*Dico Tertiò. Discrimen à præfato Au
ctore adductum de Parocho, aut extraordinario
Confessario, satis probabile est, iuxta quod &
Nos locuti aliàs, pro quo & dati patroni, sicut &
pro sententia contraria
in citatis Additionibus nu.
97. quia reuera in isto titulus deficit, quem communiter Doctores requirunt conformiter ad l.
Barbarius Philippus ff.
de Officio Prætor. In eo autem quod de lapsu apud Dianam dictus scriptor
affirmat, lapsus profectò ipse, quia error impressionis non est, sed Auctoris aperta mens; sic enim
ille:
Hinc à fortiori infertur, quòd si pœnitens sciat
priuatum esse Confessarium iurisdictione, quod ipse
Confessarius ignorat, & communis populus, poterit
pœnitens petere ab illo absolutionem, quæ validè conferetur. Locutus fuerat de Confessario cum falsa
licentia Confessiones excipiente, & cum Basilio
Pontio affirmatiuè responderat, etiam deficiente
titulo, quod scriptor iste primus in scholas inuexit, & fundatum protulit
Lib. 3.
de Matrim. Cap.
22.
num. 46. ex quo ait à fortiori inferri dicendum idem de Confessario, qui reuerà licentiam
habuit, sed reuocatam ignorat, cùm id maiori
cum fundamento dici possit, quandoquidem in
vno absolutè iurisdictio fuit, & esse etiam credatur ab ipso, dum audit Confessionem: in alio autem neque fuisse, nec esse certum sit, ex quo ille
mala operatur fide. Quòd autem is qui confessurus accedit priuatum iurisdictione sciat, non
obest quo minùs accedere ad confessionem possit, quia vnius aut alterius notitia non tollit communem errorem, & ita expressè habet
Parte 8.
Tractat. 1.
Resolut. vltima. vers. Tertiò hoc procedit, vbi ex Siluestro. verb.
Excommunicatio §. 5.
rationem adductam profert, quòd scilicet,
communi errori, non particulari scientiæ attenditur.
Lieet autem
citata Resolut. 122. sententiam Basilij apertè fuerit amplexus sic dicens:
& hanc
sententiam ego libenter etiam teneo; remeliùs perpensa oppositæ se adhærere vti probabiliori pronuntiat
citata Resolut. vltima. vers.
& tandem;
postquàm pro ea plures & grauissimos scriptores adduxerat, sicut & pro alia nonnullos. Habet
ergo illum pro se citatus Manriquius, vnde durities poterit etiam & Ferri molliri, qui confusionem in modo resoluendi immeritò eidem impegit, cùm satis sit ille perspicuus, vt sincerè legenti
constabit.