*Addit autem id quod non videtur præ
fatis ritè conformari sic dicens:
Quando autem
Septuagenarij, alij ve senio confecti censeantur, legitimam habere absentiæ caussam ob senectutem iudicandum relinquitur iudicis arbitrio, vt benè Menochius, Hojeda, Moneta, & alij locis citatis. Hæc ille. Cùm enim sine propria infirmitate ipsa senectus ob incommoda, quæ secum affert, infirmitas
censeatur, & ita septuagenarij frequenter impediti censeantur; non debet prætereà addi, vt le
Pro Septuagenarijs arguitur.
gitimè excusari queant, doloribus esse grauatos;
si enim tales sint, nihil iam ætati conceditur, quandoquidem qui doloribus grauatus est, verè infirmatur, & infirmi etiamsi iuuenili in ætate versentur, legitimè ab assistentia in diuinis excusantur. Et in re quidem ista solus patiens senectutis
molestias iudex esse, licet in caussa, potest, vnde
credendum ipsi, qui dicere meritò potest se non
posse assistere, quando ipsi benè visum fuerit, licet
nihil noui patiatur incommodi, quia sufficit grauamen ætatis, cui continuata assistentia non potest non contrarium saluti aliquid importare: vnde sine mendacio responderi potest vt dictum
est; quia sicut id possumus quod iure possumus,
& id non possumus, quod iure non possumus
: ita
id possumus, quod commodè possumus, & id
non possumus, quod commodè non possumus,
sub quo sensu responsio procedit. Et ita Leander
Tomo 6.
Tract. 8.
Quæst. 61. affirmans cum multis
senio confectos ab assistentia excusari,
Quæst. 62.
cum multis declarat & probat senio confectos
communiter esse septuagenarios. Et quidem ob
senium excusantur ab obligatione ieiunij sexagenarij; in cuius receptissimæ opinionis fauorem
addunt ita communiter excusari sexagenarios,
qui scilicet sexagesimum annum agunt, nondum
expletum: & etiam eo fauore potiri eos, etiamsi
vegeti, & fortes sint, quia fallax est huiusmodi
vigor & fortitudo. Ex quo conuincitur circa septuagenarios in casu, de quo agimus, multò id
potiùs admittendum.