*Scriptor Indicus, de quo aliàs, verb.
Indi
Peruani Sect. 7.
nu. 17. ita scribit:
Indi, qui vulgo
Ladinos dicuntur, iuris communis excommunicationes incurrunt. v.Verbi g.gratia, Si Clericum percutiant, & sic de
alijs. Alij vero, qui an sit, & quid sit excommunicatio numquàm audierunt, nullam excommunicationem
incurrunt, qui vt Limense Concilium docet, non spiritualibus, sed corporalibus, si delinquant, plectendi
sunt pœnis. Sic ille, qui ex bono id, sicut alia, depromptum testatur Auctore, sed manuscripto,
quem potuerit qui voluerit sequi. Illud minùs
videtur exactè dictum, eos, qui an sit, vel quid
sit excommunicatio numquàm audierunt, nullam
excommunicationem incurrere; quo insinuari
videtur eos, qui & quòd sit, & quid sit, audierint, eam incursuros: quod quidem nequit admitti: nam & audire id possunt, neque sufficientem formare conceptum, vt Concilium satis indicat, dum minimè perspicaces ad spiritualium
censurarum cognitionem affirmat. Vnde & multos passim videmus ex ladinis, quos dicimus, qui
circa spiritualia natiuam redolent ruditatem; immò quandoque circa hæc imperitiores alijs, quia
cùm scioli reputentur, & magis sint occupationibus negotiosis immersi, de Christiana addiscenda doctrina minùs curant, obliti eorum, quæ,
dum essent paruuli, didicerunt. Vnde vt Censuræ
decernantur, non est exterior quæuis verbiloquentia sermonis Hispani pensanda, sed multa alia non facilè reperienda; vnde expediet potiùs
Pastoralem pietatem à fulminibus istis temperare, quæ, vt ait Concilium, parùm proficere poterunt, plurimùm tamen onerabunt. Cùm autem
casus occurrerit patrati criminis ab Indo capaci,
cui in Iure Censura respondeat, absoluendus quidem ille sub conditione, saltim mente concepta,
aut verbis illis ordinariæ absolutionis, quæ in Rituali Romano proponitur:
Dominus noster IESVS
Christus te absoluat:
& ego auctoritate ipsius te absoluo ab omni vinculo Excommunicationis, suspensionis, & interdicti, in quantùm possum, & tu indiges.
Vbi & benè aduertitur, quòd si pœnitens sit laicus omittitur verbum suspensionis, vt in casu
nostro.