Sacrificio Missæ
Quæst. 263. Quorum ratio
est, quia Sanctorum quilibet ratione suæ Reliquiæ ius habet ad celebrationem independenter
ab alio, & ita ad integram, nam ex coniunctione minor est illa, vnde diuisio per distinctos est
facienda dies, vt vnicuique ius suum integrè &
solidè tribuatur. Et licet consuetudo Ecclesiæ
|
aliud videatur innuere, dum sanctos eodem occurrentes die vnica celebratione coniungit; id
equidem non obstat, quia pro eiusmodi dispositione ratio satis congrua sucurrit, ex multitudine
sanctorum desumpta
: si enim singulis suus esset
tribuendus dies, paucissimi quidem annum absorberent totum, paucissimi inquam eorum comparatione, qui incelebres remanerent, & prætereà Feriale Officium penitus interiret
: quod
quidem non ita euenit diuisione Reliquiarum.
Et quamuis quod ad Officium feriale attinet, vbi
multiplices illæ, frequenter contingat omitti, id
generale non est, sed nonnullis in Ecclesijs: estque valde diuersum sanctum generaliter coli, aut
propter Reliquiam insignem peculiari veneratione, cùm ratione illius plus aliquid debeat indulgeri. Et quemadmodùm Patroni singulari
& supremo ritu celebrantur, ita & aliquid huiusmodi sanctis, quorum habentur Reliquiæ, debet
impendi, quia loci, in quo sunt, suum etiam exercent patronatum.