*Moniales ergo, quarum erat vnicum
Monasterium sub titulo Immaculatæ Virginis
Conceptionis, fuga sibi consulendum censuerunt,
vt in Limanam se conferrent vrbem nauigatione
suscepta, quodam eas comitante primario Sacerdote
èex Capitulo S. V. cui illæ subiectæ, & iure
quidem vsæ suo, quod ipsis adscribunt communiter Doctores, vt videri potest apud Bonacinam
de Clausura Tomo 1.
Quæsti. 1.
Puncto 8. vbi plures adducit, addens contrarium in eo esse Zerolam verb.
Moniales, ad 16.
quæsitum Dub. 2. Sed
reuerà ille contrarius non est, sic enim scribit.
Si
militer Monialis electa in Abbatissam in alio Monasterio, potest exire ab illo suo, & ire ad illud, vel ob
timorem belli ab infidelibus. Nauarrus loco citato nu. 48.
vers. 4.
nota tamen (scilicet in Commentario 4.
Regularibus. Cap. Statuimus)
in vtroque casu vidi
practicari oppositum, & habitus fuit recursus ad Sacram Congregationem. Sed vide in Additionibus
magnis. Hæc ille, qui nullo modo id negat, cùm eius assertio manifesta præcesserit, sed
praxim proponit, quæ esse respectu aliquarum
potuit, licet non ex absoluta necessitate, & praxis
ipsa indicat eum non loqui in casu quæstionis. Si
enim consuli Sacra Congregatio potuit, ergo timor non erat belli iam iam ingruentis, sed quod
futurum post tempus tale timebatur, vt esset locus recursui ad Sacram Congregationem. Vnde
P. Sancius
Lib. 6.
in Decalogum Cap. 15,
nu. 44.
immeritò etiam dixit præfatum Auctorem id non
benè negasse in 2.
editione, iuxta quam ipsum allegamus. Nec aliter accipiendum quod de Additionibus dicitur, pro quo videndus idem
Parte 2.
verb. Moniales, in fine. Ergo illæ & nauali & terrestri itinere, Limensem nactæ vrbem non leui
laborum pretio, in qua cùm illustre sit sub eodem
titulo Monasterium, arcam inuenerunt columbæ
istæ, futuram illis refugio post grauissimam &
delicatis & inexpertis tempestatem. In quo Excellentissimi Comitis de Lemos Peruuiani Proregis, ac eius pijssimæ & religiosissimæ Borgiadum suprema in nobilitate Consortis, non officia,
solùm, sed & obsequia quæstuosissa præfulserunt, dum in palatio exceptæ, & magno quidem
numero, post solicitam curam honestæ & sponsarum Christi non degeneris deductionis. Dubia iam, quæ circa negotium istud potuernnt
occurrere, inanis non erit operæ pretium enodemus.