*Sed aliunde nullum fuisse in exteriori
foro impedimentum ex testimonio tali, & ita neque necessariam dispensationem, ex eo ostendi
potest, quod tenet Panormitanus in Cap.
Prætere à citato. in fine. & Cap.
Cum tu eod. tit.
nu. 7.
quem citatus Pater sequitur
nu. 12. & P. Palaus
Parte 5.
Tract. 28.
Disput. 1.
Puncto 32. cum alijs
testem scilicet honestam & non vilem debere esse
personam ad effectum dictum
: Indi autem viles
personæ sunt, & quantùm eorum vacillet testimonium à Nobis dictum in
Thesauro Tit. 15.
nu.
28.
& seqq. Et quidem vni non creditur ad præfatum impedimentum, si denuntiator sit, nisi probet de fama, vt citati tenent, prior
n. 9. & alter
n. 4. qui ex incuria typographi prætermissus, &
etiam P. Gaspar Hurtadus
de Matrimonio Disp. 2.
Difficult. 19. quod proptereà videtur sic disposi
tum, quia denuntiator, sicut & accusator, ad pœnam tendunt, & ita pro inordinato aliquo affectu
potest esse suspicio, & ideò solet iuramentum de
calumnia præmitti. Cùm ergo in casu nostro
tale aliquid timeri possit ex nota Indorum ad
mentiendum, etiam cùm iurati deponunt, pronitate, meritò debet testis vnicus vt exigui valde
momenti repelli. Licet autem P. Sancius citato
loco ita sentiat, vt vidimus, contrarium affirmat
n. 4. videatur ille, & cui per otium licuerit præfata dicta componat.