*Dico Primò. Citatum Edictum, licet eos
exprimat, nequit afficere exemptos Regulares. Pro hoc citat præfatus scriptor P. Bordonum
Resolut. 36.
nu. 34.
Tomo scilicet 2. Vbi tamen non
videtur in terminis quæstionis loqui: rogat enim,
An Confessarius Regularis habens facultatem ab
Ordinario ministrandi Sacramentum Pœnitentiæ
in Ecclesia, vel Ecclesijs sui Ordinis, validè absoluat, si illud ministret in aliena Ecclesia, vel
ægrotis etiam in domibus suis
? solent enim Episcopi, vt ille ait, diuersimodè concedere facultates, vt Mediolani pro Ecclesijs Ordinis, & grauiter ægrotantibus. Et affirmatiuè respondet, quia
iurisdictio voluntaria, qualis est illa, quæ Confessario competit, in quouis loco exerceri potest,
vt ex diuersis constat legibus, iuxta quas & loquuntur Scriptores. Limitatio ergo addita non
conditionem, sed modum importat, ex quo
actus non redditur inualidus, si contingat non
obseruari, iuxta communem Doctorum sensum; & apponitur ad rixas inter Regulares &
Parochos euitandas. Iuxta quæ non videtur huius Auctoris resolutio casui, de quo agimus,
adaptanda: quia suspensio stare potest etiamsi actus contra legem factus possit esse validus,
& non est idem designari locum aliquem pro
actione aliqua, & sic non vitiari substantialiter
factum alibi; & prohiberi locum expressè, &
nihilominùs actum in eo exercitum minimè suo
valore fraudari. Prætereà P. Bordonus de excipiente Confessiones ægrotantium rogat, & non
in speciali mulierum; cùm tamen Edictum de
mulieribus procedat, nec ægrotantes includat,
vnde pro illis, si ægrotent, aut rationabili ex caussa ad Ecclesiam ire non valeant, fauorabiliter
decernit, vtpotè ab Episcopi mente penitus alienum. Quidquid de hoc sit, in eo videtur P. Bordonus Assertioni nostræ fauere, quòd validam
absolutionem statuit, cum
tamẽtamen id neget P. Verricelli, & item quia se refert ad dicta
Quæs. 3.
nu.
23.
in eadem Resol. vbi quærit an Episcopus possit
quoad tempus, loca, & personas, facultatem dare
audiendi Confessiones? & respondet affirmatiuè,
addens sic:
& ita decreuit Sacra Congregatio hoc
procedere quando Regulares reperiunt non ita idoneos, secus verò quando sunt simpliciter idonei. Sic
ille statim tenore Declarationis inducto. Pro quo
magis in specie Cespedes
de Exemptione Regularium Dub. 147.
n. 7.
& 8. Pasqualigus
Quæst. 198.
& generaliter Bruno Chassaing
de Priuilegijs Regularium Tract. 5.
Cap. 2.
Proposit. 4. Fr. Antonius à
Spiritu sancto
in Directorio Regularium Tract. 2.
Disputat. 2.
num. 7. & alij, de quibus
Sect. præced.