*
SEssione 2. adducitur priuilegium Pij
V. die 4.
Augusti an. 1571. in quo
conceditur Archiepiscopis & Episcopis Indiarum facultas ad dispensandum cum quibuscumque personis in Indijs degentibus in omnibus irregularitatibus
quacumq;quacumque ex caussa contractis, excepto homicidio voluntario, extra bellum commisso, & Simonia. Et quia in Bulla dicitur priùs absoluendos à culpis, ob quas irregularitatem contraxerunt, salutaribus ipsis pœnitentijs iniunctis, ex eo sequitur facultatem dictam ad
dispensandũdispensandum in bigamia ex delicto non contracta
|
non extendi, sed ex indecentia, quam secum affert, & ita tenet, quem citat, Dom. Felicianus in
suis lucubrationibus
pag. 185.
n. 11. qui perpendit pœnitentiam iniunctam ita debere impleri, vt
si non impleatur, nulla sit futura dispensatio. Adducit insuper P. Acostam 7.
Parte Disput. 8.
Dub.
4.
Conclus. 7. cuius verba sunt
: Nec possunt dispensare Episcopi Indiarum per priuilegium Pij V. rela
tum in Concilio Limensi an. 83.
nam hoc priuilegium
tantùm est ad irregularitates prouenientes ex delicto:
& hæc conceßio (corrige
Conclusio) apud me est omnino certa. Sic ille. Et quia Episcopi ex concessione Concilij Tridentini
Seßione 24.
Cap. 6.
de
Reformat. possunt dispensare in omnibus irregularitatibus ex occulto delicto prouenientibus, &
ita etiam in prædicta, & priuilegium aliquid debeat speciale concedere, illud quidem speciale
habetur, vt etiam in foro externo possit dispensari. Et apponit exemplum in eo, qui viuente
vxore cum alia contraxit: quod admittit Dom.
Felicianus. Concludit, in Indijs, si vrgeat necessitas, vt semper vrget ratione distantiæ, posse in
omni bigamia dispensari, sicut Doctores generaliter asserunt in legibus omnibus Pontificijs &
Conciliaribus, circumstantijs huiusmodi concurrentibus, necessitatis videlicet & difficilis recursus
cum periculo in mora.