*Iam quod ad capturam attinet, sunt qui
licitam esse contendant, ex quibus Piasecius in
Praxi Episcopali Parte 2.
Cap. 3.
nu. 43. affirmat
|
Regularem posse deduci ad carcerem Episcopi,
& sumpta informatione super delicto, dummodò
summariè sumatur, ad suum Superiorem deducendum cum coppia processus, & præfinitione
termini ad puniendum, quod & tenent Naldus,
Barbosa, & Portel à Diana adducti
Parte 3.
Tract.
2.
Resolut. 132. & D. Michael Farro Manrique
Parte 2.
qq. moral. & Vicarial. q. 110. vbi in primis statuit debere de scandali notorietate constare, iuxta dispositionem Concilij Tridentini Ses
sione 25. Cap. 14. de Regularibus, vbi sic statuitur:
Regularis non subditus Episcopo, qui intra claustra Monasterij degit, & extra ea ita notoriè deliquerit, vt populo scandalo sit, Episcopo instante, a
suo Superiore intra tempus ab Episcopo præfigendum
seuerè puniatur, ac de punitione Episcopum certiorem
faciat:
sin minùs à suo Superiore officio priuetur, &
delinquens ab Episcopo puniri poßit. Hæc Concilium: iuxta quæ censet præfatus Scriptor non
sufficere notorietatem ad procedendum in hoc
casu, sed illam debere probari, quia qualitas tribuens iurisdictionem, non præsumptiuè, & per
indicia, sed concludenter probari debet, pro quo
Textus & Auctores inducit: vnde litteræ ad
Superiorem mittendæ, non extraiudiciales, sed
iudiciales futuræ. Addit probatione facta statim,
si capi possit, capiendum Religiosum, & cum
processu summario remittendum suo Superiori.
Quod quidem à se obseruatum asserit, cum Visitatorem ageret; & ita carceratione adhibita, sicque obseruandum in praxi, pro quo quasdam exhibet cautiones.