*Quid ergo dicendum?
Primò, Synodum
ad excitandos Parochos vt suæ obligationi satisfaciant vsam fuisse opinione probabili, iuxta
quam actus interni possunt imperari, præsertim
quando non merè interni sunt, neque externam
actionem excludentes, vt in casu, de quo agimus,
in quo applicatio exteriorem actionem sacrificij
concernit. Vnde & in attentione circa Officium
Canonicum ita tenent plures: & generaliter pro
huius opinionis probabilitate stat Diana
Parte 9.
Tract. 8.
Resolut. 67.
Secundò, cùm obligatio sit
Missas applicandi pro populo, tunc potiùs videtur
maior, cùm ille ad eam audiendam confluit, quod
diebus festis accidit: ergo declarare Synodus potuit tunc præcipuè illam vrgere. Quòd si fortassè populus non ita frequens assistat, non ideò
cessat obligatio, quia id quod per accidens accidit obligationem non tollit per se vrgentem.
Tertiò, præceptum dictum ad actum dirigi externum
potest, vt scilicet Parochi populo manifestent
diebus præfatis sacrificium pro ipso offerri, vt
libentiùs accedat, & deuotius assistat
: quod non
est necessarium omnibus Festis præstare, sed aliquoties, ad quam attestationem obligatio eidem
standi consequitur. Cùm enim nequeat dici Synodum, in qua tot viri sapientes interfuerunt,
decretum edidisse prorsus infirmum; ita sanè
explicandum est, vt quod de actu interno
disposuit, non de illo vt penitus occulto, sed
vt per externum fit manifestus; sit accipiendum. Nullus autem conuenientior modus,
quàm modo dictus; cùm certissimum videatur populum de obligatione Parochi circa applicationem dictam debere aliquam habere notitiam, neque pro eo ad Synodales codices accurrendum, sed à proprio hauriendam esse Pastore, cùm ad spiritualem pastum pertinere illam sit vsquequâque compertum.