*Ex quo infert Indum, qui in Quadrage
sima confessurus aduenit
(pauci enim sunt, qui id
intra annum faciant
) si Confessionis tempore dicatur Missa, nec supersit alia, ob maius Confessionis bonum ab illa audienda excusari. Et licet
P. Azor dicat hoc debere tantùm admitti, quando Confessio fit ex præcepto, & non quando est
voluntaria, nihilominùs P. Fagundez
loco citato
scilicet
Lib. 2.
Cap. 9.
) plures refert Auctores, quos
& sequitur, asserentes de qualibet Confessione
intelligendum, ob maius illius bonum. Quod de
sermone negat, quamuis sint qui asserant, quia
sermo res consilij est, non præcepti, cui est id,
quod præcipitur, præferendum, ex Bassæo, Filliucio, & Azorio. Circa quod quando vnica tantùm
|
est Missa, tunc quidem à Confessario quærendum
quid oporteat fieri, immò ab ipso etiam non quærenti est dicendum pœnitenti, ne ex erronea conscientia in ipsa Confessione delinquat, & fiat nullum Sacramentum. Et quòd Confessio præferenda sit, quando illius præceptum obligat, non
videtur posse dubitari, cum de præcepto agatur,
ad iustificationem conducente, & reconciliationem cum Deo, quod est summi momenti negotium. Ex quo & potest colligi, etiam cùm voluntaria est Confessio, quia non instat præceptum, etiamsi de mortalibus facienda, in casu illo,
qui videtur ferè metaphysicus, idem dicendum.
Si autem de venialibus sit tantùm futura, audienda est potiùs Missa, vt videtur compertum, sicut
& de sermone vbi ratio, quæ adducitur ex eo
quòd sermo res consilij sit, non præcepti, videtur
infirma, iuxta id quod de voluntaria Confessione
dicitur, quæ etiam res Consilij est
: & quod ad
iustificationem & reconciliationem cum Deo
spectat, per actum contritionis potest obtineri.
Standum est ergo rationi adductæ, & dicendum,
etiamsi Confessio voluntaria sit, præferendam in
casu dicto, quia res summi momenti est, & facilior ad dictum effectum via, cum peculiaribus
gratiæ augmentis respondentibus Sacramento.
Quod autem de rara Indorum Confessione intra
annum dicitur, de ijs accipiendum, qui suis in
populis habitant
: nam degentes inter Hispanos
eam multi illorum exemplo frequentant. Id quod
in Æthiopibus magis frequens, licet mancipijs,
de quibus ibidem Auctor, sicut de alijs, qui ob
subiectionem, Missæ prohibentur adstare, circa
quod nihil est, quod moram in dicendo exigat
longiorem.