*Septimum ex n. 24. vbi illud:
Qui post
absolutionem à suspensione, quam incurrit ob Sacri
Ordinis susceptionem ante legitimam ætatem, si ante
hanc adimpletam celebret, non incurrit nouam suspensionem, nec irregularitatem;
peccat tamen mortaliter. In hac Assertione etiam adiectum,
Placitum
auctoris. Sed quidem non est illa singularis: ablata
enim suspensione, quæ vera censura est, solùm
remanet prohibitio celebrationis ante adimpletam ætatem, quæ non habet rationem Censuræ, &
ita contra illam operans irregularitatem non incurrit, sicut manifestum est nouam non incurrere suspensionem: quod quidem plures & graues
scriptores tradunt apud Dianam supra
Tractatu
10.
Resolut. 34. quod præ alijs doctissimè explicat
P. Suares
Tom. 5.
in 3.
p. Disput. 31.
Sect. 1. qui
n. 23.
|
ita concludit
: Quo fit, vt si quis ante ætatem legiti
mam ministret in Ordine suscepto, licet grauiter peccet contra dictam prohibitionem, non tamen fit irregularis ex vi illius, si non sit aliter suspensus, quia
non agit contra specialem Censuram. Sic ille, qui
omnes ita fateri asserit, etiam attenta iuris antiqui
dispositione. Inquirit autem
num. seqq. an præter
prohibitionem censura aliqua ex vi iuris antiqui
sit, quæ propriè veniat nomine suspensionis, nam
impedimentum ratione prohibitionis potiùs est
dicenda irregularitas, & decernit non esse censuram ipso iure latam, sed ferendam, si Ordinarijs
videbitur factum Pontificis imitari. Addit
n. 25.
ex iure nouo suspensionem quidem incurri ob
Extrauagantem Pij Secundi, quam Pontifices alij
& confirmarunt & auxerunt suis Constitutionibus; quas tamen ait
n. 26. non procedere contra
eos, qui inculpabiliter ordinantur credentes se legitimam ætatem adimplesse, pro quo Nauarrum
adducit in
Summa Cap. 27.
n. 155. & rem ait esse
claram attentis verbis Pontificis in Extrauag. dicta ab alijs Pontificibus confirmata:
Nos eorum temeritatem tali castigatione reprimentes &c. quæ
quidem verificari nequeunt in ijs, qui inculpabiliter ordinantur. Remanet ergo in istis ex vi iuris sola prohibitio, quæ cùm Censura non sit, ex
illius violatione nequit irregularitas resultare.
Qui ergo culpabiliter ordinatus, & à suspensione
absolutus, cum sola iuris prohibitione remaneat,
idem de illo est, ac de inculpabiliter ordinato dicendum. Quæ assertio, vt patet, singularis non
est, sed communis Doctorum, vti de inculpabiliter ordinato dixerat præfatus scriptor
nu. 20. vir
quidem extaticus, vt non sit mirum aliqua interdum iterata lima egentia protulisse
: pro quibus
aliqui seueri fuêre censores, defensores tamen
non defuêre perdocti, qui notam omnem aut censuram Theologicam amouerent.